159
Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et aliorum iurium in tempora digestorum (1164-1497). Haec omnia vetustate ex hominum memoria propemodum exciderant. Nunc vero conquisitis veterum monumentorum subsidiis comperiebat, atque e tenebris eruta assiduis vigiliis et laboribus in lucem conspectumque exactissima prodebat Ambrosius Francus Arcensis Arci 31 maii 1593 *** Subiecta sunt alia multa documenta ex authographis, vel authenticis in Tabulario, seu Archivo Castri Boni Consilii Tridenti existentibus descripta fideliter per me Fratrem Iospehum Hippolytum a Pergino eiusdem Tabularii revisorem, atque registratorem actualem. Tridenti Anno 1760. _______________________________________________

Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

  • Upload
    others

  • View
    8

  • Download
    0

Embed Size (px)

Citation preview

Page 1: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

Franco Giovanni Battista

Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum,

diplomatum, investiturarum, et aliorum iurium in tempora digestorum (1164-1497).

Haec omnia vetustate ex hominum memoria propemodum exciderant. Nunc vero conquisitis

veterum monumentorum subsidiis comperiebat, atque e tenebris eruta assiduis vigiliis et laboribus in lucem

conspectumque exactissima prodebat

Ambrosius Francus

Arcensis

Arci 31 maii 1593

***

Subiecta sunt alia multa documenta ex authographis, vel authenticis in Tabulario, seu Archivo Castri Boni

Consilii Tridenti existentibus descripta fideliter per me Fratrem Iospehum Hippolytum a Pergino eiusdem Tabularii revisorem, atque registratorem actualem.

Tridenti Anno 1760.

_______________________________________________

Page 2: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

2

Page 3: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

3

Premessa del trascrittore Presento la trascrizione del manoscritto N. 231 della Biblioteca San Bernardino di

Trento dei Frati Minori. Riguardo all’autore del codice da cui fu tratta questa copia da me qui riprodotta, si

deve tenere presente in primo luogo la sottoscrizione dell’ultimo notaio, che traduco dal latino: “Io Ambrogio Franco figlio del defunto magnifico signor Giovanni Franco d’Arco, notaio pubblico con autorità imperiale, attesto, e confesso, che tutti i privilegi, diplomi, testamenti, codicilli, documenti dotali, lettere e le altre numerose memorie e documenti di qualunque genere contenuti in questo codice dall’anno 1164 e fino al 1497, furono descritti e trascritti affinché fossero più facilmente fruibili e si potesse tornare ai loro originali, per la massima parte dall’eccellentissimo dottore signor Giovanni Battista Franco mio fratello e in parte anche da me, tratti diligentemente e fedelmente dai loro originali e autentici e da alcuni esemplari manoscritti dagli egregi ed eccellenti notai signor Francesco Ischia, e Simone Varignano, i quali pure li desunsero dagli originali. Il tutto fu collazionato più volte e fu trovato concorde con gli autografi. In fede di ciò, mi sono sottoscritto di mano propria, con i notai soprascritti, e lo autenticai col mio solito segno notarile.

Ultimo giorno di maggio 1593. Lode a Dio Ottimo Massimo”;

e in secondo luogo l’Animadversio, di mano del P. Ippoliti, realizzatore della copia che qui viene presentata, posta a pagina [II]: “Sequentia documenta fideliter sunt a me Fratre Iosepho Hippolyto a Pergino Provinciae Minorum Reformatorum s. Vigilii alumno in conventu s. Bernardini extra Tridentum anno 1760, ex papyraceo Codice dominorum Comitum de Arco, qui a Ioanne Baptista Franco fuit conscriptus, et ab Ambrosio Franco illius fratre quibusdam marginalibus notis propria manu additis illustratus, et genealogia Comitum insignitus: quas notas et ego addidi, quibusdam exceptis nullius frugi. Advertas proinde velim, quod dies mensium in margine adnotati singulis documentis, debent intelligi vel intrante, vel exeunte ipso mense, prout in ipsis documentis videre est. Adverte insuper, quod notae illae, quae asterisco * signantur, fuerunt a me ipso additae vel ad correctionem alicuius erroris, vel ad illustrationem rerum etc.”

Sulla pagina [I] il P. Giangrisostomo Tovazzi (1731-1806) fa questa annotazione:

“Codex omni cautela servandus in archivo Provinciae Tridentinae sancti Vigilii Fratrum Minorum Reformatorum”.

Più sotto scritta del P. Marco Morizzo (1849.1915): “Nota di 100 anni dopo. Il Codice è certamente prezioso, e da conservarsi gelosamente; ma anche stampandolo non ci andrebbe dell’onor di nessuno, né de’ vescovi di Trento, né dei Conti d’Arco”.

Nel contropiatto vi è questa nota del P. Teodorico Asson (1871-1962): “Una copia di questo Codice si trova nella biblioteca civica di Rovereto, compilata da: F. G. S. f., cioè fra Girolamo Sala francescano”.

Segue. Animadversio altera, di mano del P. Giangrisostomo Tovazzi.

Chartaceum Codicem notariorum manibus authenticatum precario accepit ab ill.mo et excell.mo domino Iohanne Baptista S.R.I. Comite ab Arco noster Admodum Rev. P. Benedictus Bonellus de Cavalesio lector emeritus, ac definitor Generalis, a quo illum describendum obtinuit P. Iosephus Hippolytus.

Page 4: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

4

Seguono notizie relative alla seconda parte del Codice contenente documenti tolti dall’Archivio del principato, pure trascritti dall’Ippoliti di cui il Tovazzi apporta qualche annotazione relativa alla vita e alle opere del medesimo trascrittore.

*** Nel 1584 è stato stampato ad Arco un fascicolo con questo frontespizio: "Ioannes Guettus a Iudicharia Inci. 1584. Privilegia et diplomata et quas investituras vocant, olim a Divis Romanorum

imperatoribus, regibus, ac aliis Principibus illustrissimis Comitibus de Arco irrogata, et concessa.

Nuperrime opera Ambrosii Franci è tenebris propemodum eruta, et Arci excussa”. Si conosce una sola copia di quest’edizione, ma mutila in fondo e della quale

sopravvivono 24 carte1. Il nostro manoscritto è completo di pagine 101 più 2 non numerate all’inizio,

formato cm 31x21. La copia stampata è dell’anno 1584, quella di Ambrogio Franco del 1593, e

contiene molte note marginali di Ambrogio Franco e del trascrittore P. Giuseppe Ippoliti, oltre che un numero sicuramente superiore di documenti trascritti.

Nella trascrizione le note marginali le poniamo in nota; quelle del P. Ippoliti precedute da un asterisco, come sono nella copia che possediamo.

Davanti al singolo documento abbiamo premesso un numero progressivo; così de Arco, de Arcu ecc.

Il dittonghi ae, oe sono spesso ridotti a semplice e: rispetto la grafia del manoscritto che ho davanti.

Il documento n. 6 è stato pubblicato dal P. Benedetto Bonelli in: Notizie istorico critiche intorno al B.M. Adelpreto, vol. II, Monauni, Trento 1762, pp. 500-504; Nel Codex Wangianus del Kink; cfr. anche Cretti Maria-Matteotti Mario, La chiesa di s. Tomaso, Riva 1998, pp. 31-45.

*** Come dice il frontespizio, verranno pure trascritti i documenti dal n. 76 al 143,

relativi ai signori d’Arco, ma non contenuti nel manoscritto del Franco, bensì aggiunti dal P. Giuseppe Ippoliti e desunti dall’archivio del principato vescovile di Trento.

