24
CERDAE COMM. IN VERG. G. II 503-531 ARGVMENTVM (503-531) Post comparationem uitae rusticae cum urbana et philosophica, iam hic eandem confert cum uariis diuersisque hominum studiis, atque omnibus unam illam anteponit. Sollicitant alii remis freta coeca* ruuntque in ferrum*. penetrant aulas et limina regum*; 505 hic petit excidiis urbem miserosque penates, ut gemma bibat et Sarrano dormiat ostro*; condit opes alius defossoque incubat auro*; hic stupet attonitus rostris*; hunc plausus hiantem per cuneos (geminatur enim plebisque patrumque) 510 corripuit*; gaudent perfusi sanguine fratrum exsilioque domos et dulcia limina mutant atque alio patriam quaerunt sub sole iacentem.* EXPLICATIO A (503-512) Comparauit primo uitam rusticam cum urbana et dedit rusticae principem locum; deinde cum philosophica et utranque fecit parem; iam tertio comparat cum diuersis studiis mortalium, anteponens omnibus eandem uitam. Adducit uero octo studia hominum, quae ego hac nota [*] distinxi, ut facile lector intelligat percurrens Virgilii uersus. Sunt uero illi homines nautici, milites, aulici, grassatores, auari, oratores, comici, haeredipeta. Cuique horum adiungit aliquid, quo uiuide singulorum mores exprimat. Nauticis solicitudinem dat, qua freta omnia pernauigant, etiam occulta et inexplorata (nam sic explico ccecitatem fretorum). Militibus audaciam, quae ruunt in gladios. Aulicos, ait, penetrare in aulas intimas, quo ostendit illorum studium; id enim curant, ut intimi magis sint suis principibus, nam in hoc sita illorum felicitas. Grassatores per uim omnia gerunt, euertunt publica, euertunt priuata illud ambientes, ut per miserorum ruinas ipsi auro splendescant, bibant gemmatis poculis, dormiant in Tyri 537

ARGVMENTVM (503-531) Post comparationem …interclassica.um.es/var/plain/storage/original/...CERDAE COMM. IN VERG. G. II 503-531 ARGVMENTVM (503-531) Post comparationem uitae rusticae

  • Upload
    others

  • View
    10

  • Download
    0

Embed Size (px)

Citation preview

Page 1: ARGVMENTVM (503-531) Post comparationem …interclassica.um.es/var/plain/storage/original/...CERDAE COMM. IN VERG. G. II 503-531 ARGVMENTVM (503-531) Post comparationem uitae rusticae

CERDAE COMM. IN VERG. G. II 503-531

ARGVMENTVM (503-531)

Post comparationem uitae rusticae cum urbana et philosophica, iam hic eandem confert cum uariis diuersisque hominum studiis, atque omnibus unam illam anteponit.

Sollicitant alii remis freta coeca* ruuntque in ferrum*. penetrant aulas et limina regum*;

505 hic petit excidiis urbem miserosque penates, ut gemma bibat et Sarrano dormiat ostro*; condit opes alius defossoque incubat auro*; hic stupet attonitus rostris*; hunc plausus hiantem per cuneos (geminatur enim plebisque patrumque)

510 corripuit*; gaudent perfusi sanguine fratrum exsilioque domos et dulcia limina mutant atque alio patriam quaerunt sub sole iacentem.*

EXPLICATIO A (503-512)

Comparauit primo uitam rusticam cum urbana et dedit rusticae principem locum; deinde cum philosophica et utranque fecit parem; iam tertio comparat cum diuersis studiis mortalium, anteponens omnibus eandem uitam. Adducit uero octo studia hominum, quae ego hac nota [*] distinxi, ut facile lector intelligat percurrens Virgilii uersus. Sunt uero illi homines nautici, milites, aulici, grassatores, auari, oratores, comici, haeredipeta. Cuique horum adiungit aliquid, quo uiuide singulorum mores exprimat.

Nauticis solicitudinem dat, qua freta omnia pernauigant, etiam occulta et inexplorata (nam sic explico ccecitatem fretorum). Militibus audaciam, quae ruunt in gladios. Aulicos, ait, penetrare in aulas intimas, quo ostendit illorum studium; id enim curant, ut intimi magis sint suis principibus, nam in hoc sita illorum felicitas. Grassatores per uim omnia gerunt, euertunt publica, euertunt priuata illud ambientes, ut per miserorum ruinas ipsi auro splendescant, bibant gemmatis poculis, dormiant in Tyri

537

Page 2: ARGVMENTVM (503-531) Post comparationem …interclassica.um.es/var/plain/storage/original/...CERDAE COMM. IN VERG. G. II 503-531 ARGVMENTVM (503-531) Post comparationem uitae rusticae

CERDAE COMM. IN VERG. G. II 503-531

purpura. Auari aurum condunt et condito auidisime incubant, ne quid abeat. Oratores in rostris a t ton i t i redduntur stupentque ad ea quae ipsimet dicunt, excitantes hunc in modum admirationem populi. Comici capiuntur plausu illo qui crescit per cuneos, admirantibus plebe et Senatu; et ideo ueluti geminus (quamuis hic multiplex significetur) quem plausum ipsi summopere inhiant atque ambiunt. Haeredipetae gaudent perfudisse fraternum sanguinem, ut ipsi soli cuncta possideant; atque adeo gaudent ut non curent an saepe propter admissam caedem cogantur ire in exsilium, domos mutare, patriam quaerere sole alio incalentem. Vide quam proprie omnia.

Scio quae explicui posse quoque in nonnullis aliter explicari: sed non est i n t e r p r e t i s s e n t e n t i a s omnes semper producere. Illud de fratibus interfectoribus fratrum referri possit ad bella ciuilia, ex imitatione Lucretii quam suo loco dabo. Si longior fui in explicando, uideas me una Poetam expendisse.

NOTJE

1/503 SOLLICITANT ETC. Ita Claudianus <Rapt. Pros. Praef. I 2>: et rudibus remis sollicitauit aquas.

De hac amenti cupiditate mortalium ingerere omnia loca in quae incidi, superuacaneum eri t ; aliqua, utilissimum ad imitationem, quam saepe quaero in his Commentariis.

In fronte agminis constituo Philonem, qui libro de Agricultura ita grauissime: 6 YOUV noAu? outAoc ovepwnwv rot yfic etc. Graecis parco, quia multa, tantum tibi Latina exhibeo: uulgus hominum adit uarios tractus usque ad extrema terrae, traiicit mare, sinus eius omnes penetrat, nullam partem huius uniuersitatis imperscrutatam relinquit, tantum ut illa colligat quae faciunt ad cumulandam uoluptatem; et post pauca: terrae metalla perquirunt, uasta maria traiiciunt, omnia belli pacisque exercent negotia, parantes materiam copiosam uoluptati, ceu reginae. Ista Philonis similia sunt Virgilianis, in quibus uides solicitudinem mortalium destinari ad bibendum in gemmis, ad dormiendum in ostro, qui sane scopus uoluptatem tantum spectat. Breuius idem in libro de Abraham: lear' cunoptav evtot n68a> xpnuatiouoO TIACOVTCG,

nauigant alii cupiditate lucri, mercaturae dediti; i terum in lib. OTI rra? orcuS. cAcue. ab eo loco: vvvt 8c zpnuattov iibv cvcica etc; Latina tantum audi: nunc

538

Page 3: ARGVMENTVM (503-531) Post comparationem …interclassica.um.es/var/plain/storage/original/...CERDAE COMM. IN VERG. G. II 503-531 ARGVMENTVM (503-531) Post comparationem uitae rusticae

CERDAE COMM. IN VERG. G. II 503-531

pecuniae caussa scrutamur intima quaeque aperimus terrae uenas duras et refractarias. Vanitas fastum colens pro numine profunda maris penetrat, quaerens uaria lapillorum praetiosorum genera, uel saxis latentibus adnata uel ostreis.

Locum istum saepe Manilius a t t ig i t , praesertim lib.4. Subiiciam loca et pleraque ex correctione Ludouici Carrionis lib.l Antiq. Lect. cap.5. <Manil. IV lsqq.> Quid tam sollicitis uitam consumimus annis/ torquemurque metu ccecaque cupidine rerum/ aeternisque senes curis, dum quaerimus aeuumj perdimus, et nullo uotorum fine beati/ uicturos agimus semper, nec uiuimus unquam? Iterum <IV 512>: sed iuuat ignotas semper transire per urbes/ scrutarique nouum pelagus, totius et esse/ orbis in hospitio. Testis sibi laniger ipse/ cum uitreum fundens curauit uellere pontum/ orbatumque sua Phryxum per fata sorore,/ Phasidos ad ripas et Colchida tergore uexit. Et adhuc <IV 398>: ut ueniant gemmae totus transibitur orbis/ nec lapidum pretio pelagus caepisse pigebit.

