Upload
bandele
View
60
Download
0
Embed Size (px)
DESCRIPTION
Invocation of t he Muse. Arma virumque cano , Troiae qui primus ab oris Italiam , fato profugus , Laviniaque venit litora -- multum ille et terris iactatus et alto vi superum , saevae memorem Iunonis ob iram , multa quoque et bello passus , dum conderet urbem , 5 - PowerPoint PPT Presentation
Citation preview
Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris
Italiam, fato profugus, Laviniaque venit
litora --multum ille et terris iactatus et alto
vi superum, saevae memorem Iunonis ob iram,
multa quoque et bello passus, dum conderet urbem, 5
inferretque deos Latio --genus unde Latinum
Albanique patres atque altae moenia Romae.
Invocation of the Muse
Transferred Epithet
What type of verb?
What type of verb?
Musa, mihi causas memora, quo numine laeso
quidve dolens, regina deum tot volvere casus
insignem pietate virum, tot adire labores 10
impulerit. Tantaene animis caelestibus irae? <esse>
What type of verb?
1 2 8 7 8
5 6 4 11 10 12
3
Urbs antiqua fuit (Tyrii tenuere coloni)
Karthago, Italiam contra Tiberinaque longe
ostia, dives opum studiisque asperrima belli,
quam Iuno fertur terris magis omnibus unam 15
posthabita coluisse Samo. Hic illius arma,
What type of verb?
(adverb)
Juno’s Anger
hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse,
si qua fata sinant, iam tum tenditque fovetque.
Progeniem sed enim Troiano a sanguine duci
audierat, Tyrias olim quae verteret arces; 20
hinc populum late regem belloque superbum
venturum excidio Libyae; sic volvere Parcas.
Id metuens, veterisque memor Saturnia belli,
prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis
(necdum etiam causae irarum saevique dolores 25
exciderant animo: manet alta mente repostum
iudicium Paridis spretaeque iniuria formae
et genus invisum, et rapti Ganymedis honores) –
What type of verb? What type of verb?
Another namefor the Greeks
Another reasonfor Juno’s rage
[his accensa super] iactatos [aequore toto]
Troas, reliquias Danaum atque immitis Achilli, 30
arcebat longe Latio; multosque per annos
errabant, acti fatis maria omnia circum.
Tantae molis erat Romanam condere gentem!
Vix e conspectu Siculae telluris in altum
vela dabant laeti, et spumas salis aere ruebant, 35
cum Iuno, aeternum servans sub pectore vulnus,
haec secum: “Mene incepto desistere victam,
nec posse Italia Teucrorum avertere regem –
Quippe vetor fatis! Pallasne exurere classem
Argivum atque ipsos potuit submergere ponto, 40
unius ob noxam et furias Aiacis Oilei? Greek Patronymic
Ipsa, Iovis rapidum iaculata [e nubibus] ignem,
disiecitque rates evertitque aequora ventis,
illum expirantem [transfixo pectore] flammas
in turbine corripuit, scopuloque infixit acuto. 45
alliteration
Ast ego, quae divom incedo regina, Iovisque
et soror et coniunx, una cum gente tot annos
bella gero! Et quisquam numen Iunonis adorat
praeterea, aut supplex aris imponet honorem?'
Tense?
Tense?
Talia flammato secum dea corde volutans, 50
nimborum in patriam, loca feta furentibus Austris,
Aeoliam venit. Hic vasto rex Aeolus antro
luctantes ventos tempestatesque sonoras
cum imperio premit ac vinclis et carcere frenat.
Ablative Absolute
How is thisa word picture?
Illi indignantes [magno cum murmure] montis 55
[circum claustra] fremunt; celsa sedet Aeolus arce
sceptra tenens, mollitque animos et temperat iras.
Ni faciat, maria ac terras caelumque profundum
quippe ferant rapidi secum verrantque per auras;
Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris, 60
hoc metuens, molemque et montis insuper altos
imposuit, regemque dedit, qui foedere certo
2 3 4 6 1 5 8 7
et premere et laxas sciret dare iussus habenas.
