54
DE SEPTEM VERBIS A CHRISTO IN CRUCE PROLATIS Roberti S. R. E. Cardinalis Bellarmini Venerabili Congregationi coelestinorum monachorum ordinis Sancti Benedicti Robertus Card. Bellarminus eiusdem congregationis Protector S.D. Sapienter omnino Pynuphius Abbas apud Cassia- num, perfectum monachum cum Christo Domino crucifixo comparandum censuit. Virtutes enim, quæ in perfecto monacho potissimum requiruntur, tres numerari solent; paupertas, omnem proprie- tatem excludens; castitas, carnalium voluptatum semper expers; et obœdientia a nutu Præfec- ti omnino dependens; quibus in regula Sancti Benedicti, loci stabilitas adiungi solet. Si quis autem velit voluntariæ paupertatis usque ad omnimodam nuditatem, et egestatem exemplar cernere, Christum crucifixum intueatur, qui sicut dum viveret, non habuit, ubi caput reclinaret: sic in morte, ipsa etiam vestimenta, quæ so- la illi reliqua erant, inter crucifixores dividen- da dimisit. Et si quis cupiat speculum intueri mortificationis carnis, quæ castitatem impollu- tam custodiat, in Christo crucifixo sine dubita- tione reperiet; quippe quem a planta pedis usque ad verticem capitis dolor continuus occupabat. Quod si et obœdientiæ perfectæ typum requirat, nusquam alibi clarius cernet, quam in illo, qui factus est obœdiens usque ad mortem, mortem autem crucis 1 . Neque solam obœdientiæ vir- tutem, sed etiam comites eius individuas, patien- tiam et humilitatem; et principium eius et finem, ardentissimam charitatem, et in his omnibus per- severantiam usque in finem, quæ per stabilitatem significantur, in Christo crucifixo, tanquam in eminentissima virtutum omnium Idea, conspiciet. Vere igitur et Christus in cruce pendens exemplar est clarissimum monasticæ perfectionis; et per- fectus monachus crucifixum Dominum verissime repræsentat. Hanc Christi crucifixi repræsenta- tionem, vel similitudinem sanctus Petrus Cœlesti- nus in primis ad vivum expressisse videtur: eius 1 Philip. 2 enim vita ab ipsa pæne infantia usque ad ex- tremam senectutem, et mortem, nihil fuit aliud nisi assidua meditatio crucis, et perpetua imitatio crucifixi. Ad quam rem proprie designandam, crux aurea in aere, divino miraculo pendens, visa est ante fores cubiculi eius morientis, a feria sexta usque ad vesperam Sabbathi, in qua spiritum Deo felicissime reddidit 2 . Quam crucem a multis conspectam cum stupore fuisse, refert Petrus ab Alliaco Cardinalis Cameracensis; et res eadem, ut plane cæleste signum, in ipso canonizationis eius diplomate commemorantur. Quæ cum ita sint, iure mihi videor libros meos de septem ver- bis in Cruce a Christo pronuntiatis, Cœlestinis meis oerre, ac dicare potissimum debuisse. In his enim libris explicare conatus sum crucifixi virtutes præcipuas, quæ omnibus quidem fidelibus valde utiles sunt, sed iis, qui crucis mortificationem ex proprio instituto sequuntur, omnino necessariæ. Qui enim cum Christo cruci axi sunt, et mundo mortui, per externam observantiam regularem, et virtutibus Christi crucifixi carent: ii cum infelici latrone crucis ignominiam, et dolores patiuntur, sed Christi crucifixi gloriam, et præmia non asse- quentur, et melius erat illis, ut loquitur sanctus Petrus, non cognovisse viam iustitiæ (perfectæ) quam post agnitionem retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est sancto mandato 3 . Quare monachos omnes, sed in primis Cœlestinos meos admoneo, ut si velint esse quod nomine præferunt, librum crucis Christi assidue legant, et iterum atque iterum volvant, et revolvant: ac ut com- mentarium habeant ad obscura loca intelligenda dilucidum et fidele, Beati Petri Cœlestini, et alio- rum Sanctorum vitas frequenter legant, et quæ didicerint, opere complere studeant. Sic enim fiet, ut quotidie magis crux illis dulcescat, et imitatio crucifixi sic illis suavis, amabilisque reddatur, ut facile contemnant Scribas et Pharisæos, id est, 2 Lib. 2, c. 19 vitæ S. Petri Cælestini. 3 Petr. 3.

DE SEPTEM VERBIS A CHRISTO IN CRUCE Roberti S. R. E ... · autem crucis 1.Nequesolamobœdientiævir-tutem, sed etiam comites eius individuas, patien-tiam et humilitatem; ... bellum

Embed Size (px)

Citation preview

Page 1: DE SEPTEM VERBIS A CHRISTO IN CRUCE Roberti S. R. E ... · autem crucis 1.Nequesolamobœdientiævir-tutem, sed etiam comites eius individuas, patien-tiam et humilitatem; ... bellum

DE SEPTEM VERBIS A CHRISTO IN CRUCEPROLATIS

Roberti S. R. E. Cardinalis Bellarmini

Venerabili Congregationi coelestinorummonachorum ordinis Sancti Benedicti

Robertus Card. Bellarminus eiusdemcongregationis Protector S.D.

Sapienter omnino Pynuphius Abbas apud Cassia-num, perfectum monachum cum Christo Dominocrucifixo comparandum censuit. Virtutes enim,quæ in perfecto monacho potissimum requiruntur,tres numerari solent; paupertas, omnem proprie-tatem excludens; castitas, carnalium voluptatumsemper expers; et obœdientia a nutu Præfec-ti omnino dependens; quibus in regula SanctiBenedicti, loci stabilitas adiungi solet. Si quisautem velit voluntariæ paupertatis usque adomnimodam nuditatem, et egestatem exemplarcernere, Christum crucifixum intueatur, qui sicutdum viveret, non habuit, ubi caput reclinaret:sic in morte, ipsa etiam vestimenta, quæ so-la illi reliqua erant, inter crucifixores dividen-da dimisit. Et si quis cupiat speculum intuerimortificationis carnis, quæ castitatem impollu-tam custodiat, in Christo crucifixo sine dubita-tione reperiet; quippe quem a planta pedis usquead verticem capitis dolor continuus occupabat.Quod si et obœdientiæ perfectæ typum requirat,nusquam alibi clarius cernet, quam in illo, quifactus est obœdiens usque ad mortem, mortemautem crucis 1 . Neque solam obœdientiæ vir-tutem, sed etiam comites eius individuas, patien-tiam et humilitatem; et principium eius et finem,ardentissimam charitatem, et in his omnibus per-severantiam usque in finem, quæ per stabilitatemsignificantur, in Christo crucifixo, tanquam ineminentissima virtutum omnium Idea, conspiciet.Vere igitur et Christus in cruce pendens exemplarest clarissimum monasticæ perfectionis; et per-fectus monachus crucifixum Dominum verissimerepræsentat. Hanc Christi crucifixi repræsenta-tionem, vel similitudinem sanctus Petrus Cœlesti-nus in primis ad vivum expressisse videtur: eius

1 Philip. 2

enim vita ab ipsa pæne infantia usque ad ex-tremam senectutem, et mortem, nihil fuit aliudnisi assidua meditatio crucis, et perpetua imitatiocrucifixi. Ad quam rem proprie designandam, cruxaurea in aere, divino miraculo pendens, visa estante fores cubiculi eius morientis, a feria sextausque ad vesperam Sabbathi, in qua spiritum Deofelicissime reddidit 2 . Quam crucem a multisconspectam cum stupore fuisse, refert Petrus abAlliaco Cardinalis Cameracensis; et res eadem,ut plane cæleste signum, in ipso canonizationiseius diplomate commemorantur. Quæ cum itasint, iure mihi videor libros meos de septem ver-bis in Cruce a Christo pronuntiatis, Cœlestinismeis o!erre, ac dicare potissimum debuisse. In hisenim libris explicare conatus sum crucifixi virtutespræcipuas, quæ omnibus quidem fidelibus valdeutiles sunt, sed iis, qui crucis mortificationem exproprio instituto sequuntur, omnino necessariæ.Qui enim cum Christo cruci a"xi sunt, et mundomortui, per externam observantiam regularem, etvirtutibus Christi crucifixi carent: ii cum infelicilatrone crucis ignominiam, et dolores patiuntur,sed Christi crucifixi gloriam, et præmia non asse-quentur, et melius erat illis, ut loquitur sanctusPetrus, non cognovisse viam iustitiæ (perfectæ)quam post agnitionem retrorsum converti ab eo,quod illis traditum est sancto mandato 3 . Quaremonachos omnes, sed in primis Cœlestinos meosadmoneo, ut si velint esse quod nomine præferunt,librum crucis Christi assidue legant, et iterumatque iterum volvant, et revolvant: ac ut com-mentarium habeant ad obscura loca intelligendadilucidum et fidele, Beati Petri Cœlestini, et alio-rum Sanctorum vitas frequenter legant, et quædidicerint, opere complere studeant. Sic enim fiet,ut quotidie magis crux illis dulcescat, et imitatiocrucifixi sic illis suavis, amabilisque reddatur, utfacile contemnant Scribas et Pharisæos, id est,

2 Lib. 2, c. 19 vitæ S. Petri Cælestini.3 Petr. 3.

Page 2: DE SEPTEM VERBIS A CHRISTO IN CRUCE Roberti S. R. E ... · autem crucis 1.Nequesolamobœdientiævir-tutem, sed etiam comites eius individuas, patien-tiam et humilitatem; ... bellum

carnem et sanguinem clamentes, atque dicentes,Descende de crucem. Sic olim discipuli sanctiFrancisci, cum libros sacros nondum haberent,ut sanctus refert Bonaventura 4 , librum crucisChristi continuatis aspectibus, diebus ac noctibusrevolvebant, exemplo Patris, et eloquio eruditi,qui iugiter faciebat eis de cruce Christi sermonem.Accipite igitur venerabiles Patres munusculum aProtectore vestro, quod erit etiam post obitumeius pignus amoris, quo vos omnes ex corde dile-xit; et virtutum sancti Petri Cœlestini hæredes,et Christi crucifixi veros discipulos et imitatoressemper esse cupivit.

Proœmium

Ecce iam quartus agitur annus, cum me ad exi-tum paraturus, ad locum quietis secedo a negoci-is vacuus, sed non vacans a meditatione Scrip-turarum Sanctarum, et a scriptione eorum, quæmeditanti occurrunt; ut si prodesse iam voce,vel scriptione longa non valeo, saltem piis li-bellis fratribus meis possim utcumque prodesse.Cogitanti vero mihi, quid potissimum eligerem,quod et me ad bene moriendum disponeret, etproximis meis ad bene vivendum prodesset, oc-currit mors ipsa Domini, atque illa postremaconcio, quam septem brevissimis, sed gravissimissententiis constantem, ex cruce, quasi ex editis-sima cathedra, Redemptor mundi ad humanusgenus universum habuit. Siquidem in concioneilla, sive in septem verbis illis, continentur omnia,de quibus idem Dominus ait, Ecce ascendimusHierosolymam, et consummabuntur omnia, quascripta sunt per Prophetas de filio hominis. Ea,quæ Prophetæ de Christo futura prædixerunt, adquatuor capita revocantur: ad conciones ad popu-lum; ad orationem ad Patrem; ad mala gravissimapatienda; et ad opera sublimia, et admirabilia per-petranda. Quæ quidem omnia in ipsa Christi vitamirifice claruerunt. Concionabatur enim Dominusfrequentissime, in templo, in synagogis, in cam-pis, in locis desertis, in domibus privatis, deniqueetiam de navicula ad turbas in littore consistentes.Porro noctes ut plurimum consumebat in ora-tione ad Deum. Sic enim loquitur Evangelista:Erat pernoctans in oratione Dei 5 . Opera veroadmiranda in expellendis dæmonibus, et ægrotiscurandis, et panibus multiplicandis, et tempes-tatibus sedandis, in Evangeliis 6 leguntur pas-sim. Denique mala quæ reddebantur ei pro bonis,plurima erant, non solum in contumeliis verbo-rum, sed etiam in lapidatione 7 , et præcipitio

4 In vita S. Francisci, c. 4.5 Lc. 6 et 126 Mt. 8; Mc. 4; Lc. 6; Jn. 67 Jn. 8

8 . Cæterum hæc omnia verissime consummatafuit in cruce. Sic enim concionatus est ex cruce,ut plurimi redirent tundentes pectora sua 9 : necsolum corda hominum, sed etiam petræ scissæsint. Sic etiam oravit in cruce, ut cum clamorevalido, et lacrymis orans exauditus sit pro suareverentia, ut Apostolus loquitur ad Hebræos 10 .Quæ vero passus est in cruce, tanto maiora suntiis, quæ in reliqua vita passus est, ut hæc sola adpassionem proprie pertinere videantur. Deniquesigna, et prodigia nunquam maiora edidit, quamcum in cruce veluti ad extremam imbecillitatematque infirmitatem redactus esse videretur. Tuncenim non solum ostendit signa de cœlo, quæ anteaIudæi ab eo importune petierant 11 : sed etiampaulo post signum edidit omnium signorum maxi-mum cum mortuus et sepultus, propria virtute abinferis rediit, et corpus ipse suum ad vitam, etvitam immortalem revocavit. Vere igitur in cruceconsummata sunt omnia, quæ scripta fuerunt perProphetas de filio hominis.

Sed antequam de ipsis verbis Domini scribere in-cipiam, visum est operæ pretium, ut de ipsa cruce,quæ sedes concionantis, et altare sacrificantis, eto"cina mirabilia facientis fuit, pauca dicamus. Destructura igitur crucis communior veterum sen-tentia est, quod ex tribus lignis constiterit; unooblongo, in quo corpus crucifixi extendebatur; al-tero transverso, in quo manus figebantur; tertioa"xo ad partem inferiorem, in quo pedes cruci-fixi quiescebant, sed clavis confixi, ne dimoveripossent. Ita tradunt patres antiquissimi, SanctusIustinus 12 , et Sanctus Irenæus 13 . Qui auctoressatis aperte indicant, utrumque pedem supra sca-bellum stetisse, non unum pedem supra alterum.Ex quo sequitur, clavos Christi quatuor fuisse,non tres tantum, ut multi existimant: qui ea decausa pingunt Christum Dominum ita cruci a"-xum, ut unum pedem super alterum habeat. Sedapertissime contra sentit Gregorius Turonicus 14

, et confirmatur eius sententia ab antiquis picturis.Vidi ego ipse Parisiis in Bibliotheca Regia an-tiquissimos Evangeliorum libros manuscriptos, inquibus pictus erat frequenter Christus crucifixus,et semper cum quatuor clavis.

Porro lignum oblongum supra transversum ali-quantulum eminuisse, tradit Sanctus Augustinus15 , et Sanctus Gregorius Nyssenus 16 ; et exApostolo id colligi posse videtur. Cum enim Apos-

8 Lc. 49 Lc. 23, 4810 Hebr. 5, 711 Mt. 1612 Dial. cum Typhon, lib. 513 Advers. hæres. Valent.14 Lib. de gloria martyr. cap. 615 Epist. 116 Serm. 1 de Resurr.

Page 3: DE SEPTEM VERBIS A CHRISTO IN CRUCE Roberti S. R. E ... · autem crucis 1.Nequesolamobœdientiævir-tutem, sed etiam comites eius individuas, patien-tiam et humilitatem; ... bellum

tolus ad Ephesios scribit 17 , ut possitis com-prehendere cum omnibus sanctis, qua sit latitu-do, et longitudo, sublimitas, et profundum, satisaperte describit figuram crucis, quæ quatuor ha-bet extrema: latitudinem, in ligno transverso; lon-gitudinem, in oblongo; altitudinem, in ea parteoblongi, quæ extat, atque eminet supra trasnver-sum; et profundum, in ea parte, quæ sub terramabsconditur. Hoc genus tormenti non casu, nequeinvitus Dominus noster subivit: sed ab ipsa æter-nitate præelegit, ut Sanctus Augustinus docet18 idque ex illo Actorum Apostolico testimonio,Hunc definitio consilio, et præscientia Dei tradi-tum, per manus iniquorum interimistis 19 . Etidea Christus ipse initio prædicationis Nicode-mo dixit, 20 Sicut Moyses exaltavit serpentem indeserto, ita exaltari oportet Filium hominis: utomnis qui credit in illum non pereat, sed habeatvitam æternam. Et saepe Apostolos de sua cruceloquens, ad imitandum hortabatur, dicens: Quivult venire post me, abneget semetipsum, tollatcrucem suam, et sequatur me 21 .

Cur autem hoc supplicium Dominus elegerit,ille solus proprie novit, qui elegit. Sed tamennon desunt mysteria, quæ Sancti Patres excogi-taverunt, et nobis scripta reliquerunt. SanctusIrenæus libro paulo ante notato, scribit, duo crucisbrachia sub uno titulo convenire, in quo scrip-tum erat, iesus nazarenus rex iudæorum, utintelligeremus, duos populos, Hebraicum et Gen-tilem, qui antea divisi erant, in unum corpus, subuno capite Christo aliquando fuisse iungendos.Sanctus Gregorius Nyssenus in oratione de resu-rrectione 22 scribit, partem crucis, quæ cœlumrespicit, significare, per crucem quasi per clavemcœlum aperiri; partem vero, quæ ad centrum mun-di vergit, significare spoliandum fuisse infernuma Christo, cum ad eum descendisset; duo crucisbrachia, quæ ad orienten, et occidentem porri-guntur, repurgationem mundi totius per Christisanguinem futuram significare. Sancti vero Hie-ronymus in Epist. ad Ephesios, Augustinus adHonoratum 23 , et Bernardus de consideratione24 , præcipuum crucis mysterium ab Apostolo bre-viter attingi docent in verbis illis; quæsit latitudo,longitudo, sublimitas et profundum. Significanturautem in his verbis, primum attributa Dei: inaltitudine potentia; in profundo sapientia; in lati-tudine bonitas; in longitudine æternitas. Deindevirtutes Christi patientis; in latitudine charitas;in longitudine patientia; in altitudine obœdientia;in profundo humilitas. Denique virtutes hoc tem-

17 Ephes. 3, 1818 Epist. 12019 Act. 2, 2320 Jn. 3, 14-1521 Mt. 16, 2422 Orat. 123 Epist. 12024 Lib. 5

pore necessariæ iis, qui salvantur per Christum;in profundo fides; in altitudine spes; in latitudinecharitas; in longitudine perseverantia. Ex quibusintelligimus, solam charitatem, quæ merito diciturregina virtutum, ubique locum habere in Deo, inChristo, et in nobis: reliquas virtutes, alias essein Deo, alias in Christo, alias in nobis. Proindemirum non est, si in ipsis Christi novissimis verbis,quæ nunc explicanda suscepimus, primum locumobtineat charitas.

Nos igitur primum explicabimus tria prima verba,quæ dicta sunt a Christo circa horam sextam,antequam Sole obscurato tenebræ fierent superomnem terram. Deinde considerabimus ipsam so-lis defectionem; et tunc veniemus ad explicandareliqua verba Domini, quæ prolata fuerunt cir-ca horam nonam, ut scribit Sanctus Matthæus,videlicet recedentibus tenebris, et morte Christipropinquante, vel potius imminente.

liber primusDe primis tribus verbis in cruce prolatis

Capitulum IExplicatur ad literam verbum primum, !!Pater

dimitte illis, non enim sciunt, quod faciunt"" (Lc.23, 24)

Christus Iesus Verbum aeterni Patris, et de quoidem Pater aperte dixit, Ipsum audite 1 , et quide se aperte pronuntiavit, unus est magister vesterChristus 2 , ut o"cio suo plenissime satisfaceret,non solum vivens a docendo nunquam cessavit,sed etiam moriens ex cathedra crucis verba pau-ca, sed ardentia, sed utilissima, sed e"cacissimaprædicavit; et plane dignissima, quæ a Chris-tianis omnibus in intimo cordis recipiantur, etcustodiantur, et examinentur, et re ipsa, ac fac-tis adimpleantur. Prima sententia hæc est, Iesusautem dicebat, Pater dimitte illis, non enim sciuntquid faciunt 3 . Quam sententiam tanquam verenovam, et insolitam voluit Spiritus Sanctus prædi-ci ab Isaia Propheta in illis verbis, Et pro transgre-soribus rogavit 4 . Quam vere autem dixerit Apos-tolus Paulus: Charitas non quærit quæ sua sunt 5 ,ex ordine harum sententiarum facile potest intelli-gi. Siquidem ex numero harum sententiarum tresad bonum aliorum pertinent, tres ad bonum pro-prium, una est communis. Sed prima cura Dominofuit de aliis, postrema de se.

1 Mt. 17, 52 Mt. 23, 103 Lc. 23, 344 Isa. 53, 125 1 Cor. 13, 5

Page 4: DE SEPTEM VERBIS A CHRISTO IN CRUCE Roberti S. R. E ... · autem crucis 1.Nequesolamobœdientiævir-tutem, sed etiam comites eius individuas, patien-tiam et humilitatem; ... bellum

Ex primis autem tribus sententiis, prima dirigi-tur ad inimicos, secunda ad amicos, postrema adconsanguineos. Cuius ordinis hæc est ratio: quo-niam charitas primum succurrit magis egentibus,et qui tunc magis egebant, inimici erant; et nosquoque tanti Magistri discipuli, magis egebamus,ut nos institueret de dilectione inimicorum, quædi"cilior, et rarior est, quam de dilectione am-icorum, vel consanguineorum, quæ facillima est,et nobiscum quodammodo nascitur, et nobiscumcrescit, et saepe plus quam oportet invalescit.Ait igitur Evangelista, Iesus autem dicebat. Illud,autem, designat tempus, et occasionem orandi proinimicis; atque opponit verba verbis, et operibusopera. Ac si diceret Evangelista, illi Dominumcrucifigebant, et vestes eius, ipso aspiciente, interse dividebant; alii irridebant, et infamabant, quasiseductorem, et mendacem; ille autem cum hæcvideret, et audiret, et dolor atrocissimus esset obmanus, et pedes recens crudelissime perforatos,reddens bona pro malis dicebat, Pater, dimitteillis.

Patrem appellat, non Deum, aut Dominum, quiaintelligebat, in hac causa opus esse benignitatePatris, non severitate Iudicis; et quia ad Deumflectendum, sine dubio iratum ob tam ingentiascelera, opus erat amabile nomen Patris obiicere.Itaque illud, Pater, hoc significare videtur: Egofilius tuus, qui patior, ignosco, ignosce et tu Pater.Mihi filio tuo dona hanc o!ensionem, quamvis istinon mereantur. Memento etiam, te quoque essePatrem istorum per creationem, qua eos fecisti adimaginem et similitudinem tuam. Ostende igiturin illos paternam charitatem tuam, quoniam etsimali sunt, tamen filii sunt.

Dimitte. Hæc vox continet summam petitionis,quam Filius Dei, tanquam advocatus inimicorumsuorum Patri suo representat. Potest autem illudverbum, Dimitte, referri tum ad pœnam, tum adculpam. Si referatur ad pœnam, exaudita fuithæc oratio, quia cum mererentur Iudæi propterhoc scelus, statim gravissime puniri; et vel ignede cœlo cadente consumi, vel diluvio aquarumperire, vel ferro et fame exterminari, dilata fuitpœna huius peccati ad annos quadraginta: et, siinterim gens illa pœnitentiam egisset, salva, in-columnisque mansisset; sed quia pœnitentiam nonegit, immisit in eos Deus exercitum Romanorum,Vespasiano imperante, qui civitatem primariamevertit, et gentem Iudæorum partim fame in ob-sidione, partim gladio capta civitate necavit, par-tim vendidit, partim captivos adduxit, partim invarias terras, et loca dispersit. Quod ipsum Domi-nus primum per parabolam vineæ 6 , et regisfacientis nuptias filio suo 7 , et similitudinem ficul-

6 Mt. 207 Mt. 22

neæ infructuosæ 8 ; deinde etiam disertis verbis indie Palmarum, flendo, et lamentando prædixit 9 .Quod vero ad culpam attinet, exaudita fuit oratio,quia multis per huius orationis meritum data est aDeo gratia compunctionis, et resipiscentiæ. Interquos illi sunt, qui revertebantur percutientes pecto-ra sua 10 . Et centurio, qui dicebat, Vere Filius Deierat iste 11 . Et plurimi, qui paulo post ad Apos-tolorum prædicationem convertebantur, et con-fitebantur, quem negaverant; et adorabant, quemdespexerant. Cur autem non omnibus conversionisgratia data sit, ratio est, quia oratio Christi con-formis erat sapientiæ et voluntati Dei. Quod aliisverbis scribit S. Lucas in Actis Apostolorum, cumdicit, Crediderunt quotquot præordinari erant advitam æternam 12 .

Illis. Per hanc vocem significantur ii, quibusindulgentiam Christus oravit. Et quidem primividentur illi esse, qui Christum re ipsa crucia"xerunt, et eius vestimenta inter se diviserunt;deinde omnes illi, qui causa passionis Dominicæfuerunt, ut Pilatus, qui sententiam tulit; ut popu-lus, qui clamavit: Tolle, tolle, crucifige eum 13 ;ut principes sacerdotum et scribæ, qui eum fal-so accusaverunt; ac ut altius ascendamus, ipseetiam primus homo, et eius omnis posteritas,qui peccando causam passionis Christi dederunt.Itaque inimicis suis omnibus veniam petiit excruce Dominus. Inter inimicos autem nos omneseramus, dicente Apostolo: Cum inimici essemus,reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius 14 .Itaque nos omnes, etiam antequam nati essemus,numerati sumus in sacratissimo illo Memento, utsic loquar, quo summus Pontifex Christus oravitin Missa illa sacrosantissima, quam in ara crucisperegit. Quid ergo retribues Domino anima mea,pro omnibus, quæ retribuit tibi, etiam antequamesses? Vidit pius Dominus, te quoque inter inimi-cos suos aliquando futuram; et te non quærente,neque petente, pro te ad Patrem oravit, ut tibinon imputaretur stultitia. An non et te oporteretsemper meminisse tam dulcis patroni, et omnibusviribus laborare, ut nulla te præteriret occasio illiserviendi? An non etiam par esset, ut tanto exem-plo permotus disceres et tu non solum inimicistuis facile ignoscere, et pro eis orare, sed etiamquotquot poteris ad idem faciendum adducere?Omnino ita est, et hoc ipsum facere cupio, etstatuo, modo qui dedit tam insigne exemplum,porrigat etiam ex eadem pietate sua ad opus tamgrande e"cax auxilium.

8 Lc. 139 Lc. 1910 Lc. 23, 4811 Mt. 27, 5412 Act. 13, 4813 Mt. 27, 2214 Rm. 5, 10

Page 5: DE SEPTEM VERBIS A CHRISTO IN CRUCE Roberti S. R. E ... · autem crucis 1.Nequesolamobœdientiævir-tutem, sed etiam comites eius individuas, patien-tiam et humilitatem; ... bellum

Non enim sciunt quid faciunt. Ut videretur ratio-nabilis intercessio, extenuat, sive excusat Christusdelictum inimicorum suorum, eo modo quo potuit.Excusare certe non poterat iniustitiam in Pilato,neque crudelitatem in militibus, neque invidiamin principibus sacerdotum, neque stultitiam etingratitudinem in populo, neque falsa testimoniain perierantibus. Hoc solum restabat, ut excusaretin omnibus ignorantiam. Vere enim, ut Aposto-lus loquitur, si cognovissent, nunquam Dominumgloriæ crucifixissent 15 . Sed quamvis neque Pi-latus, neque principes sacerdotum, neque popu-lus, neque ministri cognovissent, Christum esseDominum gloriæ, cognovit tamen Pilatus, illumfuisse virum iustum, et sanctum, et a principibussacerdotum per invidiam traditum, et agnoveruntprincipes sacerdotum, illum vere esse Christum inlege promissum, ut Sanctus Thomas docet 16 ;quia negare non poterant, neque negabant, eummulta signa facere, quæ Messiam facturum fuisseProphetæ prædixerant. Cognovit denique popu-lus, Christum sine causa iusta damnari, palamclamante Pilato: Nullam causam invenio in eo17 , et Innocens ego sum a sanguine iusti huius18 . Quamvis autem non cognoverint Iudæi, siveprincipes, sive populi, Christum esse Dominusgloriæ, tamen cognoscere potuissent, nisi mali-tia excæcasset corda illorum. Sic enim loquiturSanctus Ioannes: Cum tanta signa fecisset corameis, non credebant, quia dixit Isaias: Excæca corpopuli huius, et aures eius aggrava, et oculos eiusclaude: ne forte videat oculis suis, et auribus suisaudiat, et corde suo intelligat, et convertatur, etsanem eos 19 . Neque vero excæcatio excusat ex-cæcatum, quia voluntaria et concomitans est, nonpræcedens. Ad quem modum illi etiam, qui exmalitia peccant, laborant semper ignorantia ali-qua, quæ tamen non excusat, quia non præcedit,sed comitatur. Vere enim Sapiens dicit: Errant quioperantur malum 20 . Et vere etiam Philosophusdicit: Omnis malus ignorans. Et de omnibus pec-cantibus vere dice potest, Non sciunt quid faciunt.Nemo enim potest velle malum sub ratione mali,quia voluntatis obiectum non est res bona, velmala, sed solum bona: atque idcirco qui eliguntmalum, semper eligunt sub ratione boni repræsen-tatum, immo etiam sub specie maximi boni, quodtunc obtineri possit. Cuius rei causa est perturba-tio partis inferioris, quæ o!undit tenebras rationi,et facit ut non discernat, nisi id parum boni, quodest in ea re, quæ appetitur. Qui enim eligit adul-terium, ver furtum facere, numquam eligeret, nisiattenderet ad bonum delectationis, vel lucri, quodest in adulterio, vel furto; et nisi oculos mentis

15 1 Cor. 2, 816 In Comment. ad 2 e prioris ad Corinthios17 Lc. 23, 1418 Mt. 27, 2419 Jn. 12, 37-4020 Prov. 14, 22

clauderet ad malum turpitudinis, vel iniustitiæ,quæ est in adulterio vel furto. Itaque similis estomnis qui peccat, homini qui ex alto semetipse influvium præcipitare cupiens, ante claudit oculos,ac postea semet in flumen proiicit. Sic igitur, om-nis qui male agit, odit lucem, et ignorantia volun-taria laborat quæ non excusat, quia voluntaria est.At si non excusat, cur Dominus ait: Dimitte illis,non enim sciunt, quid faciunt? Ad hoc responderipotest, verba Domini primum intelligi posse decrucifixoribus, quos probabile est, penitus igno-ravisse Christi non solum divinitatem, sed etiaminnocentiam; et simpliciter functos o"cio suo. Prohis ergo verissime Dominus dixit: Pater, ignosceillis, quia nesciunt quid faciunt.

Deinde si intelligantur de nobis, qui nondum era-mus, vel de multis peccatoribus absentibus, quivere nesciebant, quid tunc Hierosolymis agere-tur, verissime Dominus dixit: Nesciunt quid fa-ciunt. Denique si intelligantur de iis qui præsenteserant, et Christum esse Messiam, vel innocentemhominem non ignorabant, tunc dicendum erit,Christi charitatem tanta fuisse, ut peccatum ini-micorum suorum extenuare voluerit, eo modo quopoterat. Quamvis enim ignorantia illa simpliciternon excuset, tamen rationem aliquam, quamvistenuem, excusationis habere videtur; quia graviuspeccassent, si omni prorsus ignorantia caruissent.Et quamvis non ignoraret Dominus excusationemillam non tam excusationem, quam umbram excu-sationis esse, voluit tamen illam a!erre, ut ex eaintelligeremus bonam eius voluntatem erga pecca-tores, et quam avide arripuisset excusationem me-liorem etiam pro Caypha et Pilato, si ulla melioret rationabilior inveniri potuisset.

Capitulum IIDe primo fructu primi verbi in cruce prolati

Explicavimus, quæ sit sententia primi verbi aChristo in curce prolati; nunc fructus aliquos,eosque optimos, et nobis omnibus utilissimos exeo verbo decerpere meditando curabimus. Primumomnium ex hac prima parte concionis Christiin cathedra crucis habitæ discimus, charitatemChristi ardentiorem fuisse, quam nos intelligere,vel cogitare possimus. Atque hoc est, quod Apos-tolus ad Ephesios scribens ait, scire etiam su-pereminentem scientiæ charitatem Christi 1 . Sig-nificat enim eo loco Apostolus, per mysteriumcrucis, posse nos discere, magnitudinem charitatisChristi tantam esse, ut superemineat scientiamnostram, cum sit maior, quam ut nos eam cogni-tione apprehendere valeamus. Nos enim cum unoaliquo gravi dolore cruciamur, sive dentium, siveoculorum, sive capitis, sive alterius membri, ita

1 Eph. 3, 19

Page 6: DE SEPTEM VERBIS A CHRISTO IN CRUCE Roberti S. R. E ... · autem crucis 1.Nequesolamobœdientiævir-tutem, sed etiam comites eius individuas, patien-tiam et humilitatem; ... bellum

in illo uno tolerando occupamur, ut nihil aliudcogitare possimus: ideo neque visitationes amico-rum, neque negociorum tractatores admittimus.Christus autem crucifixus, coronam spineam incapite gerebat, ut satis aperte docent antiquis-simi scriptores, Tertulianus Latinus libro contraIudæos 2 , et Origenes Græcus in Matthæum 3 :proinde caput ad crucem sine dolore applicare,sive admovere non poterat. Manus eius et pedesclavi tenebant, ex quorum terebratione doloremacerbissimum et continuum Dominus hauriebat.Corpus nudum, et multa flagelatione, et longisitineribus fatigatum, ad ignominiam et frigus pu-blice expositum, et pondere suo manuum et pe-dum vulnera cum immani et perpetuo cruciatu di-vexans, pio Domino multos simul dolores, et quasicruces plurimas a!erebat. Et tamen, o charitasvere scientiam nostram superans, his omnibuscontemptis, quasi nihil ipse pateretur, de sola in-imicorum suorum salute sollicitus, et impendensillis periculum avertere cupiens, ad Patrem cla-mat: Pater, dimitte illis. Quid faceret, si scelestiilli homines persecutionem iniuste paterentur? siamici, si consanguinei, si filii, non hostes, nonproditores, non scelestissimi parricidæ fuissent?Vere, benignissime Iesu, charitas tua scientiamnostram vincit. Video enim cor tuum inter tot pro-cellas iniuriarum et passionum, quasi scopulum inmedio mari fluctibus undique assidue pulsatum.Aspicis enim hostes illos tuos, crudeles, qui posttot mortalia inflicta vulnera, patientiam tuam irri-dent, et laetantur, cum malefecerint; aspicis, in-quam, non ut inimicus, inimicos ferocientes, sed utpater filiolos vagientes, vel ut medicus ægrotos exgravi morbo delirantes: ideo non eis irasceris, sedeorum misereris, et omnipotenti Patri curandossanandosque commendas. Hæc enim vis est veræcharitatis, ut cum omnibus pacem habeat, nullosreputet inimicos, sed cum iis, qui oderunt pacem,vivat pacifice.

Atque hoc est, quod in cantico amoris de virtuteperfectæ charitatis prædicatur, Aquæ multæ nonpotuerunt extinguere charitatem, neque fluminaobruent illam 4 . Aquæ multæ, passiones multæsunt, quas nequitiæ spirituales, quasi tartareæprocellæ, per Iudæos et gentiles, quasi nubes odi-orum gravidas, in Christum e!uderunt, sed tamendiluvium istud aquarum, id est pœnarum, non po-tuit extinguere incendium charitatis, quod arde-bat in pectore Christi. Ideo Christi charitas indiluvio illo aquarum multarum eminebat, et arde-bat, dicens, Pater, dimitte illis. Nec solum aquæillæ multæ non potuerunt extinguere charitatemChristi, sed neque deinceps flumina persecution-um obruere potuerunt charitatem membrorumChristi. Ideo paulo post charitas vere christiana

2 Lib. contra Iud. cap. 133 Tract. 354 Cant. 8, 7

ardens in pectore Sancti Stephani non potuit ex-tingui ab imbre lapidum, sed exarsit, et clamav-it: Domine ne statuas illis hoc peccatum 5 . Acdeinceps Christi perfecta atque invicta charitaspropagata in multis millibus sanctorumMartyrumet Confessorum, ita pugnavit adversus fluminapersecutorum tum invisibilium, tum visibilium, utvere dici possit usque ad mundi consummationemneque flumina passionum obruent incendium cha-ritatis. Ac ut ab humanitate Christi ad divini-tatem eius ascendamus, magna fuit Christi ho-minis charitas erga crucifixores suos, sed maiorfuit erga eosdem, et postea erit usque ad mun-di consummationem charitas Christi Dei, et Pa-tris eius, ac Spiritus Sancti ergo homines, quicum ipso Deo inimicitias gerunt, et si possent,deturbarent eum de cœlo, et in crucem agerentatque occiderent. Quis cogitando assequi poteritcharitem Dei ergo homines ingratos et malos?Angelis peccantibus non pepercit Deus 6 , nequelocum pœnitentiæ indulsit; homines peccantes, etblasphemantes, et ad diabolum hostem Dei defi-cientes, patienter sæpe tolerat; nec solum tolerat,sed interim pascit ac nutrit, quin etiam sustentatac portat: In ipso enim vivimus, movemur, etsumus 7 , ut Apostolus loquitur. Nec solum boniac iusti, sed etiam ingrati et mali, ut Dominusloquitur apud Lucam 8 . Nec solum bonus Domi-nus noster nutrit et pascit, sustentat et portatinimicos suos, sed etiam sæpe cumulat beneficiis,ornat ingenio, divitiis auget, evehit ad honores,sublimat ad regna atque interim patienter expec-tat, ut revertantur a via iniquitatis et perditionis.Ac ut cætera omittamus, quæ infinitam orationemdesiderarent, si de charitate Dei in homines ma-los atque inimicos divinæ maiestatis, omnia quædici possent enumerare vellemus, Christi benefi-cium solum, de quo nunc agimus, consideremus.Nonne sic Deus dilexit mundum, ut Filium suumunigenitum daret 9 ? Mundus inimicus Dei est,nam in maligno positus est, ut loquitur Sanc-tus Ioannes 10 . Et, Qui diligit mundum, non estcharitas Patris in eo 11 , ut idem ipse testis est.Et, Amicitia mundi huius inimica est Dei et Quivoluerit amicus esse sæculi huius, inimicus Deiconstituitur, ut scribit Sanctus Iacobus 12 . Deusigitur diligens mundum, inimicum suum dilexit;sed ut faceret amicum. Nam ideo misit ad illumFilium suum, qui est Princeps pacis 13 ut per eumreconciliaretur mundus Deo. Ideo enim nascenteChristo, cecinerunt Angeli, Gloria in excelsis Deo,

5 Act. 7, 596 2 Petr. 27 Act. 17, 288 Lc. 69 Jn. 3, 1610 1 Jn. 5, 1911 1 Jn. 2, 112 Iac. 4, 413 Isa. 2, 6

Page 7: DE SEPTEM VERBIS A CHRISTO IN CRUCE Roberti S. R. E ... · autem crucis 1.Nequesolamobœdientiævir-tutem, sed etiam comites eius individuas, patien-tiam et humilitatem; ... bellum

et in terra pax 14 . Itaque Deus dilexit munduminimicum, ut per Christum o!erret illi recon-ciliationem, et reconciliatus evaderet suppliciumdebitum inimico. Mundus Christum non recepit,auxit culpam, insurrexit in Mediatorem; inspira-vit Deus Mediatori, ut redderet bona pro malis,et rogaret pro persecutoribus: rogavit, Exauditusest pro sua reverentia 15 . Expectavit Dei patien-tia, ut mundus per Apostolorum prædicationempœnitentiam ageret, et qui pœnitentiam egerunt,indulgentiam acceperunt; qui non egerunt, tan-dem post longam Dei patientiam, iusto Dei iu-dicio exterminati sunt. Vere igitur ex hoc primoChristi verbo discimus supereminentem scientiæcharitatem Christi; discimus quoque supereminen-tem scientiæ charitatem Dei Patris, qui sic dilexitmundum, ut Filium suum unigenitum daret; utomnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeatvitam æternam 16 .

Capitulum IIIDe altero fructu eiusdem primi verbi a Christo in

cruce prolati

Alter fructus, et quidem valde salutaris omnibusgustantibus eum, erit, si discant homines accep-tas iniurias facile condonare, ac per hoc ami-cos sibi ex inimicis facere. Ad hoc autem per-suadendum satis magnum argumentum esse de-beret exemplum Christi et Dei. Nam si Christuscrucifixoribus ignovit, et pro eisdem oravit, cur idnon faciet Christianus? Si Deus creator, qui pos-set, ut Dominus et Iudex, statim ultionem sumerede peccatoribus, tamen expectat, ut peccator adpœnitentiam redeat, et ad pacem et reconcilia-tionem invitat, paratus ignoscere iis, qui maiestatisuæ iniuriam fecerunt, cur id non faciet creatura?Adde, quod iniuriæ condonatio non caret ingentipræmio. Scriptum est in historia de vita et obituSancti Engelberti Archiepiscopi Coloniensis 1 ,quod cum ille in itinere positus ab inimicis suis oc-cideretur, et ille in corde suo diceret Pater, ignosceillis, revelatum de eo fuit, quod ob illam unamactionem, Deo supra modum gratam, non solumanima illa subito ab Angelis suscepta in cælumdelata fuerit, sed etiam inter choros Martyrum col-locata, palmam et coronam Martyrum acceperit,et multis post obitum miraculis claruerit.