Manilium linquo, do alios. Petronius in Satyr. <120.87> simili genio, sub persona Plutonis: aedificant auro sedesque ad sidera mittunt./ Expelluntur aquae saxis, mare nascitur aruis,/ et permutata rerum statione rebellant. En etiam mea regna petunt, perfossa dehiscit/ mollibus insanis tellus, iam montibus haustis/ antra gemunt et dum uarios lapis inuenit usus,/ inferni manes ccelum sperare fatentur. Breuiter et pulcre Albinouanus apud Senecam <Suas. I 15; FPL pag.116, Morel>, exagitans hanc mortalium cupiditatem: quid sacras uiolamus aquas diuumque quietas/ turbamus sedes? Seneca alter in Hercule Oet. <621>: cupit hic gazis implere famen/ nec tamen omnis plaga gemmiferi./ Sufficit Istri, nec tota sitim/ Lidia uincit. Tu reliqua; subiicit ille tum hoc loco tum aliis multa in hanc s en t en t i am. Non absimilia illa Horatii EpistA lib.l <I 1.45>: impiger extremos curris mercator ad Indos/ per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignes. Lege eundem Satyr. 1 1.1.

Voluissem ego abstinere a locis communibus, sed quia multi positum putant in hac re literarium lucrum, ideo interdum subiicio amputatis semper multis quae paraueram, ut nunc etiam facio.

Sed nolui amputare uerba Nazianzeni in Apologet. Virgi l ianis similima: aAAo? uev ouv nAct to ICOT' cunoptav (cAcyov) icai ra uaicpa 5tajiatpouo9a> ncAayTi, icai ouujTcpcoea> TOK avcuot? otct icat TOK icunaot, ucyoAo icai icepSrioaw e t c , alius igitur (dicebam ipse) mercaturae caussa nauiget et longa maria

539

Page 4: ARGVMENTVM (503-531) Post comparationem …interclassica.um.es/var/plain/storage/original/...CERDAE COMM. IN VERG. G. II 503-531 ARGVMENTVM (503-531) Post comparationem uitae rusticae

CERDAE COMM. IN VERG. G. II 503-531

transmittat, cum uentis ac fluctibus perpetuo confligat, facturus magna lucra etc. Et post pauca: cuot 5' ouv ottpCTCOTCpov Inl yfic dvcxovn, ppaxeTav auAaica TCUVOVTI icat yAuiccTav, noppoecv donatoucvcp iccpSn icat edAaooav, Cnv OUTCOCJ, onwg av 8t>vouat ouv oAtyp icat uticpa rfi uaCn, icat ptov cAicetv docpaAn icat dicuuavTov T\ uaicpov dvappuiTcTv icai ttcyav cm ncyaXois iccpScot ictvSuvov, mihi uero potius atque optabilius est in terra degere atque exiguum aruum et dulce sulcanti ac lucra et mare procul salutanti, uiuere ut potero, cum pauca et exigua maza; uitamque tutam et tranquillam ducere, quam ob ingentes qumstus graue ac diuturnum periculum suscipere. Idem Orat.26 ueluti Virgilium legisset: tt td ucyaAa jcat ouic dotpaAr} iccp8n TIK GaAaoon? cmStwicctc, cv6v dictvSuvcoc yccapycTv YHV, ct icat iccpSatvotc; cAaooova, quid magna sed incerta et periculosa maris lucra sectaris, cum agricola esse possis et terram colere, etiam si minore cum quaestu?

Si quis damnet hanc copiam auctorum idem scribentium, consideret multos esse qui ament.

2/503 RVVNTQVE IN FERRVM. Lucanus lib.l <460> loquens de populis septentrionalibus, qui audacissimi sunt: ruendi/ in ferrum mens prona uiris. Iustinus lib.ll: Macedones in ferrum ruebant. Porro in bellum ruere, quod idem, dixerunt idem Iustinus lib.3, 24, 26 et Trebellius in Gallieno et Silius l ib. l . <649> Postremus etiam dixit lib.3 <120>: ruis in enses et lib.17 <296>: ruis in ictus. Graecis frequentissimum est. Homerus 2 //. <808>: hnl teuxca 8* COOCUOVTO.

3/504 PENETRAT AVLAS. Seneca in Oet. <617> mutuata sententia a Virgilio: plures fulgor conuocat aulmJ Cupit hic regi proximus ipsis/ clarus claras ire per urbes. Iterum <637>: colit hic reges, calcet ut omnes.

4/505 HIC PETIT EXCIDIIS VRBEM. Nam hic est mos ambitiosi, ut ex aliorum damnis ditescat. Ad rem et ad Virgilium signatissima sunt uerba Hieronymi Epist.17: ubi sunt latm porticus? ubi aurata laquearia? ubi domus miserorum pcenis et damnatorum labore uestitm?.

540

Page 5: ARGVMENTVM (503-531) Post comparationem …interclassica.um.es/var/plain/storage/original/...CERDAE COMM. IN VERG. G. II 503-531 ARGVMENTVM (503-531) Post comparationem uitae rusticae

CERDAE COMM. IN VERG. G. II 503-531

5/506 VT GEMMA BIBAT. Intelligit uas ex auro, cui sculptoria arte gemmae inseruntur. Apertius 1 JEn. <728> ubi pateram uocat grauem gemmis auroque. Plin. lib.33 in Prcem. <XXXIII 5> ea subiicit , ex quibus hic locus possi t non solum illustrari , sed intell igi: turba gemmarum potamus et smaragdis teximus calices ac temulentia caussa tenere Indiam iuuat et aurum iam accessio est. Vbi clare ait gemmas auro inseri in poculis. Non abit Martialis lib.14 Epig. 109 : gemmatum Scythicis ut luceat ignibus aurum/ aspice quod digitos exsuit iste calix.

Turnebus lib.14 c.3 signate explicat Virgilium de chrysendetis, nam ista gemmis erant contexta, dicente Plutarcho in Lucullo <\\\ 1>: cSupcTxo xpuocvScTov ouapoySov TSV TTOAUTCASV. EO quoque trahit Plinium.

Demum sunt qui in Virgilio accipiant uasa absque ullo auro, facta tantum ex gemmis aut gemma unica, i ta grandi et exquisita ut esse queat pro poculo.

Pergo ad imitationem. Ad Virgilii Musam occulte aspirauit Manil. 1.5 <292>, nam ut Noster gemma bibat ita hic: tectique auro iam uescimur auro. Non occulte Propertius 1.3 <III 5.4>: nec bibit e gemma diuite nostra sitis. Et S. Cyprinaus Epist.2: suspirat ille in conuiuio, bibat licet gemma. Hieronym. in Vita Pauli: gemma bibitis; et Epist.llS: gemma bibant, serico niteant, plausu populi delectentur. Seneca in lib. Quare bonis uiris mala accidant c.3 Prov. III 13>: magis huic (Socrati) inuidendum est quam illi, quibus gemma ministratur. Hi omnes ex Marone locutionem hauserant.

Maro uere ipse ex L. Vario, attestante Macrobio <Sat. VI 1.40>, nam Varius: incubet ut Tyriis atque ex solido bibat auro.

6/506 SARRANO OSTRO. Hinc Ausonius <Ephem. VII 20>: Sarrano uideor discumbere in ostro. Vide Seruium et adiunge a me Sidonium, qui Paneg. Antem. dixit: Sarrana chlamys. Et Columellam, qui <IX 4.4>: Sarranas uilas, pro purpureas; Silium lib.15 <205>, qui: Sarrano murice; et Probum ita explicantem hunc uersum: Tyrum Sarram appellatam Homerus docet, quem etiam Ennius sequitur cum dicit Pcenos Sarra oriundos. Agellius quoque lib.14 cap.6 <XIV 6.4> ait Tyrum prius dictam fuisse Sarram. Itaque ostrum Sarranum est purpura Tyria. Isidorus cap.6 lib.12 ait Tyrum dici

541

Page 6: ARGVMENTVM (503-531) Post comparationem …interclassica.um.es/var/plain/storage/original/...CERDAE COMM. IN VERG. G. II 503-531 ARGVMENTVM (503-531) Post comparationem uitae rusticae

CERDAE COMM. IN VERG. G. II 503-531

Sarram a pisciculo, cui nomen sar, parte illa maris frequentissimo. Ad imitationem et cognitionem ista satis.

