14
CAPITVLVM QVADRAGESIMVM CAP. XL rogus Didonis in pectore : in animo placidus -a -um = qui- etus, non turbiitus c- acer) dubito num ita sit - non dubito quin ita sit (= credo ita esse) (labores) exhaurire = perferre coniugium - in = coniu- gum vita commiinis fall ere f ef ellisse falsum suc -cumbere -cubuisse - resistere; rei s. = re vinci flectere -xisse -xum velim ( + com) = utinam 70 INFELIX DIDO [Ex Vergilii Aeneidis libro IV, solutis versibus] Flamma amoris At regina iam caeca amore flagrat. Magna viri vinus et gentis honos in animo versatur, vultus verbaque hae- rent fixa in pectore, neque ciira membris placidam qui- etem <lat. s Prima luce Annam sororem sic alloquitur: "Anna so- ror! Qualis hospes tectis nostris successit, quam nobilis, quam fortis! Equidem non dubito quin dea natus sit. Heu, quam ille fatis iactatus est! Quae bella exhausta narrabat! Nisi certum mihi esset niilli viro coniugio me 10 iungere, postquam primus amor me morte fefellit, huius iinius amori forsitan succumbere potui! Fateor enim, Anna: post mortem miseri Sychaei coniugis hie solus animum meum flexit - agnosco veteris vestigia flammae! Sed velim prius terra me devoret vel luppiter 15

CAPITVLVM QVADRAGESIMVM CAP. XL

  • Upload
    others

  • View
    5

  • Download
    0

Embed Size (px)

Citation preview

Page 1: CAPITVLVM QVADRAGESIMVM CAP. XL

CAPITVLVM QVADRAGESIMVM CAP. XL

rogus Didonis

in pectore : in animo placidus -a -um = qui­etus, non turbiitus c- acer)

dubito num ita sit - non dubito quin ita sit ( = credo ita esse)

(labores) exhaurire = perferre

coniugium -in = coniu­gum vita commiinis

fall ere f ef ellisse falsum

suc-cumbere -cubuisse - resistere; rei s. = re vinci

flectere -xisse -xum

velim ( + com) = utinam

70

INFELIX DIDO

[Ex Vergilii Aeneidis libro IV, solutis versibus]

Flamma amoris

At regina iam caeca amore flagrat. Magna viri vinus et

gentis honos in animo versatur, vultus verbaque hae­

rent fixa in pectore, neque ciira membris placidam qui-

etem <lat. s

Prima luce Annam sororem sic alloquitur: "Anna so­

ror! Qualis hospes tectis nostris successit, quam nobilis,

quam fortis! Equidem non dubito quin dea natus sit.

Heu, quam ille fatis iactatus est! Quae bella exhausta

narrabat! Nisi certum mihi esset niilli viro coniugio me 10

iungere, postquam primus amor me morte fefellit,

huius iinius amori forsitan succumbere potui! Fateor

enim, Anna: post mortem miseri Sychaei coniugis hie

solus animum meum flexit - agnosco veteris vestigia

flammae! Sed velim prius terra me devoret vel luppiter 15

Page 2: CAPITVLVM QVADRAGESIMVM CAP. XL

me fulmine percutiat, quam pudorem solvo aut fidem

fallo!

28 Ille meas, primus qui me sibi iunxit, amores

abstulit; ille habeat secum servetque sepulcro!"

20 Ad haec Anna "O soror mea dilecta!" inquit, "Solane

maerens aetatem ages? Nee dukes liberos nee Veneris

dona noveris? Credisne cinerem aut Manes sepultos fi­

dem nostram curare? lure quidem antea reges Libyae te

petentes dimisisti - etiamne placito amori repugnabis?

25 Nonne tibi in mentem venit qui hostes nos cingant:

Gaetiili Numidaeque, gentes invictae, et frater tuus

Pygmalion, qui Tyro bellum minatur? Equidem reor

niimine deorum naves Troianas hue cursum tenuisse.