O si scirent homines Christiani quam facile pos-sent, si vellent, incomparabilibus thesauris di-tari, et quam illustres honorum et gloriæ titulospromereri, si vellent perturbationibus animi suidominari, et breves ac parvas iniurias excelso ani-

14 Lc. 2, 1415 Heb. 5, 716 Jn. 3, 161 Vide apud Sur. die 7 Novembris

mo præterire: certe non tan duri et inexorabilesessent ad iniurias condonandas, vel tolerandas.Sed, inquiunt, videtur omnino iuri naturæ ad-versari, quod quis iniuste se conculcari, et verbisaut factis violari patiatur: videmus enim animan-tia bruta, quæ solo naturæ instinctu ducuntur,in bestias inimicas, ubi eas conspexerint, acriterinsilire, easque morsibus, vel calcibus interimere.Experimur et ipsi in nobis, cum forte in inimicumnostrum incidimus, continuo accendi bilem, ebulli-re sanguinem, vindictæ cupiditatem naturaliterexoriri. Fallitur omnino, qui sic ratiocinatur, etconfundit iustam defensionem cum ultione inius-ta. Defensio iusta reprehendi non potest: et hocest quod natura ipsa docet, vim vi repellere, nonacceptam iniuriam vindicare. Repugnare ne iniu-ria sibi fiat nemo prohibet: sed acceptam iniuriamulcisci, lex divina vetat: id enim non ad privatoshomines, sed ad publicum magistratum pertinet,et quia Deus Rex Regum est, ideo clamat, etdicit, Mihi vindictam, et ego retribuam 2 . Quodautem bestiæ in bestias inimicas naturaliter irru-ant, ex eo nascitur, quod bestiæ sint, et discer-nere nequeant inter naturam et vitium naturæ.Homines autem, qui ratione præditi sunt, separaredebent naturam, sive personam, quæ a Deo creatabona est, et vitium, sive peccatum, quod malumest, et a Deo non prodiit. Proinde debet homo,cum iniuriam accepit, diligere personam, et odisseiniuriam; nec tam irasci homini inimico, quammisereri, et imitari medicos, qui diligunt ægro-tos, et ideo diligentissime curant, sed odio habentmorbum, et ad eum expellendum et destruen-dum, atque ad nihilum redigendum pro viribusincumbunt. Atque hoc est, quod Magister et Medi-cus animarum Christus docuit, cum ait, Diligiteinimicos vestros, benefacite his qui vos oderunt,et orate pro persequentibus et calumniantibus vos3 . Neque similis fuit Magister noster ChristusScribis et Pharisæis, qui sedentes super cathedraMoysi docebant, et non faciebant, sed sedens incathedra Sanctæ Crucis, quod docuit, fecit: dilexitenim inimicos suos, et pro iis oravit, dicens, Pa-ter, dimitte illis, non enim sciunt, quid faciunt.Quod vero etiam in hominibus sanguis bullireincipiat, cum eos, a quibus iniuriam acceperunt,vident, ratio est, quia sunt homines animales, etnondum didicerunt motus partis inferioris, quænobis cum bestiis communis est, fræno rationiscoercere. Qui enim spirituales sunt, et motibuscorporis non subiacere, sed præesse noverunt, nonirascuntur inimicis, sed miserentur, et beneficiisillos ad pacem atque concordiam allicere student.

At hoc, inquiunt, nimis di"cile est et durum,præsertim hominibus, qui nobiliter nati, de honoresolliciti esse debent. Immo vero facile est: namiugum Christi, qui legem istam sectatoribus suis

2 Rm. 12, 193 Mt. 5, 44

Page 8: DE SEPTEM VERBIS A CHRISTO IN CRUCE Roberti S. R. E ... · autem crucis 1.Nequesolamobœdientiævir-tutem, sed etiam comites eius individuas, patien-tiam et humilitatem; ... bellum

imposuit, suave est, et onus eius leve, ut Evangeliatestantur 4 , et mandata eius gravia non sunt,ut Sanctus Ioannes a"rmat 5 . Quod si di"cilia,et gravia nobis videntur, id nobis accidit, quiacharitas Dei modica, aut nulla in nobis est: ni-hil enim est di"cile charitati, dicente Apostolo:Charitas patiens est, benigna est, omnia su!ert,omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet 6 .Neque solus Christus inimicos dilexit, quamvis inhac re super omnes emineat, nam in lege naturæSanctus Patriarcha Ioseph inimicos suos, a quibusvenditus fuit, mirifice dilexit 7 . Et in lege scriptaDavid Saulem inimicum patientissime tulit, a quolongo tempore quæsitus est ad mortem, et ipsecontra, cum posset Sauli necem inferre, semperabstinuit. In lege autem gratiæ, Christi exemplumsequutus est Stephanus protomartyr, qui cum la-pidaretur, orabat dicens, Domine ne statuas illishoc peccatum 8 , et Sanctus Iacobus Apostolus,et Episcopus Hierosolymæ, qui a Iudæis de locosublimi deiectus, ac morti proximus clamabat,Domine da illis veniam, quia nesciunt quid faciunt9 . Et Apostolus Paulus de se, et de coaposto-lis suis dicit: Maledicimur et benedicimus, perse-cutionem patimur, et sustinemus, blasphemamur,et obsecramus 10 . Denique Martyres plurimi, etinnumerabiles alii, Christi exempum sequuti, hocmandatum facile impleverunt. Sed inquiunt adhucalii, non nego, ignoscendum esse inimicis, sed tem-pore suo, cum videlicet recesserit memoria accep-tæ iniuriæ, et animus a turbatione illa conquieve-rit. Sed quid, si interim rapiaris ex hac vita, et sineveste charitatis inveniaris, et dicatur tibi: Quo-modo huc intrasti non habens vestem nuptialem?11 nonne tunc obmutesces, et audies sententiamDomini dicentis, Ligatis manibus et pedibus eius,proicite in tenebras exteriores: ibi erit fletus etstridor dentium 12 ? quin potius solerter attendiset imitaris exemplum Domini tui, qui illo ipsotempore quo accipiebat iniuria et stillabant manuset pedes eius recenti sanguine et totum corpus eiusacerbissimis doloribus torquebatur, dicebat Patri,Pater, dimitte illis. Hic est verus et unicus magis-ter, quem omnes audire debent, qui in erroreminduci non volunt: de hoc Deus Pater de cœlopronuntiavit: Ipsum audite 13 . In hoc sunt omnesthesauri sapientiæ et scientiæ Dei 14 . Certe siSalomonem consuluisses, satis tuto consilium eius,

4 Mt. 11, 395 1 Jn. 5, 36 1 Cor. 13, 4-77 Gen. 458 Act. 7, 599 Euseb. in hist. lib. 2 c. 2210 1 Cor. 4, 12 et 1311 Mt. 22, 1212 Mt. 22, 1313 Mt. 17, 514 Col. 2, 3

vel iudicium sequereris, et ecce plusquam Salomonhic 15 .

Sed audio adhuc nescio quem reclamantem, etdicentem: si velimus reddere bonum pro malo,beneficium pro iniuria, benedictionem pro male-dicto, insolescet improbi, audaciores fient gras-satores, opprimentur iusti, conculcabitur virtus.Non ita est, nam sæpe, ut Sapiens loquitur, Res-ponsio mollis frangit iram 16 : nec raro patientiaiusti admirationi fuit persecutori, et de hoste ami-cissimum reddidit. Neque desunt in terris Magis-tratus politici, et reges ac principes, quibus curaest ut secundum severitatem legum coerceanturimpii et detur opera ut iusti quietam et tran-quillam vitam ducant. Sed etiam si aliquandodormitaret alicubi humana iustitia, vigilat semperprovidentia Dei, quæ nullum malum impunitumet nullum bonum irremuneratum relinquet, et ad-mirabili ratione facit ut improbi dum se iustosopprimere arbitrantur, illos exaltent et illustrioresreddant. Sic enim loquitur Sanctus Leo: Sævistipersecutor in Martyrem, sævisti, et auxisti pal-mam, dum aggeras pœnam. Nam quid non advictoris gloriam ingenium tuum reperit, quandoin honorem transierunt triumphi etiam instru-menta supplicii? Quod idem dicere possumus deomnibus Martyribus, necnon etiam de veteribussanctis. Nihil enim magis illustravit et exaltavitIosephum Patriarcham quam persecutio fratrum.Dum enim per invidiam illum Madianitis vendunt,causa illi fuerunt, ut totius Ægypti et fratrumsuorum princeps fieret 17 .

Sed his omissis, colligamus in summa, quanta etquam ingentia detrimenta patiantur, qui ut um-bram dedecoris apud homines fugiant, iniurias abinimicis acceptas obstinato animo ulcisci volunt.Primum stultos se produnt, cum velint maiorimalo tollere minus malum: est enim principiumomnibus notum et ab Apostolo declaratum, cumait: Non sunt facienda mala, ut veniant bona 18 :sicut etiam non sunt facienda maiora mala, ut to-llantur mala minora. Qui iniuriam accipit, inciditin malum pœnæ: qui vindictam facit, incidit inmalum culpæ. At sine ulla comparatione maiusest malum culpæ, quam pœnæ; siquidem pœnafacit hominem miserum, sed non malum, culpafacit miserum et malum; pœna privat hominembono temporali, culpa privat bono temporali etæterno. Itaque similis est is, qui ut medeaturmalo pœnæ, incidit malum culpæ, ei, qui ut ac-commodet calceum nimis brevem, abscindit sibipartem pedis: quæ manifesta insania est. Sed noninveniuntur qui in rebus temporalibus ita insa-niant; inveniuntur tamen homines plane excæcati,

15 Mt. 12, 4216 Prov. 15, 117 Gen. 4518 Rom. 3, 8

Page 9: DE SEPTEM VERBIS A CHRISTO IN CRUCE Roberti S. R. E ... · autem crucis 1.Nequesolamobœdientiævir-tutem, sed etiam comites eius individuas, patien-tiam et humilitatem; ... bellum

qui non metuunt Deum gravissime o!endere, utumbram, ut dixi, humani dedecoris fugiant, velut honoris fumum apud homines conservent. Istienim incidunt in iram, atque odium Dei, unde nisimature resipiscant, et seriam pœnitentiam agant,sempiterno opprobio et supplicio mulctabuntur,et gloriam ac decus æternum amittent. Deindediabolo, et angelis eius, qui hostes illorum adiniuriam inferendam incitarunt, hac ipsa de causa,ut rixæ et inimicitiæ orirentur, rem gratissimamfaciunt. Quam turpe autem sit inimico sævissimogeneris humani potius gratificari, quam Christo,piorum omnium iudicio et considerationi relinquo.Præterea non raro accidit ut qui iniuriam accepitet ulcisci illam parat, inimicum suum gravitervulneret, vel occidat: et ex sententia principisconfiscatis bonis vel interimatur ipse, vel solumvertere cogatur, unde et ipse, et filii et domus eiustota infelicem vitam ducere cogatur. Sic diabo-lus ludit et illudit eos, qui mancipia falsi honorismagis esse cupiunt, quam Christi Regis optimi,servi et fratres et cohæredes Regni amplissimi etsempiterni. Quare cum tanta et tam gravis iacturamaneat stultos homines, qui contra præceptumDomini inimicis reconciliari recusant, omnes quisapiunt, Christum, magistrum omnium, in Evan-gelio docentem et de cruce factis doctrinam suamconfirmantem, audiant, et sequantur.

Capitulum IVExplicatur ad litteram verbum secundum: !!Amendico tibi: hodie mecum eris in paradiso"" (Lc. 23,

43)

Alterum verbum, sive altera sententia a Chris-to in cruce prolata, teste Sancto Luca, fuit illamagnifica promissio ad latronem secum in crucependentem: Hodie mecum eris in paradiso. Occa-sio huius sententiæ fuit, quod cum duo latronescum eo crucifixi fuissent, unus a dextris, et al-ter a sinistris; unus ad peccata sua præteritaadiecit, ut Christum blasphemaret, et imbecilli-tatis argueret dicens: Si tu es Christus, salvumfac temetipsum, et nos 1 . Scribit quidem Sanc-tus Matthæus, et Sanctus Marcus, latrones cumChristo crucifixos imbecillitatem illi exprobasse.Sed omnino credibile est, Matthæum et Marcumaccepisse numerum multitudinis pro numero sin-gulari, quod frequens est in Scripturis Sanctis, utSanctus Augustinus observavit in libris de consen-su Evangelistarum 2 . Nam et Apostolus ad He-bræos scribens, de Prophetis dicit: Obturaveruntora leonum, lapidati sunt, secti sunt, circumieruntin melotis, et in pellibus caprinis 3 , et tamenqui obturavit ora leonum, unus fuit Daniel; et

1 Lc. 23, 392 Lib. 3, c. 163 Heb. 11, 33

qui lapidatus est, unus Hieremias fuit; et quisectus est, unus Isaias. Adde, quod Matthæus etMarcus non diserte scribunt, utrumque latronemexprobasse Christo, sicut Lucas diserte scribit:Unus autem de his, qui pendebant latronibus, blas-phemabat eum 4 . Accedit quoque, quod nulla estratio, cur idem latro nunc blasphemaret, nunclaudaret. Quod enim aliqui dicunt, latronem hunc,qui ante blasphemabat, mutasse sententiam, etChristum laudasse, quando audivit eum dicentem:Pater, dimitte illis, non enim sciunt, quid faci-unt, repugnat Evangelio manifeste. Sanctus enimLucas narrat, Christum pro persecutoribus suisorasse Patrem, antequam latro deterior inciperetblasphemare. Itaque sequenda est sententia Sanc-ti Ambrosii, et Sancti Augustini, qui ex duobuslatronibus, unum solum blasphemasse, et alterumlaudasse, et defendisse Christum sentiunt. Igiturlatroni blasphemanti respondit alter: Neque tutimes Deum, quod in eadem damnatione es? 5 Fe-lix iste latro ex consortio crucis Christi, et ex lucedivina, quæ ei a!ulgere cœperat, fratrem suumcorripere, atque ad meliorem mentem converteresatagit. Verborum autem eius hæc sententia est:Tu quidem Iudæos blasphemantes imitari voluisti,sed illi nondum iudicium Dei timere didicerunt,quia vicisse se credunt, et de victoria sua ex-ultant, cum Christum cruci a"xum cernunt; seautem liberos, et solutos, et nihil mali patientes vi-dent. Tu autem qui propter delicta tua suspensusin cruce ad mortem properas, quare non incipisDeum timere? cur addis peccata peccatis? Deindeproficiens in opere bono, et luce gratiæ Dei auc-tus, confitetur peccata sua, et Christi innocentiamprædicat. Et nos quidem, inquit, iuste damnatisumus ad crucem, nam digna factis recipimus;hic vero nihil mali gessit 6 . Postremo crescentelumine gratiæ, addit: Domine memento mei, cumveneris in Regnum tuum 7 . Admiranda prorsusSpiritus Sancti gratia in corde huius latronis il-luxit. Apostolus Petrus negat, latro cruci a"xusconfitetur; discipuli euntes in Emmaus dicunt:Nos autem sperabamus 8 , hic autem confiden-ter loquitur, dicens, memento mei, dum venerisin Regnum tuum; Thomas Apostolus, nisi videatChristum resurrexisse, negat crediturum, latro incruce Christum cruci a"xum aspiciens, Regempost mortem futurum non dubitat.

Quis latronem istum mysteria tam alta docue-rat? Dominum vocat, quem nudum, vulneratum,dolentem, palam irrisum, et despectum, secumpendere considerat: dicit venturum post mortemin Regnum suum. Ex quo intelligimus illum nonsomniare Christi Regnum temporale in terris futu-

4 Lc. 23, 395 Lc. 23, 406 Lc. 23, 417 Lc. 23, 428 Lc 24, 21

Page 10: DE SEPTEM VERBIS A CHRISTO IN CRUCE Roberti S. R. E ... · autem crucis 1.Nequesolamobœdientiævir-tutem, sed etiam comites eius individuas, patien-tiam et humilitatem; ... bellum

rum, quale Iudæi expectant, sed æternum Regempost mortem futurum in cœlis. Quis illum istatam sublimia Sacramenta docuerat? nemo omni-no, nisi spiritus veritatis, qui prævenit eum inbenedictionibus dulcedinis. Dixit post resurrec-tionem suam Apostolis Christus: sic scriptum est,et sic oportuit pati Christum, et ita intrare ingloriam suam 9 . Sed latro miro modo hoc ipsumprænovit, et confessus est eo tempore, quo nulloerat in Christo similitudo regnantis. Reges enimregnant dum vivunt, cum autem vivere desin-unt, regnare etiam desinunt; latro vero apertedixit, Christum per mortem iturum ad Regnum.Id quod in parabola quadam Dominus exposuit,cum ait, Homo quidam nobilis abiit in regionemlonginquam accipere sibi Regnum, et reverti 10 .Hæc Dominus dixit proximus passioni, signifi-cans se per mortem iturum in regionem longin-quam, id est, ad alteram vitam, sive al cœlum,quod longissime distat a terra; iturum autem utacciperet sibi Regnum maximum, et sempiternum:ac postea rediturum in die Iudicii, ut redderet om-nibus, quod in hac vita meruerant, sive præmium,sive pœnam. De hoc igitur Regno Christi, quodstatim a morte accepturus erat, latro sapiens dicit,Memento mei, dum veneris in Regnum tuum. Atnonne Christus Dominus etiam ante mortem Rexerat? Erat omnino: nam ideo Magi clamabant: Ubiest, qui natus est Rex Iudæorum? 11 Et Christusipse Pilato dixit: Tu dicis, quia Rex sum ego; egoin hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum,ut testimonium perhibeam veritati 12 . Sed tamenRex erat in hoc mundo, quasi peregrinus interhostes; et ideo non agnoscebatur ut Rex, nisi apaucis, et contemnebatur, et male excipiebatur aplurimis. Itaque ideo dixit in parabola supra citatase iturum in regionem longinquam, accipere sibiRegnum; nec dixit acquirere, quasi alienum, sedaccipere suum, et reverti; et latro sapienter dixit:Cum veneris in Regnum tuum.

Porro Christi Regnum hoc loco non intelligiturpotestas regia, vel dominium: hoc enim ab initiohabuit, iuxta illud Psalmi: Ego autem constitu-tus sum Rex ab eo super Sion montem sanctumeius 13 . Et alio loco: Dominabitur a mari usquead mare, et a flumine usque ad terminos orbisterrarum 14 . Et Isaias dicit: Parvulus datus estnobis, et filius natus est nobis, et factus est princi-patus eius super humerum eius 15 . Et Hieremias:Et suscitabo David germen iustum, et regnavitRex, et sapiens erit, et faciet iudicium, et iusti-tiam in terra 16 . Et Zacharias: Exulta satis filia

9 Lc 24, 2610 Lc 19, 1211 Mt 2, 212 Jn 18, 3713 Psalm. 2, 614 Psalm. 72, 815 Is. 9, 516 Ier. 23, 5

Sion, iubila filia Hierusalem, ecce Rex tuus veniettibi iustus, et Salvator: ipse pauper, et ascendenssuper asinam, et super pullum filium asinæ 17 .Non igitur de hoc Regno loquitur Christus inparabola de Regno accipiendo, neque bonus latro,cum ait: Memento mei, cum veneris in Regnumtuum; sed loquitur uterque de perfecta beatitu-dine, per quam homo eximitur ab omni servituteet subiectione rerum creatarum, et soli subiici-tur Deo, cui servire regnare est; et ab ipso Deoconstituitur super omnia opera eius. Hoc Regnum,quod attinet ad beatitudinem animæ, Christushabuit ab initio conceptionis suæ: sed quantumad corpus, non habuit de facto, sed solum de iure,nisi post resurrectionem. Dum enim peregrinare-tur in terris, subiectus erat fatigationi, fami, siti,iniuriis, vulneribus, et ipsi morti; quia tamen illidebeatur gloria corporis, ideo post mortem intra-vit in gloriam suam, quæ videlicet illi debita erat.Sic ipse Dominus loquitur post resurrectionem:Nonne oportuit Christum pati, et ita intrare ingloriam suam? Quæ quidem gloria ideo etiam di-citur sua, quia potest eam aliis etiam dare, et indequoque dicitur: Rex gloriæ 18 , et Dominus gloriæ19 , et Rex Regum 20 , et ipse dicit Apostolis:Ego dispono vobis Regnum 21 ; nos enim gloriamet regnum accipere possumus, sed non dare, etdicitur nobis: Intra in gaudium Domini tui 22 ,non in gaudium tuum. Hoc igitur est Regnum,de quo bonus latro dicit: Cum veneris in Regnumtuum.

Sed prætereundæ non sunt eximiæ virtutes, quæmicant in oratione istius sancti latronis, ut mi-nus miremur, cum responsionem Christi Dominiaudiemus. Domine, inquit, memento mei, cumveneris in Regnum tuum. Dominum appellat, quotitulo se famulum, vel mancipium potius empti-tium esse fatetur, et Christum, ut redemptoremagnoscit. Addit, Memento mei, quod est verbumplenum fide, spe, dilectione, devotione, humilitate.Non ait, si poteris: quoniam credit eum omniaposse. Non dicit, si placebit tibi: quia de cha-ritate eius, et pietate plane confidit. Non dicit,cupio Regni consortium: quia humilitas eius idnon ferebat. Denique nihil in particulari petit, sedtantum, Memento mei; ac si dicere vellet, si solumdignaberis meminisse mei, si in me oculum tuæbenignitatis declinare volueris, id mihi satis est,quia de tua potentia et sapientia certus sum, etde pietate et charitate omnino confido. Adiungitpostremo: Cum veneris in Regnum tuum, ut os-tendat se nihil fragile aut caducum petere, sed solasempiterna et sublimia suspirare.

17 Zc. 9, 918 Psalm. 24, 819 1 Cor. 2, 820 Ap. 19, 1621 Lc. 22, 2922 Mt. 25, 21

Page 11: DE SEPTEM VERBIS A CHRISTO IN CRUCE Roberti S. R. E ... · autem crucis 1.Nequesolamobœdientiævir-tutem, sed etiam comites eius individuas, patien-tiam et humilitatem; ... bellum

Sequitur, ut responsionem Christi audiamus. A-men, inquit, dico tibi, hodie mecum eris in para-diso. Illud, Amen, est vox Christo solemnis, quautebatur cum serio a"rmare vellet. Certe SanctusAugustinus non timuit dicere, istam vocem essequasi iuramentum Christi: non est enim proprieiuramentum, quia cum Dominus apud Matthæumdixerit: Ego dico vobis, non iurare omnino 23 , etpaulo post: Sit autem sermo vester, est, est; non,non: quod autem his abundantius est, a malo est24 . Non est ullo modo credibile, Dominum totiesiuravisse, quoties pronuntiavit Amen, cum vocemillam Amen frequentissime usurpaverit; et apudSanctum Ioannem, non solum Amen, sed Amen,Amen. Recte igitur Sanctus Augustinus non dixitAmen esse iuramentum, sed quasi iuramentumChristi. Significat enim ea vox, vere; et cum quisait, vere dico tibi, serio a"rmat, quod est pro-prium iuramenti. Christus igitur optima rationelatroni dixit, Amen dico tibi, id est, omnino a"r-mo, et tantum non iuro: quoniam tribus de causispotuisset latro ambigere de promissione Christi,nisi tan asseveranter a"rmaret. Primum, rationepersonæ propriæ, quæ non videbatur ullo modotanto præmio, vel tanto munere digna. Quis enimsuspicari potuisset, latronem de cruce ad Regnumrepente posse transire? Deinde, ratione personæChristi promittentis, qui tunc videbatur ad ex-tremam inopiam, et debilitatem, et calamitatemredactus. Potuisset enim latro sic ratiocinari: siiste non potuit vivens aliquid amicis suis præstare,quomodo poterit mortuus? Denique, ratione reipromissæ: promittebatur enim paradisus, atquiparadisus, ut tunc notus erat, non ad animas, sedad corpora pertinebat. Siquidem paradisi nomine,terrestris paradisus apud Hebræos significabatur.Credibilius erat latroni, si Dominus dixisset, hodiemecum eris in refrigerii loco cum Abraham, Isaacet Iacob. Ob istas igitur causas iure Dominuspræmisit illa verba, Amen dico tibi.

Hodie. Non dicit, in die Iudicii, cum iustis addexteram te locabo. Non ait, post aliquot annospurgatorii, ad refrigerium te perducam; non, postaliquot menses, vel dies te consolabor, sed hodie,antequam sol occumbat, mecum transibis de pati-bulo crucis ad delicias paradisi. Mira liberalitasChristi, mira felicitas peccatoris. Non sine causaSanctus Augustinus in libro de origine animæ,Sanctum Cyprianum secutus, existimat latronemillum posse vocari martyrem, et ideo sine purga-torio transivisse de hoc mundo ad patriam. Mar-tyrem autem ideo posse vocari bonum latronem,quia publice confessus est Christum, quando neipsi quidem Apostoli verbum de eo facere aude-bant. Itaque ob liberam confessionem, habitamfuisse apud Deum mortem illius cum Christo,ac si eam pertulisset pro Christo. Illud autem,

23 Mt. 5, 3424 Mt. 5, 37

Mecum eris, quamvis nihil pomitteretur aliud,magnum præmium latroni fuisse: nam ut scribitSanctus Augustinus 25 : ubi male poterat esse cumillo, et ubi bene esse poterat sine illo? Non enimparvam mercedem promisit Christus iis, qui eumsequuntur, quando dixit: Qui mihi ministrat, mesequatur, et ubi sum ego, illic et minister meuserit 26 . Sed non societatem suam solum promisit,sed addidit, in paradiso.

Qid hoc loco paradisus significet, etiamsi nonnulliambigere videantur, non videtur in quæstionemrevocari posse. Certum enim est, Christum ea diepost mortem fuisse cum corpore in sepulchro, cumanimo apud inferos. Id enim disertis verbis sim-bolum fidei tradit. Certe autem neque sepulchro,neque inferis nomen paradisi cœlestis, aut ter-restris attribui potest. Non sepulchro, quod illudangustissimus fuerit locus, et solis cadaveribus re-cipiendis aptus: ut omittan, quod in eo sepulchrosolum Christi corpus, non etiam latronis positumfuerit, proinde si de eo loco ageretur, non fuissetadimpleta promissio, hodie mecum eris. Nequevero inferis ulla ratione paradisi nomen aptaripotest. Paradisus enim significat hortum delicia-rum. Et quidem in paradiso terrestri erant arboresflorigeræ, et fructiferæ; erant aquæ limpidissimæ,erat aeris amœnitas maxima. In paradiso cœlestierant, et sunt deliciæ immortales, lumen indefi-ciens, sedes beatorum. Apud inferos vero, etiam inea parte, ubi Sanctorum Patrum animæ moraban-tur, nulla erat lux, nulla amœnitas, nullæ deliciæ:non quidem illæ animæ torquebantur, sed con-tra potius consolabatur eas, et exhilarabat spesredemptionis futuræ, et visitatio Christi ad eosventuri. Sed tamen in obscuro carcere quasi cap-tivæ detinebantur. Sic enim loquitur ApostolusProphetam exponens: Ascendens in altum, cap-tivam duxit captivitatem 27 . Et Zacharias ait: Tuin sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos delacu, in quo non est aqua 28 , non paradisi amœni-tatem, sed carceris obscuritatem significant. Igiturnomen paradisi hoc loco, nihil significat aliud, nisibeatitudinem animæ, quæ in visione Dei positaest: illa enim vere paradisus deliciarum est, noncorporalis, aut localis, sed spiritualis, et cœlestis.Atque hæc est ratio, cur petenti latroni, ac di-centi: Memento mei dum veneris in Regnum tu-um, Christus non responderit, hodie mecum erisin Regno meo, sed in paradiso. Quia non fuer-at Christus ea die futurus in Regno suo, id est,in perfecta felicitate corporis et animæ, sed indie Resurrectionis ad Regnum illud perventuruserat, quando corpus habiturus erat immortale,impassibile, gloriosum, ac nulli omnino servitutivel subiectioni obnoxium. Neque in hoc Regno

25 Tract. 51 in Ioann.26 Jn. 12, 2627 Eph. 4, 828 Zc. 9, 11

Page 12: DE SEPTEM VERBIS A CHRISTO IN CRUCE Roberti S. R. E ... · autem crucis 1.Nequesolamobœdientiævir-tutem, sed etiam comites eius individuas, patien-tiam et humilitatem; ... bellum

socium habiturus erat bonum latronem usque adcommunem resurrectionem, atque ultimi iudiciidiem. Verissime autem, et proprie illi dixit, hodiemecum eris in paradiso: quoniam illa ipsa diecommunicaturus erat tum animæ boni latronis,tum animabus omnium Sanctorum apud inferosdegentium, gloriam visionis Dei, quam ipse abipsa conceptione acceperat: hæc enim est gloria,sive felicitas essentialis, atque id bonum, quod estpræcipuum in cœlesti paradiso. Et est sane ad-mirando proprietas verborum Christi. Non enimdixit, erimus hodie in paradiso, vel adibimus hodieparadisum, sed, mecum eris hodie in paradiso.Quasi dicere voluisset, tu mecum hodie in cruce,sed non es mecum in paradiso, in quo ego sum,quo ad portionem animæ superiorem. Sed paulopost, hac ipsa die, mecum eris non solum extracrucem, sed etiam intra paradisum.

Capitulum VDe primo fructu verbi secundi

Ex verbo secundo in cruce prolato aliquot, eosqueeximios fructus colligere possumus. Primus fruc-tus est, consideratio inmensæ misericordiæ, etliberalitatis Christi, et quam bonum atque utile sitilli servire. Christus oppressus doloribus, potuissetlatronem orantem non audire: sed charitas maluitoblivisci dolorum acerbissimorum, quam miserumpeccatorem confitentem non audire. Idem Domi-nus ad maledicta et exprobationes sacerdotumet militum omnino obmutuit: sed ad clamorempauperis pœnitentis et confitentis charitas obmu-tescere non potuit. Ad maledicta obmutuit, quiapatiens est; ad confessionem non obmutuit, quiabenigna est. Sed de liberalitate quid dicemus? Quiserviunt temporalibus dominis, sæpe multum la-borant, et modicum est quod lucrantur. Certe nonpaucos videmus quotidie, qui in aulis principumætatem contriverunt, et in senio postea domumredeunt pæne mendici. Christus autem Princepsvere liberalis, vere magnificus, nihil accepit abisto latrone, nisi pauca verba bona, et bonumilli obsequendi desiderium, et ecce qualem mer-cedem accepit. Ipsa die, primum dimittuntur eidebita multa, quæ toto vitæ tempore peccandocontraxerat: deinde admiscetur principibus popu-li sui, Patriarchis videlicet et Prophetis; deniqueassumitur ad consortium mensæ suæ, dignitatissuæ, gloriæ suæ, atque adeo omnium bonorumsuorum. Hodie, inquit, mecum eris in paradiso. Etquod dixit fecit, neque distulit mercedem eius adalteram diem, sed illa ipsa die mercedem plenam,confertam, coagitatam, supera#uentem dedit insinum eius 1 .

1 Lc. 6, 38

Neque cum solo latrone isto Christus hoc fecit.Reliquerunt Apostoli naviculas, aut telonia, autdomunculas suas, ut Christo servirent: ille veroconstituit eos principes super omnem terram 2 ,subiecit eis dæmonia, et serpentes, et omnia mor-borum genera. Dedit aliquis, ut Christo obse-queretur, pauperi cibum, aut vestes, audiet indie iudicii: Esurivi, et dedisti mihi panem; nuduseram, et vestisti me 3 ; accipe ergo et possideRegnum sempiternum . Denique, ut alia præter-mittam, audi liberalitatem Domini plane incredi-bilem, nisi Deus esset, qui promittit: Omnis quireliquerit domum, vel fratres, aut sorores, autpatrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, autagros propter nomem meum, centuplum accipiet,et vitam æternam possidebit 4 . Explicant autemSanctus Hieronymus, et alii sacri Doctores hancpromissionem, ut hæc sit eorum verborum sen-tentia: qui rem aliquam temporariam pro Christoin præsenti vita dimiserit, duplicem mercedemaccipiet, et utramque incomparabiliter maiorem,quam sit res illa pro Christo dimissa. Primumenim accipiet spirituale gaudium, sive spiritualedonum in hac vita, centuplo maius, ac pretiosus,quam sit res illa pro Christo dimissa, sic ut rectoiudicio malit vir ille spirituale illud bonum sibiretinere, quam illud cum centem domibus, velagris, vel aliis rebus similibus commutare. Deindeac si merces ista exigua, aut nulla fuisset, accipietfelix ille mercator, in futuro sæculo vitam æter-nam, qua voce, immensa bonorum omnium copiasignificatur.

Hæc videlicet est Christi Regis maximi liberalitasin eos, qui serio se ipsius servitio mancipare nondubitant. An non igitur stulti sunt, qui Chris-to dimisso, mammonæ, aut gulæ, aut luxuriæservire cupiunt? Sed, inquiunt qui Christi divitiasnon noverunt, ista verba sunt, nos enim vide-mus Christi famulos plerumque pauperes, sordi-dos, abiectos, tristes. Istud vero centuplum, quodmagnificas, numquam vidimus. Ita est, carnalishomo non vidit unquam illud centuplum, quodChristus promisit, quia non habet oculos, quibusvideri potest: neque unquam solidum illum gau-dium gustavit, quod pura conscientia et vera cha-ritas in Deum degustare solet. Sed exemplum af-ferre volo, ex quo utcumque carnalis etiam animusspirituales delicias et divitias suspicari possit.

Legitur in libro exemplorum de illustribus virisOrdinis Cisterciensis, Arnulphum quendam virumnobilem et divitem relictis omnibus factum essemonachum cisterciensem sub Abbate Sancto Ber-nardo. Hunc Deus flagellis durissimis variorummorborum, præsertim circa finem vitæ exer-cuit. Sed cum doloribus acrius torqueretur, cœpit

2 Psalm. 45, 173 Mt. 25, 354 Mt. 19, 29

Page 13: DE SEPTEM VERBIS A CHRISTO IN CRUCE Roberti S. R. E ... · autem crucis 1.Nequesolamobœdientiævir-tutem, sed etiam comites eius individuas, patien-tiam et humilitatem; ... bellum

magna voca clamare, et dicere: Vera sunt om-nia, quæ dixisti Domine Iesu. Interrogantibus quiastabant, cur ista diceret, ait: Dominus in Evan-gelio suo dicit, Qui reliquerit divitiis et omniaquæ haber propter ipsum, eum accepturum centu-plum in hac vita, et postea vitam æternam. Egovim huius promissionis, nunc demum intelligo,et fateor, me nunc centuplum accipere omniumquæ dimisi: siquidem immensa huius doloris acer-bitas adeo mihi sapit propter spem divinæ mise-rationis, quæ in ea reposita est mihi, ut hac ipsacaruisse me nolim, pro centuplicata mundi subs-tantia, quam reliqui. Vere enim spirituale gau-dium, quod modo est in spe, centies millies exu-perat gaudium sæculare, quod nunc est in re. Hæcille. Perpendat lector hæc verba, et postea iudicet,quanti facienda sit spes certa, divinitus infusa,beatitudinis æternæ iam iam obtinendæ.

Capitulum VIDe secundo fructu verbi secundi

Alter fructus est eiusdem secundi verbi, cogni-tio potentiæ gratiæ Dei, et imbecillitatis volun-tatis humanæ. Ex qua cognitione discere poteri-mus, optimum esse confidere plurimum in auxilioDei, et di"dere plurimum de viribus propriis.Cognoscere cupis potentias gratiæ Dei? respicelatronem bonum. Hic fuerat insignis peccator,et in statu illo deterrimo perseveraverat usquead supplicium crucis, id est, paulo minus, quamusque ad mortem: et non aderat illi in tanto per-iculo damnationis æternæ ullus, qui vel consilio,vel auxilio eum iuvaret, quamvis enim vicinis-simus esset Salvatori, tamen audiebat Pontificeset phariseos a"rmantes illus esse seductorem, am-bitiosum, regni allieni a!ectatorem; audiebat la-tronem socium suum, similia Christo improperan-tem. Nemo erat, qui pro Christo verbum aliquodloqueretur, ac ne ipse quidem Christus blas-phemias illas, et maledicta refellebat. Et tamenaspirante gratia Dei, cum hic nullum ad salutemsubsidium habere videretur, et gehennæ vicinis-simus esset, et a vita æterna quam a longissimeabesset, in momento illustratus et ad meliora con-versus, confitetur Christum esse innocentem, etRegem futuri sæculi, et quasi prædicator e!ectus,corripit sodalem suum, suadet illi pœnitentiam, etcoram omnibus commendat se devote, et humiliterChristo. Denique ita se gerit, ut quod supereratpœnalis cruciatus in ligno, converteretur illi inpurgatoriam pœnam, et mox a morte intraret ingaudium Domini sui. Ex quo intelligimus, nullumdebere desperare salutem, quando iste qui venit advineam Domini hora fere duodecima, mercedemaccepit cum iis, qui venerant hora prima. Contravero latro alter, ut ostendatur infirmitas humana,non est correctus ex tam insigni charitate Christi,

qui pro crucifixoribus suis tam amanter oravit;neque ex proprio supplicio suo, neque ex admoni-tione et exemplo socii, neque ex insolitis tenebris,et scisione petrarum, neque exemplo eorum, quiChristo mortuo, revertebantur percutientes pecto-ra sua. Quæ omnia contigerunt post conversionemboni latronis, ut intelligeremus, latronem alterumsine his subsidiis converti potuisse; alterum cumhis omnibus non potuisse, vel potuis noluisse.

At cur, inquies, Deus uni gratiam conversionisinspiravit, alteri non inspiravit? Respondeo, suf-ficientem gratiam neutri defuisse, et si alter con-versus est, gratia Dei conversus est, non sine co-operatione liberi arbitrii. Sed cur, inquies, nondedit utrique Deus gratiam illam e"cacem, quæa nullo duro corde respuitur? Istud ad secreta Deipertinet, quæ nos admirari, non scrutari decet,cum illud nobis satis esse debeat, non esse ini-quitatem apud Deum, ut Apostolus loquitur 1 ,et iudicia dei occulta esse posse, iniusta esse nonposse, ut loquitur Sanctus doctor Augustinus 2

. Illud magis ad nos pertinet, ut ab his exemplisdiscamus non di!erre conversionem usque ad vitæfinem. Nam etsi uni contigit, in extrema hora Deigratiam invenire, alteri contigit iudicium invenire.Et si quis vel historias legat, vel casus quotidianosobservet, inveniet profecto, rarissimos fuisse, quifeliciter de hoc mundi exierint, cum per totumvitæ suæ cursum perdite vixerint; et contra plu-rimos fuisse, qui post vitam negligenter actam,ad pœnas æternas rapti fuerint. Quemadmodume contrario paucos omnino numerari, qui benesancteque vixerint, et tamen infeliciter miserequeperierint; et contra plurimos numerari, qui postvitam sancte pieque ductam ad gaudia sempiternapervenerint. Nimis omnino audaces sunt, nimisquetemerarii qui in re tanti momenti, cum de vitasempiterna, vel de sempiternis suppliciis agitur,audent vel unum diem in peccato lethali hærere,cum singulis momentis de vita præsenti abirequeamus, et post mortem nullus sit amplius locuspœnitentiæ, et in inferno nulla sit redemptio.