Sed i n t e r i t a u d i r e q u i d p i a m n e c e s s a r i u m . D o c e o l i b . 4 Georg. <21/275> significatione purpura non includi coccineum et rubrum colorem, tantum uiolaceum; a qua tamen lege excipio purpuram Tyriam aut Phceniciam aut Sarranam: haec enim omnia idem. Itaque, cum audis Tyriam purpuram, de coccinea accipe ac summe splendenti.

Indicia rei huius mihi indicauit Laurentius Ramirius, adolescens optimus et mihi familiarissimus. Martialis lib.5 Epigramm.% <V 8.5>: Phasis purpureis ruber lacernis, ubi robur me ad coccum ducit; et ideo fortasse Iuuenalis Satyr.9 <28> de lacernis dixit: duri densique coloris, ubi densitas innui t dibapham. Cum ait Plinius lib.5 cap.19 <V 76> de Tyro omnis eius nobilitas conchylio atque purpura constat, de cocco accipio; indicat enim purpuram Tyri esse nobilissimam. Quse autem nobilissima purpura, nisi coccinea et summe splendida? Martialis lib.14 lemmate lanae Tyriae <XIV 156> ita ait: nos Lacedatmoniae pastor donauit amicat/ deterior Laedat purpura matris erat. Vbi sententia est, purpuram Laconicam deteriorem esse Tyria purpura, ac perinde uidetur haec praestare illi fulgore. Hoc idem uidetur indicare Cicero, cum pro Flacco <70> dixit Decianum lautum esse Tyria purpura. Nam haec l a u t i t i e s u ide tur quaesita a colore splendido. Cum praesertim dicat in oratione pro Sextio <19>: nostra hmc purpura plebeia ac pene fusca, ueluti quassita oppositione cum exotica. Ad rem unice faciunt uerba Senecae lib.l Natural. Quaestion. cap.5 <I 5.12>: sunt etiam quidam colores, qui ex interuallo uim suam ostendunt. Purpuream Tyriam, quo melior saturiorque est, eo oportet ut altius teneas, ut fulgorem suum ostendat. Non tamen ideo non habet illa colorem, quia quem optimum habet, non quomodocunque explicatur, ostendit.

Vides purpuram Tyriam dici meliorem, saturiorem, dari illi fulgorem, dici eius colorem optimum. Haec omnia certe dibapham indicant. Sententiae Senecae affinia admodum uerba Macrobii lib.2 Satyr. cap.5 <II 4.14>: cum de Tyriae purpurae, quam emi iusserat (Augustus) obscuritate quereretur dicente uenditore; erige altius et suspice, his usus est salibus. Quid ergo? ut me populus romanus dicat bene cultum, in solario ambulaturus suum?.

Ex Seneca et Macrobio clare eliquet Tyriam purpuram eius esse fabricae in colore, ut leuanda in altum esset, quo fulgorem suum ostentaret. Ista omnia non lautere Iustinianum, qui § si quid agens 38 in fine de

542

Page 7: ARGVMENTVM (503-531) Post comparationem …interclassica.um.es/var/plain/storage/original/...CERDAE COMM. IN VERG. G. II 503-531 ARGVMENTVM (503-531) Post comparationem uitae rusticae

CERDAE COMM. IN VERG. G. II 503-531

Actionibus, tolli aduersario electionem affirmat et plus peti, quando quis purpuram genera l i t e r st ipulatus, deinde specialiter petat Tyriam, quia uidelicet haec colore praestans. Cum ergo omnis purpura sit uiolacea, fit perinde ut Tyria, quae illi praestat, fit fulgentior.

Scio ista omnia coniecturis tantum inniti , sed ita ueris ut fidem possint facere.

7/507 CONDIT OPES ALIVS. Est hoc quod reprehendit Horat. Sat.l lib.l <I 1.41>: quid iuuat immensum te argenti pondus et auri/ furtim defossa tumidum deponere terra? Alludit quippe Horatius ad etymon ©rioaupou.

8 / 5 0 7 D E F O S S O . E s t hoc quod N a z i a n z e n u s de Amore Paupertatis dixit: xpuoov icat apywpov icatopufcavtec;, aurum argentumque defodientes; et Basilius 6u. in Auros: apyuptov ratoputac. Idem ait solere auarum abscondere in tenebris pretiosas gemmas: TOIH; StacpavcTc; iSv Attov OICOJTTW icaAuTucov. Sed pulcerrime mehercle dixit Dio Chrysostomus Orat.l <48>: \[c, hi. icatopuTtct apyuptov; ou y«P &h cpucTat yc cvtauOa, quis argentum defodit? neque enim nascitur. D i c i t hoc r e p r e h e n d e n s mor ta l ium cupiditatem, qui argentum et aurum defodiunt ut frumenta.

Verbo defodio Latini opponunt uerbum effodio. Sed in Graecis animaduerti composito icaTopuooco opponi simplex opuooco; nam Artemidorus lib.2 cap.64 pro effodere thesaurum dixit 8noaup6v opuooctv.

9/507 INCVBAT AVRO. Graeci xp»o§ cmicciTai. Aristoteles tamen 2 Pol. <1263a 29> ex nota Germ. extulit uerbo npoocSpcuctv iis uerbis: it<; npcx; 'iStov CICCIOTOV npoocSpcuovTcc;, quasi quisque assideat suo. Horatius Sat.l lib.l <I 1.70> flexu isto: congestis sacis indormis. Noster sibi similis in lib.6 <i4». VI 610>: diuitis soli incubuere repertis. A quo phrasin sumsere Paulinus Epist.31 et Hieronymus Epist.S et 13, praeterea alii.

10/508 HVNC PLAVSVS ETC. Retuli sententiam ad comicos; possis

543

Page 8: ARGVMENTVM (503-531) Post comparationem …interclassica.um.es/var/plain/storage/original/...CERDAE COMM. IN VERG. G. II 503-531 ARGVMENTVM (503-531) Post comparationem uitae rusticae

CERDAE COMM. IN VERG. G. II 503-531

ad quosuis, ex Romanorum more, qui in senatu, curia, theatris solebant excipere plausu et felici acclamatione, qui ingrederentur.

Tria fue run t huius notae indicia: uidelicet plausus, acclamatio, assurectio. Auctores tantum, neque uero omnes, indicabo. De plausu Horat. lib.l Od.20 <I 20.3>, Suetonius Aug. <56.2>, Cicero pro Sextio <115, 117, 124>. De clamore iam formato in uerba Martialis in Ampkit. <29.3>, Vopiscus in Tacito, Plutarchus in Galba. De assurect ione Suetonius in Aug. <56.2>, Tacitus aut Quinctilianus in Oratoribus <Tac. Dial. 39.15>. Cicero quoque Pisoni obiici t , a nemine illi assurrectum uenienti in Curiam <Pis. 26>.

P e r g o ad s i m i l i t u d i n e m locorum. A f f i n i a i s t a Senecae in Furente <169>: illum populi fauor attonitum/ fluctuque magis mobile uulgus/ aura tumidum tollit inani. Et Lucanii lib.l <132>: totus popularibus auris/ impelli plausuque sui gaudere theatri. Plato 9 Legum uocat thea t ra Sopupou ueora; e t t hea t r a l i s gloriae inspectores Artemido. lib.2 cap.ultimo ecatpooicoma^.

11/509 CVNEOS. Cunst fuerunt in theatro loca et ordines spectatorum. Ita dicti a forma cunei, qui primo angustior, mox latior. Sicuti e t iam ab eadem forma nomen accepi t mi l i t a r i s cuneus. Itaque finge theatrum distinctum in loca, quae loca formam habeant cuneorum. Inde theatrum ipsum dictum cuneatum, et Apuleio <Flor. XVI 12> excuneati, quibus locus non erat ad sedendum in theatro.

Obseruo contra nonnullos aeui huius peritos homines, hos cuneos non unius f uisse ordinis, sed omnium. Itaque ordo senatorius, equestris, plebeius suos quisque habebat cuneos. De senatoribus et equitibus Sueton. Domit. c.4 <4.5>: quinquagenas tesseras in singulos cuneos equestris ac senatorii ordinis pronuntiauit. De plebe aperte hic Poeta et Sueton. Aug. c.44 <44.2>: militem secreuit a populo. Maritis e plebe proprio ordines assignauit; prattextatis cuneum suum et proximum padagogis. Clare ait maritis e plebe assignatos proprios ordines, et loquitur cum respectu ad cuneos, ut apparet ex sequenti sermone de praetextatis et paedagogis.