CAP.XL

fulmen -inis n = fulgur quod terram percutit

fides = promissum

ille qui prim us . .. , meos amores abstulit

insepulcro

d:ilectus -a -um = qui diligitur, carus

aetatem/vitam agere = vivere

cinis-erism = quodigne relinq uitur ,ossa cre­mata

Manes : mortuos placitus -a -um= qui placet, gratus

Gaetflli-orum, Numidae -arum m :gentes Africae

in-victus -a -um = non victus, qui vinci non potest

Quanta erit potentia Poenorum, quanta gloria tua, so- potemia-aef<potens

30 ror, si cum duce Tr6ian6rum te coniiinxeris! 1ii modo

sacrificiis a dis veniam pete!"

His dictis animum sororis amore inflammavit et

menti dubiae spem dedit atque pudorem solvit. Primo

templa adeunt, ut a dis veniam petant: multas hostias

venia -ae f = gratia qua ignoscitur facto

in-flammare = incendere

35 Cereri, Phoebo Liberoque immolant et ante omnes Iii- Liber-erim= Bacchus

noni, cui coniugia ciirae sunt. Sed quid sacrificia mu- res mihi curae (dat) est =remcfuo

lierem furentem iuvant? Vulnus sub pectore vivit, flam- furere = amensesse

ma amoris iiritur infelix Dido. Nunc per mediam ur-

bem Aeneam secum diicit et opes suas urbemque no-

40 vam ostentat. Loqui incipit - et in media sermone

c6nsistit. Nunc novum convivium hospiti suo parat,

iterumque labores Tr6ian6rum audire poscit. Postquam

ostentare = gloriose ostendere

71

Page 3: CAPITVLVM QVADRAGESIMVM CAP. XL

CAP.XL

in-cumbere lecto (dat) = in lectocubantem seponere

Dido et Aeneas venatum eunt

/

. . \

ventum est (ab iis) : venerunt

praeter-ire

In-sequI = sequi

capra -ae/

spelunca -ae f = antrum

respicere = curare

extemplo = statim qua non malum ullum

velocius est = quae est malum velocissimum omnium

72

media nocte digressI sunt ceterI, ea sola in domo vacua

maeret lectoque Aeneae relicto incumbit: ilium absen-

tem et audit et videt. 45

Fama velox

Aeneas autem ii.na cum Didone venatum ire parat.

Prima liice regina progreditur Poenis principibus comi­

tata, ac simul Aeneas cum agmine Troianorum exit.

Postquam in altos montes ventum est, caprae ferae de so

saxis desiliunt et cervi campos et valles cursii petunt. At

puer Ascanius acri equo vectus iam eos praeterit aprum

aut leonem quaerens.

Interea caelum tonitrii misceri incipit; insequitur im­

ber grandine mixtus, et Tyrii et Troiani undique tecta 55

petunt, dum amnes de montibus ruunt. Dido et dux

Troianus in eandem speluncam deveniunt, diicente Iii­

none. Ille dies malorum reginae atque mortis prima

causa fuit. Neque enim 1amam respicit Dido, neque iam

amorem suum celare conatur: 'coniugium' vocat, hoc 60

no mine se exciisat ...

Extemplo Fama per urbes Libyae it, Fama qua non

aliud malum iillum velocius est - monstrum horren-

Page 4: CAPITVLVM QVADRAGESIMVM CAP. XL

dum, ingens, cui, quot sunt ph1mae in corpore, tot vigi-

65 les oculi sunt, tot linguae, tot aures. Haec tum vario

sermone aures hominum complebat gaudens, et pariter

vera ac falsa narrabat: 'Aeneam Troia venisse, cum quo

CAP. XL

pluma -ae f = penna vigil -is = vigilans

con-cumbere-cubuisse = viro pulchra Dido concubuisset; eos nunc regni oblitos eidemlectoincumbere

luxus-fis m = vita nimis in luxfi hiemem agere, turpi cupidine captos!' magnifica

10 Nuntius deornm

Iuppiter vero, ubi haec audivit, Mercurium sic allo-

quitur et haec mandat: "Age vade, fili, et defer mea

dicta per auras ad ducem Dardanium, qui nunc Kartha­

gine moratur neque fiitorum promissa respicit. Non

75 ideo genetrix pulcherrima illum ab armis Graiorum bis

servavit, sed ut Italiam regeret et posteri eius Romani

totum orbem sub leges subicerent. Si ipse tantarum

rerum gloria non accenditur, num Ascanio filio pater

regnum invidet? Quid struit? aut qua spe in gente ini-

80 mica moratur? Naviget! Hoc est mandatum nostrum!"