Capitulum VIIDe tertio fructu verbi secundi

Fructus tertius ex eodem verbo Domini colligipoterit, si quis advertat, tres fuisse in loco eo-dem et hora eadem crucifixos: innocentem unum,videlicet Christus, alterum pœnitentem, latronembonum, tertium obstinatum in peccato, latronemmalum. Vel si magis placeat, tres fuisse uno tem-pore cruci a"xos: Christum semper et excellentersanctum; latronem unum, semper et eximie im-probum; latronem alterum, aliquando scelestum,

1 Rm. 9, 142 Epist. 105

Page 14: DE SEPTEM VERBIS A CHRISTO IN CRUCE Roberti S. R. E ... · autem crucis 1.Nequesolamobœdientiævir-tutem, sed etiam comites eius individuas, patien-tiam et humilitatem; ... bellum

aliquando sanctum. Ex qua re intelligere pos-sumus, neminem in hac vita sine cruce posse vi-vere, et frustra niti illos, qui crucem omnino fugerese posse confidunt; illos veros sapientes esse, quide manu Domini crucem suam accipiunt, eamqueusque ad mortem non solum patienter, sed etiamlibenter ferunt. Quod omnes boni crucem suamhabeant, ex verbis Domini potest intelligi: Quivult, inquit, venire post me, abneget semetipsum,tollat crucem suam, et sequatur me 1 ; et alibi: Quinon baiulat crucem suam, et venit post me, nonpotest meus esse discipulus 2 . Quod idem Apos-tolus aperte docet, cum ait: Omnes qui volunt pievivere in Christo Iesu, persecutionem patientur 3 .Cui concordant Sancti Patres latini et Græci, exquibus, causa brevitatis, duos tantum adducam.Sanctus Augustinus in commentario Psalmorum.Vita ista, inquit, parva, tribulatio est; si non esttribulatio, non est peregrinatio; si autem pere-grinatio est, aut parum patriam diligis, aut sinedubio tribularis; et alio loco: Si putas te nondumhabere tribulationes, nondum cœpisti esse Chris-tianus. Sanctus Ioannes Chrysostomus in homiliaquadam ad populum antiochenum, sic loquitur: AChristiani vita insolubile vinculum est tribulatio4 . Idem doctor: Non potes, inquit, dicere quiaiustus est aliquis, qui expers tribulationis existat5 . Denique id ipsum ratio manifeste probat. Resenim contrariæ sine mutua concertatione simulesse non possunt. Ignis et aqua, donec inter sedistant, omnino quiescunt; cum in unum locumconveniunt, continuo aqua fumare, saltare, stri-dere incipit, donec vel aqua consumitur, vel ig-nis extinguitur. Contra malum, bonum est, in-quit Ecclesiasticus, et contra mortem vita: sicet contra virum iustum, peccator 6 . Iusti suntigni similes, lucent, ardent, sursum ascendunt,semper operantur, et e"caciter agunt quicquidagunt. Iniusti contra, similes sunt aquæ, frigidi,per terram labentes, lutum ubique facientes. Quidergo mirum, si omnes boni persecutionem a malispatiuntur? Quia vero, usque ad mundi consum-mationem, permixta erunt triticum et zizania ineodem agro: palea et frumentum in eadem area,boni et mali pisces in eodem reti, id est, hominesprobi et improbi non solum in eodem mundo, sedetiam in eadem Ecclesia; ideo fieri non potestut probi et sancti viri ab improbis et sceleratistribulationem non patiantur.

Sed nec improbi sine cruce in hoc mundo vivunt.Quamvis enim a viris piis impii persecutionem nonpatiantur, patiuntur tamen ab aliis impiis, patiun-tur a propriis vitiis, patiuntur a mala conscientia.

1 Mt. 16, 242 Lc. 14, 273 2 Tim. 3, 124 Hom. 67 ad populum5 Hom. 29 in epist. ad Hebr.6 Ecclu. 33, 15

Certe sapientissimus Salomon, qui si ullus alius,felicissimus fuisse visus est, crucem se portarenegare non potuit, cum ait: Vidi in omnibus vani-tatem et a"ictionem animi, et paulo infra: et tæ-duit me vita mea, videntem mala universa esse subsole, et cuncta vanitatem et a"ictionem spiritus7 . Et Ecclesiasticus, vir quoque sapiens valde,generalem sententiam protulit, dicens: Occupatiomagna creata est omnibus hominibus, et iugumgrave super filios Adam 8 . Sanctus Augustinus inPsalmos: Inter omnes, inquit, tribulationes, nullaest maior, quam conscientia delictorum 9 . Sanc-tus Ioannes Chrysostomus in homilia de Lazarodocet multis verbis, non posse improbos cruce suacarere: nam si pauper est, paupertas illi crux est;si abest paupertas, adest cupiditas, quæ magis af-fligit; si ex morbo decumbit, in cruce iacet; si libera morbo est, inflammatur ira, quæ ipsa quoquecrux est. Sanctus vero Cyprianus ex ipsa nati-vitate demonstrat omnem hominem ad crucemet tribulationem nasci, eamque naturaliter fletusuo prædicere. Unusquisque nostrum, inquit, cumnascitur, et hospitio mundi huius excipitur, ini-tium sumit a lacrymis. Et quamvis adhuc omniumnescius, et ignarus, nihil aliud novit, in illa ipsaprima nativitate, quam flere: providentia naturalilamentatur vitæ mortalis anxietates et labores, etprocellas mundi, quas ingreditur, in exordio statimsuo ploratu et gemitu rudis anima protestatur 10 .

Quæ cum ita sint, nemini dubium esse potest,quin sit crux bonis malisque communis. Illudrestat, ut demonstremus, crucem piorum essebrevem, levem et frugiferam; contra, crucem im-proborum esse diuturnam, gravem et sterilem. Acde cruce quidem piorum, quod sit brevis, dubitarinon potest, cum ultra tempus vitæ huius exten-di non possit. Morientibus enim iustis, iam dicitSpiritus, ut requiescant a laboribus suis 11 , etquod absterget Deum omnem lacrymam ab oculiseorum 12 . Vitam autem præsentem esse brevis-simam, quamvis dum fluit videatur esse prolixa,Scriptura divina non obscure significat, cum di-cit: Breves dies hominis sunt 13 ; et Homo na-tus de muliere, brevi vivens tempore 14 ; et Quæest vita vestra? vapor est ad modicum parens,et deinceps exterminabitur 15 . Apostolus autem,qui gravissimam crucem portasse videtur, et tem-pore satis longo, ab adolescentia videlicet usquead senectutem, tamen sic loquitur in epistola adCorinthios: Momentaneum hoc, et leve tribulatio-nis nostra, supra modum in sublimitate æternum

7 Eccl. 2, 118 Ecclu. 40, 19 In Psalm. 4510 Serm. de patientia11 Ap. 14, 1312 Ap. 21, 413 Iob 14, 114 Ib.15 Iac. 4, 14

Page 15: DE SEPTEM VERBIS A CHRISTO IN CRUCE Roberti S. R. E ... · autem crucis 1.Nequesolamobœdientiævir-tutem, sed etiam comites eius individuas, patien-tiam et humilitatem; ... bellum

gloriæ pondus operatur in nobis 16 . Ubi momen-to indivisibili comparat annos tribulationis supratriginta, et levem tribulationem dicit, esurire,sitire, nudum esse, colaphis cædi, persecutionemassidue pati, ter virgis fuisse cæsum a romanis,quinquies flagellatum a Iudæis, semel lapidatumfuisse, ter naufragium fecisse. Denique versatumin laboribus plurimis, in carceribus abundantius,in plagis supra modum, in mortibus frequenter.Quæ igitur tribulationes graves dici potuerunt,si istæ leves vere dicuntur et sunt? Quid, si ad-dam, iustorum crucem, non solum levem esse,sed etiam suavem et dulcem ob superabundan-tem divini spiritus consolationem? Christus ipsede iugo suo, quod et crux dici potest, ita pro-nunciat: Iugum meum suave est, et onum meumleve 17 ; et alibi: Plorabitis et flebitis vos, mundusautem gaudebit; vos autem contristabimini, sedtristitia vertetur in gaudium et gaudium vestrumnemo tollet a vobis 18 ; et Apostolus: superabundogaudio in omni tribulatione nostra 19 . Deniquecrucem iustorum non solum brevem et levem esse,sed etiam frugiferam, utilissimam, fœcundissimamfructuum optimorum esse, negari non potest, cumDominus noster apertissime dicat apud SanctumMatthaeum: Beati qui persecutionem patiunturpropter iustitiam, quoniam ipsorum est regnumcœlorum 20 , et Apostolus in epistola ad Romanosclamet: Non sunt condignæ passiones huius tem-poris ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis21 . Cui concordat coapostolus eius Petrus, cumait: Communicantes Christi passionibus gaudete,ut in revelatione gloriæ eius gaudeatis exultantes22 .

Iam vero quod crux improborum sit longissima,durissima et sine ullo præmio, vel fructu, nullonegocio demonstrari potest. Certe crux mali latro-nis non cum temporali vita finem accepit, ut cruxlatronis boni, sed usque ad hanc diem apud inferosdurat, et in omnem æternitatem durabit. Vermisenim impiorum apud inferos non morietur, etignis eorum non extinguetur 23 . Et crux divitisepulonis, id est, sitis cumulandarum opum, quasDominus cum spinis verissime comparavit, quæsine molestia tractari et conservari non possunt,non in morte finita est, ut crux Lazari mendici:sed ad inferos eum comitata perpetuo urit ac tor-quet, ac dicere cogit, utinam aquæ gutta linguammeam refrigeraret, quia crucior in hac flamma 24 .Itaque crux improborum finem nullum inveniet.Et in hoc ipso tempore, quam sit gravis et as-

16 2 Cor. 4, 1717 Mt. 11, 3018 Jn. 16, 2019 2 Cor. 7, 420 Mt. 5, 1021 Rm. 8, 1822 1 Petr. 4, 1323 Isa. 66, 2424 Lc. 16, 24

pera, testantur voces illorum, quos liber Sapientiælamentantes introducit: Lassati sumus in via ini-quitatis et perditionis, et ambulavimus vias di#-ciles 25 . Quid? an non sunt viæ di"ciles, ambitio,avaritia, luxuria? non sunt viæ di"ciles, quæ illavitia comitantur, iræ, rixæ, invidiæ? non sunt viædi"ciles, opera, quæ ex his vitiis nascuntur, prodi-tiones, convicia, contumeliæ, vulnera, mortes? istacerte eiusmodi sunt, ut non raro adigant homines,ut desperantes ipsi sibi vitam auferant; ut crucemunam e!ugiant, ipsi sibi crucem graviorem accer-sant.

Sed quid tandem lucri crux improborum parit?quem fructum a!ert? certe boni aliquid a!errenon potest, quia non faciunt spinæ uvas, nectribuli ficus. Iugum Domini quietem a!ert, dicenteipso Domino: Tollite iugum meum super vos, etinvenietis requiem animabus vestris 26 . Iugumdiaboli, quod est Christi iugo contrarium, quida!erre potest, nisi sollicitudinem et anxietatem?Et quod omnium gravissimum est, crux Christigradus est ad sempiternam felicitatem: Oportu-it enim Christum pati, et ita intrare in gloriamsuam 27 . Crux diaboli gradus est ad æterna sup-plicia: sic enim dicet in iudicio Dominus: Ite inignem æternum, qui paratus est diabolo et angeliseius 28 . Qui ergo sapiunt, non quærant de crucesua descendere, si cum Christo crucifixi sunt, utstulte malus latro quæsivit: sed potius cum la-trone bono lateri Christi libenter inhæreant, etpatientiam postulent a Deo, non de cruce des-censum. Sic enim Christo compatientes, Christoetiam corregnabunt, dicente Apostolo: si compa-timur, et conglorificabimur 29 . Qui vero crucemdiaboli patiuntur, si sapiunt, eam primo quoquetempore permutare satagant, mutent, si aliquidluminis in ipsis est, quinque iuga boum cum unoChristi iugo. Iuga boum quinque nihil aliud signifi-care videntur, nisi labores et dolores quos toleranthomines improbi, ut quinque sensibus carnis suædeserviant. Tum vero cum uno Christi iugo suaviac levi, quinque iuga boum commutantur, cumhomo labores, quos peccando tolerabat, in laboresagendæ pœnitentiæ, Deo iuvante, permutat. Felixanima, quæ carnem suam cum vitiis et concu-piscentiis crucifigere novit, et quas pecunias inexplendis cupiditatibus insumebat, in eleemosynisfaciendis insumere assuescit; et quas horas perde-bat in comitandis, aut visitandis magnis viris, mo-lestissima ambitione cogente, eas in oratione, velsacra lectione consumit, ambiendo gratiam Dei,et Principum curiæ cœlestis. Sic enim crux malilatronis, cum Christi cruce, id est, crux gravis etsterilis, cum cruce levi et fructuosa mutatur.

25 Sap. 5, 726 Mt. 11, 2927 Lc. 24, 2628 Mt. 25, 4129 Rm. 8, 17

Page 16: DE SEPTEM VERBIS A CHRISTO IN CRUCE Roberti S. R. E ... · autem crucis 1.Nequesolamobœdientiævir-tutem, sed etiam comites eius individuas, patien-tiam et humilitatem; ... bellum

Prudenter omnino apud Sanctum Augustinummiles honoratus, cum suo commilitone de crucemutanda sic di!erebat: Dic quæso te, omnibusistis laboribus nostris, quo ambimus pervenire?quid quærimus? cuius rei causa militamus? maiorne esse poterit spes nostra in palatio, quam utamici Imperatoris simus? et ibi quid non fragile,plerumque periculis? et per quod pericula perveni-tur ad grandius periculum? et quamdiu istud erit?Amicus autem Dei, si voluero esse, ecce nunc fio30 . Hæc ille, qui prudentissime iudicavit, laboresin ambienda gratia Imperatoris gravissimos, etlongissimos, et sæpe infructuosos; utilissimum essemutare in labores suaviores et breviores, et sinedubitatione utiliores in ambienda amicitia Dei. Idquod etiam felices illi milites continuo fecerunt.Uterque enim relicta militia sæculari soli Deoservire cœperunt. Et quod eis gaudium duplica-vit, fuit quod ambo sponsas habebant, quæ hocaudito, libentissime etiam ipse virginitatem suamdicaverunt Deo.

Capitulum VIIIExplicatur ad litteram verbum tertium: !!Eccemater tua, ecce filius tuus"" (Ioann. 19, 27)

Postrema sententia ex tribus illis, quæ ad chari-tatem proximi proprie pertinent, illa fuit, Ec-ce mater tua, ecce filius tuus. Sed antequam adhæc verba veniamus, explicanda sunt verba Evan-gelistæ præcedentia; sic enim loquitur SanctusIoannes: Stabant autem iuxta crucem Iesu matereius, et soror matris eius Maria Cleophæ, etMaria Magdalene. Cum vidisset ergo Iesus ma-trem stantem, et discipulum quem diligebat, dicitmatri sua: Ecce filius tuus; deinde dicit discipulo:ecce mater tua, et ex illa hora accepit eam discipu-lus in sua 1 . Ex tribus mulieribus, quæ cruci Do-mini astabant, duæ notissimæ sunt, Maria materDomini, et Maria Magdalene. De Maria Cleophænonnulla quæstio est. Vulgo enim fertur MariamCleophæ fuisse germanam sororem B. VirginisDeiparæ, ex Anna matre procreatam, quibus ad-dunt et tertiam sororem, Mariam Salome. Sedhæc opinio penitus explodenda est. Nam nequecredibile est tres sorores eodem nomine appella-tas fuisse, et satis constans eruditorum et pio-rum sententia est, B. Annam solius Virginis Ma-riæ matrem fuisse, neque ulla est Maria Salomein Evangeliis. Ubi enim scribit Sanctus Marcus:Maria Magdalene, et Maria Iacobi, et Salomeemerunt aromata 2 , vox Salome non est ca-sus secundi, quasi significet Mariam Salome, utpaulo ante dixit, Mariam Iacobi, sed est casusprimi, et est generis feminini, ut manifestum est

30 Lib. 8 Confess. c. 61 Jn. 19, 252 Mc. 16, 1

ex græco textu !"#$µ%. Denique Salome uxorerat Zebedæi, et mater Iacobi et Ioannis Apos-tolorum, ut intelligi potest ex Sancto Matthæocap. 27 et Marco cap. 15, sicut Maria Iacobi,sive Cleophæ, erat uxor Cleophæ, et mater Ia-cobi minoris, et Iudæ, sive Thaddæi. Vera igitursententia est, Mariam Cleophæ appellatam fuissesororem Virginis Deiparæ, quia Cleophas fratererat Sancti Iosephi sponsi Virginis Mariæ: coniu-ges enim duorum fratrum, recta dici possunt interse sorores. Qua ratione etiam Iacobus minor dictusest frater Domini, consobrinus videlicet, quia eratfilius Cleophæ, fratris, ut diximus, Iosephi. Hanchistoriam scribit Eusebius Cæsariensis in Histo-ria Ecclesiastica 3 , et adducit fidelem auctoremEgessippum, qui tempora Apostolorum attigit.Quod idem confirmat Sanctus Hieronymus in libroadversus Helvidium.

Alia etiam literalis quæstio hic breviter dissol-venda est, quomodo dicat Sanctus Ioannes, tresistas mulieres stetisse iuxta crucem Domini, cumMarcus, cap. 15 et Lucas cap. 23 scribant easlonge stetisse. Concordat hæc testimonia SanctusAugustinus in libro 3 de consensu Evangelistarum,quod sanctæ istæ mulieres dici possint et longe acruce, et iuxta crucem fuisse. Longe si conferanturad milites, et satellites, qui tam prope erant, utcrucem tangerent. Iuxta vero, quia vocem Christifacile poterant exaudire, ob vicinitatem: quod nonpoterant turbæ, quæ longissime aberant. Pos-set etiam dici, tres illas sanctas mulieres, cumfieret crucifixio, longe admodum stetisse, impe-diente turba, et militibus; sed paulo post cru-cifixione completa, multisque recedentibus, tresistas mulieres cum Sancto Ioanne proprius acces-sisse. Ex quo solvitur alia quæstio, qua rationepotuerint Sancta Virgo et Sanctus Ioannes se in-telligere verba Domini: Hic est filius tuus, hæc estmater tua, cum turba frequens adesset, et Chris-tus neque Virginem, neque discipulum appellassetex nomine. Respondemus enim, tres illas mulieres,et Sanctum Ioannem prope crucem astitisse, utfacile posset Dominus oculis designare personas,ad quas loquebatur, præsertim cum certum essetillum loqui ad suos, non ad extraneos; inter suosautem nullum fuisse virum, cui dici posset, hæc estmater tua, nisi Sanctum Ioannem, et nullam ibifuisse mulierem, quæ per mortem orbaretur filio,nisi Virginem matrem. Dixit igitur matri: eccefilius tuus, et discipulo, ecce mater tua, quorumverborum hæc sententia est: Ego quidem transeode hoc mundo ad Patrem, et quoniam novi, te ma-trem meam, neque parentes habere, neque virum,neque fratres, aut sorores, ut non relinquam teomni humano auxilio destitutam, commendo teIoanni discipulo meo charissimo; ille erit tibi infilium, et tu eris illi in matrem. Quod salubre con-

3 Lib. 2 c. 1 et lib. 9 c. 11

Page 17: DE SEPTEM VERBIS A CHRISTO IN CRUCE Roberti S. R. E ... · autem crucis 1.Nequesolamobœdientiævir-tutem, sed etiam comites eius individuas, patien-tiam et humilitatem; ... bellum

silium vel imperium Christi, utrique valde placuit,et uterque, ut credibile est, capite inclinatio an-nuit. Et de se Sanctus Ioannes ait: Et ex illa horaaccepit eam discipulus in sua: hoc est, continuoparuit, et enumeravit eam inter personas, quarumcura et providentia ad se pertinebat, quales erantparentes eius iam senes, Zebedæus et Salome.

Sed occurrit hoc loco nova quæstio literalis. Sanc-tus enim Ioannes unus ex illis erat, qui dixerant:Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te,quid ergo erit nobis? 4 et inter ea quæ relique-rant, Dominus ipse numerat patrem et matrem,fratres et sorores, domum et agros; et de isto ipsoSancto Ioanne et fratre eius Sancto Iacobo scrip-sit Sanctus Matthæus: Illi autem statim relictisretibus et patre, secuti sunt eum 5 . Cur igitur quireliquerant unam matrem, iterum accipit aliammatrem? Sed responsio facilis est. Apostoli enimut Christum sequerentur, dimiserunt patrem, etmatrem, quatenus illis impedimento esse possentad Evangelium prædicandum, et quatenus indecommodum vel delectationem carnalem perciperepossent. Sed non dimiserunt sollicitudinem, quamex iustitia exhibere tenebantur parentibus, autfiliis directione, vel subsidio indigentibus. Quæratio est (ut passim Doctores a"rmant) ut nonpossit filius ingredi Ordinem religiosum, qui pa-trem habet vel senio confectum, vel egestate itapressum, ut sine ope filii vitam sustentare nonpossit. Sic igitur Sanctus Ioannes reliquit patremet matrem, quando eius opera non indigebant;curam vere et sollicitudinem Virginem matris,Christo iubente suscepit, quoniam destituta eratomni humano subsidio. Poterat quidem Deus sinehumano labore, per Angelos Matri Suæ quæ advitam illi necessaria erant, facile procurare, namet ipsi Christo in deserto Angeli ministrabant; sedvoluit id fieri per Ioannem, ut simul et Virginiprospiceret, et Ioannem honoraret et adiuvaret.Nam et Eliam Deus misit apud viduam sustentan-dum, non quod non posset per corvos alere, ut an-tea fecerat, sed ut viduæ benediceret, ut SanctusAugustinus admonuit 6 . Sic igitur placuit Domi-no matris sollicitudinem discipulo demandare, utipsum maximo beneficio a"ceret, ac vere sibidilectum præter cæteros esse demonstraret. Vereenim in hac mutatione matris, impletum est illud:Qui reliquerit patrem, aut matrem, et centuplumaccipiet et vitam æternam possidebit 7 . Vere enimcentuplum accepit, qui reliquit matrem, uxorempiscatoris, et accepit in matrem, matrem creatoris,mundi Dominam, gratia plenam, benedictam intermulieres et exaltandam paulo post super chorosAngelorum ad cœlestia regna.

4 Mt. 19, 275 Mt. 4, 226 Serm. 26 de verb. Domini7 Mt. 19, 29

Capitulum IXDe primo fructu verbi tertii

Ex hoc tertio verbo multi fructus colligi possunt,si quis omnia diligenter observet. Ac primum col-ligi poterit, infinitum in Christo fuisse desideriumpro nostra salute patiendi, ut plenissima et co-piosissima esset redemptio. Nam cæteri hominescavent in morte, et multo magis in morte violen-ta, et plena dedecoris et infamiæ, ne propinquipræsentes adsint, ne dolor et tristitia ab eorumpræsentia duplicetur. Christus autem non con-tentus passione propria, eaque atrocissima, doloriset dedecoris plena, voluit etiam ut propria mater,et discipulus quem diligebat, adessent, et prope ip-sam crucem astarent, ut dolor compassionis charo-rum, dolorem passionis propriæ duplicaret. EratChristus in cruce, quatuor quasi fontes sangui-nis copiose di!undens; voluit ut astarent materet discipulus, necnon Maria soror matris eius, etMagdalena, quæ præter cæteras sanctas muliereseum ardentissime diligebat, ut ex illis quatuorfontes lacrymarum erumperent: ut pæne minusipse torqueretur ex propria sanguinis e!usione,quam ex copioso imbre lacrymarum, quem dolorastantium ex eorum cordibus exprimebat. Videormihi dicentem Christum audire: Circundederuntme dolores mortis 1 , sed non minus cor meumlancinat et disrumpit gladius ille a Simeone præ-dictus, qui matris meæ innocentissimæ animamcum incredibili dolore pertransit. Siccine separasamara mors, non animam solum a corpore, sedetiam matrem, et talem matrem a filio, et talifilio? Ideo enim non permisit amor ut dicerem,Mater, sed,Mulier, ecce filius tuus. Sic Deus dilex-it mundum, ut pro eius redemptione Filium suumunigenitum daret: et sic Filius unigenitus dilexitPatrem, ut pro eius honore sanguinem propriumlarge profunderet; et non contentus dolore passio-nis, addidit et dolorem compassionis, ut esset propeccatis copiosissima satisfactio. Itaque Pater etfilius commendant charitatem suam in nobis, inef-fabili ratione et modo, ut non pereamus, sed ut vi-tam æternam habeamus; et tamen cor humanumadhuc tantæ charitati resistit, et mavult iram om-nipotentis Dei viventis experiri, quam dulcedinemmisericordiæ degustare, et charitati divini amor-is cedere. Vere ingratissimi sumus, et omni sup-plicio digni, si cum Christus tanto nos amoredilexerit, ut pro nobis pati voluerit multo amplius,quam necesse esset, et cum ad redemptionemnostram gutta una sanguinis eius su"ceret, ipsetotum sanguinem fundere, et innumerabilia sup-plicia sustinere voluerit, nos pro eius dilectione, etnostra salute, vix quod satis sit, tolerare velimus.Causa huius tantæ socordiæ et stultitia non aliaest, nisi quia Christi passionem et dilectionemserio et attente, ut oporteret, non cogitamus, et

1 Psalm. 18, 5

Page 18: DE SEPTEM VERBIS A CHRISTO IN CRUCE Roberti S. R. E ... · autem crucis 1.Nequesolamobœdientiævir-tutem, sed etiam comites eius individuas, patien-tiam et humilitatem; ... bellum

tempora et loca apta ad tantum negotium noneligimus, sed breviter et cursim Christi passionemlegimus, vel audimus. Ideo Propheta sanctus mo-net: Attendite et videte si est dolor sicut dolormeus 2 . Et Apostolus ait: Recogitate eum, quitalem sustinuit a peccatoribus adversum semetip-sum contradictionem, ut ne fatigemini, animisvestris deficientes 3 . Sed veniet tempus, quan-do nostræ huius tantæ ingratitudinis erga Deumet negligentiæ erga propriam salutem nos frustrapœnitebit. Multi enim sunt, qui in novissimo dieerunt pœnitentiam agentes, et præ angustia spiri-tus gementes 4 , ac dicentes, Ergo erravimus avia veritatis, et iustitiæ lumen non luxit nobis 5 .Neque tunc primum incipient, sed etiam ante diemIudicii, cum primum clauserint per mortem oculoscorporis, aperientur illis oculis cordis, et videbunt,quæ quando tempus erat videre noluerunt.

Capitulum XDe secundo fructu verbi tertii

Alter fructus huius tertii verbi colligitur ex mys-terio trium feminarum, quæ stabant iuxta crucemDomini. Maria enim Magdalena personam geritpœnitentium, ac per hoc incipientium; MariaCleophæ, proficientium; Maria Christi mater etvirgo, perfectorum; cum qua merito iungere pos-sumus Sanctum Ioannem, qui et ipse virgo erat,atque perfectus brevi futurus, si nondum erat. Istienim omnes et soli iuxta crucem Domini inve-niuntur. Qui enim in peccatis vivunt, et de pœni-tentia non cogitant, longe absunt a cruce, quæscala est ad salutem. Præterea omnes illi non sinecausa stant iuxta crucem, quia indigent auxilioCrucifixi. Pœnitentes enim sive incipientes, bel-lum gerunt cum vitiis et concupiscentiis, et egentvalde auxilio Ducis nostri Christi, ut animenturad pugnam, dum vident eum colluctantem cumantiguo serpente, neque descendentem de cruce,donec de illo felicissime triumphaverit. Sic enimloquitur Apostolus in Epistola ad Colossenses:Expoliavit principatus et potestates traduxit con-fidenter, palam triumphans illos in semetipso. Etpaulo ante, a#gens cruci chirographum decreti,quod erat contrarium nobis 1 . Proficientes sig-nificati per Mariam Cleophæ, quæ erat mulierconiugata, et pariebat filios, qui dicebantur fratresChristi; egent ipsi quoque auxilio crucis, ne curæet sollicitudines huius sæculi, quibus necessarioimplicantur, su!ocent in eis bonum semen; velper totam noctem laborantes nihil capiant. Itaquedebent laborare in proficiendo, et intueri Chris-

2 Lam. 1, 123 Hebr. 12, 34 Sap. 5, 35 Sap. 5, 61 Col. 2, 14-15

tum in cruce, qui non contentus bonis operibusmultis et magnis quæ ante fecerat, voluit percrucem ad maiora procedere, et non descendere,nisi hoste devicto et profligato. Nihil enim magisnocet proficientibus, quam si satigentur in cursu,et desinant progredi. Siquidem in via virtutis nonprogredi, regredi est, ut Sanctus Bernardus rectedocet in epistola ad Garinum 2 , in qua ponitexemplum scalæ Iacob, ubi omnes ascendunt veldescendunt, nulli autem stant. Denique ipsi etiamperfecti, qui sunt in statu cælibatus, ac præcipuesi virgines sint, quales erant Virgo mater Christi,et Sanctus Ioannes discipulus Christi, atque ea decausa super omnes magis dilectus: iste, inquam,perfecti, multum agent auxilio Crucifixi. Qui enimin altiore gradu sunt, valde timere debent a ventosuperbiæ, nisi fundati et radicati sint in profundis-sima humilitate. Quamvis autem Christus sæpe semagistrum humilitatis ostenderit, ut cum dixit:Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde 3 ,et cum rursus ait: Recumbe in novissimo loco 4 , etcum toties repetivit: Qui se exaltat, humiliabitur,et qui se humiliat, exaltabitur 5 , tamen numquamDoctorem humilitatis magis se ostendit, quam incathedra crucis. Quod Apostolus declaravit, cumait: Humiliavit semetipsum factus obœdiens usquead mortem, mortem autem crucis 6 . Quæ enimmaior humilitas cogitari potest, quam ut ille, quiest omnipotens, permittat se ligari, et cruci a"gi?et in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scien-tiæ Dei 7 permittat se ut insanum ab Herode eteius exercitu reputari, et illudi alba veste indu-tum? et qui sedet super Cherubim 8 permittat sein medio latronum crucifigi? Certe qui in speculocrucis se ipse serio intuetur, nimis erit indocilis,si non discat, et fateatur, se a vera humilitate,quantumcumque profecerit, adhuc longe abesse.

Capitulum XIDe tertio fructu verbi tertii

Discimus tertio loco ex cathedra crucis, et verbisad matrem et discipulum dictis, quod sit o"ciumparentum bonorum erga filios, et bonorum filio-rum erga parentes. Incipiamus a priori. Debentparentes boni diligere filios; sic tamen, ut amorfiliorum non impediat amorem Dei. Atque hocest, quod Dominus in Evangelio dicit: Qui amatfilium aut filiam super me, non est me dignus1 . Hoc plane accuratissime observavit Virgo bea-ta. Stabat enim iuxta crucem cum summo do-

2 Epist. 2533 Mt. 11, 294 Lc. 14, 105 Lc. 18, 146 Philip. 2, 87 Col. 2, 38 Psalm. 99, 11 Mt. 10, 37

Page 19: DE SEPTEM VERBIS A CHRISTO IN CRUCE Roberti S. R. E ... · autem crucis 1.Nequesolamobœdientiævir-tutem, sed etiam comites eius individuas, patien-tiam et humilitatem; ... bellum

lore, et cum summa constantia. Dolor testabaturamorem summum erga filium in cruce pendentem;constantia testabatur observantiam maxima ergaDeum in cœlo regnantem. Moleste ferebat, filiuminnocentem, quem vehementer amabat, doloribusacerbissimis a#ictari: sed non ideo verbo aut fac-to cruciatus illos prohibuisse, quamvis potuisset,quia sciebat, definito consilio et præscientia Dei 2

Patris illos omnes cruciatus a filio tolerari. Mensu-ra doloris est amor. Proinde mater valde dolebat,cum filium suum tam crudeliter vexari cernebat,quia multum amabat. Et quo modo filium suumVirgo mater non ardentissime diligeret, cum op-time omnium sciret, filium illum et omnibus filiishominum omni genere laudum excellere, et eum-dem illum filium magis ad se pertinere, quampertineant ulli alii filii ad matres eorum? Ratioenim, cur feminæ filios diligant, duplex esse so-let: una, quod ipsæ eos genuerint; altera, quodinsigni aliqua laude excellant; aliqui enim nondesunt matres, quæ filios aut parum ament, autetiam oderint, si forte nimis deformes, aut nimisimprobos, aut in parentes impios et ingratos expe-riantur. Iam vero Virgo mater filium suum propterutramque causam magis diligebat, quam ulla aliamater filium suum umquam dilexerit. Primumenim mulieres aliæ non solæ filios generant, sedin generatione filii socium habent maritum: Vir-go beata sola filium generavit. Nam virgo ge-nuit, et virgo peperit; et quemadmodum Chris-tus Dominus in generatione divina habuit Patremsine matre, sic in generatione humana matremhabuit sine patre. Et quamvis vere dicatur idemChristus de Spiritu Sancto conceptus, non tamenSpiritus Sanctus est Pater Christi, sed e!ectoret fabricator corporis Christi; neque ex propriasua substantia Spiritus Sanctus Christi corpusformavit, quod proprie ad Patrem pertinet, sedex purissimis Virginis ipsius sanguinibus fabrica-vit. Vere igitur Virgo sanctissima sola sine patrisconsortio filium suum genuit, sola solum et in-tegrum sibi vindicabat; proinde magis diligebatfilium suum, quam ulla alia mater prolem suamumquam dilexerit. Quod vero attinet ad aliamcausam, filius Virginis nostræ non solum speciosusfuit et est præ filiis hominum, sed etiam omnigenere laudis hominibus et Angelis omnibus ante-cellit. Sequitur igitur, ut Virgo beata, quæ filiumsuum plus omnibus amavit, eius passione et morteplus omnibus defleverit. Atque adeo hoc verumest, ut Sanctus Bernardus in sermone quodam 3

a"rmare non dubitaverit, dolorem Beatæ Virginisde filii passione conceptum dici posse martyriumcordis, iuxta illud Simeonis: Et tuam ipsius an-imam pertransibit gladius 4 . Et quia martyriumcordis acerbius esse videtur quam martyrium cor-

2 Act. 2, 233 Serm. in illud, Signum magnum4 Lc. 2, 35

poris, Sanctus Anselmus in libro de ExcellentiaVirginis 5 , scribit dolorem Virginis acerbioremfuisse quolibet martyrio corporali. Certe quidemDominus noster, cum orans in horto Gethsemanimartyrium cordis pateretur, attente consideransomnes dolores et cruciatus, quos die sequenti pas-surus erat, et simul mœrori et pavori habenas quo-dammodo laxans, tam vehementer cruciari cœpit,ut ex toto corpore sudorem sanguineum funderet.Quod in passione corporali illi accidisse non le-gitur. Igitur Virgo beata ex gladio illo dolorisanimam eius transverberante, gravissimam sinedubio passionem atque pœnam acerbissimam per-tulit. Et tamen quia plus honorem et gloriam Dei,quam carnem filii diligebat, stabat iuxta crucemconstantiæ plena, et sine ullo impatientiæ signopatientem filium intuebatur. Non cecidit in ter-ram semimortua, ut quidam fingunt; non laceravitcapillos; non muliebriter eiulavit; sed fortiter tulitquod ex voluntate Dei tolerandum erat. Amabatenim valde carnem filii sui, sed magis amabathonorem Patris, et salutem mundi, quæ duo ipseetiam filius magis amabat, quam incolumitatemcorporis sui. Præterea fides resurrectionis filii suipost tertiam diem futuræ, in qua numquam hæsi-tavit, addebat cordi eius ingentem constantiam,ut non egeret consolatione humana. Sciebat enimmortem filii similem futuram somno brevissimo,iuxta illud Prophetæ: Ego dormivi, et soporatussum; exurrexi, quia Dominus suscepit me 6 .

Hoc exemplum imitari deberent fideles omnes, utamarent filios suos, sed non anteponerent Deo, quiPater est omnium, et qui diligit eosdem multomagis et melius quam nos amare noverimus. Acprimum amare debent Christiani filios suos amorevirili ac prudenti, non blandientes illis cum malefecerint, sed educantes in timore Dei, et corripien-tes verbis, et flagello etiam coercentes, cum velDeum o!endunt, vel studia literarum negligunt.Hæc enim est voluntas Dei, quam in ScripturisSanctis revelavit. Sic enim loquitur Ecclesiasticus:Filii tibi sunt? erudi illos, et curva illos a pueritiaillorum 7 . Et de Tobia legitur, quod filium suumab infantia timere Deum docuit, et abstinere abomni peccato 8 . Et Apostolus admonet patres, utnon provocent filios ad indignationem, ne pusilloanimo fiant; sed educent illos in disciplina etcorreptione Domini, hoc est, ut tractent eos, nonut servos, sed ut liberos 9 . Qui enim nimis sunterga filios austeri, sicut ut illos perpetuo obiurgentet flagellent, etiam pro minimo errato, ii tractantut mancipia, et e"ciunt ut vel pusillo animofiant, vel fugiant; qui vero nimis sunt indulgentes,

5 Cap. 56 Psalm. 3, 67 Ecclu. 7, 258 Tob. 1, 109 Col. 3, 21; Ephes. 6, 4

Page 20: DE SEPTEM VERBIS A CHRISTO IN CRUCE Roberti S. R. E ... · autem crucis 1.Nequesolamobœdientiævir-tutem, sed etiam comites eius individuas, patien-tiam et humilitatem; ... bellum

vitiosos illos e"ciunt, et non Regno cœlorum, sedgehennæ nutriunt.

Recta ratio educandi filios est, ut parentes eru-diant filios in disciplina, ut discant libenterobœdire parentibus et magistris, et cum errant,eos paterne corripiant, sic ut intelligant, se examore, non ex odio corripi. Deinde si forte Deusfilios alicuius ad clerum, vel ad ordinem religiosumvocet, non audeant impedire, ne forte Deo, quiprimus pater est, repugnare videantur, sed dicantcum Sancto Iob:Dominus dedit, Dominus abstulit:sit nomem Domini benedictum 10 . Denique siforte immatura morte filii parentibus substrahan-tur, quod beatissimæ Virgini in primis accidit,considerent iudicia Dei, qui sæpe rapit aliquos, nemalitia immutet bonam mentem eorum, et pere-ant in æternum. Certe si scirent aliquando paren-tes, quo consilio Deus ista faciat, non modo nonflerent, sed etiam gauderent. Et si fides resurrec-tionis vigilaret in nobis, ut in Sanctissima Virginevigilabat, non magis contristaremur cum aliquisante senium moritur, quam contristamur, si quisante noctem dormire incipiat. Mors enim fidelishominis, somnus quidam est, ut Apostolus monetin Epistola priore ad Thessalonicenses: Nolumus,inquit, vos ignorare fratres de dormientibus, utnon contristemini, sicut et cæteri, qui spem nonhabent 11 . Meminit autem spei potius quam fidei,quoniam non de resurrectione quacumque, sedde beata et gloriosa loquitur, quæ est ad veramvitam, qualis fuit Christi resurrectio. Qui enimcerto credit, futuram carnis resurrectionem, etsperat filium suum immatura morte sublatum,resurrecturum ad gloriam, non est quod tristetur,sed magis gaudeat, quod salus eius in tuto sitposita.

Venio nunc ad o"cium filii erga parentes, quodChristus moriens erga parentem suam cumulatepræstitit. O"cium enim filiorum est mutuamvicem reddere parentibus 12 , ut Apostolus monet.Reddunt autem filii parentibus vicem mutuam,quando senescentibus parentibus ea quæ necessa-ria sunt procurant, quemadmodum ipsi parentesprocuraverunt filiis parvis, et non valentibus sibivictum et vestitum quærere. Christus igitur senes-centi matri, et neminem habenti, qui, mortuo filio,eius curam gereret, dedit illi Sanctum Ioannem infilium, dicens: ecce filius tuus, et ipse Ioanni: Eccemater tua. Functus est autem Dominus cumulateo"cio filii erga matrem multis modis. Primumenim assignavit Virgini matri Ioannemm in filium,qui erat Christi ipsius coætaneus, vel potius an-no uno iunior, ac per hoc aptissimus ad matremDomini sustentandam. Deinde assignavit illum exduodecim discipulis, quem ipse Dominus maxime

10 Iob 1, 2111 1 Tes. 4, 1212 1 Tim. 5, 4

diligebat, et a quo sciebat se vicissim valde diligi:proinde confidere poterat de fide et diligendiaeius in adiuvanda parente. Præterea assignavitillum, quem sciebat diutissime victurum, ac perhoc matri sine ulla dubitatione supervicturum.Denique non defuit Christus matri suæ, etiamsiimportuno tempore cogitationem illam susciperedeberet. Erat enim in perferendis doloribus totiuscorporis, et iniuriis inimicorum accipiendis, et inamarissimo calice propinquæ mortis hauriendo oc-cupatus, ut de nulla re alia cogitare posse videre-tur. Vicit tamen charitas matris, et se neglecto, deconsolanda et adiuvanda matre cogitationem con-siliumque suscepit, neque fefellit eum expectatiode promptitudine ac fidelitate Ioannis; nam ex illahora accepit eam in sua 13 .