12/510 GAVDENT PERFVSI SANGVINE FRATRVM. H»c nota tota

544

Page 9: ARGVMENTVM (503-531) Post comparationem …interclassica.um.es/var/plain/storage/original/...CERDAE COMM. IN VERG. G. II 503-531 ARGVMENTVM (503-531) Post comparationem uitae rusticae

CERDAE COMM. IN VERG. G. II 503-531

uersabitur in imitatione aperienda et locorum similitudine. Ergo Catullus ante nostrum <LXIV 399>: pefudere manu fraterno

sanguine fratres. Ante utrunque Lucretius lib.3 <70>: sanguine ciuiti rem conflant diuitiasque/ conduplicant auidi catdem caede accumulantes,/ crudeles gaudent in tristi funere fratres. Post omnes Manilius lib.4 <83>: mutuaque armati coeunt in uulnera fratres. Sed et TO gaudent in re sanguinis idem usurpauit Nostrum aemulans <IV 221>: multo gaudentem sanguine ciuem.

Verum tamen cum excursu isto poetico mire congruit locus Dionis Chrysostomi Oratione 1 <76>, ubi late persequitur mala quae sequuntur tyrannidem, interque multa tum haec: cpovcuovtcc; dAAriAotc; icai cmpouAcuovTcc; ot TaAatJtcopot, JiatScc; TC yovcuot JioAAaictc; icat yovcTc; rcatot icai aScAcpoi aScAcpoTc;, zo UCYIOTOV icaicov crcteouvTcc; icai waicaptCovTcc; cfcouotav ucrd dvotac;, sese mutuo interficiunt et miseri insidias struunt. Saepe liberi parentibus, parentes liberis, fratres fratribus maximum malum desiderant et beatam praedicant potestatem cum dementia coniunctam. Nec non Basilii Oratione de Gordio martyre: rtaTnp JiapcStSou jraTSa icai Jiarcpa f)6c; icaTcunvucv, aScAcpoi icar' aAAriAcov cuairovTO icai SouAot ScortoTatc; caurcov crtavtOTavto, prodebat patrem filius, pater filium accusabat, frater insaniebat in fratem, seruus insultabat domino. Par locus eiusdem Oratione de Legendis Libris Gentilium: dScAcpoc; ydp 5n Jiap' CKcivoiQ StaotaotdCci Jipoc; aScAcpov icai yovcxx; npoc; rcaTSac; icai TOUTOIC; auOtc; npoc TOUC; TcicovTac; noAcuoc; COTIV dicripuicTcoc;, dissidet apud illos frater a fratre, pater a filiis, filii a parentibus; bellum est illis absque praecone. Demum blandiuntur uersus Claudiani lib.l in Ruffinum <I 77>, ubi de Megaera una Furiarum: non nisi quaesitum cognata caede cruorem/ illicitumque bibit, patrius quem fuderit ensis,/ quem dederint fratres. Videndus etiam excursus Platonis 2 Polit., ubi late narrat pugnas et praelia, quae sequuntur cupiditatem habendi.

13/512 ATQVE ALIO PATRIVM QWERVNT SVB SOLE IACENTEM. Albinouanus apud Senecam <Suas. I 15; FPL pag.116, Morel> pari sententia: anne alio mundi positas sub cardine gentes/ atque alium libris intactum quaerimus orbem. Horatius OdAS 1.2 <II 16.18>: quid terras alio calentes/ sole mutamus? Alter Seneca in Oedip. <1016>: quisquis sub hoc/ in alia uersus sidera ac solem auium/ dependet orbis, alterum ex nobis ferat. Et

545

Page 10: ARGVMENTVM (503-531) Post comparationem …interclassica.um.es/var/plain/storage/original/...CERDAE COMM. IN VERG. G. II 503-531 ARGVMENTVM (503-531) Post comparationem uitae rusticae

CERDAE COMM. IN VERG. G. II 503-531

Manil. lib.4 <171>: atque alio sub sole nouas exquirere praedas. Papinius item 4 Sylu. <IV 6.6>: epulas diuerso sole petitas.

Certe Albinouanus, Horatius, Seneca, Manilius, Papinius Virgilium habuerunt magistrum et sententiam eius suo quisque flexu enuntiauit.

Agricola incuruo terram dimouit aratro

EXPLICATIO B (513)

Diuersi mortalium studiis opponit unicum tantum studium agricolas, nimirum illum occupari in aranda et colenda terra. Deinde numerat late quot ex hoc unico studio proueniant bona tam utilia quam iucunda; haec enim duo bonorum genera potentissima sunt ad excitandos homines. Et inter bona iucunda admiscet etiam bonum honestum, quo fortior sit excitatio.

Hinc anni labor, hinc patriam paruosque penates 515 sustinet; hinc armenta boum meritosque iuuencos.

Neque requies, quin aut pomis exuberet annus aut foetu pecorum aut Cerealis mergite culmi, prouentuque oneret sulcos atque horrea uincat. Venit hyems: teritur Sicuonia bacca trapetis,

520 glande sues lasti redeunt, dant arbuta syluae; et uarios ponit foetus autumnus, et alte mitis in apricis coquitur uindemia saxis.

EXPLICATIO C (514-522)

Ponit primo bona utilia. Quasi dicat: ex colenda terra nascitur labor et cursus totius anni ad colligendos prouentus; inde patria alitur, domus

546

Page 11: ARGVMENTVM (503-531) Post comparationem …interclassica.um.es/var/plain/storage/original/...CERDAE COMM. IN VERG. G. II 503-531 ARGVMENTVM (503-531) Post comparationem uitae rusticae

CERDAE COMM. IN VERG. G. II 503-531

pr iua ta un iuscu iusque agricolae, armenta, boues. Pergit . Nec requies; nunquam annus cessat a fungendis fructibus; semper exuuerat aut pomis aut fcetu pecorum aut culmis segetum, nam sulci pleni sunt frugibus, frumentis horrea. Venit hyems (pergit narrare laborem illum totius anni); in hyeme oliua ter i tur , sues nutriuntur, syluae dant arbuta. Et uarios; quid uero in autumno? Varii sunt pomorum fcetus, uindemia coquitur.

NOT/E

14/515 MERITOSQVE IVVENCOS. Alludit ad pastorum celebritates, in quibus patiebantur boues feriari a labore, quos etiam sertis coronabant. Hunc morem multa probant. Meminit Plinius 1.18 c.3 <XVIII 12> ludorum, qui celebrabantur caussa boum, quos ludos uocabant Bubetios. Tibul. 1.2 Eleg.l <II 1.7>: soluite uincla iugis, nunc ad praesepia debent/ plena coronato stare boues capite. Ouid. lib.l Fastor. <663>: state coronati plenum ad praesepe iuuenci; et postea <665>: rusticus emeritum paulo suspendat aratrum.

Porro hic mos propagatus est ad alia animalia ex uetusto more, uidelicet ad equos, mulos, asinos. Afferam de singulis testimonia singula.

De equis Claud. 2 Rap. <318>: fraenisque solutos/ uertunt emeritos ad pascua nota iugales. De his et mulis Dionys. lib.l Antiq. Roman. uidelicet loquens de Arcadibus: Neptuno Hipiio templum assignarunt et diem festum in eius honorem constituerunt, quem Arcades Hippocratia, Romanis Consualia uocant; quo die apud Romanos equi et muli de more sunt operum immunes eorumque capita floribus coronantur. De asinis Ouid. 6 Fast. <311>: ecce coronatis panis dependet asellis/ et uelant scabras floridae sertae molas.

Neque uero solum ad equos, mulos, asinos; sed etiam ad agnos et oues. De agnis Pauli Epis.12: emeritos agnos. De ouibus Ouid.4 Fast. <735>: pastor oues saturas ad prima crepuscula lustret/ unda prius spargat uirgaque uerrat humum./ Frondibus et fixis decorentur ouilia ramis/ et tegat ornatas longa corona fores.

Huius tamen moris magna praecipue est mentio in canibus. Attingit Papin. 3 Syl. <III 1.57>: ipsa coronat/ emeritos Diana canes. Gratius de Venat. <Cyn. 485> : et solito catuli uelantur honore. Symmachus Epist.lS

547

Page 12: ARGVMENTVM (503-531) Post comparationem …interclassica.um.es/var/plain/storage/original/...CERDAE COMM. IN VERG. G. II 503-531 ARGVMENTVM (503-531) Post comparationem uitae rusticae

CERDAE COMM. IN VERG. G. II 503-531

lib.4: quas tu nobis indagines leporum, quos natales canum dies, quae uenatica festa mentiris? Iterum: unde ergo est, quod iisdem literis a me poscis historiam, quibus canuum tuorum festos ac profestos dies praedicas? Dissimulari studia uera non possunt.