NB. I refusi sono del trascrittore, il quale è ben lieto di riparare se gli vengono segnalati dai cortesi lettori.

P. Remo Stenico Biblioteca San Bernardino-Trento2

1 *Cfr. però Aldo Chemelli, Trento nelle sue prime testimonianze a stampa, Trento 1975, pp. 148-

151. 2 Inizio della trascrizione venerdì 20 luglio 2007.

Page 5: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

5

Frontespizio dell’edizione di Arco del 1584

Page 6: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

6

1. Papiae, 1164 28 maii. Privilegium Friderici imperatoris concessum domino Ulrico, et domino Friderico

fratribus filiis quondam domini Alberti de Arco, provisionis 24 librarum imperialium3. Fridericus Dei gratia Romanorum imperator augustus omibus imperii nostri

fidelibus praesentibus, futuris notum esse volumus, quod Nos fidelibus nostris Ulrico et Friderico de Arcu pro fideli servitio, quod nobis frequenter exhibuerunt, viginti quatuor libras imperialium4 singulis annis concessimus, ita quod a quindecim diebus post festum s. Martini apud Laudum, vel alibi ubi nobis placuerit, et eis commodum fuerit, cum omni plenitudine recipiant. Ipsi autem nobis hominium fecerunt, et fidelitatem contra omnem hominem nobis iuraverunt, et omnes inimicos5 nostros pro suis inimicis reputabunt, et nominatim veronenses, vicentinos, paduanos, et venetos. Cum vero opportunitas se nobis offeret de nostra terra aliqua, vel de feudo, eos investiemus: de praedictis viginti quatuor libris, quas interim a nobis habent, ab eis erimus absoluti. Huius rei testes sunt episcopus mantuanus, Guspianus cancellarius, Otho Pallatinus Camerae Comes, Gebehardus de Lupamberg, Marcoardus de Huriba, Gerardus de Assia, at alii quam plures.

Datum Papiae apud Sanctum Salvatorem V kalendas iunii. 2. Arci, 1175 12 februarii Domini Odoricus et Fridericus de Arco fratres filii quondam domini Alberti

investiunt quosdam de Naco de quibusdam locis apud Sanctum Andream. In Christi nomine. Die martis, que est duodecima kalend. februarii, in loco de Arcu

infra castellum de Arcu, in praesentia horum hominum, quorum nomina subtus leguntur. Per lignum quod in suis tenebat manibus dominus Odelricus et dominus Fridericus fratres et filii quondam domini Alberti de Arcu investivere Isolanum de Nacu, et Albertum, et Achillem, et Riprandum fratres, patrem et filios per Albertum, et Achillem missos suo nomine, honorabiliter per feudum nominative de monte, qui nuncupatur Rota, iacente apud lacum, et apud s. Andream de Turbolis, similiter et de muta plaustrorum Salarotum, et de tribus olivis, quae iacent ibi prope, et de duobus ploi terrae in tribus petiis; prima petia iacet subtus robore, cui coheret a capite strata, a latere Brazollus6; secunda ibi, cui coheret a capite via, ab altero Brazolus; tertia ibi, cui coheret a capite Brazollus, a latere Olverardus. Eo vero ordine fecerunt suprascriptam investituram honorabiliter per feudum, ut ipsi pater et filii, suique haeredes masculini et foeminini sexus (masculinis deficientibus) foemine habere debent in feudum et tenere. Ibi vero iuravere ipsi Albertus et Achilles ad Evangelia Dei fidelitatem praedictis dominis de suprascripto feudo contra omnem personam, nominatim de Rota et aliis rebus: salva fidelitate domini imperatoris, et suorum successorum dominorum, et quod debeant custodire semper ipsum locum Rotae et aedificium superpositum, ita ut si per guerram praedictis dominis, suisque haeredibus necesse fuerit, debeat aperiri, et in ipsis permanere, ipse locus Rotae, donec guerra erit. Et quocumque tempore inde transierint domini, securi et salvi esse debent, se et suos sine fraude ipsi vassalli intus suscipere si necesse fuerit, per pacem in ipsos suos vassallos redire debeat, et in perpetuum ita

3 Albertus de Arco: Ulricus, Fridericus. 4 Librae 24 imperiales faciebant ad minus tunc florenos 1200, nunc vero saltem 1560. 5 Inimici domini imperatoris, argue hinc quanti Caesar faciebat dominos Arci. 6 *Supra hoc verbum scriptum est: semita.

Page 7: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

7

tenere et custodire sicut superius dictum est. Factum anno Domini 1175, indictione octava. Interfuere Guilielmus de Maleng, Gualfestinus rubeus dictator, Bellonutus, et Riprandus Ceresia testes.

Ego Guido qui et Bracius notarius imperatoris interfui et rogatus scripsi. 3. Arci, 1186 die 28 martii Investitura Alberti episcopi tridentini7 in dominum Federicum, et dominum

Odoricum fratres filios quondam domini Alberti de Arco. In Christi nomine. Die dominico, secundo exeunte mense martii. In Arco, in

ponticello sacerdotum, in praesentia domini Conradi Vicedomini, et magistri Romani canonici Tridenti, et domini Arponis de Clesio, et domini Warimberti de Cagno, et domini Gislodii de Seiano, et domini Ribaldi de Buttezollis, et domini Butii8 de Stenego et aliorum. In eorum praesentia dominus Albertus Dei gratia tridentinus episcopus per birettam quam in sua tenebat manu, investivit dominum Fridericum, et dominum Odulricum fratres de Arco de omnibus suis feudis, que tenebant ipsi ab episcopatu Tridenti, aut aliis pro eis, et de omni eo, quod ipsi fratres habebant et tenebant ab episcopatu Tridenti, iure et non iure eos ad rectum feudum investivit honorifice. Et ibi dominus Federicus et dominus Oldericus de Arco iuraverunt fidelitatem nobiliter, et libere dicto domino episcopo, et osculati sunt ab eo.

Actum est hoc suprascripto die et loco anno Domini 1186, indictione quarta. Ego Zuco Sacri Palatii notarius rogatus interfui, et hanc cartam scripsi. 4. Romeni, 1191 die 10 augusti Pax inter dominos Fridericum et Udalricum de Arco fratres, et dominum

Gumponem de Madrutio, et sententia domini Conradi episcopi tridentini. In nomine Domini. Dum dominus Conradus tridentinae sedis venerabilis episcopus

resideret apud Romenum in Curta episcopali iuxta ecclesiam s. Thomae ad lites su controversias audiendas, deliberandas, et fine debito decidendas, ac determinandas, praesentibus et coram positis ibi domino Gerardo assessore suo, et iudice tridentinae Curiae, et domino Trucone iurisperito, et Cornelio canonico tridentini chori, domino Baldrico, et domino Petro iurisperitis, et Pruzo notario, domino Bertoldo vicedomino, Odolrico Comite de Flaun, Hezelino et Riprandino de Perzine, Henrico de Beseno, Oluradino de Oeno, Andrea de Telvo, Amelrigoto de Muntagnun, Boglieto de Verona, Arpone de Cleis dapifero, Frederico Pincerna, Zucone, Odolrico, Bertoldo, Artuico, et Grimoldo de Cagno, Henrico Huap, et nepote Henrico, atque Hermano de Livo, Rodegerio de Meze, Bozone de Stenico, Frederico de Civizano, Trintino et Odolrico germanis, Odolrico de Tuller, Warimberto de Arsio, et pluribus aliis.