Mercurius statim patris imperio paret: alas pedibus

nectit atque avi similis volat inter terras caelumque ad

litus Africae. Ut primum terram filatis pedibus tetigit,

Aeneam novam arcem aedificantem conspexit. Erat illi

85 ensis gemmis fulgens et amictus ex Tyria purpura, mfi­

nera Didonis. Continuo Mercurius "Th nunc" inquit

cupido-inisf = cupiditas

mandare = tradere (rem agendam), imperare

Dardanius -a -um =Troianus

sub-icere -iecisse -iectum ( < -iacere) = subimpe-noponere

invidere = dare nolle struere = parare, ex­

cogitare mandatum-in=impe-

num nostrum : meum

nectere -xisse -xum = vinculo iungere

alatus -a -um= qui alas gerit

amictus -us m = pallium

"uxorius altae Karthaginis fundamenta locas pulchram- uxorius-a-um = qui uxorem habet

que urbem exstruis, oblitus regni rerumque tuarum!

lpse rex deorum de claro Olympo me demisit, ipse haec

73

Page 5: CAPITVLVM QVADRAGESIMVM CAP. XL

CAP.XL

e-vanescere -nuisse +-:> apparere

ob-mfitescere -tuisse = mfitus fieri

attonitus -a -um = stupe­factus

ad-vocare

ornare = paratum facere

cogere = convenire iubere

prae-sentire

per-fidus -a -um= qu:i fidem fallit

ne-fas indecl n - fas dis-simulare = simulando

celare de-cedere = excedere dextra : promissum hibernus -a -um: hiber-num tempus = hiems

confibium -in = con­iugium

bene merere de aliquo = bene facere alicui

misereti (alicuius) = miserari (aliquem)

nom ego tfi,gen meitui infensus -a -um= inimi­

cissimus (-.benignus) moribundus -a -um

= moriens

74

mandata ad te ferre iussit: Quid struis? aut qua spe in 90

terris Libycis moraris? Si te non movet tan ta gloria fu­

tiira, at respiee Aseanium filium, eui regnum Italiae

debetur!" Haee loeiitus deus ex oeulis Aeneae in tenues

auras evanuit.

Aeneas vero obmiituit amens, tanto imperio deorum 95

attonitus. Heu, quid agat? quibus nune verbis audeat

reginam adire furentem? unde ordiatur? Ita animum

dubium nune hue nunc illiie in varias partes versat.

Postremo Troianos principes advoeat iisque mandat ut

classem clam ornent, arma parent soeiosque ad litora 100

eogant. Qui omnes laeti imperio parent.

At regina - quis amantem fallere potest? - dolum

praesensit; namque Fama ei detulit 'armari classem cur­

sumque parari.' Saeva atque amens Aeneam his verbis

appellat: "Quid? Sperasne, perfide hospes, te tantum 105

nefas dissimulare posse et mea terra clam deeedere?

Ergo nee noster amor nee dextra data te tenet nee Dido

erudeliter moritiira? Quin etiam hiberno tempore clas­

sem ornas et per medias Aquilones navigare properas!