Dicuntur autem (ut hoc in fine aperiam) canes esse meri t i , qui multas praedas egerunt; boues meri t i , qui annis multis ararunt; equi meriti, qui uictorias multas reportarunt. Indicant satis uerba ista Symmachi ex Epist.SO lib.5: familiares nostri ad equorum coemtionem cum pretiis commeabunt. lnprimis igitur hanc de te gratiam peto, ne magis numerum quam merita perpendas. Id est, uolo equos mit tas , non tam plures quam assuetos uictoriis in circo.

1 5 / 5 1 6 NEC REQVIES QVIN. Hanc uocum c o n s e c u t i o n e m nec.quin ut elegantem obseruat Godescal. lib.de Ling. Lat. Ita Cicero post redit ad Quir. <23>: benemeritos quin colas, nec exorari fas est.

16/518 HORREA VINCAT. In 1 G. <49> idem, sed flexu alio: illius immensae ruperunt horrea messes. Itaque quod ibi messes rumpunt horrea, hic annus uincit horrea.

17/519 SYCONIA BACCA. Nam abundat olea in Sicyone ciuitate Laconiae. Ita Seruius. Eandem celebrat Symmachus cum respectu ad Vatem Epist.23 lib.3: postquam doliis noua uina commisimus, quae calce et praelo subacta fluxerunt, trapetur teritur bacca Sicyonia, ut praecox olea in usum oliui uiridis mulceatur.

18/522 COQVITVR VINDEMIA. Locutio creberrima ad signandam matur i ta tem. Plin. 1.10 c.12 <X 32>: antequeam fici coquantur autumno; et 1.18 c.7 ad finem <XVIII 80>: excocta maturitate. Persius Satyr.3: canicula messes/ iam dudum coquit. Ex sexcenta alia.

Procedit sermo hic a sole excoquente, de quo Lucretius 1.6 <962>: terram sol excoquit. Pari indole Graeci, nam Artemidorus lib.2 c.25: Kctpnov

548

Page 13: ARGVMENTVM (503-531) Post comparationem …interclassica.um.es/var/plain/storage/original/...CERDAE COMM. IN VERG. G. II 503-531 ARGVMENTVM (503-531) Post comparationem uitae rusticae

CERDAE COMM. IN VERG. G. II 503-531

nenetpov.

Interea pendent dulces circum oscula nati, casta pudicitiam seruat domus, ubera uaccae

525 lactea demitunt, pinguesque in gramine laeto inter se aduersis luctantur cornibus hcedi. Ipse dies agitat festos fususque per herbam, ignis ubi in medio et socii cratera coronant, te libans, Lenase, uocat, pecorisque magistris

530 uelocis iaculi certamina ponit in ulmo, corporaque agresti nudat praedura palaestra.

EXPLICATIO D (523-531)

Sequuntur bona delectabilia. Nati, qui dulcissime pendent ex matris osculo; uxor, quae pudica est et casta, quae cum se oblectat; uaccas, quae demissis uberibus iucunditatem afferunt, sicuti et hoedi luctantes cornibus in uirente gramine.

Ipse dies etc; neque uero ista guadia aliunde tantum proueniunt, nam ipsi agricolae suos habent dies festos, funduntur per herbam, celebrant conuiuia circa ignem, Bacchum inuocant, excitant pastores suos uel ad sagittarum certamine proposito scopo in ulmo uel ad palaestram, quae exercetur nudis corporibus. Haec sententia.

Roges primo, nonne illud ubera uaccat lactea demittunt pertinet ad bonum utile? Fateor, sed ex quo tamen sequitur uoluptas magna ipso aspectu; et quidem ex coniunctione cum aliis bonis iucundis, illud quoque ad iucunditatem uidetur pertinere.

Roges deinde, ubi bonum honestum? Hoc multiplex: inuocatur Bacchus, peraguntur dies festi: ea religio; exercentur iaculo in palaestra, quae inter honestas meditationes connumerant doctores gymnasticon.

549

Page 14: ARGVMENTVM (503-531) Post comparationem …interclassica.um.es/var/plain/storage/original/...CERDAE COMM. IN VERG. G. II 503-531 ARGVMENTVM (503-531) Post comparationem uitae rusticae

CERDAE COMM. IN VERG. G. II 503-531

NOT/E

19/523 INTEREA DVLCES PENDENT. Non dubium quin Lucret. lib.3 <894> Poetae animo, f ortasse oculis obuersaretur; scripsit enim: at iam non domus accipiet te laeta neque uxor/ optima, nec dulces occurrenS oscula nati/ pratripere et tacita pectus dulcedine tangent.

Vt hic pendent, ita Philo lib. de Gigantibus: ctaptnon TOU noeouuevoo, pendeas ex amante. Et lib. Quod Deus sit immutabilis: nknHi tcievwv c£npTnucva>v papovopivn icat ntcCoucvn, grauata atque opressa multitudine pendentium filiorum.

20/524 CASTA PVDICITIAM. Explicui hoc accipiendum de uxore casta et pudica, quam merito numerat inter ueras uoluptates. Dixit Simonides: vovaticoc <8e ou*cv xpnua avnp AntCciat coftAnc Kvetuov, ouSc piytov rarnc» uxore bona uir rem nullam possidet meliorem neque mala deteriorem. Quod sumsit (ex nota Clemen. Alex. 6 Strom.) ab Hesiodo., qui ita <Op. 702>: oo uev vap u yuvaticoc avnp AniCer* auctvov/ TH<C ayaenc, tnc ** «Stc rourtk oo ptytov aAAo, namque hominum melior fuerit possessio nulla/ coniux quam bona, nil scelerata et peius habetur. Idem Hesiodus in Scuto Herculis <14> inter felicitates Amphitryonis: Bmuat1 Jfvate oov at&oin naparoltt, domos habitauit cum pudica uxore. De uita etiam rusticorum Xenophoa. in Oeconom. <V 10>: xiq bc otidrratc itpooftAcotcpa % yovatrl iStiev i r£jcvot< jioectvotcpa n ftAotc cuzaptototcpa, quat amantior seruis, dulcior uxori, optatior liberis, gratior amicis? Sed et Libanius laudans uitam agricolarum: Jtpooczouoa &t TOV vouv tp yovatict rcat tac Sticatac emoiavTai uevov uitctc, ta? 6ncp naitov yovnc uxori tantum animundant et iustos solum concubitus agnoscunt suscipiendorum liberorum caussa. Alibi comparans uitam agricolarum cum mercatura ait: T§ vcutpyu ucv boncpac otraSc enavtVovrt, yuvn cott xapauoeia, na?&cc opSvTec TC icat opuucvot, agricolam reuersum noctu domum exhilarat uxor liberique, quorum aspectu ipse et cuius illi recreantur. Alibi item comparans cum urbe: tcat ntv npoc. xac. OUTUV Y»vaticas Toaotv outAtav, eraiptt 5c avxovc cf * cauTnv oux eAret, suas tantum (agricoi®) uxores norunt, scorto non illiciuntur.

550

Page 15: ARGVMENTVM (503-531) Post comparationem …interclassica.um.es/var/plain/storage/original/...CERDAE COMM. IN VERG. G. II 503-531 ARGVMENTVM (503-531) Post comparationem uitae rusticae

CERDAE COMM. IN VERG. G. II 503-531

21/524 VBERA VACC^E LACTEA DEMITTVNT. Phrasis ista in Aristotele est lib.3 Hist. Animal. cap.21 <523a 1> agens enim de his, quae lactis copiam generant, ait: icaetcvat t6 oSeap, demitte ubera; iterum: orav ro oueap (JAcxtri KaTco, cum ubera deorsum spectent; et lib.8 c.10 <596a 24> loquens de ouibus: ou6ara icaeiaot. Oppianus lib.l Cyn <141>. ita: ppt6ouevat uaCou? TE icat ouOara icuuaivouoat, grauatae mammasque et ubera turgentes.

22/526 INTER SE ADVERSIS. Aratus in Phaenom.. <1106> de hac uo lup ta t e : aAAot 6* ct aycAicTK Kptoi, aAAot 5c icat auvot/ ctvoStot naiCajoiv cpaSouevot iccpacootv, alii etiam e grege arietes, alii item agnelli/ in itinere ludant innixi cornibus. Hanc rem ita Lucretius extul i t 1.2 <320>: et satiati agni ludunt blandeque coniscant.