Hanc providentiam, quam de parente sua Christushabuit, maiori debent omnes filii de parentibussuis habere: Christus enim minus debuit paren-ti suæ, quam cæteri homines tantum parentibusdebent, quantum referre non possunt; debentenim vitam parentibus, quam illis certe referre nonpossunt. Memento, inquit Ecclesiaticus, quod nisiper illos natus non fuisses 14 . Christus autem,isque solus excipitur ab hac regula. Accepit enima Virgine matre vitam unam, humanam videlicet,sed dedit illi tres vitas: vitam humanam quandoeam cum Patre et Spiritu Sancto creavit; vitamgratiæ, quando eam in benedictionibus dulcedinispræveniens, creando iustificavit, et iustificandocreavit; vitam gloriæ, quando eam ad gloriamæternam evexit, et super choros Angelorum exal-tavit. Quare si Christus, qui beatæ matri suæ plusdedit, quam ab ea nascendo accepit, legem obser-vare voluit, ut ei tanquam parenti mutuam vicemredderet: quanto magis cæteri homines ad hoc sol-vendum parentibus debitum tenebuntur? Adde,quod quamvis honorando parentes faciamus, quoddebemus, tamen benignitas Dei præmium addid-it, dicens in lege: Honora parentes tuos, ut sislongævus super terram 15 . Et per Ecclesiasticumaddidit Spiritus Sanctus: Qui honorat patrem su-um, iucundabitur in filiis, et in die orationis suæexaudietur 16 . Nec solum præmium addidit Deushonorantibus parentes, sed etiam pœnam nonhonorantibus. Nam Deus dixit, inquit Dominus,qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur17 . Et Ecclesiasticus addit: Est maledictus a Deo,qui exasperat matrem 18 . Atque hinc discimus,maledictionem parentum in filios vim magnamhabere, quoniam confirmat eam Deus. De qua reextant in historiis exempla non pauca, quorumunum valde insigne narrat Sanctus Augustinus

13 Jn. 19, 2714 Ecclu. 7, 3015 Exod. 20, 1216 Ecclu. 3, 617 Mt. 15, 418 Ecclu. 3, 18

Page 21: DE SEPTEM VERBIS A CHRISTO IN CRUCE Roberti S. R. E ... · autem crucis 1.Nequesolamobœdientiævir-tutem, sed etiam comites eius individuas, patien-tiam et humilitatem; ... bellum

in libris de Civitate Dei 19 . Summa hæc est:Apud Cæsaream Cappadociæ, decem filii, septemmares, et tres feminæ, a matre maledicti, continuodivinitus coerciti tali pœna sunt, ut horribiliterquaterentur omnes tremore membrorum; in quafœdissima specie oculos suorum civium non feren-tes, quaquaversum cuique ire visum est, toto ferevagabantur orbe Romano; duo ex illis tandem perreliquias Sancti Stephani Protomartyris, SanctoAugustino præsente, curati sunt.

Capitulum XIIDe quarto fructu verbi tertii

Onus et iugum impositum a Domino Sancto Ioan-ni, ut Virginis matris curam ac sollicitudinemgereret, vere fuit iugum suave, et onus leve. Quisenim non libentissime cohabitaret matri illi, quæVerbum incarnatum in utero novem mensibus por-tavit, et illi totos triginta annos devotissime co-habitavit? Quis non invideat dilecto Domini, quiin absentia Filii Dei, præsentiam obtinuit matrisDei? Sed nisi fallor, possumus et nos a benignitateVerbi, nostri causa crucifixi, precibus impetrare,ut dicat et nobis: Ecce mater tua, et matri suæde nobis dicat: Ecce filius tuus. Non est avaruspius Dominus gratiarum, dummodo ad thronumgratiæ eius cum fide et fiducia, et non ficto corde,sed vero et sincero accedamus. Qui nos cohære-des esse voluit Regni Patris sui, non dedignabiturcerte nos cohæredes habere amoris matris suæ.Sed nec ipsa Virgo benignissima gravabitur multi-tudine filiorum, cum sinum amplissimum habeat,et valde cupiat, nullum perire ex his, quos filiussuus tam pretioso sanguine et tam pretiosa morteredemit. Adeamus ergo cum fiducia ad thronumgratiæ Christi, et suppliciter, nec sine lacrymisab eo petamus, ut de unoquoque nostrum matrisuæ dicat: Ecce filius tuus; et unicuique nostrumde matre sua dicat: Ecce mater tua. Quam benenobis erit sub præsidio tantæ matris! quis nosdetrahere audebit de sinu eius? quæ nos tenta-tio, quæ tribulatio superari poterit, confidentesin patrocinio matris Dei, et nostræ? Neque nosprimi erimus in tanti consecutione beneficii. Mul-ti nos præcesserunt; multi, inquam, ad singulareet plane maternum patrocinium tantæ Virginisaccesserunt, et nemo confusus aut tristis dimis-sus est; sed omnes hilares et gaudentes, freti pa-trocinio tantæ matris. De qua enim scriptum est:Ipsa conteret caput tuum 1 , in ea confidunt, sequoque fidenter ambulaturos super aspidem etbasiliscum et conculcaturos leonem et draconem 2

. Audiamus de multis paucos, sed eos potissimum,qui singularem fiduciam in protectione Virginis

19 Lib. 22, c. 81 Gen. 3, 152 Psalm. 90, 13

matris se posuisse testantur, ut credibile sit, illosesse de numero illorum, quibus dictum sit matri:Ecce filius tuus.

Primus sit Sanctus Ephrem Syrus, Pater an-tiquus, et tantæ celebritatis, ut Sancto Hierony-mo teste, libri eius legerentur in Ecclesiis publi-ce post Scripturas Sanctas. Hic in Sermone deLaudibus Deiparæ, Intemerata, inquit, prorsusquepura, Virgo Deipara, Regina omnium, spes despe-rantium. Et infra: Tu portus procellis vexatorum,solatium mundi, carcere clausorum liberatrix, tuorphanorum susceptio, tu captivorum redemptio,tu ægrotantium exultatio, et omnium salus. Etinfra: Sub alis tuis custodi me, et protege, misereremei, qui sum luto inquinatus. Et infra: Non mihialia fiducia, o Virgo sincera. Ave pax, gaudiumet salus mundi. Huic addamus Sanctum IoannemDamascenum, qui fuit unus ex iis qui Virginemsanctissimam in primis coluerunt, et in eius pa-trocinio speraverunt. Hic in Oratione de Nativi-tate Beatæ Virginis, O Ioachim, inquit, et An-næ filia, et Domina peccatoris orationem accipe,ardenter tamen amantis et colentis, teque solamspem gaudii habentis, vitæ antistitem, in gratiamcum filio tuo reducentem, firmamque salutis ar-rham, peccatorum sarcinam discute, tentationescomprime, pieque ac sancte vitam meam guberna,atque ad cœlestem beatitudinem fac te duce perve-niam. Addam duos ex Patribus Latinis. SanctusAnselmus in Lib. de Excellentia Virginis alicu-bi dicit: Itaque cui saltem ita concessum fuerit,sæpe dulcis studio posse cogitare de illa, magnumpromerenda salutis indicium esse coniecto 3 . Etinfra: Velocior est nonnumquam salus memora-to nomine eius (Virginis matris) quam invocatonomine Domini Iesu, unici filii sui. Et id qui-dem non ideo sit, quod ipsa maior et potentioreo sit; nec enim ipse magnus et potens est peream, sed illa per ipsum. Quare ergo propitior salusin recordatione eius quam filii sui sæpe percipi-tur? Dicam quod sentio. Filius eius Dominus estet Iudex omnium, discernens merita singulorum.Dum igitur a quovis suo nomine invocatus, nonstatim exaudit, profecto id iuste facit. Invocatoautem nomine matris, et si merita invocantis nonmerentur ut exaudiatur, merita tamen matris in-tercedunt ut exaudiatur. Sed Sanctus Bernardusmiro modo describit sanctissimæ Virginis pium acplane maternum a!ectum in homines sibi devotos,et contra eximiam et filialem pietatem eorum, quiBeatam Virginem matrem agnoscunt. In sermonesecundo super Missus est Angelus: O quisquis,inquit, te intelligis in huius sæculi profluvio magisinter procellas et tempestates fluctuare quam perterram ambulare, ne avertas oculos a fulgore huiussyderis (Mariæ stella maris) si non vis obrui pro-cellis. Si insurgant venti tentationum, si incurras

3 De Excell. Virg. cap. 3

Page 22: DE SEPTEM VERBIS A CHRISTO IN CRUCE Roberti S. R. E ... · autem crucis 1.Nequesolamobœdientiævir-tutem, sed etiam comites eius individuas, patien-tiam et humilitatem; ... bellum

scopulos tribulationum, respice ad stellam, vocaMariam. Si iactaris superbiæ undis, si ambitio-nis, si detractionis, si æmulationis, respice stel-lam, voca Mariam. Si criminis immanitate turba-tus, consicientiæ fœditate confusus, Iudicis horro-re perterritus, barathro incipias absorberi tristi-tia, desperationis abysso, cogita Mariam; in peri-culis, in angustiis, in rebus dubiis, Mariam cogi-ta, Mariam invoca. Ipsam sequens non devias,ipsam rogans non desperas, ipsam cogitans nonerras. Idem in sermone de Nativitate Beatæ Ma-riæ, sive de aquæ ductu: Altius, inquit, intueminiquanto devotionis a!ectu a nobis Mariam voluerithonorari, qui totius boni plenitudinem posuit inMaria: ut proinde si quid spei in nobis est, siquidgratiæ, siquid salutis, ab ea noverimus redundare.Et infra: Totis ergo medullis cordium et votis om-nibus Mariam veneremur, quia sic est voluntaseius, qui totum nos habere voluit per Mariam.Et rursum: Filioli, hæc peccatorum scala, hæcmea maxima fiducia est, hæc tota ratio spei mea.His duobus sanctissimis Patribus addam etiamduos de schola theologorum æque sanctos. SanctusThomas in opusculo de Salutatione Angelica sicloquitur: Benedicta in mulieribus, quia ipsa solamaledictionem sustulit, et benedictionem portavit,et ianuam paradisi aperuit. Et ideo convenit einomen, Maria, quæ interpretatur stella maris;quia sicut per stellam maris navigantes dirigunturad portum, ita Christiani diriguntur per Mariamad gloriam. Sanctus Bonaventura in sua Pharetrasic ait 4 : Sicut, o beatissima, omnis a te aversuset a te despectus, necesse est ut intereat: ita omnisad te conversus et a te respectus, impossibile estut pereat. Idem Sanctus in Vita beati Francisci, defiducia Sancti Francisci in beatam Virginem, Ma-trem, inquit, Domini nostri Iesu Christi indicibilicomplectebatur amore, eo quod Dominum maies-tatis fratrem nobis e!ecerit, et per eam simusmisericordiam consecuti. In ipsa post Christumfidens, eam sui ac suorum advocatam constituit,et ad honorem ipsius a festo Apostolorum Petriet Pauli usque ad festum Assumptionis devotis-sime ieiunabat. His omnibus addere placuit Inno-centium Papam Tertium, qui insignis cultor fuitVirginis Deiparæ, nec solum in sermonibus eammagnifice prædicavit, sed etiam ad eius honoremMonasterium extruxit, et quod magis est admi-randum, excitans populum ad spem in Sanctissi-ma Deipara constituendam, quasi præscius futu-rorum, ea dixit, quæ proprio ac felici experimentopostea comprobavit. Sic enim ait in Sermone se-cundo de Assumptione: Qui iacet in nocte culpæ,respiciat lunam, deprecetur Mariam, ut ipsa perFilium cor eius ad compunctionem illuminet. Quisenim de nocte invocavit eam et non est exauditusab ea? Consulat lector quæ scripsimus de Inno-centio Papa III in lib. II, cap. IX De Gemitu

4 Lib. 1, c. 5

Columbae. Ex his igitur satis aperte colligitur, exsignis electionis ad gloriam, non esse ex postremisdevotionem singularem ad Virginem Dei matrem.Neque enim videtur posse perire is, de quo dictumsit Virgini a Christo, Ecce filius tuus, dummodoet ipse non surda aure audiat, quod ei Christusdixerit: Ecce mater tua.

liber secundusDe reliquis verbis in cruce prolatis

Capitulum IExplicatur ad literam verbum quartum: !!Deus

meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?"" (Mt.27, 46)

Exposuimus libro superiore tria prima verba quæDominus noster ex cathedra Crucis pronuntia-vit circa horam sextam, cum recens cruci fuisseta"xus. Exponemus in hoc posteriore libro aliaquatuor verba, quæ post tenebras et silentiumtrium horarum idem Dominus ex cathedra eadem,iam morti propinquus, clamans magna voce pro-nuntiavit. Sed necessarium esse videtur, breviterantea declarare, quales fuerint illæ tenebræ, etunde, et ad quem finem exortæ, quæ inter prioraverba et quatuor posteriora interiectæ sunt. Sicigitur loquitur Sanctus Matthæus: A sexta autemhora tenebræ factæ sunt super universam terramusque ad horam nonam; et circa horam nonamclamavit Iesus voce magna, dicens: Eli, Eli, lam-ma sabhactani? hoc est, Deus meus, Deus meus,ut quid dereliquisti me? 1 Quod autem tenebræfactæ sint ex deliquio Solis, expresse notat SanctusLucas, Et obscuratus, inquit, est Sol 2 . Sed tressunt hoc loco enodandæ di"cultates: nam Soldeficere solet in novilunio, quando inter Solem etterram media invenitur Luna. Id quod in morteChristi fieri non potuit, cum Luna non esset co-niuncta cum Sole, quod fit in novilunio, sed esseopposita Soli, quod fit in plenilunio. Erat enimtunc Pascha Iudæorum, quod secundum Legemfieri incipiebat quarta decima die mensis primi.Deinde etiamsi fuisset in passione Christi Lunaconiuncta cum Sole, non tamen poterant tenebræfieri per tres horas, id est a sexta ad nonam.Siquidem eclipsis Solis diu durare non potest,præsertim si plena sit eclipsis, ut Solem totumabscondat, et eius obscuritas tenebræ dici possint.Luna enim celerius movetur quam Sol, secundummotum sibi proprium, ac per hoc non nisi bre-vissimo tempore totum Solem obumbrat. Statimenim recedere incipiens, liberum Solem relinquit,ut possit terram fulgore solito illuminare. Denique

1 Mt. 27, 452 Lc. 23, 44

Page 23: DE SEPTEM VERBIS A CHRISTO IN CRUCE Roberti S. R. E ... · autem crucis 1.Nequesolamobœdientiævir-tutem, sed etiam comites eius individuas, patien-tiam et humilitatem; ... bellum

nunquam accidere potest, ut ob coniunctionemcum Luna, Sol universam terram in tenebris re-linquat. Luna enim minor est quam sit Sol, etquam sit etiam terra; proinde non potest inter-positione sui corporis Luna Solem ita tegere, utuniversa terra in tenebris relinquatur. Quod siquis dixerit, Evangelistas loqui de universa terraPalæstinæ, non de universa terra absolute, istasententia facile refelli potest testimonio SanctiDionisii Areopagitæ, qui in epistola ad SanctumPolycarpum, testatur se vidisse defectionem illamSolis et tenebras horribiles in civitate Heliopoli,quæ est in Ægypto. Et Phlegon Historicus Græcuset Gentilis meminit huius deliquii, dicens: Quartoanno ducentesima secunda Olympiadis, magna etexcellens inter omnes quæ antea acciderant, de-fectio Solis est facta. Dies hora sexta ita in tene-brosam noctem versus est, ut stellæ in cœlo visæsint. Iste autem Historicus non Iudæa scripsit.Citant istum auctorem Origines contra Celsum 3

et Eusebius in Chronico ad annum Christi trigesi-mum tertium. Idem testatur Lucianus Martyr, di-cens: Perquirite in annalibus vestris, et invenietistemporibus Pilati fugato Sole interruptum tenebrisdiem. Refert hæc Sancti Luciani verba Ru"nusin historia Ecclesiastica Eusebii a se in linguamLatinam translata 4 . Tertullianus quoque inApologetico, et Paulus Orosius in historia sua,et omnes loquuntur de aliis mundi partibus, nonde sola Iudæa. Sed hæ controversiæ non di"-culter explicari possunt. Nam quod initio dice-batur de deliquio Solis, quod in novilunio, nonin plenilunio accidere solet, verum est, quandonaturale deliquium accidit. Sed in morte Christideliquium fuit singulare, et prodigiosum, quod abeo solo fieri potuit, qui fecit Solem et Lunam, etcœlum et terram. Scribit enim Sanctus Dionysiusloco notato, a se et Apollophane visam Lunamcirca meridiem insolito eoque velocissimo cursuvenisse ad Solem, seque ei subiecisse atque eomodo subiectam hæsisse usque ad horam nonam,ac tum demum per eandem viam ad locum suumad partem Orientis rediisse. Et ad id, quod adde-batur, non potuisse deliquium Solis ad tres horasita permanere, ut toto illo tempore tenebræ superterram essent, responderi potest, id verum esse indeliquio naturali, et consueto. Sed hoc deliquiumnon regebatur a legibus naturalis, sed a voluntateOmnipotentis creatoris, qui sicut potuit Lunamdeferre insolito more ab oriente cursu velocissimoad Solem, et post tres horas reducere ad locumsuum in Oriente, sic etiam potuit e"cere ut subSole tres illas horas quasi immota duraret Luna,ut neque lentius, neque celerius, quam Sol ipsemoveretur. Denique quod addebatur, non potuissefieri, ut deliquium Solis in universa terra cons-piceretur, cum Luna sit minor quam terra, et

3 Lib. 24 Lib. 9 c. 6

minor etiam multo quam Sol: verissimum essenon dubitamus ex interpositione solius Lunæ: sedquod Luna facere non potuit, fecit Creator Soliset Lunæ, tantum non cooperando cum Sole inillustranda terra. Nihil enim res creatæ facere pos-sunt, non adiuvante et cooperante Creatore, namquid aliquid dicunt, per terras et densas nubesfactum esse, ut tenebræ fierent super omnem te-rram, verum esse non potest, cum ex testimonioveterum constet, tempore illius deliquii, et illarumtenebrarum, fulsisse stellas in cœlo, siquidem den-sæ nubes non solum obscurare possunt, ac solentipsum Solem sed etiam Lunam et stellas. Curautem voluerit Deus, hoc signum tenebrarum exis-tere in passione Christi, variæ reddi solent causæ,sed duæ sunt præcipue. Prior ad demonstrandamexcæcationem maximam populi Iudaici, quam ra-tionem Sanctus Leo reddit in sermone decimo depassione Domini, quæ cæcitas adhuc durat, etdurabit, iuxta vaticinium Isaiæ, qui de principioEcclesiæ dicit: Surge illuminare Hierusalem, quiavenit lumen tuum, et gloria Domini super te ortaest, quia ecce tenebra operient terram, et caligopopulos 5 : tenebræ videlicet densissimæ operientterram Iudaicam, et caligo, quæ levior est, et faciledissipari potest, operiet populos Gentilium. Poste-rior causa est, ad demonstrandum magnitudinemdelicti Iudæorum, ut Sanctus Hieronymus docet.Antea siquidem homines mali persequebantur, etvexabant, atque occidebant homines bonos; nuncDeum ipsum humana carne indutum ausi sunthomines impii persequi, et in crucem agere. Anteacives cum civibus lites habebant, et ex litibus adiurgia, ex iurgiis ad vulnera, et cædes devenie-bant; at nunc servi et mancipia adversus Regemhominum, et Angelorum insurrexerunt, et eumcruci incredibili audacia a"xerunt. Ideo mundustotus inhorruit, et Sol ipse tantum facinus aversa-tus, radios suos subtraxit, et aerem totum tenebrishorribilibus texit.

Veniamus nunc ad verba Domini: Eli, Eli, lammasabacthani. Verba sunt ex principio Psalmi vigesi-mi primi deprompta, Deus meus, respice in me,quare me dereliquisti? Illud enim, respice in me,quod est in medio versus, additum est a Septua-ginta Interpretibus, et in ipso Hebraico textu nonhabentur verba, nisi quæ Dominus protulit. Illudunum est discriminis, quod verba Psalmi suntomnia Hebraica; verba a Christo prolata sunt exparte Syriaca quali tunc lingua utebantur passimHebræi. Nam et verba illa, Talitha cumi, puellasurge, et Epheta, adaperire, et si quæ sunt alia inEvangeliis, Syriaca sunt, non Hebraica. Queriturergo Dominus, se a Deo derelictum, et queriturclamans voce magna. Utrumque breviter explican-dum est. Derelictio Christi a Patre quinque modisintelligi potest, quorum unus tantum est verus.

5 Isa. 60, 1

Page 24: DE SEPTEM VERBIS A CHRISTO IN CRUCE Roberti S. R. E ... · autem crucis 1.Nequesolamobœdientiævir-tutem, sed etiam comites eius individuas, patien-tiam et humilitatem; ... bellum

Siquidem quinque erant in Filio Dei coniunc-tiones, una naturalis et æterna personæ Patriscum persona Filii in essentia; altera, nova, naturædivinæ cum natura humana in persona filii, sivequod in idem recidit, personæ divinæ Filii cumnatura humana. Tertia fuit unio gratiæ et volun-tatis: fuit enim Christus homo plenus gratiæ etveritatis 6 , et quæ placita erant Deo, faciebatsemper, ut ipse testatur apud Ioannem 7 . Etde ipso Pater non semel dixit: Hic est filius meusdilectus, in quo mihi bene complacui 8 . Quartafuit unio gloriæ: vidit enim anima Christi Deumab ipsa conceptione. Quinta fuit unio protectio-nis, de qua loquitur ipse, cum ait: Qui me misit,mecum est, et non reliquit me solum 9 . Primaunio est omnino inseparabilis et perpetua, quiaest unio in essentia divina, de qua dicit ipse: Egoet Pater unum sumus, et ideo non dixit Christus,Pater meus, ut quid dereliquisti me? sed, Deusmeus, ut quid dereliquisti me? 10 Pater enim nondicitur Deus Filii, nisi post incarnationem, et ra-tione incarnationis. Altera quoque unio numquamdissoluta est, neque dissolvi potest. Quod enimsemel assumpsit, numquam dimisit. Nam Apos-tolus dicit: Proprio filio suo non pepercit, sedpro nobis omnibus tradidit illum 11 . Et apostolusPetrus, Christus passus est pro nobis 12 . Et Chris-to passo in carne 13 . Quæ omnia demonstrant,non esse purum hominem, sed verum Dei Filium,et Dominum Christum, qui crucifixus est. Tertiaunio pariter semper manet, et manebit. Mortuusest enim iustus pro iniustis, ut loquitur SanctusPetrus 14 ; et nihil omnino profuisset nobis Christimors, si unio gratiæ dissoluta fuisset. Quarta uniodisrumpi non potuerat, quia beatitudo animæamitti non potest, cum omnium bonorum aggre-gationem complectatur. Erat autem Christi animasecundum partem superiorem vere beata. VideSanctum Thomam 15 .

Restat igitur sola unio protectionis, quæ ad brevetempus disrupta fuit, ut locum haberet oblatiosacrificii cruenti pro redemptione generis humani.Poterat quidem Deus Pater multis modis prote-gere Christum, et impedire passionem eius. Sicenim in oratione, quam habuit in horto, Christusdixit: Pater, omnia tibi possibilia sunt; transfercalicem hunc a me, sed non quod ego volo, sedquod tu 16 . Et ad Petrum: An putas, inquit, quianon possum rogare Patrem meum, et exhibebit mi-

6 Jn. 1, 147 Jn. 8, 298 Mt. 3, 179 Jn. 8, 2910 Jn. 10, 3011 Rm. 8, 3212 1 Petr. 2, 2113 1 Petr. 4, 114 1 Petr. 3, 1815 S. Th. III, q. 46, a. 816 Mc. 14, 36

hi modo plusquam duodecim legiones Angelorum?17 Poterat quoque ipse Christus, ut Deus, prote-gere carnem suam, ne pateretur, ideo enim dicit:Nemo tollit animam mea a me, sed ego pono eama meipso 18 . Quod multo ante Isaias prædixit,cum ait: Oblatus est, quia ipse voluit 19 . Potuitdenique anima Christi beata transmittere ad cor-pus donum impassibilitatis, et incorruptionis, sedplacuit Patri, placuit Verbo, placuit Spiritui Sanc-to, ad exequendum commune decretum, permit-tere, ut vis humana in Christum ad tempus præ-valeret. Hæc enim fuit illa hora, de qua Dominusdixit ad eos, qui venerant ad eum capiendum: Hæcest hora vestra, et potestas tenebrarum 20 . Sicigitur Deus Filium dereliquit, quando permisit uthumana caro Filii sui absque ulla consolatione do-lores acerbissimos pateretur. Porro clamans vocemagna Christus, hanc derelictionem manifestavit,ut omnes intelligerent magnitudinem pretii re-demptionis. Nam usque ad illam horam tam in-credibili patientia, et tanta æquitate animi tuleratomnia, ut credi posset sensu carere. Non questusest de Iudæis, qui eum accusaverant; non de Pi-lato, qui sententiam mortis in eum tulerat; nonde satellitibus, qui eum cruci a"xerant; non inge-muit, non clamavit, non ullo signo dolorem mani-festavit. Ut igitur, cum esset iam morti vicinus,intelligeret genus humanum, ac præcipue ut nosservi eius non essemus ingrati tantæ gratiæ, etpretium redemptionis magnifaceremus, voluit utdolor passionis eius publice innotesceret. Quareverba illa, Deus meus, ut quid dereliquisti me?non sunt verba accusantis, vel indignantis, velconquerentis, sed, ut dixi, magnitudinem passionisiure optimo et oportunissimo tempore declarantis.

Capitulum IIDe primo fructu verbi quarti

Exposuimus breviter ea, quæ ad verbum quartumsecundum historiam pertinebant. Nunc ut fructusaliquos ex arbore crucis decerpamus, prima seo!ert illa consideratio, quod Christus exhaurirevoluit calicem passionis plane totum usque ad ulti-mam guttam. Mansurus erat in cruce tribus horis,a sexta usque ad nonam. Mansit tribus horis, inte-gris, plenis et super plenis. Nam ante horam sex-tam cruci a"xus fuit, et post nonam emisit spir-itum. Id vero hac ratione persuaderi potest: namdeliquium Solis cœpit hora sexta, ut tres Evange-listæ docent, Matthæus, Marcus et Lucas; et dis-ertis verbis Marcus ait: Et facta hora sexta, tene-bræ factæ sunt per totam terram usque in horam

17 Mt. 26, 5318 Jn. 10, 1819 Isa. 53, 720 Lc. 22, 53

Page 25: DE SEPTEM VERBIS A CHRISTO IN CRUCE Roberti S. R. E ... · autem crucis 1.Nequesolamobœdientiævir-tutem, sed etiam comites eius individuas, patien-tiam et humilitatem; ... bellum

nonam 1 . Verba autem Domini tria dicta sunt incruce ante initium tenebrarum, et antequam factaesset hora sexta: et quatuor verba postrema dictasunt post tenebras, ac per hoc post horam nonam.Sed præterea Sanctus Marcus clarius rem totamexplicat, cum dicit: Erat autem hora tertia, et cru-cifixerunt eum, et postea subiungit: Et facta horasexta, tenebræ factæ sunt 2 . Cum autem dicithora tertia Dominum fuisse crucifixum, significathoram tertiam nondum fuisse completam, quandocrucifixus est Dominus; ac per hoc horam sextamnondum fuisse inchoatam. Numerat enim SanctusMarcus horas principales, quæ tres horas ordina-rias contenere solent. Ad quem modum Paterfa-milias vocavit operarios ad vineam, hora prima,tertia, sexta, nona, undecima, et nos Canonicasnumeramus Primam, Tertiam, Sextam, Nonam etVesperas, quæ est undecima. Igitur apud Sanc-tum Marcum hora tertia crucifixus fuisse dici-tur Dominus, quia nondum venerat hora sexta.Ita calicem passionis bibere voluit Dominus inmensura plena et supere#uente, ut nos doceretamare calicem amarum pœnitentiæ et laborum,non amare calicem consolationum et deliciarumsæcularium. Nos ex lege carnis et mundi, opta-mus exiguas pœnitentias, et magnas indulgentias,parum laboris et multum consolationis, brevemorationem, et longam confabulationem. Sed verenescimus quid petamus: nam ut Apostolus ad-monet Corinthios, unusquisque propriam merce-dem accipiet secundum suum laborem 3 . Et: Noncoronatur, nisi qui legitime certaverit 4 . Certefelicitas sempiterna digna fuisset sempiterno la-bore; sed quia labor sempiternus necessarius esset,ad felicitatem sempiternam numquam pervenire-mus; ideo pius Dominus contentus fuit, ut in hacsolum vita, quæ fugit velut umbra, pro viribusin operibus bonis et in obsequio ipsius Dominilaboremus, proinde sine corde sunt, sine mente,sine consilio, non tam pueri quam infantes, quibrevem hanc vitam otiando, vel quod est mul-to deterius, graviter peccando, atque Deum adiram provocando, consumunt. Nam si oportuitpati Christum, et ita intrare in gloriam suam 5 ,quo pacto nos ludendo, et tempus in oblectandacarne amittendo intrabimus in gloriam alienam? siEvangelium valde esset obscurum, et non possetsine magno labore intelligi, excusationem forsitanaliquam haberemus: at Evangelium ab illo, quiedidit, exemplo vitæ propriæ clarissime declara-tum est, ut cæcis etiam patere queat. Neque solumab ipso Christo explicatum illud habemus: sed totcommentaria, quæ ad sensum patent, clarissimaextant, quot sunt Apostoli, Martyres, Confessores,Virgines, Sancti denique, quorum per singulos fere

1 Mc. 15, 332 Mc. 15, 253 1 Cor. 3, 84 2 Tim. 2, 55 Lc. 24, 26

dies præconia et triumphos celebramus. Omnesenim isti clamant, non per multas oblectationes,sed per multas tribulationes oportere nos intrarein Regnum cœlorum 6 .

Capitulum IIIDe secundo fructu verbi quarti

Alter fructus, isque valde pretiosus, colligi potestex consideratione silentii Christi in tribus illis ho-ris, quæ fluxerunt ab hora sexta usque ad nonam.Quid enim quæso te, anima mea, fecit Domi-nus tuus in illis tribus horis? horror et tenebræmundum involverant universum, et Dominus tuusnon in lecto molli quiescebat, sed in cruce nudus,doloribus plenus, sine ullo consolatore pendebat.Tu Domine, qui solus hoc nosti, doce servulos tuosut intelligant quantum tibi debeant, et saltem piislacrymis compatiantur tibi, et discant in hoc exiliopor amore tuo aliquando, si tibi placitum fuerit,omni consolatione carere.

Ego, fili, numquam in toto vitæ meæmortalis decursu, qui nihil fuit nisi la-bor et dolor, maiores angustias expertussum, quam in illo trium horarum decursu:neque umquam libentius dolores pertuli,quam in illo eodem spatio temporis. Tuncenim ex lassitudine corporis semper magisac magis vulnera dilatabantur, et dolorisacerbitas augebatur. Tunc ex ipsa so-lis absentia frigus aeris auctum, corporimeo ab omni parte nudo dolorem augebat.Tunc ipsæ tenebræ, quæ conspectum cœli,et terræ, et rerum cæterarum aufere-bant, cogebant quodammodo animam, utsola corporis sui tormenta cogitaret: itaex hac parte tres illæ horæ tres mihi anniesse videbantur. Sed quoniam desiderium,quo pectus meus ardebat honoris paterni,et obœdientiæ eius adimplendæ, et salutisanimarum vestrarum procurandæ, tale e-rat, ut quo magis dolor corporis auge-batur, eo magis ignis ille desiderii miti-garetur: videbantur mihi tres horæ illæ,tria parva momenta temporis, præ amorispatiendi magnitudine.

O piissime Domine, si res ita se habet, valde in-grati sumus, quibus grave est unam horulam inistis tuis doloribus cogitandis insumere, cum tibigrave non fuerit, tribus horis integris cum tene-brarum horrore, in frigore et nuditate, in arden-tissima siti, in cruciatibus acerbissimis pro salutenostra procuranda in cruce pendere. Sed quæso teamator hominum, responde mihi, utrum dolorumvehementia facere potuerit, ut in illo tam longo

6 Act. 14, 22

Page 26: DE SEPTEM VERBIS A CHRISTO IN CRUCE Roberti S. R. E ... · autem crucis 1.Nequesolamobœdientiævir-tutem, sed etiam comites eius individuas, patien-tiam et humilitatem; ... bellum

trium horarum silentio, cor tuum ab oratione ces-saverit. Nos enim cum in tribulatione versamur,præsertim si membra corporis acri dolore pungan-tur, non sine magno labore animum ad orandumapplicare valemus.

Non ita ego, fili, sed in carne infirmaspiritum promptum ad orationem gere-bam. Immo vero totas illas tres horas,in quibus nihil per linguam locutus sum,cordis ore ad Patrem pro vobis oran-do, et clamando consumpsi. Neque solumorabam corde, sed etiam vulnere, et san-guine. Quot erant in corpore meo vul-nera, erant autem plurima, tot erant oraclamantia pro vobis ad Patrem, et quoderant sanguinis guttæ, tot erant linguæpetentes, et postulantes misericordiamvobis ad eodem Patre meo et vestro.

Nunc vero Domine, plane confundis impatientiamservi tui, qui si forte labore fatigatus, vel doloregravatus ad orandum accedat, vix potest mentemad Deum attollere, ut pro se oret; vel si pergratiam tuam attollat, non potest diu attentionemcontinuare, quin mentem ad laborem, vel doloremsuum reflectat. Miserere igitur Domine servi tuisecundum magnam misericordiam tuam, ut tammagno proposito exemplo patientiæ tuæ, discatvestigia tua sequi, et perexiguas molestias suas,saltem in oratione contemnere.

Capitulum IVDe tertio fructu verbi quarti

Cum Dominus cruce clamans dixit, Deus meus,ut quid dereliquisti me? non ideo dixit, quod revera nesciret, cur eum Deus dereliquisset. Quidenim nesciret, qui omnia novit? sic enim Apos-tolus Petrus respondit Domino quærenti: SimonIoannis, amas me? Domine, inquit, tu omnia nos-ti, tu scis quia amo te 1 , et Apostolus Paulus deChristo loquens addit: in quo sunt omnes thesaurisapientiæ et scientiæ 2 . Non igitur quæsivit, utdisceret, sed ut nos ad quærendum hortaretur,et ut quærendo et inveniendo multa nobis utilia,vel etiam necessaria disceremus. Cur igitur Deusfilium suum in laboribus et doloribus acerbissimisdereliquit? Quinque mihi occurrunt causæ, quas inmedium adducam, ut sapientioribus occasionempræbeam meliora et utiliora investigandi.

Prima igitur mihi esse videtur magnitudo et mul-titudo o!ensionum generis humani in Deum, quasfilius in suo corpore expiandas suscepit. Peccatanostra, inquit Sanctus Petrus, ipse pertulit in cor-pore suo super lignum, ut peccatis mortui, iusti-

1 Jn. 21, 172 Col. 2, 3

tiæ vivamus: cuius livore sanati estis 3 . Porromagnitudo o!ensionis, quam Christus passionesua delendam suscepit, est quidem aliquo modoinfinita, ratione personæ infinitæ, dignitatis etexcellentiæ, quæ fuit o!ensa: sed etiam personasatisfacientis, quæ est filius Dei, est etiam infinitædignitatis, et excellentiæ, ac per hoc quælibetpœna de filio Dei sponte suscepta, etiamsi unatantum fuisset sanguinis gutta, satis esse potuis-set ad satisfactionem. Atque hoc quidem verumest: sed ut copiosa esset redemptio, et quia nonunica fuit o!ensio, sed prope innumerabiles, nonenim solius Adæ peccatum primum, sed omniapeccata omnium hominum, super se accepit Ag-nus Dei, qui tollit peccata mundi: ideo placuitDeo, ut pœnas innumerabiles, easque gravissimasfilius eius portaret, atque hoc in illa derelictionesignificatur, de qua Filius ad Patrem dicit, Quaredereliquisti me? Altera causa fuit magnitudo etmultitudo pœnarum gehennæ, quam ut notamnobis faceret, voluit eam Filius Dei tam ingentipœnarum suarum imbre restinguere. Quanta sintautem gehennæ incendia, docet Isaias Propheta,cum ea docet esse plane intolerabilia, cum ait:Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante?quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiter-nis? Gratias igitur ex toto corde agamus Deo,qui derelinquere voluit Filium suum unigenitum indoloribus maximis ad tempus, ut nos liberaret abardoribus sempiternis. Gratias quoque Agno Deiex intimo corde reddamus, qui derelinqui maluita Deo sub gladio iugulante, quam ut relinqueretille nos sub dentibus bestiæ infernalis, quæ semperrodit, et numquam rodendo satiatur. Tertia causaest, magnitudo pretii gratiæ divinæ, quæ est illamargarita pretiosa 4 , quam mercator sapientis-simus Christus, venditis omnibus quæ habebat,emit, nobisque restituit. Gratia Dei, quæ nobisin Adamo data fuerat, et quam Adamo peccanteperdidimus, tam pretiosa margarita erat ut etmirifice nos ornaret et Deo gratissimos redderet, etpignus esset felicitatis æternæ. Hanc margaritam,quæ summa erat divitiarum nostrarum, serpentisastutia nobis ademptam, nemo erat, qui recupe-rare posset, nisi filius Dei, qui sapientia sua vincitmalitiam diaboli; sed cum gravissimo incommo-do suo, exponens ipse se laboribus et doloribusplurimis, vicit pietas Filii, qui se itineri laborio-sissimo ac molestissimæ peregrinationi commisit,ut margaritam illam nobis recuperaret. Quartacausa fuit, magnitudo eminentissima Regni cœlo-rum, ad quod nobis aditum immensis laboribuset doloribus suis aperuit Filius Dei, de quo Ec-clesia gratissimo animo canit: Tu devicto mor-tis aculeo aperuisti credentibus Regna cœlorum.Atque ut mortis aculeum vinceret, opus illi fuitdurissimo prœlio cum morte luctari, in quo prœlio

3 1 Petr. 2, 244 Mt. 13, 45

Page 27: DE SEPTEM VERBIS A CHRISTO IN CRUCE Roberti S. R. E ... · autem crucis 1.Nequesolamobœdientiævir-tutem, sed etiam comites eius individuas, patien-tiam et humilitatem; ... bellum

Pater eum dereliquit, ut gloriosius triumpharet.Quinta causa fuit, amor ingens quo Patrem Fil-ius prosequebatur. Optabat enim, ut in redemp-tione mundi, et abolitione peccati, honori Patrisæterni copiosissime et cumulatissime satisfieret.Id vero fieri non poterat, nisi Pater Filium derelin-queret, id est, pati sineret tormenta omnia, quæ adiabolo excogitari et ab homine tolerari queunt.Si quis igitur quærat, ut quid Deus Filium incruce extrema quæque patientem dereliquit, res-ponderi poterit, ut appareat magnitudo peccati,magnitudo gehennæ, magnitudo gratiæ divinæ,magnitudo vitæ æternæ et magnitudo charitatisFilii Dei erga Patrem suum. Ex quibus causisalia quoque solvitur quæstio, cur videlicet multisMartyribus Deus sic admiscuerit calicem passio-nis cum ingenti copia spiritualium consolationum,ut Martyres illi maluerint calicem passionis cumadmistione illarum consolationum, quam sine illisconsolationibus carere calice passiones: et Filiumsuum dilectissimum permiserit sine ulla consola-tione calicem amarissimum usque ad feces, ut sicloquar, exhaurire. Huius enim rei ratio est, quia inSanctis Martyribus nulla earum causarum locumhabebat, quas in passione Christi enumeravimus.

Capitulum VDe quarto fructu verbi quarti

Addi potest etiam alius fructus, non tam ex ipsoquarto verbo, quam ex circunstantia temporis inquo dictum est, videlicet ex horrendis tenebris,quæ verbum illud proxime præcesserunt. Siqui-dem tenebræ illæ aptissimæ sunt ad gentem He-bræorum illuminandam, et ad Christianos ipsos invera fide confirmandos, si ad vim demonstrationis,quam ex tenebris illis deductam nunc propone-mus, animum serio applicare velint. Demonstratioex quatuor veritatibus nullo negotio colligi potest.

Prima veritas est, Christo crucifixo Solem obscu-ratum esse plane totum, ut stellæ in cœlo cons-picerentur, ut noctu conspici solent. Hæc veritasquinque testibus fide dignissimis, et qui diver-sarum erant nationum, et diversis temporibus,et in locis diversis erant, cum scriberent librossuos, ut non potuerint ex collatione vel conven-tione inter se facta scribere. Primus est SanctusMatthæus 1 , Hebræus, qui in Iudæa scripsit, etunus ex illis est qui Solem obscuratum viderunt.Et certe hic vir gravis et prudens, numquam hocin Iudæa, et, ut credibile est, in ipsa civitateIerosolyma, scripsisset, si verum non esset quodscripsit. Quoniam alioqui potuisset ab omnibusillius civitatis et regionis incolis reprehendi et de-rideri, quasi scripsisset, quæ omnes scirent esse

1 Mt. 27, 45

falsissima. Alter testis es Sanctus Marcus 2 , quiRomæ scripsit, et ipse quoque eclipsim illam vi-dit, quia tunc in Iudæa erat cum aliis discipulisDomini. Tertius es Sanctus Lucas 3 , qui Græcuserat, et in Græcia scripsit: et ipse quoque viditeclipsim Antiochiæ in patria sua. Nam cum eamviderit Heliopoli in Ægypto Sanctus DionysiusAreopagita, facilius eam videre potuit SanctusLucas ex Antiochia, quæ vicinior est Ierosolymæ,quam Heliopolis. Quartus testis, et quintus, suntDionysius et Apollophanes, qui Græci erant, eteo tempore gentiles: et disertis verbis testantur,eam eclipsim a se visam et consideratam cum sum-ma sua admiratione. Hi sunt quinque testes, quide visu proprio testantur. His accedunt annalesRomanorum veterum, et Phlegon chronographusAdriani Imperatoris, ut supra monuimus in pri-mo capite. Itaque prima veritas nullo modo sineingenti temeritate negari potest a Iudæis, vel aPaganis. Nam apud Christianos veritas hæc adFidem Catholicam pertinet.