Mene fugis? Ego per has laerimas, per dextram tuam, 110

per eoniibium nostrum te 6r6: si quid bene de te merui,

aut si tibi duke fuit quidquam meum, miserere mei et

mu.ta istam mentem! Propter te gentes Libyae me ode­

runt atque Tyrii mihi infensi sunt, propter te pudorem

et famam exstinxi. Cui me moribundam deseris? Quid 115

moror? an dum frat er Pygmalion mea moenia destruat

Page 6: CAPITVLVM QVADRAGESIMVM CAP. XL

aut Iarbas, rex Gaetiilorum, captam me abdiicat? SI

saltem infantem de te haberem, si qui parvulus Aeneas

in aula mea liideret qui memoriam tui referret, non

120 omnino deserta viderer ... "

Dum ilia loquitur, Aeneas ciiram suam diligenter dis­

simulabat nee oculos demisit. Tandem paucis res-

pondit: "Numquam, regina, negabo te bene merita1n

esse de me, nee me paenitebit tuI meminisse, dum me-

125 moria mihi est, dum animam diico! Pro re pauca lo­

quar: Neque ego speravi bane fugam celari posse, nee

umquam te uxorem diixi aut coniugium tibi promisi.

Nunc Italiam petere di immortales me iubent: hie

CAP.XL

Iarbas-aem

si qui ... = si aliqui ...

aula-ae/ = regia tui (gen): de te omnino = in omnI re, plane

mereri -imm esse (dep) = merere -uisse

amor, haec patria est mihi. Quoties nox terras operit, quoties = totiesquoties

130 quo ties astra surgunt, imago patris Anchisae in somnis astrum -in = stella

me admonet. Nunc etiam niintius deorum ab ipso love ad-monere = monere

missus mandata ad me detulit, ipse deum in claro lii-

mine vidi miiros intrantem vocemque eius his auribus

audivi. Desine querellis tuis et me et te incendere! Non

135 mea sponte Italiam peto."

Eum talia dicentem Dido aversa intuetur hue illiic

volvens oculos, et sic ira accensa fatur: "Non est tibi

divina parens, perfide, sed diira saxa te genuerunt ti­

gresque iibera tibi admoverunt! In litus eiectum,

140 egentem te except et - demens - partem regnI dedI,

classem amissam restitui, socios a morte servavi! Nunc

di te abire iubent! Itane vero? Putasne earn rem dis

superis ciirae esse? Neque te teneo neque dicta tua

querella -ae/ < queri (mea) sponte = mea vo­

luntate, per me

ad-movere ex-cipere-cepisse -ceptum = recipere

de-mens -entis = amens

75

Page 7: CAPITVLVM QVADRAGESIMVM CAP. XL

CAP.XL

re-fellere -fellisse = fa]-sum esse demonstrare

peritiirum esse

poenas dare = puniri

ab-rumpere = subito finire

cunctari = dubie morari famula -ae f = ancilla sus-cipere = capere et

sustinere thalamus-Im= cubicu­

lum coniugum solari = consolari iussum -in = quod iube­

tur, imperium ex-sequi = perficere

carina -ae/ = trabs navis infima

temptare = experiri

im-pJorare = plorando orare

ob-stare = viam claudere, prohibere

rogus -im

taedere: t.et me rei (gen) = res mihi molesta est

lucem : vitam

76

refello: i, pete regnum ltaliae per undas! Spero equidem

te in mediis scopulis peritiirum et nomine 'Didonem' 145

saepe vocatiirum! Dabis, improbe, poenas!"

His dictis medium sermonem abrumpit et aegra ex

oculis aufugit, linquens eum ciinctantem et multa di­

cere parantem. Famulae earn collapsam suscipiunt, in

marmoreum thalamum referunt et in lecto ponunt. 150

At pius Aeneas, quamquam amicam dolentem solari

cupit, tamen iussa deorum exsequitur classemque re­

visit. Ibi vero Troiani studiose laborant, robur e silvis

conferunt et iam de toto litore naves celsas dediicunt.

Novae carinae natant, socii tota ex urbe concurrunt. 155

Quo tum dolore Dido afficiebatur talia cernens! Quos

gemitiis dabat, cum ex summa arce prospiciens litus et

mare turba hominum et navium misceri videret! Iterum

precibus lacrimisque animum viri temptat. Non iam

coniugium orat neque ut regno Latii careat, sed ut tern- 160

pus ad navigandum idoneum exspectet et ventos secun­

dos. Moram brevem petit 'dum fortiina se dolere do­

ceat!' Ita supplex implorat, sed ille nee fletii nee preci­

bus movetur: rata obstant.