Quod Virg.: aduersis cornibus. Horat. aduersis frontibus Sat. 1 lib.l <I 1.103>.

23/527 FVSVSQVE PER HERBAM. In 1 et 5 /En. <I 214, V 102>: fusique per herbam. Et Lucret. 1.2 <29>: prostrati in gramine molli. A quo Noster in Culice <69>: smpe super tenero prosternit gramine corpus.

De uoluptate ista pastorum ita Nazianz. in Apolo.: ev icaAu TTK noa< icoraicAienvat, in pulcra herba corpus inclinare. Et Alcimus Auit. 1.2 de Mundi Origine: mollibus in pratis pictaque recumbitur herba. Phil. Iud. de celebritate quapiam loquens lib.2 de uita Moysis i ta de hac iucunditate: UCTOI

5e Ta? cuxa? icott ra? cuzaptoriac oi ucv rcTitauevoi oicnva? cni TOU atytaAou, ot 5e cnl TTK atYtotAtTtSo? ilrauuou icaraicAivavTCc cv unaiepa) UCT' oticciuv icat (ptAuv coTtwvrat, noAorcAcoTcpav TTK cv paotActot? icaTaoiccunc rorc TT)V aicTriv vouiCovrcc, post uota autem et gratiarum actiones alii tentoris fixis in littore, alii discumbentes in ipsa arena sub dio epulantur cum domesticis atque amicis, ac tum littus prmferunt regum palatiis.

24/528 CRATERA CORONANT. Alibi dicam late de hac re <in JEn. III 5/525>. Nunc has coronas capiat lector aut de ueris floribus et sertis, quibus interdum coronata pocula, aut de uino ipso occupante superne totam

551

Page 16: ARGVMENTVM (503-531) Post comparationem …interclassica.um.es/var/plain/storage/original/...CERDAE COMM. IN VERG. G. II 503-531 ARGVMENTVM (503-531) Post comparationem uitae rusticae

CERDAE COMM. IN VERG. G. II 503-531

uasis capacitatem atque instar coronae labra poculi contingente. Vtrumque enim accipi potest, primum ex more, alterum ex imitatione Homeri <Od.. I 148>

25/529 LEN/EE. Vide quae dicta in i t io huius libri et obserua uti Poeta sibi respondeat <II 5/4>. Ibi Bacchum non quemcunque, sed Lenaeum inuocauit; hic in eundem desinit.

Obserua etiam locum Libanii huic respondentem, nam inter laudes agricolarum: T5V bh icapnwv anapxoucvog TOK 6c8o)ic6ot 9co?g, offert primitias fructuum diis, qui illas largiti.

26/529 MAGISTRIS. Ita uocantur non solum hominum, sed etiam rectores et ins t i tu tores ferarum. Virgil. praetereo, qui tum hic tum alibi saepe usus hac uoce. Horat.l Epist. <I 2.64>: fingit equum tenera docilem ceruice magister. Calp.4 Ecl. <IV 106>: pecoris dixisse magistros. Apul.2 Flor. <XII 3> de psittaco: sermonem nostrum cogitur aemulari, ferrea clauicula caput tunditur, imperium magistri ut persentiscat: kmc ferula discenti est. Liu. 1.1 de Faustulo <I 4.6>: magister regis pecoris.

27/530 CERTAMINA PONIT. A i t Ge rm. expressam phrasin Graecorum, qui dicunt: a9Aa Tt9cvai; unde et a9Ao9cTnc et a9Ao9cota. Sic 5 /En. <66>: ponam Teucris certamina classis.

2 8 / 5 3 1 N V D A T . N o t a t H i e r o n . M e r c u r . l i b . l G y m. c.6 YuuvaCc09at ueter ibus fuisse antiquissimo usu nudari, quoniam in locis omnibus ubi exercebantur certamina, ut plurimum exercitatores nudabantur. Quae uox deinde traducta est ad meram exercitationem. Inde lucem accipit Martial.<III 68.3>: gymnasium, thermae, studium est hac parte; recede,/ exsuimur: nudos parce uidere uiros. Inde est ut Iosepho de Bell. ludaico balnea, ad quae necessaria nudatio, dicantur gymnasia. Ita enim de Herode loquitur: namque apud Tripolim et Damascum et Ptolemaidem publicas balneas, quae gymnasia dicuntur; Biblide autem exedras porticus

552

Page 17: ARGVMENTVM (503-531) Post comparationem …interclassica.um.es/var/plain/storage/original/...CERDAE COMM. IN VERG. G. II 503-531 ARGVMENTVM (503-531) Post comparationem uitae rusticae

CERDAE COMM. IN VERG. G. II 532-542

condidit. Plura ille. Inde coniici potest in Virgil. fortasse quoque positum nudat por

exercet, etiamsi uulgaris accepetio apta quoque sit.

ARGVMENTVM (532-542)

Confirmat quae dixit humano et diuino testimonio. Librum finit.

Hanc ol im ueteres ui tam coluere Sabini , hanc Remus et frater , sic fortis Hetrur ia creuit scilicet et re rum facta est pu lcer r ima Roma,

535 septemque una sibi m u r o c i rcumdedi t arces.

EXPLICATIO A (532-534)

Non o m i t t i t Poeta id quod necessar ium in omni persuasione, nimirum exempla quae rem firmant. Adhibet uero duplex genus exemplorum, humanum et diuinum. In humanis sunt Sabini, qui hanc uitam habuere; Remus et Romulus, qui pastores fuerunt; Hetruria tota, quae hoc studio creuit in magnam potentiam; demum Roma ipsa, quae eadem arte facta est rerum omnium pulcerrima, et una cum esset, septem montes unico muro circumdedit: hic unice uidenda secunda nota.

NOT/E

1/532 HANC OLIM VITAM. Similis laus ad imitationem Virgilii, quaesita Politiano in Rustico, nam post plurima encomia ita: scilicet his Babylon dextris Nabathasaque regna/ creuerunt; hic Mopsopio delectus ab aruo/ miles Achazmenium Marathonis in atquore Persen/ contundit; his adiuta uiris se Romula tellus/ imposuit mundo et rerum tractauit habenas.

553

Page 18: ARGVMENTVM (503-531) Post comparationem …interclassica.um.es/var/plain/storage/original/...CERDAE COMM. IN VERG. G. II 503-531 ARGVMENTVM (503-531) Post comparationem uitae rusticae

CERDAE COMM. IN VERG. G. II 532-542

Placent saepissime Poetae alii, et ideo placent, quia aspirant ad magnum Vatem.

Eodem etiam spiri tu, quo Noster (sic fortis Hetruria creuit <533>), scripsisse uidetur Simmachus Epist.65 1.5: iuuenilis industria est excire saltibus feras et liberalia studia syluestri uoluptate distinguere. Sic olim Marsus impigeret fortis Sabellus robur habuerunt.

Cum uero excursus Poetae sit , exsti t isse Romanum imperium ex agricolis, ins is t i t et historiae -quod clarum- et uerbis Varronis c.l 1.2 Rust. <II 1.19> istis: Romanum uero populum a pastoribus esse ortum quis non dicit? Lege plura in eodem. Hanc t amen Romanorum or iginem in contumeliam illorum uertit Mithridates apud Iustinum lib.38.

Placitum hic exaudias quaedam rusticorum elogia, quae pertineant ad fort i tudinem: id enim postulat mens Poetae, qui a rusticis ortum Romanum imperium praedicat. Xenophon in suo Oeconomico <V 13>: ot cv Tp ycwpyta dvaoTpccpoucvot icat ocpogptot; icat dvSpticioc; natScuoucvot, uersati in colendo agro ualidi sunt et fortes. Aristoteles in suo libro 1 c.2 loquens de agricultura <Oec. 1343b 2>: npoc; Sc TOUTOIC; icat rcpoc; dvSptav auupdAAcTat ucyaAa, prodest haec ars plurimum ad fortitudinem. Subiicit rat ionem: quia non eneruat corpora, u t i alia artes uiles, sed facit homines sub dio consistere, laborem tolerare, ac demum rtovcTo rtpoc; TOIN; noAcutouc;, conari aduersum hostes. Eadem ferme ait de agricolis et pastoribus libro 7 Polit. cap.10. Additque ita fortes natura esse agricolas ut hos esse seruos natura, ciues summopere debeant optare: ita enim fiet ut rustici non sint elati animo neque urbes ab eis aliquid metuant.