Confessi sunt Fedricus et Odolricus de Arcu ex una parte, et Gumpo de Madruzo ex altera parte sede omnibus maleficiis, iniuriis, offensionibus, et damnis inter se datis iurasse obedire, attendere, et stare praecepto domini episcopi invicem. Quas lites seu controversias maleficiorum, iniuriarum, offensionum et damnorum inter se datorum praefatus dominus episcopus decisit in infrascriptum modum per transactionem, videlicet Federicus et Odolricus germani de Arcu per se et suos servos et liberos et per

7 Albertus II, Salamoni episcopo tridentino suffectus, sex annorum pontificatum gessit,

aedificavitque castellum Stenicum. NB. hoc recentiori manu additum videtur. 8 *melius Bozii.

Page 8: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

8

totam suam partem, et per omnes, quos operari et disturbare poterint, bona fide sine fraude et datione sui aeris ex una parte, et Gumpo de Madruzo cum filiis Oprandino et Adelpreto per se, et per Gumpolinum suum filium et per totam suam partem et per suos liberos, et servos, et per omnes quos disturbare poterint bona fide sine fraude et datione sui aeris ex altera parte, ad praeceptum ipsius qui supra domini episcopi eis per dominum Baldricum de Tusculano factum per lignum, quod in manibus tenebat sub poena mille librarum promissa ab utraque parte per stipulationem sibi ad invicem, finem fecere inrevocabilem nominative de hominibus interfectis, et de omnibus maleficiis, iniuriis, damnis datis, et offensionibus usque in illam diem inter se ab utraque parte perpetratis invicem, eo tamen excepto, quod dominus episcopus eis dari aut dare preceperit, seseque nomine pacis sunt osculati.

Ibique dominus Gumpo cum filiis Oprandino, et Adelpreto super Evangelia iurare voluerunt, quod in morte hominum suprascriptorum Fedrici et Odolrici de Arcu consilium neque operam dederant, hoc tamen excepto, quod interfectores in suam domum susceperant, et servaverant: quod sacramentum suprascripti Federicus et Odolricus germani eis remiserant. Sed quoniam secundum eorum confessionem interfectores, ut superius videlicet susceperant, et quia praefati Federicus et Odolricus germani de Arcu iuramentum eis a domino Gumpone sit remissum, se praeferentes iurare voluerunt, quod nullus suorum hominum, excepto eo, qui fuerat interfectus, offenderant vel... seu raubum fecerant domini Gumponi ab ea die in za, quo apud Drenam pacem fecerant. Iccirco iam dictus dominus episcopus Gumponi suo proprio ore precepit sub debito iuramenti, quo suo praecepto stare iuraverat, quatenus usque ad festum s. Andree proximum venturum ducentas libras bonorum denariorum veronensium spendibilium, et dehinc ad proximum festum Olive alias ducentas libras denariorum bonorum veronensium spendibilium domino Federico et Odolrico germanis dare vadiatur: quod et fecit, et Odolricus Othonis Richi fideiussorem se constituit cum stipulatione, sicut mos est tridentinae Curiae.

Preterea super facto advocatiae, de qua inter suprascriptum dominum Odolricum ex una parte, et inter dominum Gumponem ex altera parte lis fuerat, idem saepedictus dominus episcopus talem sententiam protulit dicens: quia per dictos testes probatum est dominum Gandulphinum dedisse advocatiam, de qua lis est, domino Odolrico, et quia per alios testes probatum est dominum Odolricum per triginta annos ipsam advocatiam tenuisse et habuisse, et quia allodium Gandulphini fuit, et homines mutati sunt, non ideo amisit illud ius, quod habuit super terram allodii: iccirco condemno dominum Gumponem ut de cetero non inquietet dominum Odolricum de illa praedicta advocatia, atque ipsam advocatiam allodium esse pronuntio. Insuper etiam sicut superius suprascriptam finem et pacem eos fecisse, videlicet invicem sic suo corporali sacramento prestito eandem pacem et finem inviolatum et incorruptum habere et tenere et conservare iuravere in perpetuum; sicque praememoratus dominus episcopus sub destricto iuramenti et pene et obligationis et per suam authoritatem utrique parti praecepit eundem suprascriptum finem et pacem firmam habere, et tenere in perpetuum.

Actum est hoc anno dominice nativitatis 1191, die sabati qui fuit quarto idus augusti, indictione nona.

Ego Albertus a domini Federico Romanorum quondam imperatore serenissimo notarius factus interfui, et ex mandato ipsius qui supra domini episcopi hanc cartam pacis, finis, transactionis, et datae sententiae scripsi.

Page 9: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

9

5. 1192, die 10 ianuarii Anno 1192, X ianuarii, Odoricus filius quondam Alberti de Arco una cum

Albertino nepote ex sorore cognominato Mitifoco Vallis Camulorum possessor erat, et in feudum ab episcopo tridentino habebat decimam Bagolini, et aliorum in ea valle locorum, ut ex documento didici, quod quia vetustate corrosum, et mancum erat, hic referre non potui.

Ambrosius Francus vidit, et testatus est9. 6. Sancti Thomae, 1194, die 11 augusti Consecratio Sancti Thomae. Fundata fuit haec ecclesia, et dotata a domino Udalrico

filio quondam domini Alberti de Arco. In Dei nomine. Anno Domini 1194, indictione 12, die 11 augusti Henrico domino

imperatore regnante, et causa acquisitionis regni Siciliae in Apulia existente, atque domino Celestino Papa in Romana Cathedra praesidente, haec ecclesia a domino Odorico seniore de Arcu, inter Archum et Rippam nomine infirmorum fundata, et a domino Conrado Dei gratia illustri sanctae tridentinae ecclesiae episcopo hodie est consecrata ad honorem Dei, et Sanctissime Dei Genitricis Virginis Mariae, et Sanctissimae Sanctae Crucis, et ad honorem domini, et Sanctissimi Thomae martyris et episcopi Cantuariensis, et ss. Apostolorum, Sancti Ioannis Apostoli et Evangelistae et Sancti Zachariae, et sanctorum martyrum Stephani, Apollinaris, Caesarii, Vigilii, Laurentii, Vincentii, Innocentis, et sanctorum confessorum Corbiniani, Engleberti, et sanctae Euphemiae virginis. Et ibi praesentialiter suprascriptus dominus episcopus expresse considerans, et attendens quod misericordia superexaltat iudicium, et quod ille qui pater est totius misericordiae ait: misericordes estote si misericordiam consequi desideratis: ideoque intendens miserabilibus personis subvenire per se et suos successores et Ecclesia tridentina investivit praefatum dominum Odolricum, qui praefatum locum ad honorem Dei et suprascriptorum Sanctorum Dei construxerat, cum annulo quae tenebat in manu solemniter investivit de dicto loco et ecclesia memorata cum vase aquae, quae per antedictam domum labitur, et discurrit, cum plena et libera licentia et facultate accipiendi dictam aquam undecumque voluerit ad plenum usum et utilitatem suam, suorumque successorum, et dicti loci, et constructione unius molendini, et sufficiens dictae aquae, sine ipsius domini episcopi suorumque successorum vel alterius cuiusque personae contradictione, et cum plena et libera facultate et iurisdictione capulandi, pasculandi, buscandi, incidendi, et omnia alia et singula faciendi super plebatibus Arci, Rippae, Thenni, Naci, et iurisdictionibus ad dictos plebatus spectantibus et pertinentibus absque ulla dictorum plebatuum personae contradictione ipsum dominum Odoricum pro se10 et dicto loco, et suis successoribus recipientem libere absolvens ab omni iugo dictorum plebatuum et habitatorum eorumdem, et absolutos esse pronuncians atque mandans. Quam investitionem idem dominus episcopus fecit in praedictum dominum Odolricum nomine quo supra tantum in vita eius, ita quod post ipsius decessum institutio ipsius rectoris ipsius loci ad ipsum dominum episcopum spectet, et spectare debeat pleno iure, cum alia conditione adiecta, quod dominus Odoricus et eius successores teneantur et debeant quamlibet personam infirmam de dictis plebatibus in dicto loco cum illis rebus, quas illa persona infirma ipsi loco prestare potuerit, recipere, et si qua ex illis personis nil habere au dare posset, ipsam nihilominus recipere teneantur, et secundum dicti loci facultatem et