Rogus Didonis

Tum vero infelix Dido fans exterrita mortem orat;

taedet earn vitae. Multa prodigia earn monent ut liicem

relinquat: cum sacrificium faceret, vidit vinum sacrum

in foedum cruorem se vertere; nocte obsciira vox Sy-

165

Page 8: CAPITVLVM QVADRAGESIMVM CAP. XL

170 chaei vocantis exaudita est, atque in somnis ipse ferus

Aeneas earn furentem prae se agit. Muha praeterea va­

tum praedicta earn terrent.

Ergo ubi dolore victa mori constituit, tempus mo­

dumque ipsa secum reputat, et sororem alloquitur vultii

175 serene consilium celans ac spem simulans: "Inveni ra­

tionem, Anna, quae mihi reddat eum aut amore eius me

solvat: sacerdos quaedam ex gente Massylorum <licit

'carminibus se mentes aegras ciiris exsolvere posse.' Th

in regia interiore sub divo erige rogum, et arma viri,

180 quae in thalamo fixa reliquit, exuviasque omnes lectum­

que iugalem, quo perii, super impone! Ciincta viri im­

pii monumenta abolere volo itaque me iubet sacerdos."

Haec lociita silet ore pallido. Non tamen Anna intellegit

sororem furentem fiinus parare. Ergo iussa peragit.

185 Rogo ingenti in regia erecto, regina locum floribus et

fronde exornat; super rogum exuvias et ensem relictum

CAP. XL

praedictum -in= quod praedicmm est

re-putare (rem) = cogi­tare ( de re)

(vultus) serenus = placidus

ratio-onis/ = modus agend1, consilium

Massyli -orum m: gens Africae

ex-solvere = liberare divum -in = caelum apertum

erigere = alte exstruere exuviae -arum f = vest1-

menta lectus iugalis = lectus

coniugum

per-agere = perficere, exsequi

effigiemque Aeneae in toro locat. Circum stant arae, et effigies -ei/ = imago

sacerdos crinibus passis deos inferos invocat, dum ipsa

Dido moritiira iiixta altaria precatur.

190 Nox erat, et fessa corpora placide dormiebant sub

nocte silenti - at non infelix Phoenissa! Renovantur

ciirae riirsusque surgit amor et ira: "En, quid agam?

altaria -ium n = ara

Solane fugiens nautas ovantes supplex comitabor? an ova.re= superbegaudere

classe mea eos persequar et cives meos, quos ex urbe

195 Tyro vix eripere potui, riirsus in mare agam et ventis

vela dare iubebo?

77

Page 9: CAPITVLVM QVADRAGESIMVM CAP. XL

CAP.XL

quin + imp = age averte : prohibe

discessus -iis m <discedere

diicere somnos = dormire

circum-stare deinde = posthac

versare : reputare praeceps -cipitis: p. ire=

(se)praecipitare=ruere, properare

potestasest tibi: potes trabs : navis col-liicere = liicere fervere/-ere = ardere in his terris morantem heia! (interiectio) abrumpe moras miitabilis-e = qUifacile

mutatur im-miscere < in­visum-i n = quod videtur

aether -eris m = aer summus, caelum

festinare = properare

~ vagina -ae/

ardor -oris m = smdium ardens

ter quater-que : iterum iterumque

pro! = o! heu! advena -ae m = is qui advenit

il-liidere -sisse ( + dat) = eliidere

78

Quin morere, ut merita es, ferroque iiverte dolorem!"

Aeneas autem, omnibus rebus ad discessum paratis,

in celsa puppi dormiebat. Huie in somnis riirsus se ob­

tulit deus Mercurius et ita monuit:

547

200

"Nate dea, potes hoc sub casu ducere somnos? 560

N ec quae te circumstent deznde pericula cemis,

demens, nee Zephyros audis spirare secundos?

Illa dolos dirumque nefas in pectore versat ...