Consonant uerba Vegetii lib.l cap.3: sequitur utrum de agris an de urbibus utilior tyro sit, requiramus. De qua parte nunquam credo potuisse dubitari aptiorem armis rusticam plebem, quae sub dio et in labore enutritur, soli patiens, umbrae negligens, balneorum nescia, delitiarum ignara, simplicis animi, paruo contenta, duratis ad omnem laborum tolerantiam membris; cui gestare ferrum, fossam ducere, onus ferre, consuetudo de rure est. Et postea insigni elogio: idem bellator, idem agricola.

Par P l i n i u s l ib.18 c.3 <XVIII 26>: fortissimi uiri et milites strenuissimi ex agricolis gignuntur. Audi Columellam in PraBfat. <I Praef.l7>: at me hercule uera illa Romuli proles, assiduis uenatibus, nec minus agrestibus operibus exercitata, firmissimis praeualuit corporibus ac militiam belli, cum res postulauit, facile sustinuit, durata pacis laboribus semperque

554

Page 19: ARGVMENTVM (503-531) Post comparationem …interclassica.um.es/var/plain/storage/original/...CERDAE COMM. IN VERG. G. II 503-531 ARGVMENTVM (503-531) Post comparationem uitae rusticae

CERDAE COMM. IN VERG. G. II 532-542

rusticam plebem praeposuit urbanae. Extrema ista illustrantur his Plinianis lib.18 cap.3 <XVIII 13>: rusticae tribus laudatissimae eorum, qui rura haberent; urbanae uero, in quas transferri ignominiae esset, desidiae probo.

Politianus in suo Rustico multa in hanc sententiam; adducam uersus aliquos: hinc agilis subit ora uigor robustaque magno/ pectore uis habitat fortesque animosa tuentur/ membra tori et crudo tendunt se robore nerui./ Hinc facies procera, hinc fronti Martius horror etc. Dignissima sunt reliqua, quae legantur. Certe Pompeius apud Iulium 1 Ciuil. <Caes. B.C. I 24.2>: pastores armat.

Lycurgi ins t i tu tum fuit ut puberes non in forum, sed in agrum ducerentur , quod sc r ib i t Iustin. lib.3, ut primos annos non in luxuria traducerent, sed in opere ac labore. Eadem scribit de Lucanis lib.23. Libanius in Progymnasm., comparans rus cum urbe aliqua in hanc rem loquitur. Signat iora sunt : agricolas fieri fortes et ualidos ad bellum, ins t i tu tos uidelicet pugna, quam frequenter pro defensione ouium gerunt cum ursis, pardis, leonibus , lupis , serpentibus. Quibus paria uerba Nazianzeni in Apologet. dicentis, pastoris esse proprium npoanoXmnoat toT<; Auicoi .

2/532 SABINI. Tres populos numerat: Sabinos, Romanos, Hetruscos. Primos et extremos aperte nominat; medios signat per Remum et Romulum. Hos populos nominant scriptores Romani Tatienses, Ramnenses, Luceres. Iidem enim Tatienses et Sabini; Ramnenses et Romani; Luceres et Tusci aut Hetrusci. Hi tres populi primi omnium Romam habitarunt hac diuisione, quam rep raesen tabo u e r b i s C. Semproni i in l ibro qui eius nomine circumfertur de diuisione Italiae et origine urbis Romae: Sabinis et Thuscis in foedera coeuntibus incoluere Sabini quidem Capitolium et Quirinalem, in quo Numa postea habitauit; Romulus et Ramnenses Exquilinum, Palatinum et Ccelium; Thusci Luceres Viminalem et subsidentem conuallem usque ad aedem Saturni et radices Capitolii; Remo fratri Auentinus aetate Romuli mansit.

Ad rem. Cum Poeta post Sabinos, Romanos Thuscos nominet extremo loco Romam uidetur haec esse eius sentent ia . Creuere ist i populi uitam rusticam exercentes, a quibus facta est Roma, qua omnium pulcerrima, quae septem montes complexa est sub diuisione quam attuli.

555

Page 20: ARGVMENTVM (503-531) Post comparationem …interclassica.um.es/var/plain/storage/original/...CERDAE COMM. IN VERG. G. II 503-531 ARGVMENTVM (503-531) Post comparationem uitae rusticae

CERDAE COMM. IN VERG. G. II 532-542

3/535 SEPTEMQVE VNA ETC. Inter uersus Sibyllinos hic legitur lib.2: et Romae populum, quae septem continet arces. Sed abstineo ab elogiis petitis ab his septem montibus: nulla enim res uulgatior ad laudem Romae.

Ante etiam sceptrum Dictaei regis et ante impia quam caesis gens est epula ta iuuencis , aureus hanc uitam in terris Saturnus agebat. Necdum etiam audierant inf lar i classica, necdum

540 impositos duris crepi tare incudibus enses.

EXPLICATIO B (536-540)

Ab humanis exemplis pergit ad diuina. Nam Saturnus, qui uixit aureo seculo, egit uitam rusticorum. Quod Saturni aeuum praecessit aetatem Iouis, qui dictus est rex Dictaeus, id est, Cretensis. Praecessit etiam aetatem illam, qua mortales cceperunt uesci iuuencis aliisque animantibus; nam plane sub Saturno mortales uescebantur pomis tantum agrestibus et terrae fructibus. Felix etiam fuit seculum Saturni perpetua pace qua floruit. Nullae enim buccinae f uerunt necessariae quae militem concitarent, nulli enses qui hostem ferirent.

NOT^E

4 / 5 3 6 DICTJEI REGIS. Eet Dic-te mane in Crata, auotare Strabane

lib.10: Aiictn cv Kpfitp. Eadem Plin. lib.4 c.12 <IV 60>, eadem alii. Fuit in hoc monte templum Iouis, unde ipse deus nominatus Dictaeus. Strabo: cvrauea hh roG Ancraiou Aioc lcpov. Martial. Epig. 1 lib.l <IV 1.2> conscia Dictasum qua tulit Ida louem. Ergo, cum Iupiter natus fuerit in Creta, et Poeta uelit exprimere primos eius natales, ideo ad Dicten confugit.

556

Page 21: ARGVMENTVM (503-531) Post comparationem …interclassica.um.es/var/plain/storage/original/...CERDAE COMM. IN VERG. G. II 503-531 ARGVMENTVM (503-531) Post comparationem uitae rusticae

CERDAE COMM. IN VERG. G. II 532-542

5/537 CJESIS IVVENCIS. A t t i n g i t hic Poeta cau t ionem illam ueterum, qui abstinebant a caedendis bobus; imo reprehendit mortales, qui hoc ausi. Ad hanc rem pert inet locus Ciceronis 2 Nat. <II 159>: quid de bobus loquar? Quibus cum terrae subigerentur fisione glebarum, ab illo aureo genere, ut Poetae loquuntur, uis nunquam ulla afferebatur. Narrant Valerius <VIII 1 Damn.8> et Plinius <VIII 180> (prior c.l, posterior c.45, et uterque lib.8) pa t remfami l ias damnatum fuisse a populo Romano, quod bouem aratorem occidisset, socium laboris humani. Athenis etiam lege cautum erat, ne quis bouem immolaret, de quo dicebant: yccopyo? cottv icat t£v av8pamoi<; tcauctruiv Kotvuvos, agricola est et socius humani laboris. Eodem confero uerb» ista Varronis lib.2 Rust. c.5 <II 5.3>: bos in pecuaria maxima debet esse auctoritate, praesertim in Italia, quae a bubus nomen habere sit existimata. Et post pauca: hic socius homini in rustico opere et Cereris minister; ab hoc antiqui ita manus abstineri uoluerunt, ut capite sanxerit, si quis occidisset.

Cum Aristotel.lib.2 de Generat. Animal. cap.8 <744b 20> (ex Graeca, non Gazae, diuisione) uocat animalia ouvrpccpoucva, quod sint ueluti socia hominum, non dubium quin de boue praecipue accipiendus sit.

Pretium huius ferae, in quo fueri t apud ueteres mortales, apparet liquido ex admonitione Celsi apud Colum. lib.9 cap.14 <IX 14.6>, ubi contra sentientes reparandas esse apes caesis tribus iuuencis, ait non istud debere f ier i tanto in ter i tu . Pythagor. apud Ouid. 15 Met. <122> ita hanc rem reprehendit: immemor est demum nec frugum munere dignus,/ qui potuit curui demto modo pondere aratri/ ruricolam mactare suum. Inde grauis illa querela Papinii 3 Theb. <591>: ne pudor emerito clypeum uestite iuuenco. Inde etiam Ouid.4 Fast. <413>: a boue succincti cultros remouete ministri:/ bos aret; ignauam sacrificate suem./ Apta iugo ceruix non est ferienda securi:/ uiuat et in dura saepe laboret humo. Scribit Dio Chrys. Orat.64 <3> Demonassam Cypriorum reginam tulisse legem: un anoicTcTvat pouv apotfjpa, ne liceret occidere bouem aratorem. Additque proprium filium interfectum a regina quod legem uiolasset.