Altera veritas est, prædictam eclipsim non po-tuisse fieri, nisi per omnipotentiam Dei; ac perhoc non a dæmonibus ullo modo, vel ab hominibusauxilio dæmonum procurari potuisse; sed de spe-ciali providentia et voluntate Dei creatoris et gu-bernatoris mundi esse profectam. Hæc veritas hacratione demonstratur: nam Sol non potest defi-cere, nisi uno ex tribus modis: vel per interposi-tionem Lunæ inter Solem et terram; vel per ingen-tem et densissimam aliquam nubem; vel per ra-diorum Solis retractionem, sive extinctionem. Pri-mo modo non potuit naturaliter illa interpositiofieri, quia cum tunc esset Pascha Iudæorum, Lunainveniebatur opposita Soli; proinde necesse fuit,vel sine interpositione Lunæ illam eclipsim fieri,vel inusitato et maximo miraculo, Lunam pau-cis horis iter fecisse, quod quatuordecim diebusfactura erat, ac deinde simili miraculo retroce-cisse tanta velocitate, ut spatio trium horarumconficeret rursum iter dierum quatuordecim. Illaautem, quæ ad cœlestes orbes pertinent, extracontroversiam est, non posse fieri nisi a Deo: nequeenim dæmones ullam potestatem habent nisi infraLunam. Ideo enim Apostolus dæmonem appellatPrincipem potestatis aeris huius 4 . Secundo modonon potuit fieri deliquium Solis, quoniam, ut supradiximus, nubes densa et crassa non potest eriperenobis aspectum Solis, nisi etiam auferat aspectumstellarum: constat autem ex testimonio Phlegon-tis, deficiente Sole in passione Christi, visas fuissestellas in cœlo, eo plane modo quo videntur innoctibus. Tertio denique modo notissimum est,non posse Solis radios retrahi, vel extingui, nisia Deo qui Solem creavit. Igitur secunda veritas

2 Mc. 16, 333 Lc. 23, 444 Ephes. 2, 2

Page 28: DE SEPTEM VERBIS A CHRISTO IN CRUCE Roberti S. R. E ... · autem crucis 1.Nequesolamobœdientiævir-tutem, sed etiam comites eius individuas, patien-tiam et humilitatem; ... bellum

non minus certa est quam prima, neque minoritemeritate potest negari quam prima.

Tertia veritas est, tenebras illas, de quibus nuncagimus, Christi crucifixi causa exortas, atque adivina providentia procuratas fuisse. Hæc veri-tas ex eo demonstrari potest, quod tenebræ illætam diu perseveraverunt aere, quamdiu ChristusDominus vivus pependit in cruce: id est, ab horasexta usque ad nonam. Id attestantur quotquothuius deliquii meminerunt. Neque casu fieri po-tuit, ut tenebræ plenæ miraculis cum Christi pas-sione coinciderent. Quæ enim miraculo sunt, noncasu, sed divina providentia fiunt. Neque ullusauctor est, quod ego sciam, qui aliam causamhuius tam admirandi deliquii assignare potuerit.Qui enim Christum noverunt, eius causa deli-quium illud factum esse confessi sunt: qui Chris-tum non noverunt, ignorantiam suam fassi admi-rantes permanserunt.

Quarta veritas est, tenebras illas tam prodi-giosas nihil aliud indicare potuisse, nisi senten-tiam Caiphæ et Pilati iniustissimam fuisse, etIesum esse verum et proprium Filium Dei, verissi-mumque messiam Iudæis promissum. Hæc enimpotissima causa fuit, cur Iudæi Christum adnecem postulaverint. Nam in concilio Pontificumet sacerdotum, scribarum et pharisæorum, cumvideret Pontifex testimonia adversus Christum ni-hil probare, surrexit, et ait: Adiuro te per Deumvivum, ut dicas nobis, si tu es Christus filius Dei5 . Consentiente autem Domino, et confitente seesse, scidit vestimenta sua Pontifex, dicens, blas-phemavit: quid adhuc egemus testibus? ecce nuncaudistis blasphemiam, quid vobis videtur? At illirespondentes dixerunt, Reus est mortis. Ac deindecoram Pilato, qui Dominum liberare a morte cu-piebat, Pontifices et ministri dixerunt: Nos legemhabemus, et secundum legent debet mori, quia fi-lium Dei se fecit 6 . Hæc igitur potissima causafuit, cur Dominus ad crucem damnatus fuerit.Quod prædictum fuit a Daniele Propheta dicente:Occidetur Christus, et non erit eius populus, quieum negaturus est 7 . Atque hæc ipsa causa fuit,cur Deus in passione Domini horrendas illas tene-bras in mundum e!uderit, ut apertissime testare-tur, erravisse Pontifices, erravisse populum, erra-visse Pilatum, erravisse Herodem; et illum quipendebat in cruce, esse verum filium suum, etMessiam promissum. Quod ipsum Centurio ani-madvertis cœlestibus signis clamavit: Vere filiusDei erat iste 8 , et rursum: Vere hic homo ius-tus erat 9 . Cognovit enim Centurio signa illacœlestia esse quasi vocem Dei retractantis senten-tiam Caiphæ et Pilati, et a"rmantis, hominem

5 Mt. 26, 636 Jn. 19, 77 Dan. 9, 268 Mt. 27, 549 Lc. 23, 47

illum contra omne ius morti traditum fuisse, cumsit auctor vitæ, verus Dei Filius et Christus inlege promissus. Quid enim significare potuit Deustenebris illis, addita scissione petrarum, et veliSanctuarii, nisi aversum se iam esse a popu-lo quondam suo, et iratum iracundia maximapropterea quod non cognoverit tempus visitationissuæ, ut Dominus illis manifeste prædixit apudLucam.

Certe si Iudæi ista considerarent, et simul animad-verterent, se ab illo tempore dispersos esse intervarias nationes, et neque Reges habere, nequePontifices, neque altaria, neque sacrificia, nequemiracula divina, neque responsa Prophetarum,plane intelligerent se a Deo derelictos, et quod estlonge miserius, datos esse in reprobum sensum, etnunc impleri in eis, quod Isaias futurum prædixit,cum Dominum dicentem introducit: Vade, et dicespopulo huic, audite audientes, et nolite intelligere;et videte visionem, et nolite cognoscere. Excæcacor populi huius, et aures eius aggrava, et oculoseius claude, ne forte videat oculis suis, et auribussuis audiat, et corde suo intelligat, et convertaturet sanem eum. 10

Capitulum VIDe quinto fructu verbi quarti

In primis tribus verbis commendavit nobis magis-ter noster Christus tres eximias virtutes, chari-tatem ad inimicos, misericordiam ad miseros, etpietatem ad parentes. In quatuor sequentibusverbis commendat virtutes quatuor, non quidemexcellentiores, sed nobis non minus necessarias:humilitatem, patientiam, perseverantiam et obœ-dientiam. Et quidem humilitatem, quæ proprievirtus Christi dici potest, cum eius nulla fiat men-tio in scriptis sapientium huius mundi; in totovitæ suæ decursu re ipsa et factis ostendit, sedpræterea disertis verbis eius virtutis se magistrumprofessus est, cum ait: Discite a me, quia mitissum, et humilis corde 1 . Sed nunquam clariushanc virtutem et simul etiam patientiam, quæseparari ab humilitate non potest, nobis commen-davit, quam cum ait: Deus meus, Deus meus,ut quid dereliquisti me? his enim verbis Christusostendit, permittente Deo, omnem suam gloriamet excellentiam in conspectu hominum oscuratam:quod ipsum etiam tenebræ illæ demonstrabant.Non potuit autem Dominus sine eximia humilitateet patientia obscurationem eiusmodi tolerare.

Gloria Christi, de qua loquitur Sanctus Ioannesin principio Evangelii, cum ait: Vidimus gloriameius, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum

10 Isa. 6, 91 Mt. 11, 29

Page 29: DE SEPTEM VERBIS A CHRISTO IN CRUCE Roberti S. R. E ... · autem crucis 1.Nequesolamobœdientiævir-tutem, sed etiam comites eius individuas, patien-tiam et humilitatem; ... bellum

gratiæ et veritatis 2 : posita erat in potentia,sapientia, probitate, maiestate regia, beatitudineanimæ et dignitate divina, quam habuit, ut veruset naturalis filius Dei. Hæc omnia passio obscu-ravit, et hanc oscurationem illa significant, Deusmeus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? Po-tentiam passio obscuravit, quia cruci a"xus nihilomnino posse videbatur, et ideo Principes Sacer-dotum, et milites, et ipse etiam latro exprobrabantilli impotentiam dicentes: Si tu es Christus, des-cende de cruce 3 , et Alios salvos fecit, seipsumnon potest salvum facere 4 . Quanta patientia,quanta humilitas necessaria fuit, ut nihil ad istaresponderet is qui vere erat omnipotens? Sapien-tiam passio obscuravit, quando coram PrincipibusSacerdotum, coram Herode, coram Pilato ad mul-tas interrogationes, quasi consilii omnis expers,nihil respondebat: ex quo factum est, ut eumHerodes indutum veste alba, spreverit et exercituseius. Quanta humilitas, quanta patientia neces-saria erat ad ista toleranda ei, qui non solumSalomone sapientior, sed ipsa Dei sapientia erat?Probitatem vitæ passio obscuravit, cum in mediolatronum cruci a"xus penderet, quasi seductorpopulorum et Regni alieni usurpator esset. Atquehanc innocentiæ gloriam magis adhuc obscurarevidebatur illa derelictio Dei, quam ipse fatebatur,dicens: Cur me dereliquisti? Deus enim non pro-bos viros, sed improbos dereliquere solet. Certesuperbi omnes valde cavent, ne aliquid dicant,unde possint qui audiunt suspicari, indignitatemaliquam suam eos ipsos confiteri. Sed humileset patientes, quorum Rex Christus fuit, libenteroccasionem omnem arripiunt humilitatis et pa-tientiæ, modo nihil falsi dicant. Quanta igiturhumilitas, quanta patientia necessaria fuit ad istatoleranda illi, de quo Apostolus dicit: Talis de-cebat ut nobis esset Pontifex, sanctus, innocens,impollutus, segregatus a peccatoribus et excelsiorcœlis factus 5 . Porro regiam maiestatem passio sicobscuravit, ut pro diademate aureo spineam coro-nam, pro sceptro arundinem, pro tribunali patibu-lum, pro regio comitatu duos illi latrones adiun-xerit. Quanta igitur humilitas, quanta patientianecessaria fuit illi, qui vere erat Rex Regum, etDominus dominantium, et Princeps regum ter-ræ? 6 Quid iam dicam de beatitudine animæ,quam vere Christus habuit ab ipsa sua concep-tione? et quam potuisset, si voluisset, in corpusetiam transfundere? quam vehementer gloriamistam passio obscuravit, cum eum fecerit virumdolorum et scientem infirmitatem, et despectum,et novissimum virorum iuxta Isaiam; et cum ipseclamet præ magnitudine passionis, Deus meus, utquid dereliquisti me? Denique celcissimam divinæ

2 Jn. 1, 143 Mt. 27, 404 Mt. 27, 425 Hebr. 7, 266 Apoc. 1, 5

personæ dignitatem passio sic obscuravit, ut quisupra omnes, non homines tantum, sed etiam An-gelos sedet, propter passionem dicat: Ego autemsum vermis, et non homo, opprobium hominum,et abiectio plebis 7 .

Ad hunc igitur locum novissimum Christus inpassione descendit: sed hæc descensio non sineingenti merito et exaltatione fuit. Quod enimidem Dominus verbo sæpissime promisit, dicens,Omnis qui se humiliat exaltabitur 8 , in ipsiuspersona impletum fuisse, Apostolus testatur, cumait: Humiliavit semetipsum factus obœdiens usquead mortem, mortem autem crucis: propter quodet Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen, quodest super omne nomen, ut in nomine Iesu omnegenu flectatur, cœlestium, terrestrium et inferno-rum 9 . Ita qui fuit novissimus, declaratus estprimus, et humiliatio brevissima, et quasi mo-mentanea fuit, sed exaltatio sempiterna. Quodidem videmus accidisse Apostolis scribit BeatusPaulus, fuisse tanquam purgamenta huius mundi,et omnium peripsema 10 , id est, res vilissimas,quæ ab omnibus proiiciuntur et conculcantur: hæcfuit humilitas Apostolorum. Sed quæ exaltatio?Sanctus Ioannes Chrysostomus docet 11 , cum ait,Apostolos nunc in cœlo prope ipsum thronumDei assistere, ubi Cherubim Deum glorificant, ubiSeraphim volant, id est, cum primis PrincipibusRegni cœlorum locum tenere, a quo loco nunquamexcident. Certe si homines attente considerarent,quam honorificum sit, humilitatem filii Dei hic interris imitari, et simul aliquo modo suspicari pos-sent, quanta sit exaltatio, ad quam humilitas ipsaperducit, paucos omnino superbos inveniremus:sed quia sensibus carnis, et humana cogitationeplerique omnia metiuntur, ideo mirum non est, sirara sit humilitas in terris, et superborum infinitussit numerus.

Capitulum VIIDe verbo quinto, !!Sitio"", ad litteram

Sequitur verbum quintum, quod habetur apudSanctum Ioannem, et est vere verbum unum,videlicet, sitio. Sed ut intelligatur, necesse estaddere verba Evangelistæ præcedentia et sequen-tia. Sic igitur loquitur Sanctus Ioannes: Posteasciens Iesus quia omnia consummata sunt, utconsummaretur Scriptura, dixit: Sitio. Vas ergoerat positum aceto plenum. Illi autem spongiamplenam aceto, hyssopo circumponentes, obtuleruntori eius 1 . Quorum verborum hæc sententia est:

7 Psalm. 21, 78 Mt. 23, 129 Philip. 2, 810 1 Cor. 4, 1311 Hom. 32 in Epist. ad Rom.1 Jn. 19, 29

Page 30: DE SEPTEM VERBIS A CHRISTO IN CRUCE Roberti S. R. E ... · autem crucis 1.Nequesolamobœdientiævir-tutem, sed etiam comites eius individuas, patien-tiam et humilitatem; ... bellum

Dominus noster adimplere voluit omnia, quæ devita et morte eius Prophetæ, Spiritu Sancto pleni,prænoverant et prædixerant. Et quoniam omnibusaliis adimpletis, adhuc unum restabat, ut acetumin siti sua gustaret, iuxta illud Psalmi sexagesimioctavi: In siti mea potaverunt me aceto, dixit claravoce, Sitio. Et qui astabant, obtulerunt ori eiusspongiam aceto plenam, et calamo impositam.Dominus igitur noster dixit, Sitio, ut implereturScriptura. Et quare ut impleretur Scriptura? curnon potius dixit, Sitio, quia revera sitiebat etrestinguere sitim cupiebat? non enim Prophetaprædixerat, ad hoc ut fieret quod prædixit; sedideo prædixerat, quia præviderat futurum, etfuturum prædixerat, quia res vere futura erat,etiamsi non prævideretur. Itaque prævisio velprædictio non est causa rei futuræ; sed res fu-tura causa est cur possit prævideri vel prædi-ci. Magnum hoc loco mysterium aperitur. Vereenim Dominus siti gravissima laboravit a princi-pio crucifixionis, et ea sitis crevit semper magisac magis, ita ut unum fuerit ex maioribus tor-mentis quæ Dominus in cruce pertulit. Siquidememissio magnæ copiæ sanguinis exsiccat, et sitimprovocat. Novi ego personam, quæ multis a!ec-ta vulneribus, ex quibus ingens copia sanguinisfluxerat, nihil nisi potum desiderabat, quasi nihilmali pateretur præter ardentissimam sitim. Idemlegitur in vita Sancti Emmerammi martyris: quiligatus ad palum, et plurimis vulneribus acceptis,de siti tantummodo querebatur. Christus igitur,qui post longam defatigationem multum sangui-nis in flagellatione fuderat, et postea crucifixusquatuor quasi fontes in corpore suo patentes gere-bat, ex quibus ingens sanguinis copia longo iamtempore fluxerat; quomodo fieri potest, ut nonsiti ardentissimam cruciaretur? Et tamen longumhunc cruciatum per tres horas silentio presserat,et potuisset etiam premere usque ad mortem, quæiam tunc erat in ianuis. Cur igitur tanto temporesilentio texit cruciatumm tam immanem, et iamiam moriturus illum manifestans dicit: Sitio, nisiquia voluntas Dei erat, ut nos omnes novum hoctormenti genus Christo non defuisse sciremus? Etideo idem Pater cœlestis a Propheta prædici voluitin persona Christi, et ipsi Domino Iesu Christoinspiravit, ut ad exemplum patientiæ fidelibussuis notum faceret hunc novum et acerbissimumcruciatum. Dixit ergo, Sitio, id est, deficit iamin carne mea humor omnis: aruerunt venæ, aruitlingua, aruit palatum, aruerunt fauces, arueruntinteriora omnia: si quis me refocillare cupit, po-tum o!erat.

Audiamus nunc quem potum illi obtulerint, quicruci astabant. Erat ergo vas aceto plenum, illiautem spongiam plenam aceto hyssopo circum-ponentes obtulerunt ori eius. O consolationem,o refrigerium! Erat ibi vas aceto plenum, quodnoxium est vulneribus, et mortem accelerare solet,

atque ea de causa ibi conservabatur, ut mortemcruci a"xis acceleraret. Certe Sanctus Cyrillus adhunc locum ita scribit: Pro iuvante et iucundopotu, nocentem et acerbum obtulerunt. Et hoc ideocredibilius redditur, quod Sanctus Lucas scribatin Evangelio: Illudebant autem ei et milites acce-dentes, et acetum o!erentes ei 2 . Et quamvishoc scribat Sanctus Lucas de Christo recens cru-ci a"xo, tamen credibile est, illos ipsos milites,cum audiverunt clamantem, Sitio, tunc acetumper spongiam et calamum dedisse, quod anteailludentes obtulerant. Summa est, ut initio pauloante cruci a"xionem, obtulerunt vinum felle mix-tum, sic in exitu vitæ acetum noxium vulneribusobtulerunt, ut a principio usque ad finem totaChristi passio fuerit simplex et vera passio, nullaconsolatione admixta.

Capitulum VIIIDe primo fructu verbi quinti

Scripturæ Testamenti veteris plerumque per Scrip-turas Testamenti novi declarari solent: sed in hocmysterio de siti Domini, verba Psalmi sexagesimioctavi haberi possunt pro commentario Evangelii.Siquidem in Evangelio non aperte declaratur, anqui obtulerunt acetum Domino sitienti, id fecerintut ei gratificarentur, an ut eum magis a#igerent,id est, ex amore, vel odio. Nos cum Sancto Cyril-lo in malam partem accipimus factum illorum,qui Domino sitienti acetum propinaverunt. Sedverba Psalmi apertiora sunt, quam ut explica-tione indigeant: atque ex eis hunc fructum col-ligemus, ut discamus sitire cum Christo, quævere et salubriter sitienda sunt. Hæc sunt ver-ba Prophetæ: Sustinui qui simul contristaretur,et non fuit; et qui consolaretur, et non inveni.Et dederunt in escam meam fel, et in siti meapotaverunt me aceto 1 . Itaque qui dederunt Chris-to Domino, paulo antequam crucifigeretur, vinumcum felle mixtum; et qui crucifixo Domino ace-tum obtulerunt, de illis erant, de quibus queritur,dicens: Sustinui qui simul contristaretur, et nonfuit, et qui consolaretur, et non inveni.

Sed potest aliquis quærere, an non beatissimaVirgo mater Domini et soror matris eius MariaCleophæ, et Maria Magdalena cum ApostoloIoanne, stantes iuxta crucem, vere et ex cordesimul contristabantur? An non etiam mulieres il-læ, quæ sequebantur Dominum ad montem Cal-variæ plangentes eum, vere simul cum eo con-tristabantur? denique, nonne Apostoli omnes pas-sionis tempore tristabantur, cum eis Christusipse prædixisset: Quia plorabitis et flebitis vos,

2 Lc. 23, 361 Psalm. 68, 21

Page 31: DE SEPTEM VERBIS A CHRISTO IN CRUCE Roberti S. R. E ... · autem crucis 1.Nequesolamobœdientiævir-tutem, sed etiam comites eius individuas, patien-tiam et humilitatem; ... bellum

mundus autem gaudebit 2 ? Omnino contristaban-tur omnes isti, et serio contristabantur, sed nonsimul cum Domino contristabantur, quia non ea-dem erat tristitiæ causa vel ratio in Christo, etin aliis. Domimus enim ait: Sustinui qui simulcontristaretur, et non fuit, et qui consolaretur, etnon inveni. Illi tristabantur de passione et morteChristi corporali: ille non de hac re tristabatur,nisi ad breve tempus in horto, ut se vere hominemdemonstraret; immo dicebat: Desiderio desideravihoc Pascha manducare vobiscum antequam pa-tiar 3 . Et alio loco: Si diligeritis me, gauderetisutique, quia vado ad Patrem 4 . Quænam igiturerat causa tristitiæ Domino, in qua simul contris-tantes non invenit? perditio animarum, pro quibuspatiebatur. Et quæ erat causa consolationis, inqua consolantem non invenit, nisi salus animarum,quam sitiebat? Hanc unam consolationem quære-bat, hanc optabat, hanc esuriebat, hanc sitiebat:sed datum est ei fel in escam, et acetum inpotum. Fellis enim amaritudo peccata significat,quibus nihil est amarius ei qui sensum gustandihabeat non infectum vel depravatum; aceti veroacrimonia vel acerbitas, obstinationem significatin peccato. Proinde merito Christus tristabatur,quia videbat pro uno latrone converso, non solumalterum latronem in obstinatione mansisse, sedmultos alios item obstinatos manere, et ex Apos-tolis ipsis omnes fere scandalum passos, Petrumnegasse, et Iudam desperasse.

Si quis igitur velit Christum in cruce esurientem etsitientem et inde valde contristatum et dolentemconsolari atque reficere, primum ipse se o!eratvere pœnitentem, et peccata propria detestantem,deinde simul cum Christo tristitiam magnam incorde suo concipiat, quod tanta animarum mul-titudo quotidie pereat, cum tam facile possentomnes homines salvari, si redemptionis pretio utivellent. Vere Apostolus Paulus unus erat ex iis,qui cum Christo tristabantur, cum ait in Epistolaad Romanos: Veritatem dico in Christo, non men-tior, testimonium mihi perhibente conscientia meain Spiritu Sancto: quoniam tristitia mihi magnaest, et continuus dolor cordi meo. Optabam enimego ipse anathema esse a Christo pro fratribusmeis, qui sunt cognati mei secundum carnem,qui sunt Israelitæ, quorum adoptio est filiorum,etc 5 . Non poterat Apostolus magis amplifi-care desiderium suum erga salutem animarum,quam illa exaggeratione, Optabam enim ego ipseanathema esse a Christo. Significat enim ex sen-tentia Sancti Ioannis Chrysostomi de Compunc-tione cordis 6 , et Epistola ad Romanos, se adeovehementer tristari de damnatione Iudæorum, ut

2 Jn. 16, 203 Lc. 22, 154 Jn. 14, 285 Rom. 9, 16 Lib. 1, Hom. 8

si fieri posset, cuperet ipse separari a Christo,propter Christum; non quidem a charitate Christiseparari cupiebat, de qua dixerat paulo ante: Quisnos separabit a charitate Christi? Sed a gloriaChristi, malens ipse gloria cœlesti privari, quamut Christus privaretur tanto fructu passionis suæ,quantus appareret in conversione multorum mil-lium Iudæorum. Iste igitur vere tristabatur cumChristo, et consolabatur dolorem Christi: sed pau-cos habet hoc tempore imitatores. Primum enimpastores animarum non pauci magis tristantur, siproventus Ecclesiæ suæ diminui aut etiam perirevideant, quam si multus animarum numerus exipsorum absentia vel negligentia pereat. Patien-tius, inquit Sanctus Bernardus de Episcopis lo-quens, ferimus Christi iacturam, quam nostram.Quotidianas expensas, quotidiano reciprocamusscrutinio, et continua Dominici gregis detrimen-ta nescimus 7 . Non satis esse debet prælato, siipse pie vivat, et Christi virtutes privatim imitarisatagat, nisi etiam subditos suos, vel potius filiossuos, pios e"ciat, et per Christi vestigia ad vitamæternam ducat, proinde si Christo compati, etcum illo tristari, eiusque dolores consolari cupiunt,vigilent super gregem suum, non deserant oviculassuas, verbo dirigant, exemplo præcedant.

Sed etiam de privatis hominibus iure queri potestChristus, quod cum illo non contristentur, nequedolorem suum consolentur. Et si cum in crucependebat, merito querebatur de perfidia et obsti-natione Iudæorum, a quibus videbat tantum suumlaborem doloremque contemni, et tam pretiosammedicinam sanguinis sui tanquam a phreneticisrespui, quid nunc dicere potest, cum non iam decruce, sed de cœlo videat, ab his, qui in eumcredunt, aut credere se dicunt, nihili fieri pas-sionem suam, sacrum sanguinem conculcari, etnihil nisi fel et acetum sibi o!erri, id est, sineconsideratione divini iudicii et sine metu gehennæmultiplicari peccata? Gaudium est in cœlis superuno peccatore pœnitentiam agente 8 ; sed si paulopost ille qui per fidem et baptismum natus vide-batur in Christo, et qui per pœnitentiam a morterevocatus videbatur ad vitam, iterum peccandomoritur, nonne gaudium vertitur in tristitiam? etlac in fel, et vinum vertitur in acetum? Certe,mulier, quæ cum parit tristitiam habet, si vivumpariat puerum, iam non meminit pressuræ, quianatus est homo in mundum 9 ; sed si forte puercontinuo moriatur, aut etiam mortuus nascatur,nonne duplici dolore torquebitur? sic etiam mul-ti laborant confitendo peccata, fortasse etiam inieiuniis, et eleemosynis non sine labore versantur.Sed quia per conscientiam erroneam, vel ignoran-tiam non probabilem ad indulgentiam non perve-niunt, nonne iste laborant in parturiendo et tamen

7 Lib. 4 de consider. cap. 98 Lc. 15, 109 Jn. 16, 21

Page 32: DE SEPTEM VERBIS A CHRISTO IN CRUCE Roberti S. R. E ... · autem crucis 1.Nequesolamobœdientiævir-tutem, sed etiam comites eius individuas, patien-tiam et humilitatem; ... bellum

abortum faciunt, et se ipsi et pastores suos duplicimœrore conficiunt? Similes sunt eiusmodi hominesviro ægrotanti, qui amarissimo pharmaco, undesanitate sperabat, sibi ipse mortem accelerat; velagricolæ, qui post multos labores in vinea, velin agro colendo consumptos, improvisa grandinesuperveniente, proventus omnes, id est, laboressuos omnes amittit. Ista igitur sunt mala iuredeflenda, et qui ista deflet, et de his contristatur, iscum Christo in cruce contristatur, et cum in istisdepellendis malis pro viribus laborat, is Christipatientis in cruce labores ac dolores mirifice con-solatur, et cum Christo vicissim in cœlo gaudentegaudebit, et cum regnante regnabit.

Capitulum IXDe secundo fructu verbi quinti

Alia, nec parum utilis consideratio mihi occur-rit, dum sitim Christi in cruce pendentis attenteconsidero. Videtur enim mihi Dominus in eumsensum dixisse, Sitio, quo dixit mulieri Samari-tanæ, Da mihi bibere. Nam paulo post aperiensmysterium verbi sui, adiunxit: Si scires donumDei, et quis est, qui dicit tibi: Da mihi bibere,tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquamvivam 1 . Quomodo enim sitiet, qui est fons aquævivæ? an non de se loquebatur, cum diceret inEvangelio: Si quis sitit, veniat ad me et bibat 2 ? etnonne ipse est petra illa, de qua loquitur Aposto-lus ad Corinthios: Bibebant de consequente eos pe-tra, petra autem erat Christus 3 ? Denique, nonneipse est, qui loquitur ad Iudæos per Ieremiam 4 ,Me dereliquerunt fontem aquæ vivæ, et foderuntsibi cisternas dissipatas, quæ continere non va-lent aquas. Videor igitur mihi videre Dominum incruce, tamquam in sublimi specula, respicientemorbem terrarum plenum hominibus sitientibus,et languentibus præ siti: et occasione sitis suæcorporalis, eumdem Dominum miseratum com-munem illam sitim generis humani, clamavisse,Sitio, hoc est, vere quidem sitio propter exhaus-tum iam atque exsiccatum humorem corporis mei,sed hæc sitis in momento finietur: magis autemsitio, ut homines ex fide cognoscere incipiant, meesse verum fontem aquæ vivæ, et veniant ad me,et bibant, et deinceps non sitiant in æternum.

O nos beatos, si concionem istam Verbi incar-nati attentissimo corde audiremus! An non enimhomines fere omnes sitiunt siti concupiscentiæardentissima et insatiabili aquas labentes et tur-bidas rerum transeuntium et defluentium, quævulgo dicuntur bona, pecunias, honores, volup-tates? Et quis umquam istam aquam bibens,

1 Jn. 4, 7-102 Jn. 7, 373 1 Cor. 10, 44 Jer. 2, 13

non sitivit iterum? Et quis umquam Christummagistrum audiens gustare cœpit aquam vivamsapientiæ cœlestis et charitatis divinæ, qui noncontinuo extincta siti rerum terrenarum, respirarecœperit in spem æternæ vitæ, et deposita mor-daci cura acquirendi et cumulandi terrena, noncœperit desiderare et sitire cœlestia? Hæc aquaviva, no ex terra ascendens, sed de cœlo descen-dens, quam Dominus fons aquæ vivæ nobis dabit,si eam ab illo ardentibus precibus et non sinefonte lacrymarum postulabimus; non solum sitimsedabit rerum terrenarum, sed etiam erit nobiscibus et potus indeficiens toto tempore nostræperegrinationis. Sic enim loquitur Isaias Propheta:Omnes sitientes venite ad aquas. Et ne forte putessimplicem esse aquam, vel magno pretio emen-dam, subiungit: Properate, venite et emite absqueargento, et absque ulla commutatione vinum etlac 5 . Aqua emenda dicitur, quia non sine aliquolabore, id est, dispositione propria acquiritur, sedabsque argento et absque ulla commutatione, quiagratis datur, neque ullum æquale pretium inveniriposset. Et quam paulo ante vocaverat aquam,nunc appellat vinum et lac, quia res quædamest pretisissima, quæ simul comprehendit perfec-tionem aquæ, vini et lactis.

Hæc est vera sapientia et charitas, quæ dici-tur aqua, quia refrigerat æstum concupiscentiæ;vinum, quia calefacit et inebriat mentem ebrie-tate maxime sobria; lac, quia nutrit dulci pabulopræcipue infantes in Christo, iuxta illud Apos-toli Petri: Sicut modo geniti infantes, rationabile,sine dolo lac concupiscite 6 . Hæc eadem verasapientia et charitas, concupiscentiæ carnis con-traria, est iugum illud suave, et onus leve 7 ,quod qui libenter humiliterque suscipiunt, inve-niunt requiem veram et solidam animabus suis,ut non amplius sitiant, neque opus habeant aquasex terrenis puteis haurire. Hæc dulcissima requisanimorum aperuit solitudines, implevit monaste-ria, reformavit Clerum; ipsos etiam coniugatosad moderationem non exiguam revocavit. Certepalatium Theodosii iunioris Imperatoris non ab-simile magno monasterio videbatur; domus Comi-tis Elzearii, parvi monasterii formam præferebat.In utroque loco nulla iurgia, nullæ contentionesaudiebantur, sed Psalmi et cantica sacra frequen-tissime resonabant. Hæc omnia Christo debemus,qui siti sua sitim nostram extinxit, et tanquamfons vivus aquis iugiter manantibus agros cordiumnostrorum ita rigavit, ut siccitatem non timeant,nisi ab ipso fonte corda nostra (quod absit) inimi-co instigante recedant.

5 Isa. 55, 16 1 Petr. 2, 27 Mt. 11, 30

Page 33: DE SEPTEM VERBIS A CHRISTO IN CRUCE Roberti S. R. E ... · autem crucis 1.Nequesolamobœdientiævir-tutem, sed etiam comites eius individuas, patien-tiam et humilitatem; ... bellum

Capitulum XDe tertio fructu verbi quinti

Tertius fructus, qui ex verbo quinto decerpipotest, est imitatio patientiæ Filii Dei. Quamvisenim in verbo quarto claruerit humilitas cum pa-tientia, tamen in verbo quinto, tanquam in pro-prio loco summa et sola patientia Christi fulsissevidetur. Porro patientia non solum una ex magnisvirtutibus est, sed etiam præter cæteras valdenecessaria. Sic enim loquitur sanctus Cyprianus:Non invenio, inter cæteras cœlestis disciplinævias, quid magis sit vel utilius ad vitam, velmaius ad gloriam, quam ut qui præceptis Do-minis obsequio timoris ac devotionis innitimur,patientiam maxime tota observatione tueamur 1 .Sed antequam de necessitate patientiæ aliquiddicamus, necesse est patientiam veram a falsadestinguere. Vera patientia est, quæ tolerare iubetmala pœnæ, ut non cogatur facere mala culpæ.Talis fuit patientia Martyrum, qui maluerunt tor-menta subire carnificium quam Christi fidem ab-negare, et maluerunt iacturam omnium bonorumpati, quam Diis falsis cultum adhibere. Falsa veropatientia est, quæ suadet mala omnia tolerare,ut legi concupiscentiæ pareatur, et amittere bonasempiterna, ut temporalia conserventur. Talis estpatientia martyrum diaboli, qui facile tolerantfamem et sitim, frigus et æstum, et iacturam no-minis boni, et quod admirabilius est, Regni cœlo-rum, ut opes adaugeant, vel carnis concupiscentiæsatisfaciant, vel ad gradus honorum ascendant.

Iam vero patientia vera id habet proprium, utomnes virtutes perficiat et conservet, atque hocest quod sanctus Iacobus prædicat in laudibuspatientiæ, cum ait: Patientia opus perfectum ha-bet, ut sitis perfecti et integri, in nullo deficientes2 . Virtutes enim cæteræ sine patientia non diusubsistere possunt propter di"cultates, quæ inearum actibus inveniuntur. Sed quando comitemhabent patientiam, facile superant omnes di"cul-tates, patientia enim convertit prava in directa,et aspera in vias planas. Atque hoc adeo verumest, ut sanctus Cyprianus de ipsa etiam Reginavirtutum charitate dicat, Charitas fraternitatisvinculum est, fundamentum pacis, tenacitas, acfirmitas unitatis, quæ spe, et fide maior est: etmartyria præcedit, quæ nobiscum semper æternaapud Deum in regnis cœlestibus permanebit. Tolliilli patientiam, et desolata non durat; tolle susti-nendi tolerandique substantiam, et nullis radicibusac viribus perseverat 3 . Quod idem facilius pro-bat idem Cyprianus de castitate, de iustitia, depace cum proximis: Sit fortis, inquit, et stabilisin corde patientia, et nec adulterio sanctifica-tum corpus et Dei templum polluitur, nec iusti-

1 Serm. de bono Patientiæ2 Iac. 1, 43 Serm de Patientia

tiæ dicata innocentia contagione fraudis inficitur,nec post gustatam Eucharistiam manus gladio etcruore maculatur. Hæc ille, qui a contrario sensusignificare voluit, neque castitatem adulterio re-sistere posse sine patientia, neque iustitiam fraudevacare, neque sumptam Eucharistiam ab homi-cidio liberare.

Hoc autem quod scribit sanctus Iacobus de virtutepatientiæ aliis verbis docent Propheta David, etipse Dominus, et Apostolus eius. David in Psalmonono, Patientia, inquit, pauperis non peribit infinem; quia videlicet opus perfectum habet, acper hoc fructus eius numquam marcescet. Diciturenim patientia non perire, quia fructus eius etmerces semper manebit. Quomodo dicere solemus,labores agricolæ perire, quando fructum non fe-runt, et non perire, quando ferunt. Additur autemvox illa, pauperis, quæ hoc loco humilem significat,qui se pauperem agnoscit, et sine adiutorio Deinihil posse vel facere vel pati. Sic Sanctus Augusti-nus exponit in libro de Patientia 4 . Neque enimsoli pauperes, sed etiam divites veram patientiamhabere possunt, dummodo non in seipsis confi-dant, sed in Deo, a quo, ut veri pauperes donorumdivinorum, patientiam petant et accipiant. Hocidem Dominus ipse significare voluit, cum ait inEvangelio: In patientia vestra possidebitis animasvestras 5 . Illi enim soli vere possidebunt animam,id est vitam suam, ut propriam, et quæ a nullosubripi possit, qui patienter tolerabunt omnes af-flictiones, et ipsam etiam corporis mortem, ut nonpeccent in Deum. Quamvis enim moriendo vitamvideantur amittere, tamen non amittunt, sed inæternum custodiunt eam. Mors enim iustorumnon mors, sed somnus, isque admodum brevis dicipotest. Sed impatientes, qui ut vitam corporisnon amittant, peccare non dubitant, vel Christumabnegando, vel idola colendo, vel libidini succum-bendo, vel aliud quodcumque scelus perpetrando,illi videntur quidem ad tempus conservare vitamsuam, sed perdunt in æternum vitam corporis etanimæ. Et sicut veris patientibus recte dicitur:Capillus de capite vestro non peribit 6 : sic impa-tientibus dici debem, membrum de corpore vestroimmune a gehennæ incendio non manebit.

Denique hoc idem confirmat Apostolus, dicens:Patientia vobis necessaria est, ut voluntatem Deifacientes, reportetis promissionem 7 . Ubi patien-tiam non utilem, sed necessariam omnino essepronuntiat, ut voluntatem Dei semper faciamus,et voluntatem Dei facientes reportemus promis-sionem, id est, coronam gloriæ, quam repromisitDeus diligentibus se 8 , et mandata sua custodien-tibus. Si quis enim diligit me, sermonem meum

4 c. 155 Lc. 21, 196 Lc. 21, 187 Heb. 10, 368 Iac. 1, 12

Page 34: DE SEPTEM VERBIS A CHRISTO IN CRUCE Roberti S. R. E ... · autem crucis 1.Nequesolamobœdientiævir-tutem, sed etiam comites eius individuas, patien-tiam et humilitatem; ... bellum

servabit 9 , et qui non diligit me, sermones meosnon servat 10 . Itaque videmus, totam Scripturamsibi ipsi cohærentem, prædicare fidelibus patien-tiæ necessitatem. Hæc igitur causa est, cur Chris-tus voluerit in exitu de hac vita, testificari om-nibus invisibilem quamdam, et acerbissimam, etlongissimam passionem suam, sitim videlicet, uthoc tanto exemplo proposito, accenderemur adpatientiam in omni a#ictione servandam. Fuisseautem Christi sitim pœnam vehementissimam,paulo ante in explicatione verbi, Sitio, demons-travimus. Quod vero longissima fuerit, nullo ne-gotio demonstrari potest.

Ac ut incipiamus a flagellatione, cum Christusflagellaretur, iam fatigatus erat ex oratione pro-lixa, et agonia, ac sanguinis e!usione in horto:deinde ex multis itineribus, quæ illa ipsa nocteet die sequente confecerat, ab horto ad domumAnnæ, a domo Annæ ad domum Caiphæ, a do-mo Caiphæ ad domum Pilati, a domo Pilati addomum Herodis, a domo Herodis ad domum Pi-lati, quæ itinera multa milliaria continent; nequeDominus a cœna hesterna cibum, vel potum,vel somnum gustaverat; sed vexationes multas etgravissimas in domo Caiphæ acceperat, ad quasomnes accessit durissima flagellatio, quam sitisvehemens comitata est, et flagellatione finita, sitisnon finem sed incrementum accepit. Succesit coro-natio et illusio, ac nova vexatio, quam etiam sitiscomitata est, et coronatione finita, sitis non ex-tincta sed aucta est. Inde crucis patibulo onera-tus, quamvis ex toto itineribus et laboribus fes-sus, et sitibundus, processit ad montem Calvariæ.Itinere illo confecto, oblatum est ei vinum cumfelle mixtum, quod cum gustasset, noluit bibere.itaque iter quidem finem accepit, sed sitis, quætoto itinere pium Dominum cruciaverat, sine du-bitatione incrementum accepit. Secuta est cruci-fixio, et ex quatuor vulneribus, quasi ex fontibusquatuor sanguine defluente, unusquisque per secogitare potest, quam vehementer sitis creverit.Denique tribus horis sequentibus a sexta usquead nonam horam in horribilibus illis tenebris, vixcredi potest, quo sitis ardore sacratissimum illudcorpus confectum fuerit. Et quamvis acetum mi-nistri obtulerint ori eius, tamen quia non vinumvel aqua, sed acetum, id est, aspera et ingratapotio fuit, et valde modica, cum ex spongia guttassorbere deberet, et iam iam moriturus esset, veris-sime a"rmare licet Redemptorem nostrum a prin-cipio Passionis usque ad obitum gravissimum hoctormentum patientissime toleravisse. Quantum sitautem hoc tormentum, rari apud nos experiuntur,cum passim occurrant aquæ, quibus sitis sedaripossit, sed qui multos dies iter faciunt per locadeserta, illi experiuntur, quale sit tormentum sitis.

9 Jn. 14, 2310 Jn. 14, 24

Scribit Curtius, aliquando Alexandro magno perdesertum cum exercitu iter faciente occurrissepost longam ariditatem et sitim fluvium quem-dam, tanta vero aviditate cœpisse milites aquamillam bibere, ut multi intercluso spiritu statimextincti fuerint, et addit, multoque maior horumsic extinctorum numerus fuit, quam ullo amiseratbello. Itaque ardor ille sitis tam erat intolerabilisut non possent milites illi sibimet imperare, ut in-ter bibendum aliquantulum respirarent. Sic periitmaxima pars exercitus Alexandri. Inveniuntur e-tiam, qui præ magnitudine sitis suavem putaverintaquam luto admixtam, oleum, sanguinem, et aliasordidiora et horribiliora quæ nemo hauriret, nisiextrema necessitate coactus. Hinc discere debe-mus, quam acerba fuerit Christi passio, et quantain ea patientiæ virtus eluxerit, quæ nobis Deovolente innotuit, ut eam imitemur, et ita Christocompatiamur, ut simul cum illo glorificemur.

Sed audire mihi videor pias quasdam animas, quælibenter discerent, qua ratione possent ad hocpervenire, ut patientiam Christi serio imitarentur,et cum Apostolo dicere possent: Christo confixussum cruci 11 . Et cum Sancto Martyre Ignatio:Amor meus crucifixus est 12 . Res hæc non estadeo di"cile, ut multi existimare videntur. Nonenim necesse omnibus est humi cubare, flagel-lis ad sanguinem usque corpus proprium cædere,ieiunare quotidie in pane et aqua, cilicium aspe-rum vel ferream catenam ad nudam carnem quoti-die gerere, et alia id genus ad carnem adomandam,et cum vitiis et concupiscentiis crucifigendamfacere. Illa enim laudabilia et utilia sunt, cum fiuntab iis qui possunt, et non sine consilio magistrispiritualis; sed ego rationem exercendæ patientiæet Christum patientem imitandi demonstrare piislectoribus cupio, quæ omnibus conveniat, et nihilinsolitum, nihil novum, nihil quod ad popularemauram captandam fieri ullus suspicari possit.

Primum igitur aio, oportere patientiæ amatoremin illis laboribus et doloribus libenter versari,quæ certum fit, voluntati divinæ placere iuxtaillud Apostoli: Patientia vobis necessaria est, utvoluntatem Dei facientes reportetis promissionem13 . Quid autem velit Deus nos patienter subire,non est di"cile discere vel docere. Primum enimpro comperto habemus, ea quæ nobis mandatMater Ecclesia, quamvis dura vel di"cilia sint,obœdienter et patienter perficienda esse. Quidnobis mandat Ecclesia? ieiunia Quadragesimæ,Quotuor Temporum, et Vigiliarum. Ista si sus-cipiantur ut oportet, non sine patientia perficipossunt. Nam si quis velit in diebus ieiuniorumexquirere delicatas epulas, et in cœna sua, siveprandio uno, tantum cibi sumere, quantum in

11 Gal. 2, 1912 Epist. ad Rm.13 Heb. 10, 36

Page 35: DE SEPTEM VERBIS A CHRISTO IN CRUCE Roberti S. R. E ... · autem crucis 1.Nequesolamobœdientiævir-tutem, sed etiam comites eius individuas, patien-tiam et humilitatem; ... bellum

prandio simul et cœna capere solitus erat, et ho-ram anticipare, et postea sub vesperum cœnu-lam sumere tam copiosam, ut cœna dici possit,iste certe non facile esuriet, neque sitiet, nequepatientia opus habebit: sed si serio statuat, nonanticipare horam, nisi morbus aut alia necessitascogat, vulgares et viles epulas pœnitentiæ agendæaccommodatas sumere, easque in ea mensura quærefectionem unam, eamque ordinariam non exce-dat, et quod in alia refectione sumeretur, si diesieiunii non esset, dare pauperibus, ut sit iuxta B.Leonem, refectio pauperis, abstinentia ieiunantis14 . Et alibi: Esuriamus paulum dilectissimi, etaliquantulum quod iuvandis possit prodesse pau-peribus, nostræ consuetudini subtrahamus 15 . Etdenique sub noctem cœnula, quæ sumi a multissolet, vere sit cœnula: tum sine dubio patientianecessaria erit, ad esuriem et sitim tolerandam,et sic ieiunando, Christi patientiam utcumquesaltem imitabimur, et Christo confixi erimus cruci,saltem ex parte. At ista non sunt omnia neces-saria. Ita sit, sed ad patientiam exercendam etad Christi passionem imitandam necessaria sunt.Deinde Mater Ecclesia iubet Ecclesiasticos etregulares recitare, vel canere septem horas canon-icas, et ut fideles omnes saltem orando legant Do-minicam orationem et Angelicam salutationem.Ista sacra lectio, et oratio si fiat eo modo, quo pos-set, et deberet fieri, sine dubio patientiæ auxilioindigebit. Sed non desunt multi, qui ut patientiæsu!ragio non indigeant, tollere satagunt omnesdi"cultates. Primum quasi onus aliquod gravegerere debeant, velocissime percurrunt omnia, utvidelicet ab illo onere brevissime se expediant;deinde non erecti, et stantes, vel flexis genibus,sed sedentes, vel deambulantes horas canonicaslegunt, videlicet ut tædium lectionis et orationisvel sedendo minuatur, vel deambulando levetur.Loquor autem de iis, qui privatim horas legunt,non de illis, qui in choro psalmos decantant.Præterea ne somnum interrumpere cogantur, nonsolum horas diurnas, sed etiam nocturnas solefulgente decantant. De attentione et mentis eleva-tione, cum Deus laudatur, vel oratur, nihil dico,quia plerique nihil minus cogitant, quam id, quodcanunt vel legunt. Itaque sublata di"cultate con-sumendi longum tempus in electione, vel oratione,necnon surgendi ad horas nocturnas, et omissolabore standi, vel flectendi genua, et animum co-ercendi, ut non huc atque illuc divagetur, sed totussit in iis, quæ legit; mirum non est, si multi patien-tiæ subsidio egere non videantur. Sed isti audiant,qua sollicitudine canonicas horas Sanctus Francis-cus legebat, et tunc intelligent, hoc pium o"ciumsine patientiæ auxilio peragi non posse. Sic igi-tur loquitur Sanctus Bonaventura in vita SanctiFrancisci: Solitus erat vir sanctus horas canon-

14 Serm. 11 de ieiun. 10 mensis15 Serm. 9 de ieiun. 7 mensis

icas non minus timorate Deo persolvere, quamdevote: nam licet oculorum, stomachi, splenis, ethepatis ægritudine laboraret; nolebat tamen muro,vel parieti inhæreri, dum psalleret; sed horas sem-per erectus et sine caputio non girovagis oculis,nec cum aliqua syncopa persolvebat; si quandoesset in itinere constitutus, figebat tunc temporisgressum, huiusmodi consuetudinem reverentem, etsacram ob pluviarum inundantiam non omittens.Graviter etiam se putabat o!endere, si quandoorationi deditus vanis phantasmatibus interius va-garetur. Cum aliquid tale accideret, non parcebatconfessioni, quin illud protinus expiaret. Psalmoscum tanta mentis attentione dicebat, quasi Deumpræsentem haberet, et cum nomen Domini in eisoccurreret, præ suavitatis dulcedine, labia sua lin-gere videbatur. Certe si quis conari velit sic ho-ras canonicas legere, et noctu etiam surgere adnocturnas horas persolvendas, experietur omnino,sine labore et patientia se non posse divino o"ciosatisfacere. Multa sunt alia, quæ mater Ecclesiade voluntate Dei, ex litteris sacris edocta, præci-pit, quæ sine patientia recte peragi non possunt,qualia sunt, dare superfluum opum pauperibus,ignoscere peccantibus in nos, et satisfacere iis,quos nos o!endimus; confessio peccatorum om-nium saltem annis singulis, perceptio sacrosanc-tæ Eucharistiæ, quæ non parvam exigit præpara-tionem, quæ sine patientia recte peragi non pos-sunt; sed ego pauca ista per modum exempli volui.

Alterum est, in quo divina voluntas cernitur, etsine patientia perfici nequit, id totum, quod adnos vexandos vel dæmones, vel homines faciunt.Quamvis enim homines mali, et dæmones pessi-mi, cum nos exercent, nihil boni cogitent, tamenDeus, sine quo illi nihil agere possunt, illam vexa-tionem non permitteret, nisi nobis utilem iudi-caret; proinde omnis illa vexatio de manu Do-mini suscipienda, ac per hoc patienter et liben-ter toleranda est. Sic Iob simplex et rectus, nonignorabat stragem illam, quam passus est, cumuna die perdidit omnes opes, et omnes filios, acdeinde totius corporis sanitatem, a diaboli invidiaprocedisse, dixit tamen: Dominus dedit, Dominusabstulit, sit nomen Domini benedictum 16 , quianoverat, stragem illam sine Dei voluntate fieri nonpotuisse. Non hæc dico, quasi velim homines abhominibus, vel a dæmonibus a#ictos, non posse,aut non debere resarcire damna, medicinam ad-ferre corpori, seque resque suas defendere: sed hoctantum admoneo, non esse cogitandum de ultionecontra homines malos, neque reddendum malumpro malo, sed patienter tolerandum, quod Deusnos tolerare voluerit, ut voluntatem Dei facientesreportemus promissionem.

Postremum illud est, ut omnia, quæ casu velfortuito accidere videntur, ut nimiam siccitatem,

16 Iob 1, 21

Page 36: DE SEPTEM VERBIS A CHRISTO IN CRUCE Roberti S. R. E ... · autem crucis 1.Nequesolamobœdientiævir-tutem, sed etiam comites eius individuas, patien-tiam et humilitatem; ... bellum

nimiam pluviam, pestilentiam, penuriam, et aliaid genus, intelligamus, non sine providentia et vo-luntate Dei contingere, ac per hoc non queramurde elementis, vel de ipso Deo, sed agnoscamusflagellum Dei et peccata nostra, et subiecti Deo, inhumilitate vera patienter feramus omnia; sic enimfiet, ut placatus Deus relinquat post se benedic-tionem, et nos ut filios paterna pietate castiget,non ut adulterinos hæreditate cœlesti privet. Ad-dam ex Sancto Gregorio exemplum unum, ex quointelligi possit, quanta sit merces patientiæ. Inhomilia trigesima quinta super Evangelia narrat,quendam Stephanum adeo fuisse patientem, ut eossibi præ cæteris amicos crederet, qui sibi moles-tiam aliquam irrogassent, et gratias pro contu-meliis redderet: damna sibi illata, lucra maximaexistimaret, adversarios omnes in adiutoribus etbenefactoribus numeraret. Hunc sine dubitationemundus amentem et stultum esse censuisset, sedipse Apostolum Christi non surda aure audiveratdicentem: Si quis videtur inter vos sapiens esse inhoc sæculo, stultus fiat, ut sit sapiens 17 , nam,ut in eodem loco Sanctus Gregorius dicit, huicmorienti Angeli multi visi sunt adfuisse, qui eiusanimam in cœlum recta deferrent, et ipse SanctusDoctor, hunc Stephanum inter Martyres sanctosob eius patientiam eximiam numerare non du-bitavit.

Capitulum XIDe quarto fructu verbi quinti

Adhuc superest fructus unus, isque dulcissimus,qui ex verbo, Sitio, decerpi potest. Sanctus enimAugustinus enarrans Psalmum sexagesimum oc-tavum, exponens verbum, Sitio, dicit, eo ver-bo significatum fuisse non solum desiderium po-tus corporalis, sed etiam desiderium, quo Chris-tus flagrabat fidei et salutis inimicorum suorum.Sed possumus nos occasione accepta ex SanctiAugustini sententia, paulo altius ascendere, acdicere: Christum sitivisse gloriam Dei, et salutemhominum: nos autem sitire debere gloriam Dei,honorem Christi, salutem nostram, et salutemfratrum nostrorum. Et quidem, quod Christussitierit gloriam Patris et salutem animarum, du-bitari non potest: id enim clamant omnia operaeius, et omnes conciones eius, et omnes passioneseius, et omnia miracula eius.

Nobis potius cogitandum est, ut non simus in-grati tanto benefactori, qua ratione sic inflammaripossimus, ut vere sitiamus honorem Dei, qui sicdilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret1 , et simul Christi gloriam vere atque ardentersitiamus, qui dilexit nos, et tradidit semetipsum

17 1 Cor. 3, 181 Jn. 3, 16

pro nobis hostiam et oblationem Deo in odoremsuavitatis 2 . Necnon, ut sic vere compatiamurfratribus nostris, ut salutem ipsorum ardentissimesitiamus. Sed illud nobis est maxime necessarium,ut salutem propriam ita vere et ex animo sitiamus,ut sitis illa cogat nos omnia pro viribus cogitare,et loqui, et agere, quæ ad salutem nostram conse-quendam expediunt. Si enim nos neque honoremDei, neque Christi gloriam, neque salutem proxi-morum sitiamus, non propterea vel Deus honoredebito carebit, vel Christus gloria sua privabitur,vel proximi salutem non consequentur, sed nos ipsivere peribimus in æternum, si salutem propriamsitire neglexerimus. Ex quo mihi sæpe vehemensadmiratio subit, unde fiat, ut sciamus, Christumsalutem nostram tam ardenter sitivisse, et nos ipsiqui certo credimus Christum esse Dei sapientiam,non moveamur ad eius exemplum imitandum inre, quæ nobis super omnia necessaria est. Necminus admiror, quod nos ipsi temporalia bonatam ardenter sitiamus, quasi essent bona sem-piterna, et salutem vere sempiterna tam negligen-ter quæramus, et non solum non sitiamus, sed vixleviter desideremus, quasi res esset momentaneaet levis. Adde, quod temporalia non sunt purabona, sed admixta malis plurimis, et tamen sol-licite et anxie appetuntur; salus æterna nullummalum habet admixtum, et tamen sic negligitur,sic leviter appetitur, ac si nihil solidi contineret.Illumina Domine oculos meos interiores, ut inve-niam aliquando tam noxiæ ignorantiæ causam.

Amor certe desiderium parit, desiderium vero cumardere vehementer incipit, sitis appellatur. Sedquis potest non amare salutem propriam, præser-tim æternam, et ab omni malo immunem? et sinon potest non amari res tanta, cur non vehe-menter desideratur? cur non ardenter sititur? curnon totis viribus qæritur? Fortasse ratio est, quiasalus æterna non cadit sub sensum, ideoque nequeexperimentum eius habemus, quale plane nobisadest de salute corporali; proinde istam sitimus,illam frigide desideramus. Sed si res ita se habet,unde David, qui homo mortalis erat, tam ardentervisionem sitiebat Dei, in qua visione salus æternaconsistit, ut clamaret: Quemadmodum desideratcervus ad fontes aquarum, ita desiderat animamea ad te Deus. Sitivit anima mea ad Deum,fontem vivum, quando veniam, et apparebo antefaciem Dei? 3 Ubi Propheta adhuc in terris ma-nens, visionem Dei, quæ est ipsa salus æterna,ardentissime sitiebat.

Quod idem non soli contigit Davidi, sed virisplurimis sanctitate insignibus, quibus res omnesterrenæ sordebant, et insipidæ videbantur, et solavehementissime sapiebat et dulcissima esse vide-batur memoria, vel recordatio Dei. Non igitur

2 Ephes. 5, 23 Psalm. 41, 2-3

Page 37: DE SEPTEM VERBIS A CHRISTO IN CRUCE Roberti S. R. E ... · autem crucis 1.Nequesolamobœdientiævir-tutem, sed etiam comites eius individuas, patien-tiam et humilitatem; ... bellum

causa, cur nos non ardenter sitiamus beatitudinemsempiterna, ea est, quod ea sub sensu non cadat,sed quod non attente et assidue cum plena fidecogitetur. Cur autem non ita, ut oportet, cogi-tetur, causa est, quia nos spiritales non sumus,sed animales. Animalis enim homo non percipitea, quæ sunt spiritus Dei 4 . Quare si cupis, ani-ma, sitire salutem tuam, et aliorum, et multoetiam magis honorem Dei, et gloriam Christi, audiBeatum Iacobum dicentem: Si quis ex vobis in-diget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibusa"uenter, et non improperat, et dabitur ei 5 .Neque enim ista tam sublimis sapientia in scholismundi reperitur, sed in solo auditorio spiritus Dei,qui hominem animalem convertit in spiritualem,neque satis est semel et frigide petere, sed oportetperseverare pulsando, et inenarrabili gemitu cla-mare ad aures Patris. Si enim pater carnalis plo-ranti filiolo, et panem poscenti denegare non solet,quanto magis, inquit Dominus, Pater vester decœlo dabit spiritum bonum petentibus se? 6

Capitulum XIIExponitur ad litteram verbum sextum:!!Consummatum est"" (Jn. 19, 30)

Verbum sextum a Domino in cruce prolatum,refertur ab eodem Sancto Ioanne, ut pene coniunc-tum cum quinto. Statim atque Dominus dixe-rat, Sitio, et acetum sibi oblatum biberat, ad-didit Sanctus Ioannes: Cum ergo accepisset Iesumacetum, dixit, Consummatum est 1 . Et quidemad litteram nihil est aliud, consummatum est,nisi consummatum, ac perfectum est opus pas-sionis. Siquidem opera duo iniunxerat Pater Fi-lio, unum prædicandi Evangelium, alterum pa-tiendi pro genere humano. De priore opere dixitDominus apud Ioannem, Opus consummavi, quoddedisti mihi, ut facerem: manifestavi nomen tuumhominibus 2 . Hæc dixit Dominus post ultimamet longissimam concionem habitam ad discipulospost cœnam. Proinde tunc consummavit primumopus, quod ei Pater iniunxerat. Alterum opus eratbibendi calicem passionis, de quo Dominus ait,Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum?3 et alibi, Pater, si vis, transfer calicem hunc ame 4 , et alibi, Calicem quem dedit mihi Paternon vis ut bibam illum? 5 De hoc igitur Dominusproximus morti ait, Consummatum est, calicemenim exhausi totum usque ad fæces; nihil iam

4 1 Cor. 2, 145 Iac. 1, 56 Lc. 11, 131 Jn 19, 302 Jn. 17, 43 Mt. 20, 224 26, 395 Jn. 18, 11

superest, nisi ut habeam ex vita. Et inclinatocapite tradidit spiritum 6 .

Sed quoniam neque Dominus ipse, neque Sanc-tus Ioannes, brevitati consulentes, explicaverunt,quid esset illud, quod consummatum est, data estnobis occasio ad plura mysteria, non sine rationeet fructu illud applicandi. Primum igitur Sanc-tus Augustinus in commentario huius loci, refertvocem illam, Consummatum est, ad impletionemprophetiarum, quæ de ipso erant. Sciens enim,inquit Evangelista, quia iam omnia consummataerant, ut consummaretur Scriptura, dixit, Sitio,et paulo post, accepto aceto, dixit, Consumma-tum est, id est, impletum est illud, quod super-erat adimplendum. Ex quo intelligimus, etiamillum voluisse dicere, consummata et adimpletaiam esse, quæ de ipsius vita et morte prædictaa Prophetis fuerant. Vere enim omnia prædictafuerant. Conceptio: Virgo concipiet 7 . Nativitasin Bethleem: Et tu Bethleem Ephrata, et ex te mihiegreditur qui sit dominator in Israel 8 . Appari-tio novæ stellæ: Orietur stella ex Iacob 9 . Ado-ratio Regum: Reges Tharsis et insulaæ munerao!erent 10 . Prædicatio Evangelii, Spiritus Do-mini super me, evangelizare pauperibus misit me11 . Miracula: Deus ipse veniet, et salvabit nos;tunc aperientur oculi cæcorum, et aures surdo-rum patabunt; tunc saliet sicut cervus, claudus,et aperta erit lingua mutorum 12 . Sessio superasinam et pullum eius: Ecce Rex tuus veniet tibiiustus et Salvator: ipse pauper et ascendens superasinam, et pullum filium asinæ 13 . Denique passiotota per partes descripta est a Davide in Psalmis14 , et ab Isaia 15 , Ieremia 16 , Zacharia 17 etaliis. Atque hoc est, quod ipse Dominus iturusad passionem dicebat: Ecce ascendimus Ierosoly-mam, et consummabuntur omnia, qua scripta suntper Prophetas de filio hominis 18 . De illis igitur,quæ consummanda erant, nunc dicit, Consumma-tum est; id totum videlicet, quod consummandum,id est, implendum erat, ut Prophetæ fideles in-venirentur.

Deinde, Consummatum est, significat ex sententiaSancti Ioannis Chrysostomi, consummatam fuissein morte Christi potestatem, quæ permissa erathominibus et dæmonibus in Christum, de quapotestate Christus ipse dixit ad Principes Sacer-

6 Jn. 19, 307 Isa. 7, 148 Mich. 5, 29 Num. 24, 1710 Psalm. 71, 1011 Isa. 61, 112 Isa. 35, 513 Zach. 9, 914 Psalm. 2115 Isa. 5316 Ier. 1117 Zach. 1218 Luc. 19, 31

Page 38: DE SEPTEM VERBIS A CHRISTO IN CRUCE Roberti S. R. E ... · autem crucis 1.Nequesolamobœdientiævir-tutem, sed etiam comites eius individuas, patien-tiam et humilitatem; ... bellum

dotum et Magistratus Templi, et Seniores: Hæcest hora vestra, et potestas tenebrarum 19 . Hæcigitur hora, et hoc tempus totum, quo Deo permit-tente potestatem habuerunt impii in Christum,finitum est, cum Dominus dixit, Consumatum est ;tunc enim finem accepit peregrinatio Filii Dei in-ter homines, quam prædixit Baruch, cum ait: Hicest Deus noster, et non æstimabitur alius adversuseum. Hic adinvenit omnem viam disciplinæ, ettradidit illam Iacob puero suo, et Israel dilectosuo. Post hæc in terris visus est, et cum ho-minibus conversatus est 20 . Et simul cum peregri-natione finem accepit vitæ mortalis conditio, se-cundum quam esuriebat, sitiebat, dormiebat, fati-gabatur, iniuriis et flagellis, vulneribus et mortiobnoxius erat. Itaque ubi dixit Christus in cruce,Consummatum est, et inclinato capite tradiditspiritum, consummatum est iter, de quo dixerat:Exivi a Patre et veni in mundum: iterum relin-quo mundum, et vado ad Patrem 21 . Consum-mata est peregrinatio laboriosa, de qua dictumerat a Ieremia: Expectatio Israel, Salvator eius intempore tribulationis: quare quasi colonus futuruses in terra, et quasi viator declinans ad manen-dum? 22 Consummata est mortalitas humanitatiseius, et consummata est potestas omnium inimi-corum eius in ipsum. Tertio, consummatum estsacrificium omnium sacrificiorum maximum, etin quod omnia sacrificia veteris Legis, tamquamfiguræ et umbræ, in sacrificium verum et solidumintuebantur. Sic enim loquitur Sanctus Leo: Tra-xisti Domine omnia ad te, quoniam scisso templivelo, Sancta Sanctorum ab indignis Pontificibusrecesserunt, ut figura in veritatem, Prophetia inmanifestationem, et Lex in Evangelium verteretur23 . El paulo post: Nunc etiam carnalium sacri-ficiorum varietate cessante, omnes di!erentiashostiarum, una corporis et sanguinis tui impletoblatio. In hoc enim Christi sacrificio, sacerdosest Deus homo; ara, crux; sacrificium, Agnus Dei;ignis holocausti, charitas; fructus sacrificii, mundiredemptio. Sacerdos, inquam, fuit Deus homo,quo nullus maior excogitari potest: Tu es sacer-dos in æternum secundum ordinem Melchisedech24 . Et vere secundum ordinem Melchisedech, quiaMelchisedech sine patre, sine matre, sine genealo-gia legitur in Scripturis: et Christus sine patrefuit in terra, sine matre in cœlo, sine genealogialegitur in Scripturis, quia generationem eius, quisenarrabit? 25 , quippe ante luciferum genitus 26 ,et egressus eius ab initio, a diebus æternitatis 27 .

19 Luc. 22, 5320 Baruch 3, 3621 Jn. 16, 2822 Ier. 14, 823 Serm. 8 de Pass. Dom.24 Psalm. 109, 425 Isa. 53, 826 Psalm. 109, 327 Mich. 5, 2

Ara fuit crux, quæ quanto vilior fuit antequamChristus eam subiret, tanto postea illustrior etnobilior facta est, et in novissimo die apparebitin cœlo, sole splendidior. De Cruce enim intelligitEcclesia, quod dicitur in Evangelio: Tunc parebitsignum Filii hominis in cœlo 28 , sic autem cantatEcclesia: Hoc signum crucis erit in cœlo, cumDominus ad iudicandum venerit. Quod idem con-firmat Sanctus Ioannes Chrysostomus 29 , illudetiam observans, quod quando sol obscurabitur,et luna non dabit lumen suum, tunc in cœlo cruxapparebit ipso sole lucidior. Porro sacrificium fuitAgnus Dei prorsus innocens et immaculatus. Dequo Isaias: Sicut ovis ad occisionem ducetur, etquasi agnus coram tondente se obmutescet, et nonaperiet os suum 30 . Et præcursor Domini: Ecce,inquit, Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi31 . Et Apostolus Petrus: Non corruptibilibus aurovel argento redempti estis, sed pretioso sanguinequasi Agni immaculati Christi, et incontaminati32 . Qui etiam dicitur in Apocalypsi 33 , Agnusoccisus ab origine mundi, quia pretium eius a Deoprævisum, proderat etiam illis qui Christi tempo-ra præcesserunt. Ignis holocaustum cremans sacri-ficiumque perficiens, est charitas immensa, quasifornax vehementer accensa, quæ flagrabat in cordeFilii Dei, et quam aquæ multæ passionum ex-tinguere non potuerunt. Denique fructus sacrificiifuit expiatio peccatorum omnium filiorum Adam,sive mundi totius reconciliatio. Sic enim loquiturSanctus Ioannes in Epistola sua prima: Ipse estpropitiatio pro peccatis nostris; non pro nostrisautem tantum, sed etiam pro totius mundi 34 .Quod idem significant verba S. Ioannis Baptistæ:Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi35 .

Una sola restat quæstio, ad quem modum Chris-tus idem potuerit esse sacerdos et victima: sacer-dotis enim o"cium est mactare victimam: Chris-tus autem non se ipse mactavit, neque potu-it id iure facere, quia sacrilegium perpetrasset,non sacrificium obtulisset. Sed vere Christus nonse ipse occidit, et tamen vere sacrificium ob-tulit, quia libens et volens se mactandum ob-tulit, ad gloriam Dei, et expiationem peccati.Neque enim potuissent umquam milites aut satel-lites eum comprehendere vel tenere, neque clavimanus eius pedesque transfigere, neque mors adeum quantumvis crucifixum accedere potuisset,nisi ipse voluisset. Itaque verissime dicit Isaias:Oblatus est, quia ipse voluit 36 . Et ipse Dominus:

28 Mt. 24, 3029 Hom. 77 in cap. 24 Mt.30 Isa. 53, 731 Jn. 1, 2932 1 Petr. 1, 1833 Apoc. 13, 834 1 Jn. 2, 235 Jn. 1, 2936 Isa. 53, 7

Page 39: DE SEPTEM VERBIS A CHRISTO IN CRUCE Roberti S. R. E ... · autem crucis 1.Nequesolamobœdientiævir-tutem, sed etiam comites eius individuas, patien-tiam et humilitatem; ... bellum

Ego pono animam meam, nemo tollit eam a me,sed ego pono eam a me ipso 37 . Et apertissimeApostolus Paulus: Christus dilexit nos, et tradiditsemetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deoin odorem suavitatis 38 . Admirabili igitur rationeet modo, quod mali, sive peccati et sceleris fuit inpassione Christi, id totum ad Iudam et Iudæos, adPilatum et milites pertinet; et isti non sacrificiumobtulerunt, sed sacrilegium dici meruerunt. Quodin eadem passione fuit boni, religiosi, et pii, idtotum Christi est, qui ex a#uentissima charitatesua ut iram Dei placaret et mundum Deo recon-ciliaret, et iustitiæ divinæ satisfaceret, et genushumanum non periret, obtulit se ipse victimamDeo, non se occidendo, sed mortem, et mortemcrucis patientissime tolerando. Quod paucissimisverbis Sanctus Leo expressit, cum ait: Admisitin se impias manus furentium, qui dum proprioincumbunt sceleri, famulati sunt Redemptori 39 .

Quarto, in Christi morte consummatum est prœ-lium ingens Christi cum Principe huius mundi. Dequo prœlio loquitur Dominus ipse apud Ioannemdicens: Nunc iudicium est mundi, nunc Princepshuius mundi eiicietur foras, et ego si exaltatusfuero a terra, omnia traham ad meipsum 40 . Hocvero prœlium iudiciale fuit, non militare: qualiasunt prœlia litigantium, non qualia sunt prœliamilitum. Litigabat enim diabolus cum Filio Deide possessione mundi, id est, generis humani. Dia-bolus a longo tempore intruserat se in posses-sionem mundi, quia vicerat primum hominem, etservum suum illum fecerat cum universia eius pro-genie. Itaque ipse etiam B. Paulus dæmones vocatprincipes et potestates mundi, et rectores tene-brarum harum 41 . Et Christus ipse, ut paulo antediximus, vocat diabolum Principem mundi huius.Nec solum diabolus se mundi principem haberivolebat, sed etiam Deum. Unde est illud Psalmo-graphi: Dii gentium dæmonia, Dominus autemcœlos fecit 42 . Passim enim diabolus in sculp-tilibus Gentium adorabatur, et sacrificiis arietumet vitulorum colebatur. Ab altera parte Filius Dei,ut verus et legitimus heres universorum, mundiprincipatum sibi repetebat. Hoc igitur prœlium incruce tandem consummatum est, et lata sententiain favorem Domini nostri Iesu Christi: quia Domi-nus in cruce plenissime satisfecit iustitiæ divinæpro culpa hominis primi, et omnium filiorum eius.Reddita enim est obœdientia Patri a Filio, maiorquam fuisset inobœdientia servi ad Dominum. Ethumiliatus est Filius Dei usque ad mortem inhonorem Patris, magis quam in superbiam elatusfuisset servus in iniuriam Dei. Ita Deus reconci-

37 Jn. 10, 1738 Eph. 5, 239 Serm 10 de Pass.40 Jn. 12, 3141 Eph. 6, 1242 Psalm. 95, 5

liatus in gratiam Filii generi humano, eripuit illudde potestate diaboli, et transtulit in regnum filiidilectionis suæ 43 .

Est et alia ratio, quam adducere solet B. Leo,quam verbis illius reddemus: Si crudelis, in-quit, superbus inimicus consilium misericordiæDei nosse potuisset, Iudæorum animos mansuetu-dine potius temperare, quam iniustis odiis studuis-set accendere, ne omnium captivorum amitteretservitutem, dum nihil sibi debentis persequitur li-bertatem 44 . Egregia omnino ratio: æquum enimfuit, ut diabolus imperium amitteret in eos omnes,quos per peccatum servos sibi fecerat; quia inChristum, qui servus eius non erat, et quemad peccandum numquam induxerat, extenderemanus, eumque ad mortem usque persequi nondubitaverit.

Sed si res ita se habet, si prœlium consummatumest, si victoria penes Filium Dei stetit, et ipseomnes homines vult salvos fieri 45 : cur tam multiusque ad hanc diem mancipia diaboli sunt in hacvita, et ad tormenta gehennæ rapiuntur in alia?Uno verbo respondeo: Quia sic ipsi volunt. Chris-tus enim a prœlio victor regrediens, duo quæ-dam ingentia beneficia humano generi præstitit:Unum, ut iustis paradisi ianuam aperiret, quæ aprimi hominis lapsu usque ad eam diem clausafuerat; et illo ipso die victoriæ suæ dixit: Hodiemecum eris in paradiso 46 , latroni, qui meritosanguinis eiusdem Christi per fidem, spem, etcharitatem iustificatus fuerat; unde canit exultansEcclesia: Tu devicto mortis aculeo, aperuisti cre-dentibus Regna cœlorum. Alterum, ut Sacramentainstitueret, quæ vim haberent remittendi pecca-ta, et gratiam conferendi, et præcones in omnespartes mundi mitteret, qui alta voce prædicarent:Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit 47 .Itaque victor in prœlio Dominus, viam stravit om-nibus ad libertatem gloriæ filiorum Dei. Quod simulti nolunt eam viam ingredi, culpa sua pereunt,non impotentia vel negligentia Redemptoris.

Quinto denique, Consummatum est, rectissimepotest intelligi de consummatione ædificii, quodest Ecclesia. Perfectionem enim ædificii, consum-mationem dici, auctor est ipse idem magister nos-ter Christus, qui aid apud Lucam: Hic homo cœpitædificare, et non potuit consummare 48 . Porro Ec-clesiam in passione Christi fuisse consummatam,quæ in eius baptismo fuerat inchoata, docentSancti Patres, Epiphanius in libro tertio adversushæreses 49 , et Sanctus Augustinus in libro ultimo

43 Col. 1, 1344 Serm. 10 de Pass.45 1 Tim. 2, 446 Lc. 23, 4347 Mc. 16, 1648 Lc. 14, 3049 Lib. 3 hæres. 78

Page 40: DE SEPTEM VERBIS A CHRISTO IN CRUCE Roberti S. R. E ... · autem crucis 1.Nequesolamobœdientiævir-tutem, sed etiam comites eius individuas, patien-tiam et humilitatem; ... bellum

de Civitate Dei 50 . Qui docent, Evam de costaAdami ipso dormiente ædificatam, typum fuisseEcclesiæ, quæ ex Christi latere, dum ipse dormirecœpisset per mortem, ædificata est: et notant, nonsine mysterio dixisse Scripturam, Evam fuisse ædi-ficatam, non formatam. Quod autem a baptismoChristi ædificari cœperit Ecclesia, probat SanctusAugustinus ex Psalmo, ubi dicitur: Dominabitura mari usque ad mare, et a flumine usque ad ter-minos orbis terrarum 51 . Regnum enim Christi,quod est Ecclesia, cœpit a baptismo Christi, inquo ipse baptismum Ioannis accipiens, aquas con-secravit, et baptismum suum instituit, quod estianua Ecclesiæ, et tunc manifeste innotuit, vocePatris audita de cœlo: Hic est Filius meus dilectus,in quo mihi bene complacui: ipsum audite 52 .Et ex eo tempore Dominus cœpit prædicare, etcongregare discipulos, qui fuerunt primi qui adEcclesiam accesserunt. Quamvis autem apertio la-teris Christi post mortem facta sit, et tunc exierintsanguis et aqua, quæ significant duo præcipuaSacramenta Ecclesiæ, Baptismum et Eucharis-tiam, tamen a Christi passione virtutem accipiuntomnia Sacramenta. Et quod de latere Christi iamdefuncti fluxerint sanguis et aqua, declaratio fuitmysteriorum, non institutio. Rectissime igitur di-citur consummatio ædificii Ecclesiæ tunc facta,cum Christus dixit: Consummatum est. Quia tuncnihil supererat nisi mors, quæ statim consecutaest, et redemptionis pretium consummavit.

Capitulum XIIIDe primo fructu verbi sexti

Non pauci fructus ex verbo sexto decerpi pos-sunt, si quis huius verbi fœcunditatem attenteconsideret. Ac primum ex eo quod diximus, Con-summatum est, intelligi debere de impletionevaticiniorum, deducit Sanctus Augustinus utilis-simum documentum. Nam quemadmodum cer-ti sumus ex ipso eventu rerum, vera fuisse quæProphetæ Sancti tanto antea prædixerunt, ita cer-ti esse debemus, omnino futura esse, quæ iidemProphetæ futura prædixerunt, quamvis adhuc im-pleta non sint. Prophetæ siquidem non humanavoluntate, sed Spiritu Sancto inspirante locutisunt, et quia Spiritus Sanctus Deus est, et nonpotest ullo modo fieri ut fallatur vel mentiaturDeus, ideo certissimi sumus, omnino esse adim-plenda, quæ futura denuntiata sunt, et impletanon sunt. Sicut usque ad hodiernam diem, inquitSanctus Augustinus, omnia evenerunt, sic et quærestant, eventura sunt. Timeamus diem Iudicii,venturus est Dominus, qui venit humilis, venietexcelsus. Hæc ille. Sed nos argumenta maiora te-

50 Lib. 22 cap. 1751 Lib. 27 de Civit. c. 8. Psalm. 7152 Mt. 3, 17

nemus, quam antiqui tenuerint, ut in fide rerumfuturarum non hæsitemus. Qui enim Christi tem-pora præcesserunt, sine experimento ullo multacredere tenebantur; nos ex iis quæ scimus im-pleta, facile credere possumus adimplenda quærestant. Qui temporibus Noe audiebant futurumesse diluvium generale, hoc ipsum prædicante NoePropheta Domini, non verbo solum, sed etiammagno illo labore, quo arcam sollicite fabricabat,non erant faciles ad credendum, quia diluviumeiusmodi numquam viderant, et ideo repentina su-per eos ira divina descendit. Nos vero, qui scimusimpletum fuisse, quod Noe Propheta prædixit, curnon facile credemus futurum diluvium ignis, eteo destruenda omnia, quæ nunc tanti facimus?Et tamen revere pauci sunt, qui ista futura itacredant, ut desiderium a rebus perituris avocent,et ibi figant corda, ubi vera et sempiternam suntgaudia.

Sed hoc ipsum est prædictum ab ipso Domino, utinexcusabiles sint futuri, qui ex impletione præte-ritorum vix adduci possunt ut credant adimplen-da esse futura. Sic enim Dominus loquitur: Sicutin diebus Noe, ita erit adventus Filii hominis.Sicut enim erant in diebus ante diluvium come-dentes et bibentes, nubentes et nuptui tradentes,usque ad eum diem quo intravit Noe in arcam,et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulitomnes: ita erit et adventus Filii hominis. Vigi-late ergo, quia nescitis qua hora Dominus vesterventurus sit 1 . Et Apostolus Petrus: Adveniet,inquit, dies Domini, ut fur, in quo cœli magnoimpetu transient, elementa vero calore solventur,terra autem, et quæ in ipsa sunt opera, exurentur2 . Sed, inquiunt, ista procul absunt. Esto proculabsint si tamen procul absunt, certe mors tua nonprocul abest, et hora eius incerta est. Et certumest tamen, in iudicio etiam particulari, quod nonprocul abest, reddendam esse rationem de verbootioso. Et si verbo otioso, quid fiet de verbo per-nicioso? de blasphemia, quæ tam multis familiarisest? et si verbis, quid de rebus? de furtis? deadulteriis? de fraudibus in emendo et vendendo?de cædibus? de incendiis? de peccatis aliis etiamgravioribus? Itaque res prædictæ iam impletæ nosinexcusabiles reddent, nisi certissime credamusesse omnino implenda quæ restant: neque satisest credere, nisi fides nos e"caciter moveat adfacienda vel fugienda. Si dicenti architecto domumminari ruinam, et qui intus sunt, fidem se haberearchitecto dicant, et tamen non exeant, et ruinadomus se opprimi sinant, quid dicemus illa fide?id quod Apostolus de similibus ait: Confitentur senosse Deum, factis autem negant 3 . Et si iubentimedico, ne ægrotus vinum bibat, æger assentiaturmedicum utilia præcepisse, atque interim vinum

1 Mt. 242 2 Petr. 3, 13 Tit. 1, 16

Page 41: DE SEPTEM VERBIS A CHRISTO IN CRUCE Roberti S. R. E ... · autem crucis 1.Nequesolamobœdientiævir-tutem, sed etiam comites eius individuas, patien-tiam et humilitatem; ... bellum

postulet, et irascatur nisi detur, quid dicemus?certe vel ægrotum phrenesi laborare, vel medicofidem non habere. Utinam non essent plurimi interChristianos, qui futurum iudicium Dei, et alia idgenus dicant se credere, factis autem negent!