9 *Hoc totum alia manu conscriptum est, et, uti videtur, ipsius Ambrosii Franchi. 10 *additum in margine alia manu: et suis haeredibus: quod manifeste contradicit sequentibus.

Page 10: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

10

possibilitatem in dicto loco retinere, mandans ex nunc prout ex tunc omibus et singulis habitatoribus dictarum plebatuum praesentibus et futuris qualiter sub excommunicationis poena, in qua ex nunc incurrant, nullatenus audeant vel presumant dicti loci habitatores contra praedicte investitionis formam aliqualiter molestare. Retinens etiam in se praefatus episcopus iurisdictionem et arbitrium institruendi, et confirmandi in dicto loco sacerdotem vel clericum, qui infirmis, et servientibus dicti loci praesentibus et futuris officium faciat et ministret ecclesiastica Sacramenta. Et ibi persentialiter suprascriptus dominus episcopus veniam fecit et in perpetuum octo diebus ante et octo post dictae ecclesiae consecrationem omnibus et singulis ad dictum locum accedentibus, vel qui dicto loco de bonis sibi a Deo collatis elemosinas fecerint vel miserint decem annos de criminalibus, et omnnium venialium, et insuper fraudes poenitentiarum factarum sine fraude, vel per negligentiam, et qui fuerint in precepto ecclesiae, vel infra octo dies venerit, misericorditer relaxavit. Statuens etiam quod si quis offenderit aliquam personam eundo vel redeundo per totum tempus ad dictam ecclesiam, et maxime in his quindecim diebus, suprascriptus dominus episcopus eum et eos ex nunc prout ex tunc in scriptis excommunicavit, donec ad satisfactionem ecclesiae venerit plenariam et condignam. Insuper suprascriptus dominus episcopus suprascriptam ecclesiam in epsicopatu retinuit, et ab omni iugo plebatuum et plebanorum absolvit, et absolutam esse pronunciavit. Praetera idem dominus episcopus ipsi dominio Odolrico recipienti pro se et suis successoribus liberam licentiam et mandatum generale concessit corrigendi, et puniendi, excommunicandi, poenam et poenas iniungendi omnibus et singulis in dicto loco habitantibus tam sanis quam infirmis, et eos absolvendi authoritate propria quantenus casus occurrerit, et sibi videbitur expedire. Qui autem dominus Odolricus ob reverentiam Dei Patris, Beate Virginis Marie et Matris, et beati Thomae martyris et remedium anime, suorumque parentum, fecit dationem, traditionem, et investituram liberam et expeditam in praedictum dominum episcopum pro dicto loco et ecclesia recipientem ad refectionem infirmorum et sacerdotis sive clerici, et sanorum ibi existentium de omnibus bonis, quae ibi acquisiverat, et specialiter de duobus mansis quos tenebat Curlus de hominibus, et Rodegerius eius frater cum omnibus iuribus et iurisdictionibus, quas ab eo tenebant. Insuper adiunxit quatuor galetas olei, quas dabat ei Fedricus Theutonicus pro domo una quae iacet in Ripa apud Rigolium, uno capite via, uno latere apud Albertum de Gallicia, et apud Rigolium. Qui praefatus dominus Odolricus pro se, et suis successoribus et dicto loco pro recognitione dicte investitionis promisit omni anno in sacris s. Vigilii vel in octava dare, reddere, et prestare eidem domino episcopo et eius successoribus, vel massario s. Vigilii unam libram thuris, et nihil aliud. Ibi testes dominus Alneperius abbas s. Laurentii Tridenti, pre’ Vincentius archipresbyter de Arcu, presbyter Artonius, Corradus presbyter capellanus, et Odolricus capellanus, Albertus de Nago, Ioannes Clericus, Mussus de Dosso, Federicus de Civizano.

Ego Riprandus notarius quondam domini Alberti tridentini episcopatus rogatus interfui, et hanc cartam scripsi.

7. Arci, 1200 die 23 decembris Investitura Conradi episcopi in dominum Odolricum filium quondam domini

Federici de Arco de muta Turbulae et Rippae11.

11 Fridericus I: [filii] Odelricus II, Fridericus II.

Page 11: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

11

In Christi nomine. Die sabati nono exeunte mense decembris. In Arcu in choro s. Marie plebis Arci, in praesentia domini Magneti presbyteri, et Iacobini, et Martarelli, et Decazati de loco Mallesesini, et Gulielmi de Ripa, et Domalselli de Arco, et aliorum testium rogatorum. Ibique dominus Conradus Dei gratia tridentinae ecclesiae episcopus per birettam, quam in sua manu tenebat, investivit12 dominum Odelricum de Arcu filium quondam domini Friderici ad rectum feudum et nomine recti feudi nominative de muta stratae Turbulae et Ripae tali modo, quod dictus dominus Odelricus, et sui haeredes de caetero nomine recti feudi accipiant et tollant, et habeant ad suam utilitatem in perpetuum de quaquaque soma onerata transeunte duodecim denarios veronensis monetae, et de unoquoque plaustro onerato tres soldos eiusdem monetae sine contradictione iam dicti domini Conradi episcopi, suorumque successorum, et cum sua defensione suorumque successorum, et ita promisit iam dictus dominus Conradus episcopus per se et per suos successores per stipulationem dicto domino Odelrico et suis heredibus perpetuo attendere et observare sub poena dulpli dictae mutae, secundum quod valuerit ad rectum feudum. Et insuper dictus Odelricus iuravit ad Dei Evangelia verbo dicti domini episcopi, et super animam eius per se et per suos successores praedictum feudum et investituram semper firmam habere et tenere nec contravenire: et ibi iuravit fidelitatem praedicto episcopo sicut vassallus domino, et ipse dedit iam dicti feudi verbum ei, ut intret in tenutam.