Ad quem tum Iuno supplex his vocibus usa est:
'Aeole, namque tibi divom pater atque hominum rex
et mulcere dedit fluctus et tollere vento,
gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor,
Ilium in Italiam portans victosque Penates:
incute vim ventis submersasque obrue puppes,
aut age diversos et disiice corpora ponto. 70
Sunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae,
quarum quae forma pulcherrima Deiopea,
conubio iungam stabili propriamque dicabo,
omnis ut tecum meritis pro talibus annos
exigat, et pulchra faciat te prole parentem.'
Aeolus [haec contra]: 'Tuus, O regina, quid optes
explorare labor; mihi iussa capessere fas est.
Tu mihi, quodcumque hoc regni, tu sceptra Iovemque
concilias, tu das [epulis] accumbere divom,
nimborumque facis tempestatumque potentem.' 80 Red NominativeOrange GenitivePurple DativeGreen Accusative[Brackets] AblativeBox Main Verb
Haec ubi dicta, cavum [conversa cuspide] montem
impulit [in latus]: ac venti, velut agmine facto,
qua data porta, ruunt et terras [turbine] perflant.
Incubuere [mari], totumque [a sedibus imis]
una Eurusque Notusque ruunt [creberque procellis] 85
Africus, et vastos volvunt [ad litora] fluctus. Red NominativeCircle ParticipleOrange GenitiveUnderlineAblative Absolute
Purple Dative
Green Accusative[Brackets] AblativeBox Main Verb
Insequitur clamorque virum stridorque rudentum.
Eripiunt subito nubes caelumque diemque
Teucrorum [ex oculis]; [ponto] nox incubat atra.
Intonuere [poli], et [crebris] micat [ignibus] aether, 90
praesentemque viris intentant omnia mortem.
Red NominativeCircle ParticipleOrange GenitiveUnderlineAblative Absolute
Purple Dative
Green Accusative[Brackets] AblativeBox Main Verb
Extemplo Aeneae solvuntur [frigore] membra;
ingemit, et duplices tendens [ad sidera] palmas
[talia voce] refert: 'O terque quaterque beati,
quis [ante ora] patrum Troiae [sub moenibus altis] 95
contigit oppetere!
Red NominativeCircle ParticipleOrange GenitiveUnderlineAblative Absolute
Purple Dative
Green Accusative[Brackets] Ablative OR prep phraseBox Main Verb
O Danaum fortissime gentis
Tydide! Mene [liacis] occumbere [campis]
non potuisse, [tua]que animam hanc effundere [dextra],
saevus ubi Aeacidae [telo] iacet Hector, ubi ingens
Sarpedon, ubi tot Simois correpta [sub undis] 100
scuta virum galeasque et fortia corpora volvit?' Red NominativeCircle ParticipleOrange GenitiveUnderlineAblative Absolute
Purple Dative
Green Accusative[Brackets] AblativeBox Main Verb
tu
arma
multusire
venire
sub
cum
primus
vir
terra
animusnunc
fatum
deus
urbs
esse
dare
videre
simagnus
per
ille
ad
non
ego
Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris
Italiam, fato profugus, Laviniaque venit
litora --multum ille et terris iactatus et alto
vi superum, saevae memorem Iunonis ob iram,
multa quoque et bello passus, dum conderet urbem, 5
inferretque deos Latio --genus unde Latinum
Albanique patres atque altae moenia Romae.
Musa, mihi causas memora, quo numine laeso
quidve dolens, regina deum tot volvere casus
insignem pietate virum, tot adire labores 10
impulerit. Tantaene animis caelestibus irae? <esse>
Urbs antiqua fuit (Tyrii tenuere coloni)
Karthago, Italiam contra Tiberinaque longe
ostia, dives opum studiisque asperrima belli,
quam Iuno fertur terris magis omnibus unam 15
posthabita coluisse Samo. Hic illius arma,
hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse,
si qua fata sinant, iam tum tenditque fovetque.