Capitulum XIVDe secundo fructu verbi sexti

Alter fructus colligi potest ex secunda explica-tione verborum Christi, Consummatum est. Di-ximus enim cum Sancto Ioanne Chrysostomo, con-summatum fuisse in morte Christi iter laborio-sum peregrinationis ipsius Christi. Quæ quidemperegrinatio, negari non potest quin fuerit supramodum aspera; sed tamen asperitas illa, brevi-tate et fructu, gloria et honore compensata est.Duravit annis triginta tribus, sed quid est laborannorum triginta trium ad quietem æternitatiscomparatus? Laboravit Dominus in fame et siti,in doloribus multis, in iniuriis sine numero, inplagis, in vulneribus, in ipsa morte, sed nunc tor-rente voluptatis potatur, quæ voluptas non de-ficiet in æternum. Denique humiliatus est, fac-tus opprobium hominum et abiectio plebis 1 adbreve tempus, sed Deus exaltavit illum, et dona-vit illi nomen, quod est super omne nomen: utin nomine Iesu omne genu flectatur, cœlestium,terrestrium, et infernorum 2 . Contra vero Iudæiperfidi exultaverunt ad horam in passione Christi;Iudas avaritiæ mancipium exultavit ad horam inlucro paucorum nummorum; Pilatus exultavit adhoram, quia non amisit amicitiam Augusti, etrecuperavit amicitiam Regis Herodis; sed iam adannos fere mille sexcentos cruciantur in gehenna,et fumus eorum ascendet in sæcula sæculorum.Ex his discant omnes servi crucis, humiles, mites,patientes, quam bonum et faustum sit, crucemsuam tollere in præsenti vita, et Christum ducemsequi; nec ullo modo invideant iis, qui felicesesse videntur in hoc sæculo. Vita enim Christi,et Sanctorum Apostolorum et Martyrum, veris-simus commentarius est verborum Magistri om-nium magistrorum: Beati pauperes, beati mites,beati qui lugent, beati qui persecutionem patiunturpropter iustitiam, quoniam ipsorum est Regnumcœlorum 3 . Et contra: Væ vobis divitibus, quiahabetis consolationem vestram; væ vobis, qui satu-rati estis, quia esurietis; væ vobis qui ridetis nunc,quia lugebitis et flebitis 4 . Et quamvis non solumverba Christi, sed etiam vita et mors Christi, idest, non solum textus, sed etiam commentarius apaucis intelligatur et capiatur in gymnasiis huiusmundi, tamen si quis exire voluerit de mundo,

1 Psalm. 21, 72 Phil. 2, 93 Mt. 54 Lc. 6, 24

et ad cor suum intrare, et serio meditari, ac sibiipsi dicere: Audiam quid loquatur in me DominusDeus 5 , et simul humili prece et gemitu columbinopulsare voluerit ad aures magistri, cuius est liberet commentarius, non di"culter intelliget omnemveritatem, et veritas liberabit eum ab erroribusuniversis, ut iam non sit di"cile, quod antea im-possibile videbatur.

Capitulum XVDe tertio fructu verbi sexti

Iam fructus tertius, quem ex verbo sexto colligerepossumus, ille est, ut discamus ipsi nos ut Sa-cerdotes spirituales, o!erre Deo spirituales hos-tias, ut loquitur Sanctus Petrus 1 , vel exhiberecorpora nostra, hostiam viventem, sanctam, Deoplacentem, rationabile obsequium nostrum, ut nosdocet Apostolus Paulus 2 . Nam si verba illa,Consummatum est, significant sacrificium summiSacerdotis in cruce fuisse completum, æquum est,ut discipuli crucifixi, magistrum imitari cupientes,eo modo, quo possunt, id est, pro sua tenuitate etpaupertate o!erant et ipsi sacrificium Deo. Et qui-dem Apostolus Petrus docet omnes Christianos,esse Sacerdotes, non proprie dictos, quales sunt,qui ab Episcopis in Ecclesia Catholica ordinanturad o!erendum sacrificium corporis Christi, sedSacerdotes spirituales, id est, ut ipse declarat, ado!erendas spirituales hostias; non hostias propriedictas, quales erant in testamento veteri oves, etboves, et turtures, et columbæ, et in novo CorpusChristi in Eucharistia: sed hostias mysticas, quæab omnibus o!erri possunt, ut orationes, et laudes,necnon opera bona, ieiunia, et eleemosynas, dequibus dicit Apostolus Paulus: Per ipsum ergoo!eramus hostiam laudis semper Deo, id est, fruc-tum labiorum confitentium nomini eius 3 . Idemvero Apostolus in epistolæ ad Romanos accuratis-sime nos docet, mysticum sacrificium o!ere Deoex corporibus nostris, ad similitudinem veterumsacrificiorum legis antiquæ. Quatuor enim legessacrificiorum erant. Prima, ut in sacrificio adessethostia, id est, res Deo sacrata, quam nefas essetin usum prophanum converti. Altera, ut ea essetres vivens, ut ovis, capra, vitulus. Tertia, ut essetsancta, id est, munda. Erant enim apud Hebræosanimalia munda, et immunda: animalia mundacensebantur oves, boves, capræ, turtures, passer-ers, columbæ. Reliqua censebantur immunda, utequus, leo, vulpes, accipitres, corvi, alia. Quarta,ut hostia incenderetur, et odorem suavitatis emit-teret. Atque hæc omnia Apostolus numerat, cumait: Obsecro vos, ut exhibeatis corpora vestra, hos-

5 Psalm. 84, 91 1 Petr. 2, 52 Rom. 12, 13 Heb. 13, 15

Page 42: DE SEPTEM VERBIS A CHRISTO IN CRUCE Roberti S. R. E ... · autem crucis 1.Nequesolamobœdientiævir-tutem, sed etiam comites eius individuas, patien-tiam et humilitatem; ... bellum

tiam viventem, sanctam, Deo placentem. Et ad-dit, rationabile obsequium vestrum, ut eum intel-ligamus, non exhortari nos ad sacrificium propriedictum, quasi velit, corpora nostra, instar oviumsacrificii, vero occidi et comburit, sed ad sacrifi-cium mysticum et rationabile, similitudinarium,non proprium; spirituale, non corporale. Hortaturigitur nos Apostolus, ut quemadmodum Christusin cruce ad nostram utilitatem obtulit sacrificiumcorporis sui per veram et propriam mortem, sicnos o!eramus ad eius honorem corpora nostra,quasi hostiam quandam, eamque viventem, etsanctam, et perfectam, ac per hoc Deo bene pla-centem, quæ spirituali quodam modo occidatur etconcremetur.

Explicemus ordine singular conditiones. Primumdebent esse nostra corpora hostiæ, id est, res Deosacræ, quibus utamur ad honorem Dei, non utrebus nostris, sed ut rebus Dei, cui consecratisumus per baptismum; et qui nos emit pretiomagno, ut dicit idem Apostolus ad Corinthios.Nec solum hostia Dei esse debemus: sed hostiavivens vita gratiæ, et Spiritus Sancti. Qui enimper peccatum mortui sunt, non sunt hostiæ Dei,sed diaboli, qui mortificat animas, et in ea remirifice delectatur. Ad Deus noster, qui sempervivit, et est fons vitæ, non vult cadavera fœ-tentia sibi o!erri, quæ ad nihil utilia sunt, nisiut proiiciantur ad bestias. Proinde necesse est,ut vitam animæ diligentissime conservemus, uthoc modo rationabile obsequium Domino nostroexhibeamus. Sed neque satis est, ut hostia sit viva,nam præterea requiritur, ut sancta sit. Hostiam,inquit Apostolus, viventem, sanctam. Sancta dici-tur hostia, cum ex animantibus mundis o!ertur,non ex immundis. Erant autem animalia mun-da, ex quadrupedibus, ut supra diximus, oves,capræ, boves; ex avibus, turtures, passeres, etcolumbæ. Priora animantia significant vitam ac-tivam, posteriora contemplativam. Proinde, quivitam activam inter fideles ducunt, si semetip-sos hostiam sanctam exhibere volunt Deo, imitaridebent simplicitatem et mansuetudinis ovis, quælædere proximum nescit. Item labores, et gravi-tatem bovis, qui non ociatur, non leviter discur-rit, sed iugum suum ferens, et aratrum trahens,in terra colenda laborat assidue. Denique etiamcapræ velocitatem in ascensione montium, et ocu-lorum acumen in rebus longe conspiciendis; nequeenim, qui in Ecclesia Dei vitam activam ducunt,sola mansuetudine et iustis laboribus contentiesse debent, sed oportet eos etiam per crebrasorationes alta conscendere, et quæ sursum sunt,mente conspicere. Quomodo enim opera sua adDei gloriam referent, et incensum sacrificii sur-sum emittent, si de Deo nunquam aut raro cogi-tent? si Deum non quærant? si in amorem eiusper contemplationem non exardescant? Vita enimChristianorum activa non debet a contemplativa

omnino esse disiuncta, ut neque contemplativa abactiva, ut mox dicemus. Itaque qui non imitanturoves, boves et capras, quæ Domino suo assidueutiliterque deserviunt, sed quærunt quæ sua sunt,id est, sola commoda sua temporalia consectantur,ii non o!erunt Deo hostiam sanctam, sed similessunt bestiis rapacibus, ursis, milvis, vulturibus,corvis, quæ suo ventri deserviunt, et leonem illumsequuntur, qui semper rugiens circuit, quærensquem devoret 4 . Iam vero Christiani homines,qui vitam contemplativam elegerunt, et ipsi sehostiam viventem et sanctam Deo exhibere sa-tagunt, imitari debent solitudinem turturis, puri-tatem columbæ et prudentiam passeris. Solitudoturturis ad monachos maxime pertinet, qui nihilcommune cum sæcularibus habere student, et toticontemplationi et Dei laudibus intenti sunt. Puri-tas columbæ cum fœcunditatem coniuncta Epis-copis et clericis necessaria est, qui cum hominibusversantur, et filios spirituales gignere, et nutrireex o"cio proprio debent, qui, nisi crebro adsupernam patriam per contemplationem volent,et ad necessitates hominum per charitatem des-cendant, ægre poterunt puritatem cum fœcundi-tate coniungere, sed vel soli contemplationi deditiesteriles erunt, vel soli procreationi filiorum inten-ti, pulvere terreno inquinabuntur, et dum alios lu-crari volent, ipsi (quod absit) fortasse se perdent.Porro utrisque, tum vitæ contemplativæ deditis,tum vitæ activæ addictis, passeris prudentia mul-tum omnino prodesse potest. Sunt enim passeresmontani, et passeres domestici. Passeres montaniincredibili solertia fugiunt laqueos et retia vena-torum; passeres domestici in civitatibus habitant,et super tecta domorum nidificant, sed ita cumhominibus versantur, ut nulli homini familiaresfiant, neque facile ab eis apprehendi se sinant. Sicigitur omnibus quidem Christianis, sed præsertimclericis et monachis prudentia passerum neces-saria est, ut a laqueis dæmonum sibi caveant,et cum hominibus versentur, ut eis prosint, sedconsuetudinem ipsorum, ac præsertim feminarumvitent, confabulationes fugiant, comestationes de-clinent, ludis et spectaculis non intersint, nisi capivelint a laqueo venantium dæmoniorum.

Restat lex ultima sacrificiorum, ut sint hostiænon solum viventes et sanctæ, sed etiam beneplacentes, id est, odorem suavissimum sursummittentes. Id quod Scriptura significat, cum aitOdoratus est Dominus odorem suavitatis 5 ; et deipso Domino: Dedit seipsum oblationem, et hos-tiam Deo in odorem suavitatis 6 . Ut autem hostiaodorem emittat gratissimum Deo, necesse est, utoccidatur et cremetur. Id fit in sacrificio mysticoet rationabili, de quo loquimus cum Apostolo,

4 1 Petr. 5, 85 Gen. 8, 216 Ephes. 5, 2

Page 43: DE SEPTEM VERBIS A CHRISTO IN CRUCE Roberti S. R. E ... · autem crucis 1.Nequesolamobœdientiævir-tutem, sed etiam comites eius individuas, patien-tiam et humilitatem; ... bellum

quando carnalis concupiscentia vere mortificatur,et igne charitatis incenditur.

Nihil enim est, quod carnalem concupiscentiame"cacius, celerius perfectiusque mortificet, quamsincerus Dei amor. Ipse est enim Rex, et Domi-nus omnium a!ectionum cordis, et omnes ab eoreguntur, et pendent, sive timor, sive spes, sivedesiderium, sive odium, sive ira, sive quæcunqueanimi perturbatio. Ipse autem amor non cedit, nisiamori maiori: ac per hoc quando divinus amorcor humanum intime possidet, et incendit, tuncdemum carnales concupiscentiæ cedunt, et morti-ficatæ quiescunt. Inde ignita desideria, et puris-simæ preces ad Deum ascendunt, instar aroma-tum, in odorem suavitatis. Hoc est igitur sacrifi-cium, quod requirit Deus, et ad quod promptis-sime exhibendum hortatur Apostolus.

Sed quia oblatio ista, res est ardua, et gravis,et di"cultate plenissima, ideo Beatus Paulus ef-ficacissimo argumento utitur, ut eam nobis per-suadeat: argumentum est in verbis illis: Obsecrovos per misericordiam Dei, ut exhibeatis corporavestra. . . etc. Et quæ sunt, et quot miserationesDei, per quas nos Apostolus obsecrat? Prima estcreatio, qua nos fecit esse rem aliquam cum nihilessemus. Secunda, cum fecit nos servos suos, cumnostra opera non indigeret, sed ut haberet quibusbenefacere. Tertia, cum fecit ad imaginem suam,ac per hoc capaces cognitionis suæ, et amicitiæsuæ. Quarta cum fecit per Christum filios suosadoptivos, et cohæredes unigeniti sui. Quinta,cum fecit nos membra sponsæ suæ, et corporis sui,quibus est caput. Denique sexta, quod obtuleritsemetipsum in cruce oblationem et hostiam Deo inodorem suavitatis, ut nos redimeret a servitute, etlavaret a maculis, et exhiberet ipse sibi gloriosamEcclesiam, non habentem maculam, neque rugam.Hæ sunt miserationes Domini, per quas nos Apos-tolus obsecrat, quasi diceret: Tanta Dominus con-tulit vobis, nec merentibus, nec petentibus, curgrave vobis videri debeat, si vos ipsi hostiam Deoviventem, sanctam et beneplacentem o!eratis?Certe si quis ista attente cogitare voluerit, nonsolum non grave, sed leve et facile et iucundum atdulce illi videbitur, tam bono Domino toto cordeet toto tempore vitæ suæ servire, eique se totum,ad exemplum eius, hostiam, et oblationem, atqueadeo holocaustum in odorem suavitatis o!erre.

Capitulum XVIDe quarto fructu verbi sexti

Fructus quartus sumi potest ex quarta explica-tione verborum illorum, Consummatum est. Sienim verum est, ut est verissimum, Christum iustoiudicio Dei transtulisse nos a servitute diaboli inRegnum filii dilectionis suæ, quæramus diligenter,

et non desistamus, donec inveniamus quæ causasit, cur tantus hominum numerus malit hosti hu-mani generis iterum se in servitutem tradere, utcum eo ardeat in æternum in gehennæ caminoquam Christo Principi benignissimo deservire, im-mo cum illo felicissime, certissimeque regnare. Egocerte nullam invenio causam, nisi quia in obsequioChristi inchoandum est a cruce, et necesse estcarnem crucifigere cum vitiis, et concupiscentiis.Hæc amara potio, atque hic calix absintii homininaturaliter ægro nauseam facit, et sæpe causa est,ut malit ægrotare, quam eo modo curari. Et siquidem homo, non homo, sed bestia esset, autcerte homo delirus, et mente captus esset, con-cedi illi posset, ut sensu et appetitione regere-tur; sed cum homo rationis sit particeps, certeintelligit, vel intelligere potest, cum, qui iussit,carnem crucifigi cum vitiis, et concupiscentiis, nonsolum instare præcepto, sed etiam iuvare, immoprævenire auxilio gratiæ suæ, quomodo sapiensmedicus amarum poculum sic temperare novit, utnon di"culter hauriatur. Deinde si unusquisquenostrum primus esset, cui diceretur, tolle crucemtuam, et sequere me, fortasse posset hærere, acdi"dere de viribus suis, nec audere crucem at-tingere, quam se portare posse non crederet; atcum tam multi ante nos, nec solum viri, sed etiampueri, et puellæ, crucem post Christum fortiter tu-lerint, et constanter portaverint, et carnem suamcum vitiis et concupiscentiis crucifixerint, quid nostimemus? cur hæremus? Hoc argumento SanctusAugustinus 1 superatus carnalem concupiscen-tiam vicit, quam insuperabilem longo temporereputaverat. Constituit enim sibi ante oculos men-tis ex memoriæ promptuario multos, et multascontinentes, multos, et multas virgines, ac sibidicebat, Cur non poteris, quod isti, et istæ? istiet istæ non in se potuerunt, sed in Domino Deosuo. Et quod de concupiscentia carnis dicimus,idem dici potest de concupiscentia oculorum, quæest avaritia, et de superbia vitæ; nullum enim estvitium, quod adiuvante Deo crucifigi non possit:neque periculum est, ne Deus iuvare non velit,cum Sanctus Leo dicat: Iuste instat præcepto, quiapræcurrit auxilio 2 . Vere igitur miseri sunt, nedicam amentes et stulti, qui cum possint iugumChristi suave ac leve subire, et requiem animæ suæin hac vita reperire, et cum eodem Christo in fu-tura regnare, malint quinque iuga boum, diaboloiubente, portare, et sensibus carnis non sine laboreet dolore servire, et ad extremum apud inferoscum ipso suo domino diabolo perpetuo cruciari.

1 Lib. 8 Confess. cap. 22 Serm. 16 de Pass. Dom.

Page 44: DE SEPTEM VERBIS A CHRISTO IN CRUCE Roberti S. R. E ... · autem crucis 1.Nequesolamobœdientiævir-tutem, sed etiam comites eius individuas, patien-tiam et humilitatem; ... bellum

Capitulum XVIIDe quinto fructu verbi sexti

Quintus fructus ex verbis illis decerpendus erit,quatenus hæc verba significant, Ecclesiæ ædifica-tionem in cruce consummatam fuisse, et ipsamEcclesiam, ut alteram Evam, ex latere Christimorientis, tamquam ex costa Adami dormientisprodiisse. Hoc porro mysterium docet nos, utcrucem amemus, crucem honoremus, cruci vehe-menter a"ciamur. Quis enim locum non amat,unde mater ipsius prodiit? Certe fideles omnesmiro modo a"ciuntur erga sacratissimam domumLauretanam, quia ibi nata est Virgo Deipara, etibidem natus est, non quidem extra uterum, sedin utero virginali Iesus Christus Deus noster. Sicenim loquitur Angelus ad Iosephum: Quod in eanatum est, de Spiritu Sancto est 1 . Hinc etiamet ipsa Ecclesia memor nativitatis suæ, crucemubique pingit, ubique locat, in fronte, in tem-plis, in domibus, neque ulla Sacramenta peragitsine cruce, neque aliquid benedicendo sanctificatsine cruce, sed amorem præcipuum tunc crucideferimus, cum patienter propter amorem Cru-cifixi toleramus adversa. Hoc enim est in crucegloriari, id facere quod Apostoli faciebant, cumibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam dig-ni habiti erant pro nomine Iesu contumeliam pati2 . Et Apostolus Paulus quid sit in cruce gloriari,explicat cum dicit: Gloriamur in tribulationibus,scientes quod tribulatio patientiam operatur, pa-tientiam autem probationem, probatio vero spem,spes autem non confundit, quia charitas Dei dif-fusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum,qui datus est nobis 3 . Unde concludit ad Galatasscribens: Mihi absit gloriari, nisi in cruce Domininostri Iesu Christi, per quem mihi mundus cruci-fixus est, et ego mundo 4 . Hic est vere triumphuscrucis, si mundus cum suis pompis et oblecta-tionibus sit animæ Christianæ et Christum cru-cifixum diligenti veluti mortuus, et anima ipsaChristiana sit ipsi mundo veluti mortua, amanstribulationem et contemptum, quæ mundus odit,et odio prosequens carnales voluptates et gloriamtemporariam, quæ mundus diligit: sic perficitur etconsummatur servus Dei, ut de ipso quoque dicipossit, Consummatus est.

Capitulum XVIIIDe sexto fructu verbi sexti

Postremus restat fructus ab exemplo perseveran-tiæ Domini in cruce utilissime colligendus. Siqui-dem ex verbo illo, Consummatum est, intelligimus,Dominum consummasse opus passionis suæ ab

1 Mt. 1, 202 Hech. 5, 413 Rom. 5, 34 Gal. 6, 14

initio usque ad finem, ut nihil desiderari pos-set. Dei perfecta sunt opera 1 , inquit Moyses,et quemadmodum Pater die sexto perfecit opuscreationis, et die septimo requievit, sic et Fi-lius die sexto consummavit opus redemptionis, etdie septimo requievit. Frustra clamabant Iudæiante crucem, Si Rex Israel est, descendat nuncde cruce, et credimus ei 2 . Rectius dicit Sanc-tus Bernardus: Immo quia Rex Israel est, titulumregni non deserat 3 . Et paulo infra: Non tibidabit occasionem surripiendæ nobis perseveran-tiæ, quæ sola coronatur. Non faciet obmutescereprædicatorum linguas consolantium pusillanimes,et dicentium singulis, Tu locum tuum ne deseras.Quod sine dubio sequeretur, si respondere possent,quia Christus suum deseruit. Christus igitur per-severavit in cruce usque ad vitæ finem, ut con-summaret opus suum sic, ut nihil ei deesset, etnobis exemplum perseverantiæ prorsus admirabilederelinqueret. Facile siquidem est, perseverare inlocis amœnis, et in actionibus quæ voluptatemadferunt, sed in labore et dolore diutius perseve-rare, di"cillimum est. Sed si cognoverimus, quidChristum perseverare fecerit in cruce, fortasse dis-cemus et nos crucem nostram perseveranter ferre;et si opus etiam fuerit, in illa perseveranter admortem usque pendere. Si quis ad solam crucemoculos admoveat, non poterit non horrere funestæmortis instrumentum. Sed si oculos, non tam cor-poris quam mentis ad illum erigat, qui crucem nosportare iubet, et ad locum quo illa perducit, etad fructum quem eadem ipsa producit, tum nondi"cile et arduum, sed facile et iucundum erit,perseverare in baiulanda cruce, vel perseveranterpendere de cruce.

Quid igitur Christum fecit tam perseveranter sinequerela de cruce pendere usque ad mortem? pri-ma causa fuit amor Patris. Calicem, inquit, quemdedit mihi Pater, non bibam illum? 4 AmabatChristus Patrem amore prorsus ine!abili, et abillo pari amore diligebatur. Cum igitur videretcalicem illum sibi dari a Patre optimo et amantis-simo, ut nullo modo suspicari posset sibi dandumnisi ad finem optimum, et sibi ipsi gloriosissi-mum, quid mirum, si calicem illum libentissimetotum exhausit? Deinde Pater Filio nuptias fecit,et sponsam illi dedit Ecclesiam, sed sordidatam, etrugosam, quam tamen, si vellet in balneo calentesanguinis sui diligenter abluere, facile redderetgloriosam, non habentem maculam, aut rugam 5 .Adamavit igitur Christus sponsam a Patre sibi co-niunctam, et non grave illi fuit, sanguine suo illamabluere, ut formosam et gloriosam e"ceret. Namsi Iacob propter Rachelem annis septem laboravit

1 Deut. 32, 242 Mt. 27, 423 Serm. 1 de Resurr.4 Jn. 18, 115 Ephes. 5, 27

Page 45: DE SEPTEM VERBIS A CHRISTO IN CRUCE Roberti S. R. E ... · autem crucis 1.Nequesolamobœdientiævir-tutem, sed etiam comites eius individuas, patien-tiam et humilitatem; ... bellum

in pascendis gregibus Laban, sic ut æstu urereturet gelu, et fugeret somnus ab oculis eius, et visisunt illi tam multi anni, pauci dies præ amorismagnitudine 6 . Si, inquam, pro una Rachele Iacobnihil fecit laborem annorum septem et rursumaliorum septem, quid mirum si Filius Dei proEcclesia sponsa, quæ multorum millium sancto-rum Dei filiorum mater futura erat, tres horas incruce perseverare voluerit? Denique Christus nonamorem solum Patris et Sponsæ respiciebat, cumpassionis calicem bibiturus esset, sed etiam emi-nentissimam illam gloriam, et numquam finien-dam lætitiæ magnitudinem ad quam per cru-cis patibulum ascensurus erat, dicente Apostolo:Humiliavit semetipsum factus obœdiens usque admortem, mortem autem crucis. Propter quod etDeus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quodest super omne nomem: ut in nomine Iesu omnegenu flectatur, cœlestium, terrestrium et inferno-rum 7 .

Addamus ad Christi exemplum, exemplum Apos-tolorum. Paulus cruces suas et aliorum Apostolo-rum enumerans in Epistola ad Romanos, ait: Quisergo nos separabit a charitate Christi? tribulatio?an angustia? an fames? an nuditas? an pericu-lum? an persecutio? an gladius? (sicut scriptumest, quia propter te mortificamur tota die, æs-timati sumus sictus oves occisionis) 8 . Et res-pondet, sed in his omnibus superamus, proptereum qui dilexit nos. Ut durarent et persevera-rent in cruciatibus, non cruciatus attendebant,sed amorem Dei qui nos dilexit, et Filium su-um pro nobis dedit; vel etiam, quia Christumipsum considerabant, qui dilexit nos, et deditsemetipsum pro nobis 9 . Idem Apostolus scribensad Corinthios, repletus sum, inquit, consolatione,superabundo gaudio in omni tribulatione nostra10 . Unde consolatio tanta, unde gaudium tantumquod tribulationem quasi sentiri non patiatur?Respondet alio loco, quia quod in præsenti estmomentaneum et leve tribulationis nostræ, supramodum in sublimitate æternum gloriæ pondusoperatur in nobis. Itaque contemplatio gloriæ sem-piternæ, quam ante oculos mentis gerebat, causaerat, cur tribulatio momentanea et levis illi videre-tur. Has cogitationes, inquit Sanctus Cyprianus,quæ persecutio potest vincere? quæ possunt tor-menta superare? 11 His addi potest exemplumSancti Andreæ, qui crucem, in qua biduo pepen-dit, non ut crucem aspexit, sed ut amicam salu-tavit, et cum populus eum deponendum curarevellet, nullo modo permisit, sed in cruce usque admortem perseverare voluit. Neque erat iste homo

6 Gen. 29, 207 Phil. 2, 88 Rom. 8, 359 Tit. 2, 1410 2 Cor. 7, 411 Libro de Exhort. Martyr.

imprudens, sed sapientissimus, et Spiritu Sanctoplenus.

Ex his exemplis Christi et Apostolorum eius, dis-cere possunt omnes Christiani, quo modo se gereredebeant, cum de cruce sua descendere, id est,de tribulatione liberari sine peccato non possunt.Eiusmodi sunt in primis regulares omnes, quorumvita votis paupertatis, castitatis, et obœdiantiæadstricta, similis martyrio esse censetur. Item co-niugati, cum divina providentia maritus uxoremquerulam, morosam, iracundam, ac pene intolera-bilem sortitus est, vel uxor maritum non minusdi"cilem habet, qualem fuisse Sanctæ Monicævirum testis est Sanctus Augustinus in libris Con-fessionum 12 . Eiusmodi sunt etiam mancipia quælibertatem amiserunt, addicti perpetuo carceri, velalligati trirremibus, ægroti denique, qui morboincurabili laborant, et pauperes, qui nisi furtisvel latrociniis ad divitias aspirare non queunt.Hi omnes, et si qui sunt alii, si perseverare inferenda cruce cum gaudio spirituali et ingentimercede cupiunt, non respiciant crucem, sed eumqui crucem humeris illorum imposuit. Is enim sinedubio Deus fuit, qui Pater noster amantissimusest, et sine cuius providentia nihil in hoc mundogeritur. Beneplacitum autem Dei sine dubitationeulla optimum est, et nobis gratissimum esse de-bet. Proinde cum Christo dicere debent omnes:Calicem quem dedit mihi Pater, non bibam illum?13 , et cum Apostolo: In his omnibus superamus,propter eum qui dilexit nos 14 . Deinde possuntetiam, ac debent omnes, qui crucem suam de-ponere sine peccato nequeunt, non tam præsen-tem laborem considerare, quam futuram merce-dem, quæ sine dubitatione ulla superat omnemlaborem et dolorem vitæ præsentis, dicente Apos-tolo: Non sunt condignæ passiones huius temporisad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis 15 .Et alibi de Moyse loquens: Maiores divitias æsti-mans thesauro Ægyptiorum, improperium Christi,aspiciebat enim in remunerationem 16 .

Denique addere possumus ad consolationem eo-rum, qui crucem gravem et longo tempore gestarecoguntur, exempla duorum, qui perseverantiamperdiderunt, et crucem sine comparatione gravio-rem invenerunt. Iudas Christi proditor, cum inse reversus proditionis crimen detestaretur, nonferens confusionem, qua su!undi eum necesse e-rat, si cum Apostolis vel discipulis aliis versarivoluisset, laqueo se ipse suspendit. Sed mutavit,non evasit crucem confusionis quam fugiebat.Maior enim confusio illum sequeretur in die Iu-dicii coram omnibus Angelis et hominibus, quandonon solum Christi proditor, sed etiam homicida

12 Lib. 9, cap. 913 Jn. 18, 1114 Rom. 8, 3715 Rom. 8, 1816 Heb. 11, 26

Page 46: DE SEPTEM VERBIS A CHRISTO IN CRUCE Roberti S. R. E ... · autem crucis 1.Nequesolamobœdientiævir-tutem, sed etiam comites eius individuas, patien-tiam et humilitatem; ... bellum

sui ipsius declarabirut. Et quanta cæcitas illafuit, vitare confusionem modicam apud gregempusillum et mansuetum discipulorum Christi, quiomnes illum ad bene sperandum de misericordiaSalvatoris erexissent, et non vitare infamiam etconfusionem proditionis Christi et proprii sus-pendii apud theatrum omnium hominum et An-gelorum? Alterum exemplum desumi potest exOratione Sancti Basilii in Quadraginta Martyres.Summa hæc est: in persecutione Licinii Impera-toris, milites quadraginta cum in fide Christi per-severare statuissent, damnati sunt, ut sub dionudi, tempore et loco frigidissimo, totam noctemconsumerent, et eo modo longissimo acerbissi-moque martyrio ex congelatione perirent. Aderatautem paratum balneum calidum, et si qui fidemabnegare vellent, in eo reciperentur. Ex iis trigintanovem non tam ad pœnam congelationis præsen-tem et brevi finiendam, quam ad coronam gloriæsempiternæ mentis oculis aspicientes, facile in fideperseveraverunt, et coronas splendidissimas demanu Domini meruerunt. Unus, qui totus defixuserat in pœna sua consideranda et appendenda,perseverare non potuit, et ideo in tepefactum bal-neum insiluit. Sed continuo defluentibus carnibusiam congelatis, animam exhalavit, et ad inferos,ut Christi abnegator, ad perpetua tormenta des-cendit. Sic mortem fugiens mortem invenit, etcrucem brevem et levem cum sempiterna et gravis-sima commutavit. Horum igitur duorum infeli-cium hominum imitatores sunt, quotquot crucemOrdinis religiosi deserunt; qui iugum suave et onusleve proiiciunt, et, quando minime cogitant, in-veniunt se iugo longe graviori alligatos, cupidita-tum variarum, quas explere numquam poterunt,et oneribus peccatorum gravissimis pressos, utrespirare non possint. Eadem ratio est de omnibusaliis, qui crucem suam cum Christo ferre recusant,et crucem diaboli peccando ferre coguntur.

Capitulum XIXExplicatur ad litteram verbum septimum, !!Pater,in manus tuas commendo spiritum meum"" (Lc.

23, 46)

Pervenimus ad postremam Christi vocem, quamin cruce moriturus non sine magno clamore emisit,dicens: Pater, in manus tuas commendo spiritummeum. Explicabimus ordine verba singula. Pater,inquit, merito Patrem vocat, quia Filius illi fuitobœdiens usque ad mortem; ideo dignissimus quiaaudiatur. In manus tuas. Manus Dei dicuntur inScripturis, intelligentia et voluntas, sive sapientiaet potentia, sive quod in idem recidit, intellec-tus omnia sciens, et voluntas omnia potens. Hisenim duabus, quasi manibus, Deus omnia facit;neque indiget instrumentis, quia ut loquitur Sanc-

tus Leo, in Deo voluntas potentia est 1 . Itaquevelle apud Deum est facere: Omnia quæcumquevoluit fecit in cœlo et in terra. Commendo, quasi indepositum trado, ut cum fide restituatur, quandorestituendi tempus advenerit. Spiritum meum. Dehac voce non parva quæstio est. Solet enim spiri-tus et pro anima, quæ forma substantialis corporisest, et pro vita ipsa accipi, quoniam signum vitæspiratio est. Et qui spirant, vivunt, qui spiraredesinunt, moriuntur. Et quidem si per spiritumhoc loco intelligamus anima Christi, cavendumest, ne quis existimet, periculum aliquod fuisse illianimæ de corpore exeunti, in quem modum aliishominibus morientibus commendari solet animamultis precibus et multa sollicitudine, quoniam adtribunal Iudicis vadit, acceptura pro meritis bonisvel malis gloriam sive pœnam. Tali commenda-tione non eguit anima Christi, tum quia beata eratab initio creationis, tum quia Filio Dei in personaconiuncta erat, et anima Dei dici poterat, tumdenique quia victrix et triumphatrix de corporeexibat, et terrori erat dæmonibus omnibus, nonipsa terreri a dæmonibus poterat. Itaque si spiri-tus hoc loco pro anima accipiatur, illa verba Do-mini, Commendo spiritum meum, significabunt,animam Christi, quæ fuerat in corpore tamquamin tabernaculo, futuram esse in manibus Patris,quasi in deposito, donec revertatur ad corpus, iux-ta illud Sapientiæ: Iustorum animæ in manu Deisunt 2 . Sed omnino credibilius est, hoc loco perspiritum intelligi vitam corporalem, ut sensus sit.Ego spiritum vitæ nunc trado, ac per hoc desinospirare et vivere, sed hunc spiritum, hanc vitam,tibi Pater commendo, ut eam corpori meo brevirestituas. Tibi enim nihil perit, quin etiam tibiomnia vivunt, qui vocando quæ non sunt, facis utsint, et vocando quæ non vivunt, facis ut vivant.

Hanc esse veram huius loci sententiam, primo col-ligi potest ex psalmo tricesimo, ex quo Dominushanc orationem accepit. Sic enim orat SanctusDavid: Educes me de laqueo hoc, quem abscon-derunt mihi, quoniam tu es protector meus. Inmanus tuas commendo spiritum meum 3 . Quoloco apertissime Propheta per spiritum intelligitvitam. Precatur enim Deum, ut non sinat se oc-cidi ab hostibus, sed vitam sibi conservet. Deindecolligitur ex hoc ipso loco Evangelii: posteaquamenim dixit Dominus: Pater, in manus tuas com-mendo spiritum meum, subiunxit Evangelista: Ethæc dicens, expiravit. Expirare enim est desinerespiritum trahere, quod est viventium, quod nonde anima forma substantiali dicitur, sed de aere,quem spiramus dum vivimus, et spirare desini-mus, cum morimur. Postremo colligitur hoc idemex illis verbis Apostolicis: Qui in diebus carnissua preces, supplicationesque ad eum qui possit

1 Serm. 2 de Nativit. Psalm. 1132 Sap. 3, 13 Psalm. 30, 5

Page 47: DE SEPTEM VERBIS A CHRISTO IN CRUCE Roberti S. R. E ... · autem crucis 1.Nequesolamobœdientiævir-tutem, sed etiam comites eius individuas, patien-tiam et humilitatem; ... bellum

illum salvum facere a morte cum clamore valido etlacrymis o!erens, exauditus est pro sua reverentia4 . Hunc locum aliqui exponunt de oratione quamdominus fudit in horto, dicens: Pater, omnia tibipossibilia sunt, transfer calicem hunc a me 5 .Sed eo loco Dominus non oravit cum clamorevalido, neque fuit exauditus, ac ne ipse quidemexaudiri voluit, ut salvus fieret a morte. Oravitenim, ut calix passionis transiret a se, ut osten-deret desiderium naturale non moriendi, et severe esse hominem, cuius natura mortem exhorret,sed addidit: Non quod ego volo, sed quod tu: fiatvoluntas tua 6 . Itaque in horto fieri non potestut oratio Christi fuerit illa, de qua loquitur Apos-tolus ad Hebræos. Alii orationem istam Christi,cuius meminit Sanctus Paulus, volunt illam esse,quam Dominus pro suis crucifixoribus fudit incruce, dicens: Pater, dimitte illis, non enim sciuntquid faciunt 7 . At eo tempore Dominus non estusus clamore valido, neque pro se oravit ut salvusfieret a morte: quæ duo habentur aperte apudApostolum ad Hebræos. Oravit enim in cruce procrucifixoribus, ut eis peccatum illud gravissimummaximumque dimitteretur. Restat igitur, ut verbaApostolica intelligantur de oratione illa postrema,quam fudit in cruce, dicens: Pater, in manus tuascommendo spiritum meum 8 . Quam orationemfudit cum clamore valido, dicente Sancto Luca:Et clamans voce magna Iesus, ait.... Ubi mani-feste Paulus Lucasque consentiunt. Deinde oravitDominus ut salvus fieret a morte, teste B. Paulo.Id quod non potest significare, ut non morere-tur in cruce: sic enim non fuisset exauditus, etApostolus exauditum fuisse testatur, sed significateum petiisse ut non absorberetur a morte, sedmortem solum degustaret, et mox revertereturad vitam. Hoc enim significant illa verba: Pre-ces supplicationesque ad eum, qui posset illumsalvum facere a morte, obtulit. Non enim igno-rare poterat Dominus, se omnino moriturum, acpræsertim cum iam esset vicinissimus morti, sedcupiebat salvus fieri a morte, in hunc sensum,ut non diutius teneretur a morte, quod nihil fuitaliud, nisi orare pro celeri resurrectione, in qua replane exauditus est, cum tertia die gloriosissimeresurrexit. Hæc vero explicatio testimonii Paulinisatis aperte convincit, spiritum accipi pro vita,non pro anima, cum Dominus ait: In manus tuascommendo spiritum meum. Non enim sollicituserat Dominus de anima, quam sciebat esse in tuto,cum beatissima esset, et Deum facie ad faciemiam a sua creatione vidisset: sed sollicitus eratde corpore, quod vita destituendum per mortemesse videbat: atque adeo precabatur, ut corpus

4 Heb. 5, 75 Mc. 14, 366 Mc. 14, 367 Lc. 23, 348 Lc. 23, 46

non diu maneret in morte. Quod, ut diximus,cumulatissime impetravit.

Capitulum XXDe primo fructu verbi septimi

Iam vero ex hoc verbo postremo, et morte Christi,quæ proxime secuta est, fructus aliquos morenostro colligemus. Ac primum ex ea re, quæ in-firmitatis et stultitiæ plenissima fuisse videtur,demonstrari video potentiam, sapientiam, et cha-ritatem Dei longe maximam. In eo enim quodDominus clamans voce magna expiravit, perspicuecernitur potentia. Hinc enim colligitur, eum po-tuisse non mori, et sponte sua obiisse. Qui enimnaturaliter moriuntur, paulatim vires et vocemamittunt, neque in extremo spiritu clamare pos-sunt. Proinde non sine causa Centurio videns,quod Iesus, tanto profuso sanguine, clamans spi-raret, dixit: Vere Filius Dei erat iste 1 . MagnusDominus Christus est, qui etiam moriens poten-tiam suam ostendit, non solum in extremo spirituclamando, sed etiam terram concutiendo, lapidesscindendo, monumenta aperiendo, velum templidisrumpendo: quæ omnia Christo moriente fac-ta esse Evangelista testatur. Accedit quod istaomnia mysterio non carent, in quo etiam Christisapientia ostenditur. Nam concussio terræ et scis-sio petrarum significabant, per Christi passionemet mortem fuisse permovendos homines ad pœni-tentiam, et etiam obstinatorum corda scinden-da. Quod illo ipso tempore factum fuisse scribitSanctus Lucas, cum refert, multos ab illo spec-taculo reversos percutientes pectora sua 2 . Aper-tio sepulchrorum designabat resurrectionem mor-tuorum gloriosam ex Christi morte successuram.Scissio veli, unde patuerunt Sancta Sanctorum,signum fuit, ob meritum mortis Christi aperien-dum cœleste sanctuarium, et Sanctos omnes dein-ceps admittendos ad videndam faciem Dei. Nequesolum in his mysteriis significandis sapientiamsuam Christus ostendit, sed etiam in eo, quodex morte vitam produxit, in cuius rei figuramMoyses ex lapide scaturire fecit aquam 3 . Et ipseChristus ob eamdem causam grano frumenti seipse comparavit, quod moriendo multum fructumadfert 4 : nimirum ut granum frumenti dum cor-rumpitur, germinat spicam viventem, sic Chris-tus moriendo in cruce multitudinem gentium vitagratiæ donavit. Et apertissime Sanctus Petrus deChristo dicit: Deglutiens mortem, ut vita æter-na hæredes e#ceremur 5 . Quasi dicere voluis-set: Primus homo deglutiens dulce pomum veti-

1 Mt. 27, 542 Lc. 23, 483 Num. 20, 114 Jn. 12, 245 1 Petr. 3, 22

Page 48: DE SEPTEM VERBIS A CHRISTO IN CRUCE Roberti S. R. E ... · autem crucis 1.Nequesolamobœdientiævir-tutem, sed etiam comites eius individuas, patien-tiam et humilitatem; ... bellum

tum, omnem posteritatem morti addixit; secun-dus homo deglutiens mortis pomum amarissimum,omnes qui ex illo renascuntur ad vitam æter-nam adduxit. Denique sapientiam suam moriendoChristus aperuit, quia fecit, ut crucis patibulum,quo nihil fœdius aut horribilius olim cernebatur,factum sit honorificentissimum et gloriosum, utReges ipsi illud in fronte gestare honori sibiducant. Nec solum honorificum, sed etiam dulceet amabile Christi amatoribus factum est. Undecanit Ecclesia: Dulce lignum, dulces clavos, dulcepondus sustinuit. Quod ipsum Sanctus Andreasexemplo suo demonstravit, dum crucem, in quafigendus erat, aspiciens dixit: Salve crux pretiosa,quæ decorem de membris Domini suscepisti; diudesiderata, sollicite quæsita, sine intermissioneamata, et iam concupiscenti animo præparata:securus et gaudens ad te venio, ut tu exultanssuscipias me, discipulum eius, qui pependit in temagister meus Christus.