Non fugis hinc praeceps, dum praecipitare potestas? 565

I am mare turban trabibus saevasque videbis

collucere faces, iam fervere litora fiammis,

si te his attigerit tems aurora morantem.

H eia age, rumpe moras! Varium et mutiibile semper

femina!" Sic fatus nocti se immiscuit atrae. 210

Hoc viso exterritus Aeneas e somno se corripit so­

ciosque excitat: "Vigilate, viri, et capite remos! Solvite

vela cito! Ecce deus ab aethere missus iterum nos iubet

fugam f estinare ac fiines incidere. Imperio dei ovantes

pareamus!" Hoc dicens ensem fulgentem e vagina eripit 21s

et funes incidit. idem omnium ardor fuit, mox cuncta

classis litus deseruit.

Et iam prima aurora terras novo spargebat tu.mine.

Regina, ut primum ex alta turri vidit classem plenis

velis procedere, ter quaterque pulchrum pectus manu 220

percutiens et comas scindens "Pro, Iuppiter!" ait, "Ab­

ibit advena, et regno nostro illuserit? Cur non arma

capient totaque ex urbe sequentur? ite, ferte flammas,

Page 10: CAPITVLVM QVADRAGESIMVM CAP. XL

date tela, solvite naves! - Quid loquor? aut ubi sum?

225 Quae insania mentem mutat? infelix Dido, nunc de-

mum facta impia te tangunt! En tides eius quern patrios

Penates secum portare aiunt et parentem aetate confec­

tum umeris subiisse! Nonne ego eum et socios et ipsum

Ascanium ferro absumere potui? Etiam si pugnae for-

230 tuna dubia fuisset, quern metui moritura? Faces in

CAP. XL

tangunt : afficiunt fides-eif = animusfidus

umeris subire : umeris sustinere

absumere : occidere

castra tulissem, carinas flammis delevissem, filium et tulissem: ferrepotui

patrem cum genere exstinxissem - et ipsa memet super exstinguere = perdere me-met=me

eos iecissem!

.. 6 Sol, qui omnia terrarum opera flammis tuis illus-

235 tras, tuque Iuno, testis harum curarum, et Furiae ultri­

ces, audite preces nostras: Si necesse est virum impium

terram I taliae attingere et sic fiita poscunt - at hello et

hostium armis ex finibus suis pulsus auxilium imploret

videatque indigna suorum funeral Nee in pace regno

240 fruatur, sed ipse ante diem cadat insepultus! Haec

precor, cum his precibus extremis sanguinem effundo.

-Tum vos, o Tyrii, omne genus eius futurum exercete

odio: hoc munus date cineri nostro! Nulla amicitia sit

inter populos nostros! Exoriatur aliquis ex nostris ossi-

245 bus ultor, qui igni ferroque colonos Dardanios perse­

quatur nunc, olim, quocumque tempore vires dabun-

tur!"

Sic ait, et oculos sanguineos volvens, pallida morte

futura, altum rogurn conscendit ensemque Aeneae

250 eduxit - munus non in hunc usum datum!

Furiae-arumf: tres deae quae homines scelestos puniunt

deus ulwr-oris m; dea ultnx-icis f

nostras : meas at= tantum, saltem

funus : caedes

ante diem= ante temp us in-sepultus extremus = ultimus,

postremus exercere : perseq ui

ex-oriri = oriri ( ultor : Hannibal) ignf abl = igne colonus = vir qui patria

relicta novam terram incolit

sangumeus -a -um = sanguine plenus

Osus -us m < OtI

79

Page 11: CAPITVLVM QVADRAGESIMVM CAP. XL

CAP. XL

cubilc -is n = lcctus

lacrimis et mente: lacri­mans et cogitans

novissimus = ultimus

dukes dum fata ...

cursum quern fortiina mihi dederat peregi

ulta : ulciscens poenas ab eo recipio = is

mihi poenas dat (a me pfmitur)

nimium adv = nimis litora nostra

os (ace) impressa toro = postquam os toro im­pressir

sub umbras : ad inferos ferro (dat) = in ferrum

(: ensem)

80

Hie, postquam lliaciis vestes notumque cubile

conspexit, paulum lacrimis et mente moriita

incubuitque toro dixitque novissima verba:

"Dukes exuviae, dum fiita deusque sinebat,

accipite hanc animam meque his exsolvite curis!

Vixi et quem dederat cursum fortuna peregi

et nunc magna mei sub terriis ibit imago.

Urbem prae_cliiram statui, mea moenia vidi,

ulta virum poeniis inimico ii friitre re&pi,

fetix, heu, nimium felix - si litora tantum

numquam Dardaniae tetigissent nostra carinae!"

Dixit, el 6s impressa toro "Moriemur inultae,

648

650

255

260

sed moriiimur!" ait, .cSic, sic iuvat ire sub umbras!" 660

Inter talia verba illam ferro collapsam aspiciunt comi­

tes. It clamor ad alta atria, gemitii et ululatii feminarum 265

tecta resonant - non aliter quam si omnis Karthago ab

hostibus capta esset flammaeque furentes per aedes ho­

minum atque deorum volverentur!

[ H inc incipit Aeneidis liber V]

Interea in media mari Aeneas cursum rectum per 270

atros fliictiis tenet moenia Karthaginis respiciens, quae

iam infelicis Didonis flammis colliicent. Ille vero igno-

rat quae causa tantum ignem accenderit ...

Cum iam nulla terra cerneretur, ventus miitatus clas­

sem in portum Siciliae compulit, ibique rex Acestes 275

iterum Troianos fessos benigne excepit. Hie Aeneas,

Page 12: CAPITVLVM QVADRAGESIMVM CAP. XL

cum annus praeteriisset ex quo die Anchises sepultus

est, Manibus patris sacrificia fecit atque ludos magnifi­

cos apparavit, quibus iuvenes Troiani inter se certave-

280 runt cursii ac viribus, iaculis sagittisque.

Inter eos liidos feminae Troianae, cum eas longi erro­

ris taederet, naves incenderunt, sed imbre a love misso

ignis mox restinctus est. Refectis navibus, Aeneas ple­

rasque feminas, quamquam eas iam facti sui paenitebat,

285 in Sicilia reliquit atque ipse cum sociis fortissimis Cu­

mas in Campaniam profectus est.

[Liber VI]

Hie Aeneas solus in antrum Sibyllae vatis penetravit;

quae eum secum ad inferos duxit, ubi pater Anchises

290 multa narravit de futuro imperio Romano et de f ortitu­

dine Romanorum; tum, postquam filio miranti viros

Romanos fortissimos ostendit usque ad liilium Caesa­

rem, his verbis Romanos admonuit:

851 ecru regere imperio populos, Romane, memento!

295 Ha,e tibi ernnt artes: pacisque imponere morem,

parcere subiectis et debelliire superbos."

Ciimis profectus Aeneas primum portum Caietae pe­

tivit, deinde ventis secundis ad ostium Tiberinum ad­

vectus est.

CAP.XL

exquodie= exeodiequo

iaculum -in= pilum quod procul iacitur

me paenitet facti = me paenitet ita fecisse

Cumae -arum f oppidum Campaniae

Capua

c~~ Cumae 'Pa11ia

Mare e:. Inferum

fortitiido-inisf( < fortis) = virtiis

memento -toteimperfuc <meminisse

tu memento regere = no­lito oblivisci r., ciiraro utrcgas

de-bellare = bellovincere

Tiberinus-a -um <Tiberis

81

Page 13: CAPITVLVM QVADRAGESIMVM CAP. XL

CAP.XL

Vocabula nova: coniugium fulmen ctms potentia vema capra grando spelunca ph1ma luxus cupido mandatum amictus nefas conubium aula astrum querella tigris famula thalamus iussum carina praedictum divum rogus exuv1ae effigies altaria discessus visum aether vagma ardor advena ultrix iisus cubile iaculum forritudo placidus dilectus placitus invictus vigil alatus uxorius attonitus perfidus rubernus inrensus

82

PENSVMA De ciisu vociitivo

Aemilia: "O Hil-, m- optim- vir!" Martialis:

"Semper pauper eris, si pauper es, Aemilian-." Catullus:

"Cenabis bene, m- Fabull-, apud me." Hector: "Heu, fuge, nat- deal" Hecuba: "O miserrim- coniunx!" Anchises: "Fuge, m- fil-!" Aeneas: "Veni mecum, Achat-, m- amic-!" Achates: "Quid nunc sentis, Aene-?" Dido: "Perfid- hos­

pes!" "Dabis, improb-, poenas!" Consul (in senatu): "Quid censes, Marc- Tull-? et tu,

Luc- Cornel-?" Spectator-, plaudite!

PENSVMB Dido: "- [ = utinam] prius luppiter me - percutiat quam viri amori - [ ~ resisto] ! " Anna: "O soror mea - [ = cara] ! Etiamne - [ = grato] amori repugnabis?" Ira animum sororis amore- [ = incendit]. Templa adeunt ut a dis-petam, nee vero sacrificia mulierem - [ = amentem] iuvam. Poenis et Troianis venantibus, tonare incipit; - [ = sequitur] imber -mixtus, et Dido et Aeneas in eandem - deveniunt. - [ = statim] Fama narrat 'eos in maximo - vivere turpi - [ = cupiditate] captos!'

Mercurius Iovis - [ = imperia] ad Aeneam defen: "Quid - [ = paras]? Noli hie morari! Italiam pete!" Haec locutus deus ex oculis eius -. Aeneas imperio divino - [ = stupefac­tus] -, tum Troianos principes - iisque - [ = imperavit] ut dassem dam ornarent.

At regina, quae dolum -, Aeneam appellat: "Sperasne, -hospes, te tantum - [ ~ fas] - posse et - tempore [ = hieme] clam hinc - [ = excedere]? Per - [ = coniugium]

Page 14: CAPITVLVM QVADRAGESIMVM CAP. XL

nostrum te oro: - mei!" Ira supplex -. Aeneas: "Numquam te uxorem diixI aut - tibi promisi. Desine - tuis et me et te incendere! Non mea - Italiam peto." Dido dicta eius non-, sed medium sermonem - et virum - [ = dubie morantem] relinquit. - [ = ancillae] earn collapsam -.

lam regina rnorI cupit: - earn vitae. Annam orat m -erigat et super rogum arma et - [ = vestimenta] et - [ = imaginem] Aeneae imponat. Dido, cum classem abire vide­ret, Furias - [< ulcisci] invocavit. Tum rogum conscendit, toro -, atque ensem e - ediixit.

Officium Romanorum est "parcere - et - superbos." Synonyma: pallium et-; stella et-; ara et-; lectus et

-; pilurn et -; virtiis et -; vigilans et -; moriens et -; praecipitans et-; recipere et-; amens esse et-; perficere et - et -; properare et -; eliidere et-.

PENSVM C Quid Dido Annae sorori fassa est? Ciir Dido amori repugnabat? Quid Anna sororI suae suasit? Quid Fama narrabat de Didone et Aenea? Quis Aeneam ex Africa excedere iussit? Ciir Aeneas clam classem ornavit? Quomodo Dido consiliurn Aeneae cognovit? Quid Aeneas reginae implorantI respondit? Num Dido dicta eius refellit? Quid Dido Annam facere iussit? Quae res super rogum impositae sunt? Quae fuerunt preces Didonis extremae? Quid vidit Aeneas e nave respiciens? Ciir pleraeque feminae in Sicilia relictae sunt? Quo Sibylla Aenearn diixit?

moribundus demens iugalis praeceps mutabilis insepultus sanguine us succumbere inflammare furere ostentare incumbere insequi concumbere mandare subicere struere nectere evanescere obmiitescere advocare praesemire dissimulare decedere misereri admonere admovere excipere refellere abrumpere ciinctari susc1pere solari exsequi implorare obstare taedere reputare exsolvere peragere ovare circumstare fervere immiscere festinare illiidere debellare extemplo omnino sponte memet

CAP.XL

83