Historia ipsa me monet ut narrem integra lectoris admirationem. Scio hoc esse rrapepyov. Tres tulit leges Demonassa. Prima, ut adultera rasa p r o s t i t u e r e t u r : f i l ia eius fu i t adultera ac perinde exper ta est legis seueri tatem. Secunda, ne quis occideret bouem aratorem: occidit filius et interfectus est. Tertia, ut qui se occidisset, insepultus proiiceretur: occidit se alter filius reginae et mansit insepultus. An tu aliquid miserabilius,

557

Page 22: ARGVMENTVM (503-531) Post comparationem …interclassica.um.es/var/plain/storage/original/...CERDAE COMM. IN VERG. G. II 503-531 ARGVMENTVM (503-531) Post comparationem uitae rusticae

CERDAE COMM. IN VERG. G. II 532-542

aerumnosius, infelicius? Redeo e d iuer t i cu lo ad bouem, in cuius laudem exstat integra

Oratio Libanii, a quo nihil uolui libare; adi, si placet. Addam in f ine aliquid de imi ta t ione , quae praeterire est nefas.

Versum, in quo sum et qui ab hoc quartus legitur de fabricatis ensibus, proculdubuio sumsit Virgil. ab Arato, qui in Phaenomen. <130>: xaAicetn ycvzh, JtpoTcpcov oAowTepot av6pe?,/ ot npuroi icaicoepYov exaAiceuoavTO uaxatpav,/ ctvo6inv, npwTot Se Powv bnaaavx' dpoTriptov. Quos uersus ita conuertit Cic. 1.2 de Nat. Deorum <II 159>: ferrea tum uero proles exerta repente estj ausaque funestum prima est faebricarier ensemj et gustare manu uictum domitumque iuuencum. Idem A r a t u s de t e m p o r e i l l o , quod post Saturnum, nam hoc quoque attingit Poeta <125>: icat 6r» nou noAcuot icat 8r\ icat dvdpotov a tua / coociat dv8p&motot, tum bella effususque cruor mortalibus usque.

6/538 AVREVS HANC VITAM IN TERRIS SATVRNVS ETC. /Etatem auream, quae sub Saturno et Iano f lorui t in Italia, late persequuntur scriptores Romani. Videndi signate Dionys. lib.l Antiq. et Q. Fab. Pictor lib.l, qui duo multa attingunt similima Virgilianis.

Paria quoque in Graecis inuenies de aeuo suo; praesertim in Isocrat. in Encomio Helenae, ubi agit de monarchia Thesei et populi Atheniensium disciplina.

Ceterum uox poetica aureus Saturnus sumta est ab Arat., qui paulo supra <123>: *puoctoi rtarcpei;, aurei patres loquens de aurea aetate.

7/539 CLASSICA. Militare instrumentum, quo bellicum canebatur. Senec. in CEdip. <732> idem facit cum cornu, nam ait: sonnuit reflexo classicum cornu. Et Veget. c.22 lib.2: classicum item appellantur, quod buccinatores per cornu dicunt.

Inde obiter Senecam eundem expendo, qui alibi <Thyest. 574>: iam tacet murmur graue classicorum. Cur graue? Quia strepitat, quid raucum, qui sonus proprius cornu, dicente Virg. lib.8 </En. VIII 2>: rauco strepuerunt cornua cantu.

Vt uero hic inflari classica, ita supra <193> Tyrrhenus ebur inflauit.

558

Page 23: ARGVMENTVM (503-531) Post comparationem …interclassica.um.es/var/plain/storage/original/...CERDAE COMM. IN VERG. G. II 503-531 ARGVMENTVM (503-531) Post comparationem uitae rusticae

CERDAE COMM. IN VERG. G. II 532-542

8/540 DVRIS CREPITARE INCVDIBVS ENSES. Ego de pace Philip.II et omnium primi, ita aemulabar Poetam: Martius hauc duris crepitans iucundibus ensis,/ non galeae aeratae, longi sed uomeris usus.

Sed nos immensum spatiis confecimus aequor, et iam tempus equum fumantia soluere colla.

EXPLICATIO C (541-542)

Absoluit librum sumta metaphora a quadrigis equorum, quibus post longum confectum cursum soluuntur colla fumantia defatigataque prae labore.

NOT/E

9/541 SED NONS IMMENSVM ETC. Placet hic coniungere poetas aliquos qui locuti sententia simili, quorum multi pari exitu aut ferme pari opus suum absoluerunt.

Princeps omnium, et quem creditur aemulatus Vates, est Callicachus in hymno ad Palladem: aAAot noAu JtpatiOTov u<p' apuatoc; auxcva? tnrtoov/ Auooaucva nayat^ CKAUOCV "QiccavS, sed prius illa iugis fumantia soluit equorum/ colla, lauans alti fluctibus Oceani. Petrus Apollon., uti Noster absoluit extremum librum Excid. Hieros.: fumantia colla/ soluere tempus equum. Ouid. opus suum de arte f ini t iubens cycnos discedere, qui sunt Veneris <A.A. III 809>: lusus habet finem, cycnis discedere tempus/ duxerunt collo qui iuga nostra suo. In opere de Remedio <811> a nauigatione sumit metaphoram ita: hoc opus exegi: fessae date serta carinae;/ contingimus portum, quo mihi cursus erat. Et primum Artis <I 772> ita finit: hic teneat nostras anchora iacta rates.

Ab eadem Papin. 4 Syl. <IV 4.87> loquens de finita Theb.: nunc si forte meis, quae sint exordia, Musis/ scire petis, iam Sidonios emensa

559

Page 24: ARGVMENTVM (503-531) Post comparationem …interclassica.um.es/var/plain/storage/original/...CERDAE COMM. IN VERG. G. II 503-531 ARGVMENTVM (503-531) Post comparationem uitae rusticae

CERDAE COMM. IN VERG. G. II 532-542

labores/ Thebais optato collegit carbasa portu. Et in fine Thebaidis <XII 809> memor sui: et mea iam longum meruit ratis aequore portum. Sicut et Sido. triplici in loco; nam Epist.ll lib.9 <IX 16.3>: iam per alternum pelagus loquendi/ egit audacem mea cymba cursum/ nec bipertito tenuit fluento / flectere clauum./ Soluit antemnas, ligat alta uela,/ palmulam ponit manus atque transtris/ littori iunctis petit osculandam/ saltus arenam. E t Panegyrico ad Anthemium: at mea tam nimii propellunt carbasa flatus/ siste Camcena modos tenues, portumque petenti/ iam placido sedeat mihi carmini anchora leuato.

P r u d e n t i u s a u i a to re rem duxi t , nam l ibrum primum contra Symmachum ita absoluit: sed iam tempus iter longi cohibere libelli,/ ne tractum sine fine ferat fastidia carmen.

Idem ipse faciam, ne in eadem impingam: nam quae saxa fastidio diriora. Duxi uero haec necessaria, ut proponerem adolescentibus campum imitationis.

10/542 FVMANTIA. Feriat tuum animum praeclarus dicendi modus. Ita 12 Mn. <338>: fumantes sudore quatit (equos). Et de equis Castoris et Poll. Minutius: spumantibus equis atque fumantibus. Pars uenustate Mart. lib. 14 Epig.221 <IV 221.2>: spumeus in longa cuspide fumet aper. 3 etiam Georg. <515> taurus dicitur fumans sub uomere. Papin. flexu alio 7 Theb. <VII 82>: anhelabant sudore, scilicet equi.

11/542 SOLVERE COLLA. Homerus 18 //. <244>: cAup' apuaoiv wca< 'innovs, soluerunt ab curru equos ueloces. Seneca in Thyest. <797>: iubet emeritos soluere currus.

Ex dictis elucent prouerbiales formae, nam equum soluere, concitare, continere et similia possis effere ad rem quamuis; ut enim qui finit librum dic i tur equum continere a cursu, i t a qui l ib idinem r ep r imi t , i ram, t e m e r i t a t e m et pestes alias animi. Neque enim Hieronymus Epist. ad Laetam <CVII 10> sine specie prouerbii locutus est: ceterum, ut ante scripsi, in quadragesima continentiae uela pandenda sunt et tota aurigae retinacula equis laxanda properantibus.

560