Quid iam de charitate dicemus? sententia Dominiest: Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut ani-mam suam ponat quis por amicis suis 6 . Id fecitChristus in cruce; nemo enim potuit illo invito,vita ipsum spoliare. Nemo, inquit ipse, tollit eama me, sed ego pono eam 7 . Ideo autem maioremcharitatem nemo habet, quam ut vitam suamponat pro amicis suis, quia nihil amabilius velpretiosius vita inveniri potest, cum ipsa funda-mentum sit omnium bonorum. Quid enim prodesthomini, inquit idem ipse Dominus, si universummundum lucretur, animæ vero suæ, id est, vitæsuæ, detrimentum patiatur? 8 Hinc omnia proviribus resistunt, et supra vires resistere conanturiis, qui vitam eripere conantur. Ex quo legimus inlibro Iob: Pellem pro pelle dabit homo, et cunc-ta qua habet pro anima sua 9 , id est, pro vitasua. Sed hæc generalia sunt: veniamus ad propria.Christus charitatem suam erga genus humanum,et erga unumquemque nostrum in cruce moriendomultis modis ine!abiliter demonstravit. Primumenim vita eius omnium vitarum pretiosissima e-rat, quippe vita hominis Dei, vita Regis omniumpotentissimi, vita doctorum omnium sapientissi-mi, vita proborum omnium optimi. Deinde vitamposuit pro inimicis, pro sceleratis, pro ingratis.Præterea vitam posuit, ut istos inimicos, scele-ratos et ingratos, a gehennæ incendiis, quibusaddicti iam erant, sui sanguinis pretio liberaret.Denique vitam posuit, ut istos eosdem sibi fratreset cohæredes e"ceret, et in regnis cœlestibus,perpetuo felicissimos collocaret. Et erit deincepsaliquis tam durus et tam e!eratus, qui ChristumIesum toto corde non diligat? et in eius gratiamquæcumque aspera non sustineat? Avertat Deus

6 Jn. 15, 137 Jn. 10, 188 Mt. 16, 269 Iob 2, 4

cor tam lapideum et ferreum, non a fratribusnostris tantum, sed ab omnibus hominibus, etiaminfidelibus et atheis.

Capitulum XXIDe secundo fructu verbi septimi

Alter fructus, et quidem utilissimus erit, si disca-mus frequentare orationem, quam Magister nosterChristus nos docuit, cum iturus ad Patrem dixit:In manus tuas commendo spiritum meum. Sedquoniam ipse non ea necessitate premebatur, quanos premimur, et ipse Filius, et Sanctus erat, nosservi et peccatores sumus: ideo Ecclesia materet magistra nostra eandem orationem frequentarenos docet, sed integram, ut est in Psalmo Da-vidis non dimidiatam, ut Christus eam protulit.In Psalmo legitur: In manus tuas commendo spiri-tum meum: redemisti me Domine Deus veritatis1 . Omisit Christus partem posteriorem, quia ipseRedemptor est, non redemptus: nos, qui pretiosoeius sanguine redempti sumus, istam partem omit-tere non debemus. Præterea, Christus Patremoravit, ut Filius unigenitus; nos Christum ora-mus, ut redemptorem: ideo non dicimus: Pater,in manus tuas commendo spiritum meum, sed: Inmanus tuas Domine commendo spiritum meum:redemiste me Domine Deus veritatis. Ad quemmodum Sanctus protomartyr Stephanus moritu-rus, dixit: Domine Iesu, suscipe spiritum meum2 .

Porro Ecclesia mater nostra tribus temporibushanc orationem frequentare nos docet. Primum,diebus singulis ad Completorium, ut noverunt, quiHoras canonicas legunt. Deinde, cum ad sacro-sanctam Eucharistiam accedimus; post Dominenon sum dignus, sacerdos primum pro se, deindepro aliis communicaturis dicit: In manus tuasDomine commendo spiritum. Denique, in exitude hac vita fideles omnes admonentur ut dicant:In manus tuas Domine.... Quod attinet ad Com-pletorium, non dubium est quin tunc dicatur: Inmanus tuas Domine..., quoniam Completoriumad finem diei legi solet; ac, ut loquitur SanctusBasilius, primis se intendentibus tenebris, et quo-niam nocturnis horis facile fieri potest, ut morsinopinata nos opprimat, commendamus animamnostram Domino, ut si forte subitanea mors nobisadveniat, non adveniat improvisa. Quod autemtempore sacrosanctæ Eucharistiæ percipienda dicidebeat, In manus tuas Domine..., ratio est inpromptu; quoniam actio illa valde periculosa, etsimul etiam valde necessaria est, ut sine periculoneque frequentari, neque intermitti possit. Quienim sumit Corpus Domini indigne, iudicium sibi

1 Psalm. 30, 62 Act. 7, 58

Page 49: DE SEPTEM VERBIS A CHRISTO IN CRUCE Roberti S. R. E ... · autem crucis 1.Nequesolamobœdientiævir-tutem, sed etiam comites eius individuas, patien-tiam et humilitatem; ... bellum

manducat 3 , id est, condemnationem sibi ipsesumit: qui Corpus Domini non sumit, panem vitæet ipsam vitam non sumit. Itaque angustiæ nobissunt undique, quales experiuntur qui valde esu-riunt, et tamen certi non sunt, an quod apponiturad comedendum, cibus sit, an venenum. Igiturmerito cum timore y tremore dicimus: Domine,non sum dignus ut intres sub tectum meum, nisitu ex pietate tua feceris dignum: ideo dic tantumverbo, et sanabitur anima mea. Sed quia de hocetiam ambigo, an plagas meas sanare dignatusfueris, in manus tuas commendo spiritum meum,ut in hoc tam terribili negotio adsis animæ meæ,quam redemisti pretioso sanguine tuo.

Hæc si multi cogitarent, non tam avide se in-gererent ad sacerdotium suscipiendum, ut posteaquotidie celebrando victum quærerent. Isti enimnon valde solliciti esse solent, an ea qua par estpræparatione accedant, cum finis eorum magissit cibus corporis quam animæ. Multi etiam, quiin aulis Prælatorum vel Principum famulantur,etiamsi rite parati non sint ad mensam illamtremendam, accedunt tamen humano timore duc-ti, ne forte Principi vel Prælato suo displiceant,si tempore constituto inter communicantes nonappareant. Quid ergo? utilius fortasse erit quamrarissime ad mensam illam accedere? Immo veroutilius est frequenter accedere, sed cum præpa-ratione debita. Quo enim quis rarius accedit, eominus aptus e"citur ad participationem mensæcœlestis, ut Sanctus Cyrillus sapienter admonuit4 .

Restat tempus propinquæ mortis, in quo necesseest cum magno mentis ardore orationem istamfrequentare, ac dicere: In manus tuas Dominecommendo spiritum meum: redemisti me DomineDeus veritatis. Illud enim est tempus, in quo vereagitur de summa rerum omnium. Nam si fortetunc anima de corpore exiens in manus diaboliveniat, nulla restat ad salutem via. Et contra,si ad paternas Dei manus aditum habeat, nulladeinceps timenda est inimicorum potentia. Itaquecum gemitu inenarrabili, cum vera atque perfec-ta contritione, cum fiducia multa infinitæ mise-ricordiæ Dei, iterum atque iterum repetendumest: In manus tuas Domine commendo spiritummeum. Et quoniam in illo temporis articulo nul-lam graviorem tentationem patiuntur, qui negli-genter vitam duxerunt, quam desperationis, quasitunc pœnitentiæ tempus iam præterierit; scu-tum fidei opponendum est, cum scriptum sit:Quacumque die peccator ingemuerit, peccatorumeius non recordabor 5 . Et galea spei arripien-da, quæ in infinita Dei miseratione confidat, etidentidem repetendum: In manus tuas Domine

3 1 Cor. 11, 274 Lib. 4 in Ioan. cap. 175 Ezech. 33, 12

commendo spiritum meum. Nec omittenda ratioilla, quæ fundamentum spei nostræ esse debet:redemisti nos Domine Deus veritatis. Quis enim eirefundet innocentem sanguinem? quis ei restituetpretium quo nos emit? sic loquitur Sanctus Au-gustinus in libro nono Confessionum, nos omnesdocens ut multum omnino confidamus in redemp-tione, quæ est in Christo Iesu, quæ irrita essenon poterit, nisi nos ipsi obicem impœnitentiæ veldesperationis opponamus.

Capitulum XXIIDe fructu tertio verbi septimi

Fructus tertius in eo positus est, ut discamus,morte propinquante, non multum esse confi-dendum in eleemosynis, ieiuniis, et orationibuspropinquorum vel amicorum. Multi sunt enim,qui dum vitam ducunt, obliviscuntur animæ suæ,neque aliud cogitant aut agunt, quam ut filios velnepotes quam ditissimos relinquant. Cum autemmoriendum est, tunc primum de anima propriacogitare incipiunt; et quoniam facultates suas iaminter filios vel nepotes diviserunt, animam suamillis commendant, ut eam eleemosynis, precibus,et sacrosancto Sacrificio, aliisque bonis operibusiuvent. Non hoc exemplo suo Christus docuit, quinon cognatis, sed Patri spiritum commendavit,neque hoc Sanctus Petrus admonuit, ut fideles ani-mas suas filiis aut nepotibus, sed ut fideli Creatoricommendent in benefactis 1 .

Non reprehendo eos, qui pro anima sua eleemosy-nas fieri et sacrosanctæ Missæ sacrificia o!erriiubent, vel petunt, vel optant: sed damno in primiseos, qui in filiis vel nepotibus nimium confidunt,cum usus doceat, facile illos oblivisci maiorumsuorum defunctorum. Deinde reprehendo quod inre tanti momenti non ipsi sibi prospiciant, nonipsi eleemosynas multas faciant quibus multos sibiamicos concilient, a quibus, iuxta Evangelium, re-cipiantur in æterna tabernacula. Præterea gravis-sime illos arguo, qui non obœdiunt Principi Apos-tolorum, qui iubet fideli Creatori animas propriascommendare, nec solis verbis commendare, sedetiam benefactis commendare. Opera enim bonapræmissa ad Deum, illa sunt quæ pios Christianose"caciter vereque commendant. Audiamus quidSancto Ioanni de cœlo sonuerit: Audivi vocem decœlo dicentem mihi: Scribe: Beati mortui, qui inDomino moriuntur. Amodo iam dicit Spiritus, utrequiescant a laboribus suis: opera enim illorumsequuntur illos 2 . Itaque opera bona facta dumvivimus, non facienda post mortem a filiis velnepotibus, illa sunt quæ certo nos consequuntur,præsertim si opera illa non solum sint ex genere

1 1 Petr. 4, 192 Apoc. 14, 13

Page 50: DE SEPTEM VERBIS A CHRISTO IN CRUCE Roberti S. R. E ... · autem crucis 1.Nequesolamobœdientiævir-tutem, sed etiam comites eius individuas, patien-tiam et humilitatem; ... bellum

suo bona, sed, ut Sanctus Petrus non sine mysterioexpressit, bene sint facta. Fideli Creatori, inquit,commendent animas suas in benefactis. Plurimienim sunt, qui bona opera quam plurima a se factanumerare possunt, conciones frequentes, Missasquotidianas, preces horarias annorum multorum,ieiunia Quadragesimalia annis plurimis continua-ta, eleemosynas quoque non paucas; sed cum adexamen divinum ista venerint, et accurate dis-cutientur, cum attentione debita, suis temporeet loco, ab homine grato Deo, o quam multa,quæ videbantur lucra, in detrimentis numerabun-tur! o quam multa, quæ humano iudicio videban-tur aurum, argentum, et lapides pretiosi suprafundamentum Fidei ædificata, invenientur ligna,fœnum, stipulæ, quæ mox ignis consumet. Hæcme consideratio non parum exterret, et quo magisad exitum propinquo (nam ut Apostolus loquitur,quod antiquatur et senescit, prope interitum est3 ) tanto clarius video mihi necessarium esse con-silium Sancti Ioannis Chrysostomi, qui monet utde nostris operibus bonis non multum cogitemus,quoniam ea, si quæ sint vera bona, id est, benefacta, a Deo scribuntur in libris rationum; nequepericulum est ut mercede debita fraudentur, sedde malis nostris operibus assidue cogitemus, atqueea corde contrito et spiritu contribulato, multislacrymis et seria pœnitentia diluere satagamus.Qui enim hoc agunt, cum bona spe in exitu di-cent: In manus tuas Domine commendo spiritummeum, redemisti me Domine Deus veritatis.

Capitulum XXIIIDe fructu quarto verbi septimi

Sequitur fructus quartus, qui ex felicissima ex-auditione orationis Domini colligi potest, ut eotam fausto eventu nos omnes animati, arden-tiores simus in nostro spiritu Domino commen-dando. Verissime enim Apostolus scripsit, exau-ditum fuisse Dominum Iesum Christum pro suareverentia 1 . Oraverat Dominus Patrem, ut suprademonstravimus, pro celeri resurrectione corporissui, exaudita est oratio illa, ut non diutius resur-rectio di!erretur, quam necesse esset ad fidemfaciendam, vere corpus Domini fuisse mortuum.Nisi enim probari potuisset, corpus illud verevita fuisse defunctum, ipsa quoque resurrectio,et tota fides Christiana nutaret. Debuit igiturChristus in tumulo iacere ad horas ut minimum,quadraginta; præsertim cum esset implenda figuraIonæ Prophetæ, quam ipse Dominus in Evange-lio ad mortem suam præmonstrandam, factamfuisse docuit. Sed ut resurrectio Christi, quantumfieri poterat, acceleraretur, et Christi oratio man-ifestius exaudita demonstraretur, tres dies et tres

3 Hebr. 8, 131 Hebr. 5, 7

noctes, quibus Ionas fuit in ventre ceti, voluit div-ina providentia ut revocarentur in Christi resur-rectione ad unum integrum diem, et duas partesdierum duorum: quod tempus non proprie, sed perfiguram intellectionis dici poterat continere tresdies et tres noctes. Neque solum exaudivit ora-tionem Christi Pater, accelerando tempus resur-rectionis, sed etiam restituendo corpori mortuo vi-tam sine comparatione meliorem quam ante fuis-set. Siquidem vita Christi ante obitum mortaliserat, et restituta ei est immortalis. Christus enimresurgens ex mortuis iam non moritur, mors illiultra non dominabitur, ut Apostolus dixit 2 . VitaChristi ante mortem passibilis erat, id est, ob-noxia fami, siti, fatigationi, vulneribus; restitutaest impassibilis, et nulli omnino iniuriæ subiecta.Corpus Christi ante mortem erat animale; evasitper resurrectionem spirituale, id est, ita subiectumspiritui, ut posset in ictu oculi deferri quocumquespiritus voluisset.

Porro causa, ob quam oratio Christi tam facilefuerit exaudita, subiungitur ab Apostolo, cum ait,pro sua reverentia. Quæ vox Græce !"#$%!&$significat timorem reverentialem, qui in Christoerga Patrem omnino eximius fuit. Ideo enim Isaiasdescribens dona Spiritus Sancti, quæ in Christianima fuerunt, de aliis donis dicit: Requiescet su-per eum Spiritus Domini, spiritus sapientiæ etintellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritusscientiæ et pietatis 3 . De timore reverentiale dicit,et replebit eum spiritus timoris Domini. Quoniamergo anima Christi plenissima erat timore reveren-tiali erga Patrem, ideo et Pater in illo sibi maximecomplacebat, iuxta illud Matthæi: Hic est Filiusmeus dilectus, in quo mihi bene complacui 4 . Etquemadmodum Filius Patrem summopere revere-batur, ita et Pater semper eum orantem audiebat,et quidquid peteret concedebat.

Hinc et nos discere debemus, si volumus a Pa-tre cœlesti semper audiri, et quidquid ab illopetimus impetrare, oportere nos Christum imi-tari, et Patrem cœlestem summa reverentia prose-qui, et nihil eius honori anteponere. Sic enimfiet, ut et nos quidquid petierimus, impetremus,ac præsertim illud, in quo summa stat rerumnostrarum, ut morte propinquante commendatamDeus habeat animam nostram de corpore egre-dientem, quando leo rugiens prope adstat paratusad prædam. Neque existimet aliquis, reverentiamDeo exhibendam solum in genuflexione, in capitisapertione, in eiusdem generis cultu adque honore:non hoc solum vox !"#$%!&$, id est, reveren-tialis timor significat; sed potissimum designattimorem magnum o!ensionis divinæ, horroremintimum et perpetuum peccati; non ob timorem

2 Rom. 6, 93 Isa. 11, 24 Mt. 17, 5

Page 51: DE SEPTEM VERBIS A CHRISTO IN CRUCE Roberti S. R. E ... · autem crucis 1.Nequesolamobœdientiævir-tutem, sed etiam comites eius individuas, patien-tiam et humilitatem; ... bellum

pœnæ, sed ob amorem Patris. Ille reverentialitimore vere præditus est, qui culpam præcipueletalem, ne cogitare quidem audet. Beatus vir,inquit David, qui timet Dominum, in mandatiseius volet nimis 5 , id est, ille timet vere Deum,ac per hoc beatus dici potest, qui valde studetomnia Dei mandata servare. Atque hinc illa sanctavidua Iudith timebat Dominum valde 6 , ut ineius libro scriptum legimus, quoniam cum essetadolescentula, et speciosissima, et dives valde, de-functo viro suo, ne ullam occasionem peccandidare vel accipere posset, in cubiculo secreto cumpuellis clausa morabatur, et habens super lumbossuos cilicium, ieiunabat omnibus diebus, præterfesta domus Israel. En quanto zelo in ipsa Legeveteri, quæ maiorem multo licentiam permitte-bat quam Evangelium, cavebat peccata carnaliamulier adolescentula et dives, non alia de causa,nisi quia timebat Dominum valde. Id ipsum SanctoIob Scriptura sancta commemorat 7 . Iste enimpepigerat fœdus cum oculis suis, ut ne cogitaretquidem de virgine, id est, nolebat omnino vir-ginem aspicere, ne forte ex aspectu cogitatio ullaminus honesta subreperet. Et cur tam diligenterIob ista vitabat? quia timebat Dominum valde.Sic enim adiungit: Quam enim partem haberet inme Deus desuper?, id est, si turpis cogitatio meutcumque fœdaret, non essem ego pars Dei, nequeesset Deus pars mea. Quod si vellem exemplaSanctorum novi Testamenti proferre, nullus essetfinis. Hic igitur est timor Sanctorum, quo si nosquoque pleni essemus, nihil esset quod a Patrecœlesti non facillime impetrare possemus.

Capitulum XXIVDe ultimo fructu verbi septimi

Restat fructus postremus, qui ex considerationeobœdientiæ in ultimis verbis et in ipsa morteChristi declaratæ colligitur. Quod enim Apostolusait: Humiliavit semetipsum factus obœdiens usquead mortem, mortem autem crucis 1 ; tunc potis-simum impletum est, cum Dominus, verbis illisprolatis, Pater, in manus tuas commendo spiritummeum, continuo expiravit. Operæ pretium autemerit paulo altius repetere, quæ de obœdientiaChristi dici possunt, et debent, ut fructum pre-tiosissimum ex arbore sanctæ crucis decerpamus.Christus igitur Magister et Dominus virtutumeam obœdientiam exhibuit Deo Patri, ut maiorneque cogitari neque fingi possit.

Primum obœdientia Christi erga Patrem ab ipsaeius conceptione initium sumpsit, et usque admortem sine intermissione duravit: sic ut vita

5 Psalm. 111,16 Iudith 8, 87 Iob 31, 11 Philip. 2, 8

Domini nostri Iesu Christi unus fuerit continuatæobœdientiæ cursus. Siquidem anima Christi inipso primo suæ creationis momento usum habuitliberi arbitrii, et simul gratia et sapientia plenafuit, ac per hoc ex illo primo instanti, adhuc inutero matris inclusus, exercere cœpit obœdien-tiam. Id quod in Psalmo illo exprimitur, ubi dici-tur in persona Christi: In capite libri scriptum estde me, ut facerem voluntatem tuam, Deus meusvolui, et legem tuam in medio cordis mei 2 . Il-lud, in capite libri, nihil aliud significat, nisi insumma Scripturæ divinæ, hoc est, in tota Scrip-tura summatim ac præcipue de me prædicatur,quod ad hoc electus et missus fuerim, ut face-rem voluntatem tuam. Ego vero, Deus meus, idvolui, ac libentissime acceptavi: ac legem tuam,mandatum tuum, imperium tuum in medio cordismei posui, ut illud semper considerarem, et accu-ratissime promptissimeque perficerem. Huc etiamrespiciunt illa eiusdem Christi verba: Meus cibusest, ut faciam voluntatem eius, qui misit me, utperficiam opus eius 3 . Quemadmodum enim cibusnon semel aut iterum per totam vitam sumitur,sed quotidie, et cum voluptate sumitur, sic ipseDominus noster quotidie et volenti animo in obœ-dientiam Patris incumbebat, unde et dicebat:Des-cendi de cœlo, non ut faciam voluntatem meam,sed voluntatem eius, qui misit me 4 . Et apertiusalio loco: Qui me misit, mecum est, et non reliquitsolum, quia ego, quæ placita sunt ei, facio semper5 . Et quoniam obœdientia sacrificium est sacrifi-ciorum omnium præstantissimum, iuxta Samuelis6 sententiam, ideo Christus quot opera faciebatdum in terris peregrinaretur, tot sacrificia, eaqueDeo gratissima o!erebat. Hæc igitur prima estobœdientia Christi prærogativa, quod ab ipsa con-ceptione usque ad vitæ finem duraverit.

Deinde Christi obœdientia non fuit determinataad unum aliquod genus operis, ut inter hominesfieri videmus, sed extendebatur ad omnia omni-no, quæ Deo Patri imperare placuisset. Hinc tan-ta varietas in vita Christi Domini cernitur, utnunc moraretur in deserto non manducans nequebibens, fortasse etiam neque dormiens, et cumbestiis degens, ut Sanctus Marcus adnotavit 7 ,nunc in frequentia hominum manducans et bibens,nunc domi obscurus et tacens, idque per annosnon paucos, nunc eloquentia et sapientia clarus,et miracula maxima patrans, nunc cum potestatemagna ex templo eiciens ementes et vendentes,nunc denique latens, et quasi imbecillus declinansa turba. Quæ omnia requirunt animum liberumab omni propria voluntate. Neque enim Domi-

2 Psalm. 393 Jn. 4, 344 Jn. 6, 385 Jn. 8, 296 1 Reg. 15, 227 Mc. 1, 13

Page 52: DE SEPTEM VERBIS A CHRISTO IN CRUCE Roberti S. R. E ... · autem crucis 1.Nequesolamobœdientiævir-tutem, sed etiam comites eius individuas, patien-tiam et humilitatem; ... bellum

nus dixisset: Si quis vult post me venire, abnegetsemetipsum 8 , id est, propriæ voluntati proprio-que iudicio renuntiet, nisi ipse hoc iam fecisset;neque alibi ad obœdientiæ perfectionem cohortansdiscipulos suos, addidisset: Si quis venit ad me,et non odit Patrem suum, et matrem, et uxorem,et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem etanimam suam, non potest meus esse discipulus 9 ;nisi ipse prior rebus omnibus, quæ ardenter diligisolent, nuntium remisisset, sicut etiam animamsuam, id est, vitam propriam paratus fuisset tamprompte deserere, ac si eam vere odisset. Hæcest vera radix et quasi mater obœdientiæ, quæin Christi Domino mirabiliter fulsit; et qua quicarent, vix unquam ad perfectæ obœdientiæ pal-mam pervenient. Quo modo enim poterit alienævoluntati prompte parere, qui propriæ voluntatiproprioque iudicio adhæret? Hæc nimirum estcausa, cur cœlestes orbes Angelis moventibus nonresistant, sive in ortum, sive in occasum conver-tantur, quoniam non habent propensionem ali-quam propriam, sive ad unam partem, sive adaliam. Et eadem causa est, cur ipsi quoque angeliDeo iubenti ad nutum obœdiant, ut in Psalmocanit Sanctus David 10 , quia nullam habent pro-priam voluntatem repugnatem voluntati Dei, sedconiuncti feliciter cum Deo, unus spiritus suntcum eo.

Præterea obœdientia Christi non solum longelateque di!unditur, sed etiam quantum per patien-tiam et humilitatem ad ima deprimitur, tantumper meritorum excellentiam ad alta sustollitur.Est igitur tertia obœdientiæ Christi proprietas,quod ad incredibilem patientiam et humilitatemdescendit. Incepit Christus infans, ad paternamimplendam obœdientiam, in ergastulo tenebricososciens et prudens habitare. Infantes cæteri, quiaratione carent in utero, nullas molestias sentiunt:Christus autem, qui rationis usu fruebatur, ho-ruisset sine dubio novem mensibus degere in er-gastulo angusto et horrido materni uteri, nisi obœ-dientia Patris et charitas erga homines e!ecissetut ad liberandum genus humanum, ut Ecclesiacanit, non horreret Virginis uterum. Deinde nonexigua patientia et humilitas necessaria fuit, uttoto infantiæ tempore Christus, qui etiam tuncsapientior erat Salomone, quippe in quo erantOmnes thesauri sapientiæ et scientiæ 11 Dei,sese ad infantium mores et imbecillitatem accom-modaret. Sed illa admirabilis prorsus continentiaet modestia fuit, necnon patientia et humilitas,quod per annos octodecim, ab anno duodecimousque ad trigesimum, Patre iubente, sic latuitin paterna domo, ut fabri filius, et faber dicere-tur, et ignarus litterarum et forte indocilis vulgo

8 Mt. 16, 249 Lc. 14, 2610 Psalm. 102, 2011 Col. 2, 3

haberetur, cum tamen omnes homines et Angelossapientia anteiret. Accessit postea gloria ingensex prædicatione et miraculis, sed admixta eges-tati extremæ et laboribus assiduis, dicente ipso:Vulpes foveas habent, et volucres cœli nidos: Filiusautem hominis non habet ubi caput reclinet 12 . Etfatigatus ex itinere sedit aliquando super fontem,cum pedes obiret civitates et castella, prædicansRegnum Dei. Et tamen facile illi fuisset, si Patrisobœdientia sineret, vel humano vel angelico mi-nisterio rebus omnibus abundare. Quid iam dicamde perfectionibus, de convitiis, de maledictis, desputis, colaphis, flagellis, denique de ipso crucissupplicio? Hic vero humilis obœdientia sic profun-das egit radices, ut plane inimitabilis videatur.

Sed restat adhuc aliquid profundius, videlicet ul-timum terribilium. Atque ad hoc profundum obœ-dientia Christi pervenit, cum clamans voce magnadixit: Pater, in manus tuas commendo spiritummeum: et hæc dicens expiravit. Videtur autemfilius Dei hunc in modum Patrem a!ari voluisse:Ego a te, Pater, mandatum accepi, ut poneremanimam meam 13 , ut iterum eam reciperem: iamtempus advenit, ut hoc postremum mandatumtuum adimpleam. Et quamvis nimis sit amara dis-iunctio animæ meæ a carne mea, quæ a principiounionis usque ad hanc horam cum summa paceet charitate coniunctæ manserunt, quamvis etiammors, invidia diaboli introducta, valde sit inimi-ca naturæ, et vere ultimum terribilium, tamenmandatum tuum in medio atque in intimo cordismei altissime defixum, omnibus rebus prævaleredebet. Ideo paratissimus sum nunc mortem deglu-tire, et calicem hunc amarissimum a te mihi da-tum exhaurire. Sed quia mandatum tuum fuit, utsic ponerem animam meam, ut iterum reciperemeam; ideo in manus tuas commendo spiritummeum, ut primo quoque tempore illum mihi resti-tuas. Et tunc licentia discedendi a Patre accepta,inclinato ad obœdientiam capite, emisit spiritum.Sic obœdientia vicit, et triumphavit; nec solumpræmium amplissimum in ipso Christo recepit, utqui infra omnes descenderat, et omnibus in gra-tiam Patris cœlestis obtemperaverat, supra omnesascenderet, et omnibus imperaret; sed etiam obti-nuit, ut omnes homines, qui eius obœdientiam ethumilitatem imitarentur, ipsi quoque super omnescœlos ascenderent, et super omnia bona Dominisui constituerentur, ac demum participes throniet Regni fierent in æternum. Denique de rebellibuset inobœdientibus ac superbissimis spiritibus taminsignem triumphum duxit, ut omnes illi ad cons-pectum crucis contremiscant et fugiant.

Hoc exemplar aspicere et imitari debent quicumquead veram gloriam aspirant, et pacem ac requiemanimæ suæ desiderant. Nec solum viri Regulares,

12 Lc. 9, 5813 Jn. 10, 18

Page 53: DE SEPTEM VERBIS A CHRISTO IN CRUCE Roberti S. R. E ... · autem crucis 1.Nequesolamobœdientiævir-tutem, sed etiam comites eius individuas, patien-tiam et humilitatem; ... bellum

qui voto ad obœdientiam Superioris, qui loco Deipræsidet, sese obligarunt, sed omnes homines,qui Christi discipuli et fratres esse cupiunt, adpalmam huius præclarissimæ victoriæ aspiraredebent, nisi velint cum superbis dæmonibus subpedibus Sanctorum in æternum gemere. Obœdien-tia enim, quæ divinis præceptis debetur, et quamidem Deus deferri iubet iis, qui in terris præsunt,omnibus omnino necessaria est. Omnibus enimChristus dicit: Tollite iugum meum super vos 14 .Et omnibus Apostolus loquitur, cum ait: ObœditePræpositis vestris, et subiacete eis 15 . Et om-nibus etiam Regibus Samuel præcepit, cum ait:Numquid vult Dominus holocausta, et victimas, etnon potius ut obœdiatur voci Domini? Melior estenim obœdientia quam victimæ 16 ; et addidit, utgravitatem peccati inobœdientiæ demonstraret,quia quasi scelus idolatriæ est, nolle acquiesceremandatis videlicet Domini, et oerum qui loco Do-mini præsunt.

Sed in gratiam eorum, qui se totos maiorumobœdientiæ sponte subiiciunt, addam pauca defelicissimo eorum statu, non ex meo sensu, sedex verbis Ieremiæ Prophetæ, qui Spiritu Sanc-to inspirante locutus, ait: Bonum est viro, cumportaverit iugum ab adolescentia sua: sedebit soli-tarius, et tacebit, quia levabit se super se 17 .Admiranda plane felicitas significatur verbo illo,Bonum est viro: nam, ut ex verbis sequentibusaperte colligitur, bonum hoc loco dicitur id, quodest utile, honorificum, iucundum, denique omni exparte beatum. Si quis enim assuescat ab adoles-centia portare iugum obœdientiæ, liber erit pertotam vitam a iugo durissimo carnalium cupid-itatum. Testis est Sanctus Augustinus in octavolibro Confessionum, quam di"cile sit excutere a seiugumm concupiscentiæ illi, qui per annos aliquoslegi carnis obœdivit; et contra, quam sit iucun-dum et facile iugum Domini portare, antequamvitiorum laquei animam irretierint. Deinde quamingens lucrum est, in omni opere mereri apudDeum? qui enim nihil agit ex voluntate propria,sed ex obœdientia Prælati, in omni opere sacrificatDeo sacrificium illi gratissimum, quia, ut loquiturSamuel, Melior es obœdientia, quam victimæ, etrationem reddit Sanctus Gregorius, quia per vic-timas aliena caro, per obœdientiam propria volun-tas mactatur 18 . Et quod est prorsus admirabile,si forte Prælatus peccet imperando, subditus nonpeccat, sed meretur obœdiendo, modo quod iube-tur non sit manifeste peccatum. Addit Ieremias,sedebit solitarius, et tacebit. Quid enim est, sede-bit, nisi quiescet, quia invenit requiem animæ suæ?qui enim nuntium remisit voluntati propriæ, et

14 Mt. 11, 2915 Heb. 13, 1716 1 Reg. 15, 2217 Lam. 3, 2718 Lib. Moral. 35, cap. 10

se totum divinæ voluntati adimplenadæ addix-it, nihil ambit, nihil quærit, nihil cogitat, nihildesiderat, sed liber a mordacibus curis, sedet cumMaria secus pedes Domini, audiens verbum illius19 . Et vere solitarius sedet, tum quia cum illishabitat, qui sunt cor unum et anima una 20 , tumquia neminem singulari ac privato amore prose-quitur, sed omnes in Christo et propter Christumdiligit. Ideo etiam tacet, qui cum nullo litigat,cum nullo rixatur, cum nullo negotium propri-um habet. Atque huius tantæ quietis illa ratioest, quia levabit se super se. Trascendit enim abordine hominum ad ordinem Angelorum. Multisunt qui abiiciunt se infra se, atque ad ordinemtranseunt bestiarum. Illi videlicet, qui terrenasapiunt, et nihil magnifaciunt, nisi quæ carnemoblectant, vel sensus corporales pascunt, avari,lascivi, comestationibus et ebrietati addicti. Aliisunt qui vitam hominum vivunt, et in se quo-dammodo manent, quales sunt Philosophi, qui velnaturæ secreta rimantur, vel de moribus præceptatradunt. Alii denique levant se supra se, non sineinsigni dono et auxlio Dei, et vitam non tamhumanam quam angelicam ducunt: illi videlicet,qui relictis omnibus quæ in mundo possident, etabnegata etiam voluntate propria, cum Apostolodicere possunt: Nostra conversatio in cœlis est21 ; et Angelorum puritatem, et contemplationem,et obœdientiam æmulantes, vitam non tam hu-manam quam angelicam ducunt. Angeli enim nul-la umquam peccati sorde inquinantur, et sempercontemplantur faciem Patris, qui in cœlis est 22 ,et negotiis aliis intermissis, toti sunt in mandatisDomini exequendis intenti, iuxta illud Psalmi:Benedicite Domino omnes Angeli eius, potentesvirtute, facientes verbum illius, ad audiendam vo-cem sermonum eius 23 . Hæc est felicitas vitæregularis, quæ si serio Angelorum puritatem etobœdientiam imitetur in terris, sine dubitationeulla eorum gloriæ particeps erit in cœlo, præser-tim si Christum Ducem et Magistrum sequatur,qui humiliavit semetipsum factus obœdiens usquead mortem, mortem autem crucis 24 . Et qui,cum esset Filius Dei, didicit ex iis, quæ passusest, obœdientiam 25 , id est, experimento propriodidicit, ex patientia veram probari obœdientiam,ac per hoc non solum obœdientiam exemplo suodocuit, sed docuit etiam, obœdientiæ veræ atqueperfectæ fundamenta et quasi bases solidissimasesse humilitatem et patientiam. Qui enim libenterobœdit Superiori suo, cum iubet opera honorificaet iucunda, is non plane demonstrat, an virtusobœdientiæ, an aliquid aliud eum ad parendum

19 Lc. 10, 3920 Act. 4, 3221 Philip. 3, 2022 Mt. 18, 1023 Psalm. 102, 2024 Philip. 2, 825 Heb. 5, 8

Page 54: DE SEPTEM VERBIS A CHRISTO IN CRUCE Roberti S. R. E ... · autem crucis 1.Nequesolamobœdientiævir-tutem, sed etiam comites eius individuas, patien-tiam et humilitatem; ... bellum

invitet: sed qui in rebus vilibus et laboriosis, ubihumilitas et patientia necessariæ sunt, promptealacriterque obœdit, ille certus esse potest se utverum Christi discipulum, veram atque perfectamobœdientiam didicisse.

Egregie omnino di!erentiam hanc inter veram fic-tamque obœdientam Sanctus Gregorius explicat.Sic autem loquitur 26 : Quia nonnumquam nobishuius mundi prospera, nonnumquam vero iubenturadversa, sciendum summopere est, quod obœdien-tia aliquando si de suo aliquid habeat, nulla est;aliquando autem si de suo aliquid non habeat,minima. Nam cum huius mundi successus præ-cipitur, cum locus superior imperatur, is qui adpercipienda hæc obœdit, obœdientiæ sibi virtutemevacuat, si ad hæc etiam ex proprio desiderioanhelat. Neque enim se sub obœdientia dirigit, quiad accipienda huius vitæ prospera, libidini propriæambitionis servit. Rursus, cum mundi despectuspræcipitur, cum probra adipisci et contumeliæiubentur, nisi ex se ipso animus hæc appetat, obœ-dientiæ sibi meritum minuit: quia ad ea, quæ inhac vita despecta sunt, invitus nolensque descen-dit. Ad detrimentum quippe obœdientia ducitur,cum mentem ad suscipienda probra huius sæculinequaquam ex parte aliqua etiam sua vota comi-tantur. Debet ergo obœdientia si in adversis ex suoaliquid habere, et rursus in prosperis ex suo ali-quid omnino non habere; quatenus et in adversistanto sit gloriosior, quanto divino ordini etiam exdesiderio iungitur; et in prosperis tanto sit verior,quanto a præsenti ipsa, quam divinitus percipit,gloria, funditus ex mente separatur. Sed hoc vir-tutis pondus melius ostendimus, si cœlestis patriæduorum hominum factum memoremus. Moysesnamque, cum in deserto oves pasceret 27 , Dominoper Angelum in igne loquente, vocatus est, ut eri-piendæ omni Israelitarum multitudini præesset.Sed quia apud se humilis extitit, oblatam statimtanti regiminis gloriam expavit, dicens: !!ObsecroDomine, non sum eloquens ad heri et nudiuster-tius; et ex quo cœpisti loqui ad servum tuum,tardioris et impeditioris linguæ sum factus"" 28 , etse posposito, alium deposcit, dicens: !!Mitte quemmissurus es"" 29 . Ecce cum auctore lingæ lo-quitur, et ne tanti regiminis potestatem suscipiat,elinguem se esse causatur. Paulus quoque divini-tus fuerat, ut in Ierusalem debuisset ascendere,admonitus, sicut ipse ad Galatas dicit 30 . Isque initinere, cum Prophetam Agabum reperisset, quan-ta se adversitas in Ierosolymis maneret, audivit.Scriptum quippe est, quod idem Agabus zonamPauli suis pedibus inferens dixit: Virum, cuius est

26 Lib. Moral. 35, cap. 1027 Exod. 3, 128 Exod. 4, 1029 Exod. 4, 1330 Gal. 2, 2

zona hæc, sic alligabunt in Ierusalem 31 . A Pauloautem protinus respondetur: !!ego non solum alli-gari, sed et mori in Ierusalem paratus sum, pronomine Iesu"" 32 . Præceptione igitur revelationisIerosolymam pergens adversa cognoscit; et tamenhæc libenter appetit: audit quæ timeat, sed ad hæcardentior anhelat. Moyses itaque ad prospera desuo nihil habet: quia præcepto renititur, ne Israe-liticæ plebi præferatur. Paulus ad adversa etiamex suo voto ducitur, quia malorum imminentiumcognitionem percipit, sed devotione spiritus etiamad acriora fervescit. Ille præsentis potestatis glo-riam Deo voluit iubente declinare: iste Deo asperaet dura disponente, se studuit ad graviora præ-parare. Præunte ergo utrorumque Ducum infactavirtute instituimur, ut si obœdientiæ palmam ap-prehendere veraciter nitimur, prosperis huius sæ-culi ex sola iussione, adversis autem etiam ex de-votione militemus. Hæc Sanctus Gregorius. Quamdoctrinam exemplo suo Magister omnium Chris-tus Dominus apertissime comprobavit: nam cumsciret, venturas esse turbas, ut raperent eum, etfacerent Regem, fugit in montem ipse solus 33 .Sed cum sciret venturos Iudæos et milites cumIuda, ut eum caperent, et ad supplicium ducerent,iuxta præceptum quod habuerat a Patre, obviamillis sponte processit, et se capi ac ligari permisit.Christus igitur Magister bonus non verbo et linguaobœdientiam qualemcumque ostentavit, sed opereet veritate obœdientiam Patri exhibuit in vera pa-tientia et humilitate fundatam. Hoc exemplar estnobilissimæ virtutis, quod intueri semper debent,qui a Deo vocati ad palmam propriæ abnegationiset Christi imitationis aspirant.

FINIS

31 Act. 21, 1132 Act. 21, 1333 Jn. 6, 15