Anno Domini millesimo ducentesimo, indictione tertia. Ego Salvatera notarius domini Friderici imperatoris interfui, et rogatus scripsi. 8. Sancti Nazarii Ripae, 1200, 11 octobris Generalis investitura omnium feudorum a Conrado episcopo irrogata domino

Odorico filio quondam Friderici de Arco13. In Christi nomine. Anno ab eius nativitate 1200, indictione 3, die 11 intrante mense

octobris, in pertinentia Ripae iuxta ecclesiam sancti Nazarii in praesentia domini Arpi de Cleso, et domini Petri de Malusco iudicis, et domini Brixiani iudicis de Toscolano, domini Alberti mitifogi14, domini Alberti de Stenico, domini Alberti de Bonvicino de Ripa, domini Gerardi de mala silice, Salvatere notarii, Iacobini de Regaiolo15, et aliorum testium rogatorum16. Ibidem in eorum praesentia dominus Conradus Dei gratia tridentinae ecclesiae episcopus per lignum, quod in sua manu tenebat, investivit dominum Odolricum filium quondam domini Federici de Arco ad rectum feudum, et nomine recti feudi nominative de omni eo, quod ipse dominus Odolricus iure, et non iure habet et tenet, et tollit, vel ipse habuit et tenuit et tolluit, seu sui antecessores aliquo tempore iure vel non iure habuere, et tenuere in toto episcopatu et Comitatu et Ducatu et Marchia tridentina. Ita quod iam dictus dominus Odolricus et sui haeredes sive successores habeant et teneant et possideant in futurum omnia suprascripta in perpetuum ad rectum feudum et nomine recti feudi sine omni contradictione iam dicti domini Conradi tridentini episcopi suorumque successorum, et cum omni sua suorumque successorum defensione. Et insuper praefatus dominus episcopus praecepit dicto domino Odolrico, ut ipse sua authoritate intret in possessionem et tenutam iam dicti feudi, et ibi confessus fuit iam dictus dominus episcopus, quod dictus dominus

12 Confirmat hanc investituram Philippus Romanorum rex anno 1207. 13 Confirmatio Philippi regis 1207. 14 mitifocorum familia in valle Camonica. 15 Ragaioli. 16 *Hoc documentum videtur compendiatum ex sequenti, omissis etc.

Page 12: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

12

Odolricus fecerat iam ei fidelitatem17, et dixit quod nollebat ut aliam faceret fidelitatem, et ei eam fidelitatem remisit. Et insuper dictus dominus Arpus de Cleso, dicto domino Conrado episcopo tridentino renuntiante omni suo iuri et omni legum auxilio, iuravit ad sancta Domini Evangelia per parabolam dicti domini Conradi tridentini episcopi, et super eius animam in omnibus et per omnia in integrum attendere et observare ut superius continetur omni occasione et exceptione remota: salva tamen dignitate praefati domini episcopi quod possit facere rationem dicto domino Odolrico de eo, si dominus Odolricus faceret superfluum. Et tamen quod dominus episcopus teneatur domino Odolrico in omnibus et per omnia ut superius locare. Et ibi dominus Odolricus per stipulationem promisit dicto domino Conrado episcopo adiuvare eum episcopum de guerra, quam habet cum tridentinis18, et de omnibus aliis guerris, et discordiis, quae ei evenerint vel apparuerint pro facto episcopi in episcopatu et Comitatu, Ducatu et Marchia tridentina, expensis tamen domini episcopi, et episcopatus, quae deinceps ei evenerint, et pro hoc attendendo dictus dominus Odolricus investivit nomine pignoris iam dictum dominum Conradum episcopum de tanto suorum bonorum, quod valeat ter mille librarum bonorum denariorum veronensium, ita quod si non attenderet ut dictum est, quod dictus episcopus sua authoritate possit intrare in iam dictis bonis et uti et possidere et sibi satisfacere in ter mille librarum bonorum denariorum veronensium sine omni sua suorumque haeredum contradictione. Et ita per omnia ut dominus Odolricus fecit, iuravit attendere omni occasione, et exceptione remota. Et insuper dictus dominus episcopus ibi incontinenti per stipulationem promisit domino Odolrico, quod si oportebit quod Castrum Drenae guarniretur, resarcire de expensis illud, quod dominus Odolricus voluerit et congruum erit sine fraude19.

Actum est hoc totum cum stipulatione subnixa ab utraque parte. Ego Salvatera notarius domini Federici imperatoris omnibus et singulis interfui et

me subscripsi. Ego Isachus notarius Sacri Palatii et a domino Henrico Romanorum imperatore

confirmatus interfui rogatus, et hanc cartam scripsi. 9. Sancti Nazarii Ripae, 1200, 11 octobris Iura feudalia dominorum de Arco ab episcopo tridentino domino Odolrico filio

quondam domini Friderici de Arco concessa post mortem domini Trentini soceri20. In Christi nomine. Anno ab eius nativitate 1200, indictione 3, die 11 intrante mense

octobris in pertinentia Rippae iuxta ecclesiam s. Nazarii: in praesentia domini Arpi de Cleiso, et domini Petri de Malusco iudicis, et domini Brexani iudicis de Toscolano, et domini Alberti mittefogi, domini Alberti de Stenico, domini Alberti de Boviano21 de Ripa, domini Gerardi de Malexilice, Salvatere notarii, et Iacobini de Regaiolo de Maleynmo22, et aliorum testium rogatorum. Ibique in eorum praesentia dominus Conradus Dei gratia tridentinae ecclesiae episcopus per lignum, quod in sua manu tenebat, investivit dominum Odolricum de Arco filium quondam domini Federici ad rectum feudum de omni toto, quod dominus Trentinus quondam Pater dominae

17 *Iuramentum fidelitatis fecerat anno 1198 die 2 novembris in ecclesia sancte Masencie de

Magnano prope lacum sita Toblini, uti ex originali documento didici, quod habetur in Tabulario Castri Boni Consilii tridentini.

18 Episcopus bellum susceperat cum tridentinis. 19 Castrum Drenae illorum de Arco, fui emptum ab illis de Seiano anno 1175, die 14 octobris. 20 Confirmatio Philippi regis 1207. 21 *Boviano supra Bonvicino. 22 Ragaioli de Maleynverno.