Progeniem sed enim Troiano a sanguine duci
audierat, Tyrias olim quae verteret arces; 20
hinc populum late regem belloque superbum
venturum excidio Libyae; sic volvere Parcas.
Id metuens, veterisque memor Saturnia belli,
prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis
(necdum etiam causae irarum saevique dolores 25
exciderant animo: manet alta mente repostum
iudicium Paridis spretaeque iniuria formae
et genus invisum, et rapti Ganymedis honores) –
his accensa super iactatos aequore toto
Troas, reliquias Danaum atque immitis Achilli, 30
arcebat longe Latio; multosque per annos
errabant, acti fatis maria omnia circum.
Tantae molis erat Romanam condere gentem!
Vix e conspectu Siculae telluris in altum
vela dabant laeti, et spumas salis aere ruebant, 35
cum Iuno, aeternum servans sub pectore vulnus,
haec secum: “Mene incepto desistere victam,
nec posse Italia Teucrorum avertere regem –
Quippe vetor fatis! Pallasne exurere classem
Argivum atque ipsos potuit submergere ponto, 40
unius ob noxam et furias Aiacis Oilei?
Ipsa, Iovis rapidum iaculata [e nubibus] ignem,
disiecitque rates evertitque aequora ventis,
illum expirantem transfixo pectore flammas
turbine corripuit, scopuloque infixit acuto. 45
Ast ego, quae divom incedo regina, Iovisque
et soror et coniunx, una cum gente tot annos
bella gero! Et quisquam numen Iunonis adorat
praeterea, aut supplex aris imponet honorem?'
Talia flammato secum dea corde volutans, 50
nimborum in patriam, loca feta furentibus Austris,
Aeoliam venit. Hic vasto rex Aeolus antro
luctantes ventos tempestatesque sonoras
imperio premit ac vinclis et carcere frenat.
Illi indignantes magno cum murmure montis 55
circum claustra fremunt; celsa sedet Aeolus arce
sceptra tenens, mollitque animos et temperat iras.
Ni faciat, maria ac terras caelumque profundum
quippe ferant rapidi secum verrantque per auras;
Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris, 60
hoc metuens, molemque et montis insuper altos
imposuit, regemque dedit, qui foedere certo
et premere et laxas sciret dare iussus habenas.
Ad quem tum Iuno supplex his vocibus usa est:
'Aeole, namque tibi divom pater atque hominum rex
et mulcere dedit fluctus et tollere vento,
gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor,
Ilium in Italiam portans victosque Penates:
incute vim ventis submersasque obrue puppes,
aut age diversos et disiice corpora ponto. 70
Sunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae,
quarum quae forma pulcherrima Deiopea,
conubio iungam stabili propriamque dicabo,
omnis ut tecum meritis pro talibus annos
exigat, et pulchra faciat te prole parentem.'
Aeolus haec contra: 'Tuus, O regina, quid optes
explorare labor; mihi iussa capessere fas est.
Tu mihi, quodcumque hoc regni, tu sceptra Iovemque
concilias, tu das epulis accumbere divom,
nimborumque facis tempestatumque potentem.' 80
Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem
impulit in latus: ac venti, velut agmine facto,
qua data porta, ruunt et terras turbine perflant.
Incubuere mari, totumque a sedibus imis
una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis 85
Africus, et vastos volvunt ad litora fluctus.
Insequitur clamorque virum stridorque rudentum.
Eripiunt subito nubes caelumque diemque
Teucrorum ex oculis; ponto nox incubat atra.
Intonuere poli, et crebris micat ignibus aether, 90
praesentemque viris intentant omnia mortem.
Extemplo Aeneae solvuntur frigore membra;
ingemit, et duplices tendens ad sidera palmas
talia voce refert: 'O terque quaterque beati,
quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis 95
contigit oppetere!
O Danaum fortissime gentis
Tydide! Mene liacis occumbere campis
non potuisse, tuaque animam hanc effundere dextra,
saevus ubi Aeacidae telo iacet Hector, ubi ingens
Sarpedon, ubi tot Simois correpta sub undis 100
scuta virum galeasque et fortia corpora volvit?'
Scan the following lines: