Ficha 1 Comp.superl

Embed Size (px)

Citation preview

La lengua griega

D E P A R T A M E N T O D E L A T N

TERCERA EVALUACIN

2BHU LATN FICHA 1EJERCICIOS DE COMPARATIVOS Y SUPERLATIVOS1. Filius meus tam fortis est quam leo 2. Nihil est tam periculosum quam mare 3. Constat neminem ducem maiorem Hannibale fuisse 4 Crassus inter reges opulentissimus ad tormenta manibus uinctis post tergum ductus est 5. Romae plurima aedificia pulcherrima erant 6. Dolor animi grauior est quam corporis dolor 7. Semper melior est certa pax quam sperata uictoria 8. Consilia minus utilia sunt quam exempla 9. Nihil est pueris dulcius libertate 10. Hannibal fuit inter duces clarissimus 11.Vtinam omnes prudentiores uerbis essemus! 12. Ferrum durius et utilius est auro; aurum pretiosius argento 13. Vinum uetus dulcius est quam nouum 14. Meliores prudentioresque homines tempus faciet 15. Vilius argentum est auro, uirtutibus aurum 16. Neminem prudentiorem uidi quam frater tuus 17. Malo quam bene olere nihil olere 18. Tu es altior quam ego, sed non doctior 19. Nemo beatior est sapiente 20. Nemo Romanorum fuit eloquentior Cicerone 21. Verba currunt; at manus notarii est uelocior quam uerba 22. Orator dixit magis eloquenter quam sapienter 23. Nulla in amicitiis pestis est maior quam adulatio 24. Paucis carior fides quam pecunia est 25. Multae aues in regiones calidiores hiemant 26. Sonus est uelox, lux uelocior, mens uelocissima 27. Tu eruditior es quam Piso, prudentior quam Cotta 28. Magis antiqua est uita hominum rustica quam urbana 29. Nihil est incertius uulgo, nihil obscurius uoluntate hominum 30. Tua consilia luce clariora mihi sunt 31. Facilius fuit oppidum capere quam hostium fugam continere 32. Nullum malum acerbius est quam bellum 33. Lingua hominum uita beatior est quam ferarum uita 34. Nihil est uirtute pulchior 35. Nihil est ueritatis luce gratius 36. Vir uerba clariora dicere non poterat 37. Virum te doctiorem inuenire non potero 38. Non est iustum facere maiora quam illa quae facere possumus 39. Nihil est tam contrarium rationi quam fortuna 40. Melius est amare quam pugnare 41. Nihil melius tibi dare possum quam rosas 42. Romani milites fortiores erant Graeciis 43. Tibi dicere non poteramus uerba utiliora 44. Nihil est tam bonum quam consilia amicis dare posse 45. Vir fortior erat quam mulier 46. Serui turres altiores quam pontem construunt 47. Regis seruae generosiores quam mulieres diuites erant 48. Ferrum fortius est quam saxum 49. Aestate dies longiores sunt quam noctes, hieme autem noctes longiores sunt diebus 50. Felicioes sunt saepe paupere locuploetibus 51. Melius est hominibus egregie mori quam impudenter uiuere 52. Tauros putamus fortiores formicis 53. Caesar exercitum ducebat magis strenuum quam Pompei 54. Ex ore Nestoris fluebat oratio melle dulcior 55. Tam sum serruus quam tu, etsi ego domi liber fui 56. Tam deest auaro quod habet quam quod non habet 57. Nulla deformior species est ciuitatis quam illa in qua opulentissimi optimi putantur 58. Alexandro fuit gloriae laudisque iusto maior cupido 59. Vtilius ac melius est frui pace quam bello uexari 60. Ferrum magis necessarium est quam aurum: huius autem cupidiores sunt homines quam illius 61. Inter plurima maximaque hominum uitia nullum est frequentius quam ingrati animi62. Cicero clarissimus suae aetatis orator esse uoluit 63. Inter duos homines bonos non melior est qui locupletior 64. Nihil tam pronum ad simultates, quam aemulatio est 65. Lesbia mihi uita mea multo est carior 66. Nulla tam firma moles est, quam non excidant undae 67. Nemo est tam stultus qui non intellegat nihil agri cultura esse melius, nihil dulcius 68. Nemo umquam neque poeta neque orator fuit, qui quemquam meliorem quam se arbitraretur 69. Porcillus in Caesarem, hostes equitatu persequentem, incidit. Quae res quidem Caesari non minorem quam ipsa uictoria uoluptatem attulut 70. Multa audire facilius est quam multa discere 71. Numa Pompilius rex creatus est, qui bellum nullum gessit, sed non minus quam Romulus ciuitati profuit 72. Insignis eorum est error qui malunt quae nesciunt docere quam discere quae ignorant.73. Principio quid esse potest uita ipsa uel dulcius, uel pretiosius? 74. Exercitatione corpora nostra fiunt robustiora 75. Haec puella multo callidior omnibus sororibus est 76.- T. Livius bellum memorabilissimum omnium bellorum antiquorum scripsit.

77.- Gallorum omnium fortissimi sunt Belgae.

78.- Vergilius celeberrimus poetarum romanorum fuit.

79.- Virum audaciorem Caesare numquam inveni.

80.- Ciconiae pedes multo longiores quam vulpis pedes sunt.

81.- Nihil est homini dulcius libertate.

82.- Pulcherrima carmina scripsit Horatius.

83.- Ex ore Nestoris fluebat oratio melle dulcior.

84.- Senes prudentiores quam iuvenes sunt.85.- Socrates omnium hominum sapientissimus fuit86.- Hieme dies brevissimi sunt, aestate longissimi.

87.- Saturnus, saevissimus patrum (e patribus, inter patres), filios suos vorabat.

88.- Ex omnibus floribus pulcherrima rosa est.89.- Somnus morti simillimus est.

90.- Apud Helvetios longe nobilissimus et ditissimus Orgetorix fuit.

91.- Difficillimum omnium fuit id bellum quod contra Carthaginienses, acerrimos hostes, gessit.

PAGE

LATN Ficha 1 Actividades comparativo/superlativo PGINA 4