Page 13: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

13

Mabiliae23 uxoris dicti domini Odolrici tempore habebat et tenebat, vel alii pro eo ubicumque essent, et inveniri possent, et de omnibus rationibus et actionibus ad illud pertinentibus, domino Odolrico recipiente investituram pro se et pro domina Mabilia uxore sua: ita quod dominus Odolricus et domina Mabilia et sui haeredes totum suprascriptum in perpetuum habeant et teneant et possideant et ad suam utilitatem ad rectum feudum et nomine recti feudi, feudum pro feudo, et alodium pro alodio, fictalicium pro fictalicio, libelarium pro libelario, sine omni contradictione dicti domini Conradi episcopi et suorum successorum, et cum omnia sua suorumque successorum defensione. Et insuper iam dictus dominus episcopus Conradus praecepit domino Odolrico, ut sua authoritate intret in possessione et tenuta pro se et uxore sua domina Mabilia de omnibus suprascriptis et de qualibet alia re pertinente ad suprascripta, vice omnium suprascriptarum rerum. Et ibi similiter in praedictorum praesentia dictus dominus Conradus episcopus per lignum quod in sua manu tenebat, investivit dictum dominum Odolricum de Arco ad rectum feudum, et nomine recti feudi, nominative de omni et toto eo, quod dominus Odolricus iure et non iure habet et tenet et colit, vel ipse habuit, et tenuit, et coluit, seu sui antecessores aliquo tempore iuire vel non iure habuere et tenuere in toto episcopatu, et Comitatu, et Ducatu, et Marchia tridentina, ita quod dominus Odolricus et sui haeredes sive successores habeant et teneant et possideant in futurum omnia suprascripta in perpetuum ad feudum, et nomine recti feudi sine omni contradictione iam dicti domini Conradi episcopi, suorumque successorum defensione. Et insuper praedictus dominus episcopus praecepit dicto domino Odolrico, ut ipse sua authoritate sit et intret in possessione et tenuta iam dicti feudi. Et ibi confessus fuit praescriptus dominus episcopus, quod dominus Odolricus fecerat iam ei fidelitatem, et dixit quod non volebat ut aliam faceret fidelitatem, et ei eam fidelitatem remisit. Actum est hoc cum stipulatione subnixa, et statim ibi in suprascriptorum praesentia incontinenti dominus suprascriptus episcopus Conradus promisit per stipulationem domino Odolrico suprascripto dare et solvere per se vel per suum certum nuncium ter mille libras bonorum veronensis monetae, scilicet mille libras hinc ad festum Sancti Ioannis Baptistae24 proximum venturum, et alias mille libras hinc ad festum Sanctae Mariae cerialis proximum venturum, alias mille libras hinc ad festum Sancti Martini proximum venturum et inde ad unum annum, et totum illud plus, quod dominus Arpus de Cleso, et dominus Petrus de Malusco praeceperint et dixerint, omni occasione et exceptione remota, et omnium legum auxilio, per quod iam dictus dominus episcopus se tueri posset aut vellet, et per haec attendendo et observando dictus dominus episcopus investivit iam dictum dominum Odolricum nomine pignoris de toto eo et omni eo, quod praedictus episcopus vel episcopi episcopatus tridentini habent et tenent, et ad ipsum episcopum seu episcopatum pertinet in tota pertinentia et plebatu Arci, ita quod si dominus episcopus Conradus non solverit praedictos denarios, ut dictum est, quod dominus Odolricus valeat intrare sua authoritate in praedicto pignore et uti et possidere, et fruges habere, donec solverit praedictos denarios, frugibus non computatis in sorte, sine omni contradictione praedicti domini Conradi episcopi, suorumque successorum, et cum omni sua, suorumque successorum defensione, et similiter iam dictus dominus Conradus episcopus promsiit per stipulationem dicto domino Odolrico adiuvare eum de omnibus suis discordiis et guerris et negotiis et factis, quae habet et habuerit, et conservare et manutenere eum in omnibus suis possessionibus et tenutis et rebus, quas habet vel habuerit antea pro se et pro domina Mabilia uxore sua, seu pro hominibus suis

23 Domina Mabilia filia quondam domini Trentini de Gando uxor domini Odolrici de Arco. 24 *potius Evangelistae.

Page 14: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

14

liberis et servis quocumque modo ipsi habebant, et tenebant, seu possidebant, vel in antea habuerint seu possederint; et pro hoc attendendo iam dictus dominus Conradus episcopus investivit nomine pignoris suprascriptum dominum Odolricum de toto eo et omni eo, quod dictus dominus Conradus episcopus vel episcopatus tridentinus habet in tota pertinentia et territorio Randenae, ita quod si non solverit, et non attenderit iam dictus dominus Conradus episcopus, ut dictum est, quod dominus Odolricus habeat et teneat illud donec dominus Conradus solverit dicto domino Odolrico alias tres mille libras bonorum denariorum veronensium redditibus non computatis in sorte. Et insuper praedictus dominus Arpus de Cleso dicto domino episcopo Conrado, omniumque legum auxilio, et suo iuri renunciante, iuravit ad Sancta Dei Evangelia per parabolam dicti domini Conradi episcopi, et super animam eius domini episcopi in omnibus et per omnia attendere et observare ut superius continetur omni occasione et exceptione remota, ita salva tamen dignitate praedicti domini episcopi quod possit facere rationem dicto domino Odolrico in omnibus et per omnia ut superius loquitur. Versa vice dominus praefatus Odolricus per stipulationem promisit dicto domino Conrado episcopo adiuvare eum dominum episcopum de guerra quam habet cum tridentinis25, et de omnibus aliis guerris et discordiis quae evenerint vel apparuerint praedicto episcopo in episcopatu et Ducato, et Comitato, et Marchia tridentina, expensis tamen domini episcopi et episcopatus, quae deinceps ei evenerint, et pro hoc attendendo dictus dominus Odolricus investivit loco pignoris iam dicto domino episcopo de tanto suorum bonorum, quod valeat ter mille librae bonorum denariorum veronensis monetae. Itaque si non attenderit ut dictum est, quod dominus episcopus sua authoritate possit intrare in iam dictis bonis et uti et possidere, et sibi satisfacere de praedictis bonis in ter mille libris bonorum denariorum veronensium sine omni sua suorumque haeredum contradictione et ita per omnia ut dominus Odolricus fecit, iuravit attendere omni occasione et exceptione remota. Et insuper dictus dominus episcopus ibi incontinenti per stipulationem promisit domino Odolrico, quod si oportebit quod castrum Drenae26 guarniretur, resarcire de expensis illud quod dominus Odolricus voluerit et congruum erit sine fraude. Actum est hoc totum ut supra dictum est ab utraque parte cum stipulatione subnixa.

Ego Salvatera notarius domini Federici imperatioris his omnibus interfui, et me subscripsi.

Ego Isachus notarius Sacri Palatii et a domino Henrico Romanorum imperatore confirmatus interfui rogatus, hanc cartam scripsi.

10. Tenni, 1205 die 21 septembris Colognae, 1205 die 23 septembris Vici Lomasii, 1205 die 2 octobris Gaudenti, 1205 diebus 2 et 3 octobris Syndicatus seu mandatum procuratorium hominum Cugorei, Stimiachae, Flavei,

Dasyndi, Campi in Magnum de Faurio ad vendendum Castrum Comandoni.

In Christi nomine. Anno a nativitate eius 1205, indictione octava, die martis XI exeunte mense septembris27 in Theno in domo sacerdotum in praesentia domini Brixiani causidici de Tusculano, et domini Riprandi de domino Ponzone, et Marchariae, et

25 Bellum episcopi cum tridentinis. 26 Castrum Drenae. 27 die XI septembris exeunte= 21 settembre.

Page 15: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

15

Calepini de domina Guerrera, et Dominici Balestrerii, et Viviani fabri de Theno, atque Othoboni filii quondam presbyteri Rambaldi, et aliorum complurium testium rogatorum. Ibique Pelegrinus de Cugoreo filius quondam Gavaci, et Otho de Gugoreo, et Personaldus, et Ioannes Tornarius de Campo, et Martinus de Aginolfo, et Cugeriaus, et Martinus filius quonndam Lanfranchini de Campo.

Item postea die iovis 9 exeunte mense septembris.... apud domum Alii quondam Pelegrini de Cologna, in praesentia domini Brixiani causidici de Tusculano, et Marchariae, et Ioannis et Facini de Dasindo, et Moscardi de Faurio, et Viviani fabri de Theno et aliorum complurium testium rogatorum. Ibique.... Othobonus et Ioannes de Casa nova, et Riprandus, et Zambonus de Campo, et Costa, et gatta, et Bartholomaeus, et Manfredinus, et Dominicus, et Adam, Rambaldus, et Ioannes et Curtius et Albericus filius quondam fabri de Campo, et Marcius filius quondam Gauaci de Cugoreo.

Item postea die dominico 2 intrante mense octobris in Nomasso in ecclesia plebis in praesentia domini Brixiani causidici de Tusculano, et Rufalcazi de Arco, et domini Riprandi de domino Panzone (sic), et Dominici Balestrerii, et Moscardi filii Magni, et aliorum testium rogatorum.

Ibique Martinus de Campo, et Margaretus, et Ribaldus, et.... de Campo, et Ioannes filius Belengani de Flaveo, et Curtus eius frater, et Vivianus de Flaveo, et Gualferius de Stimiaga, Civetonus de Flaveo, et Mayfredus, et Rugerius, et Tancredinus, et Fridricus, et Martinus de Flaveo, et Vitalis de s. Zenone, et Albertinus frater Morandi, et Martinus frater filius quondam Ruberti de Stimiaga, et Dominicus, et Buschus, et Otho, et Albertinus, et Pasqualinus de Stimiaga, et Vitalis de Dasindo, et Baiamattus, et Paganellus, et Arcusius, et Rivanus, et Ribaldus, et Ioannes de presbytero, et Barutius, et Malanottus, et Malfatus, et Zeno de Dasindo, et Mayfredinus, et Lanfrancus, et Ioannes et Martinus fil. quondam Bonetti, et Mayfredinus, et Henricus de Dasindo.

Item postea eodem die in Nomasso in ecclesia s. Ioannis, in praesentia Brixiani causidici de Tusculano, et Rufalcazi de Arco, et Dominici Balestrerii, et Moscardi de Faurio, et aliorum complurium testium rogatorum. Ibique Marulus de Flaveo, et Ioannes et Albertinus eius filii, et Benedictus de Flaveo, et Fedricus, et Albertus eius frater, et Vivianmus, et Riprandus de Flaveo, et Vitalis Lodranus, Batillus de Stimiaga, et Martinus, et Facinus de Dasindo, et Mayfredinus de Campo, Vivianus et Martinus de Campo.

Item postea die lunae tertio intrante mense octobris in Nomasso in ecclesia s. Ioannis, in praesentia Brixiani causidici de Tusculano, et Dominici Balestrerii, Calepini de domina Guerrera de Arco, et Facini et Moscardi de Faurio, et aliorum testium rogatorum. Ibique Dominicus de Flaveo frater Morulli, et Zuco de Flaveo, et Iacobinus, et Otholinus de Stimiaga, et Riprandus de villa de Flaveo, et Reda.

Item postea in via publica apud Pontem Carare in praesentia domini Tusculani causidici, et Rufalcatii, et domini Odorici de Bolpesino, et Marchariae, et aliorum testium rogatorum. Ibique Carboncinus et Othobonus filii quondam Guife de Dasindo.

Omnes isti suprascripti secundum quod erant, ut superius dictum est, per diversa loca, fecerunt et constituerunt Magnum de Flaurio suum syndicum, sive actorem, seu procuratorem, vel nuncium ad placitum sive placita, quod et quae intendunt facere, aut facere voluerint contra Riprandum et Odoricum, et Armanum, et Aldrighettum, et Gratiadeum, et Boninsegnam fratres de Campo, et specialiter ad petendum castrum Comandoni, sive possessionem ipsius castri in totum vel pro parte, et nominatim ad faciendam vendicionem, seu cessionem de praedicto castro de toto vel de parte domino Odorico de Arco cum omnibus actionibus et racionibus, et iure, quas, et quod habebant

Page 16: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

16

vel habere poterant aliquo modo in praedicto castro, et quicquid fecerit seu dixerit stipulatione subnixa tam in agendo quam in vendendo, seu cedendo ut supra dictum est, firmam habere promiserunt, et contra non venire sub hypotheca suarum rerum. Et praedictus Pellegrinus de Cugoreo, et Martinus filius quondam Lanfranchini de Campo per se, et verbo Othonis de Cugoreo, et Personaldi, et Ioannis tornarii de Campo, et Martini de Aginolfo, et Engerini iuraverunt super suam animam, et super animam istorum, qui dederunt parabolam ad S. Dei Evangelia secundum quod supra dictum est in totum et per totum semper ratum et firmum habere, et numquam contravenire.

Omnes vero alii suprascripti iuraverunt per se omnia praedicta firma habere, praeter Martinum et Facinum de Dasindo, et Mayfredinum filium quondam Negorboni, qui confessi fuerunt, quid iuraverant praedictum iusiurandum. Quibus omnibus peractis praedictus Magnus syndicus seu actor, aut procurator sive nuncius iuravit ad Sancta Dei Evangelia omnia suprascripta facere sine fraude.

Ego Ioannes Sacri Palatii notarius interfui, et rogatus scripsi. 11. Veronae, 1205 die 8 octobris Domini Odorici quondam domini Friderici de Arco ab hominibus Flavei,

Stimiachae, Dasyndi, Cugorei et Campi emptio castri Comandoni, nunc Spinetum vocatur. In Christi nomine. Anno a nativitate eius 1205 indictione octava, die sabbati octavo intrante mense octobris in civitate Veronae in domo domini Odorici de Arco in praesentia domini Gambarini iudicis, et domini Bonacursi iudicis de domino Enverardo pilipario, et domini Folchini iudicis de Verona, et domini Brixiani de Toscolano, et domini Firadroni28 archipresbyteri de Salodio, et domini Arnoldi de Mezo, et Picii notarii de Malsesino, et Enrigeti notarii Veronae de ora s. Quirici, et Manentini de Poya, et Tancredini de Arco, atque Mili de Ronchono, et aliorum plurium testium rogatorum.

Ibique Magnus de Faurio syndicus et procurator universitatis de Flaveo et Stimiaga, et Dasindo, et Cugoreo et Campo de uno et de alio, et hominum praedictarum universitatum de plebatu Nomassi, sicuti vidi et legi: et continetur in infrascripto a me Ioanne notario facto, investivit per se, et dictis universitatibus et hominibus dictarum universitatum nomine venditionis dominum Odoricum de Arco nominatim de omnibus iuribus et actionibus, quae et quas praedictus syndicus et universitates et earum homines habent vel aliquo modo habere possent in castro Comandoni, quod iacet in plebatu Nomassi29, nominatim pro pretio quingentarum librarum bonorum denariorum veronensium, quas iam dictus Magnus syndicus et procurator venditor confessus fuit pro se et dictis universitatibus, et hominibus earum accepisse a iam dicto domino Odorico nomine certi et finiti pretii, eo renunciante pro se et iam dictis universitatibus, et earum hominibus exceptioni non dati, et non numerati, et non soluti pretii, et omni iuri, per quod iam dictus syndicus et universitates ullo modo possent se tueri. Tali modo fecit iam dictus Magnus syndicus et procurator praefatam investituram suo nomine, et nomine suprascriptarum universitatum et earum hominum in praenominatum dominum Odolricum de Arco, ut ipse dominus Odolricus et sui haeredes, aut cui dederint, habeant, et teneant perpetualiter ad proprium et ad alodium iam dictam vendicionem in futurum sine contradictione iam dicti Magni syndici et procuratoris et praedictarum universitatum et hominum earum: et si plus valeret, nomine donationis iam dictus dominus Odolricus inter vivos investivit, ita ut amplius revocari non possit, et renunciavit quod non possit dicere, quod donatio non valeat sine insinuatione, et quod

28 Tirachoni. 29 Castrum Comandoni in plebe Nomassi.

Page 17: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

17

non sit facta coram Praetore, vel iudice, et quod non excedat modum, et quod non sit facta cum solemnitate. Praeterea iam dictus Magnus syndicus et procurator dictarum universitatum et hominum earum promisit per satipulationem pro se et pro iam dictis universitatibus et earum hominibus iam dicto domino Odorico de Arco emptori et suis haeredibus, aut cui dederint iam dictam vendicionem ad proprium cum omnibus racionibus, actionibus, et iuribus ad eam pertinentibus ab omni impediente et contradicente persona defendere et guarentare sub poena dupli totius damni, quod aliquo tempore ei veniret, et pro dicto domino Odolrico iam dictus dominus Magnus sindicus praedictarum universitatum et earum hominum omnia suprascripta possidere maniefstavit, et ei parabolam dedit, ut sua authoritate ingrediatur et intret in possessione et tenuta de omnibus suprascriptis. Actum est hoc suprascripto loco, et die feliciter.

Ego Ioannes Sacri Palatii notarius omnibus his suprascriptis interfui, et rogatus scripsi.

12. Sancti Danielis Veronae, 1209 die 19 augusti Otho Romanorum rex confirmat privilegium domini Friderici imperatoris domino

Odorico filio quondam Friderici de Arco. Die martis quartodecimo exeunte mense augusti in episcopatu Veronae in pratis

Sancti Danielis iuxta lacum Gardae. In praesentia domini Conradi Dei gratia episcopi spirensis, et regalis Aulae cancellarii, domini Henrici de Calendino regalis Aulae mariscalchi, domini Guielmi marchionis de Monte Ferrato, domini Henrici de Malineke, domini Marquoardi de Virech, Henrici de Constantia scribae regalis Aulae, domini Alberti Strutii de Cremona iudicis regalis Aulae, domini Brixiani causidici de Tusculano, domini Ziraconi archipresbyteri Salodii, domini Alberti Mittifogi, domini Martaris de Arcu et aliorum atque Ioannis de Theno, qui fuere rogati testes, et specialiter ad hoc convocati. Ibique coram domino Othone domina Ponta Romanorum rege semper augusto dominus Odelricus de Arcu filius quondam domini Federici petiit investitruram de suo recto feudo nomine recti feudi, quod feudum est de 24 libris imperialibus, quas ipse dominus Odelricus debet accipere et habere ab ipso domino rege vel a suis nunciis in festivitate s. Martini post 15 dies omni anno apud Laudum, vel alibi ubi ei domino rege placuerit, et opportunitas eidem domino Odelrico fuerit, secundum quod concessum fuit a quondam domino Federico Romanorum imperatore domino Frederico de Arcu patri dicti domini Odolrici, et domino Udelrico patruo eiusdem domini Odelrici, ut in quodam privilegio sigillato sigillo quondam piae memoriae domini Federici Romanorum imperatoris suprascripti continetur, ibi coram domino rege Othone ostenso et lecto, cuius tenor talis est: Fredericus etc. ut supra numero 1. legitur. Quod feudum et privilegium dictus dominus rex sua regali maiestate confirmavit excepto quod dictus dominus Odolricus non habeat veronenses, vicentinos, et paduanos et venetos tamquam inicmicos reputare, nisi a dicto domino rege fuerint inimicati. Et insuper dictus dominus Odolricus de Arcu incontinenti nobiliter iuravit fidelitatem nominato regi Othoni contra omnem hominem, sicut vassallus domino facit, et ipse dominus rex ipsum dominum Odelricum osculatus fuit pro iam dicto feudo.

Actum est hoc anno a nativitate Domini M.CC.VIIII, indictione XII: Et ego.... Sacri Palatii notarius interfui et rogatus, ac ex praecepto domini Othonis

regis et voluntate hanc....

Page 18: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

18

13. Arci, 1210 die 24 decembris (octavo exeunte decembris) Testamentum domini Odolrici filii quondam domini Friderici de Arco30. In Christi nomine. Die veneris octavo exeunte mense decembris. Actum est hoc in

Arco in domo Ruffacatii in praesentia dominorum Balderici, et Brixiani iudicum de Tusculano, Provedini archipresbyteri de Arcu, Petri et Pauli fratrum, Odelrici de Vulpasino, Pellegrini de Durento, Tebaldi scutiferi, Turchetti scolaris, Calepini eius fratris, Riprandi quondam .... Ribaldi quondam Iaseppi de Arcu, Mulli caniparii, Simonette Francigenae, Alberti medici de Terratio, Aluichi teutonici et aliorum ad hoc specialiter testium rogatorum et vocatorum. Ibique dominus Odolricus filius quondam domini Friderici de Arco iacens infirmus in lecto, de qua infirmitate obiit, testamentum per nuncupationem condere proposuit. In primis filios suos Adelpretum et Riprandum impuberes sibi haeredes in omnibus bonis suis instituit, et eos ad invicem substituit tali modo, quod si quis illorum intra pubertatem decesserit, vel quocumque tempore post pubertatem decesserint sine filiis, commisit fidei illorum, et eos per fidei commissum rogavit, ut restituant haereditatem Federico fratri illius domini Odolrici.

Ecclesiae sanctae Mariae de Arcu pro remedio animae suae, suorumque antecessorum XXV libras veronensium denariorum vel valens reliquit.

Ecclesiae s. Adelpreti31 de Campagna Arci centum solidos veronense reliquit. Ecclesiae s. Thomae et infirmis centum soldos veronenses reliquit. Marsilium de Dosso cum filiis suis et cum toto peculio suo, excepto eo, quod

Marchariae dederat, liberos instituit Bonamfantem filiam quondam Maretti, et filium suum Gratianum cum toto peculio suo liberos instituit, si venerint in partem filiorum suorum: et si venerint in partem fratris sui Federici, et ei Federico placebit accipere Artusium et uxorem et filios pro contracambio, quod accipiat, et illo [illam] Bonamfantem et eius filiis dictis liberi sint, ut dictum est. Caresunam uxorem Marcariae cum filia et filiis suis liberos statuit, et eis totum peculium suum concessit si venerint in partem filiorum suorum. Bonacordum filium Raimundini, si venerit in partem filiorum suorum, liberum statuit et reliquit. Ibique Garimbertum de Cagno filiis suis iam dictis tutorem ordinavit, atque consitituit. Dominam Mabiliam32 uxorem suam domnam et dominam donec voluerit esse cum filiis in domo sine marito, concessa sibi administratione domus, et omnium bonorum dictorum filiorum suorum instituit: ita tamen, quod dicta domina Mabilia consilio dicti tutoris administret et faciat, et dictus dominus tutor consilio dictae Mabiliae similiter faciat. Dominis Balderico et Brixiano iudicibus de Tusculano suprascriptis pro servitiis et laboribus et expensis, quae et quas sustinuerunt pro facto domus Arci, centum libras imperiales legavit: ita tamen quod de eis 100 libris terra ab eis vel ab aliis loco Tusculani ematur, et eam terram a filiis et a fratre dicti domini Odelrici in feudum teneant. Et confessus fuit dictus dominus Odolricus, quod imperaverat dictas centum libras eis dare in dictum modum. Et dixit et voluit dictus dominus Odolricus hoc esse suum ultimum testamentum et suam ultimam voluntatem, et iussit et voluit ut omnia suprascripta valeant iure testamenti vel iure codicillorum seu ultimae voluntatis, vel quocumque alio iure valere possit. Et si aliud testamentum aliquo tempore praeter istud fecit, illud irritavit et cassavit.

Actum est hoc in suprascripta die et loco. Anno Domini 1210, indictione 13. Ego Aldeprandus Sacri Palatii notarius huic testamento interfui, et rogatus a

testatore hoc scripsi. 30 Odoricus filius domini Friderici, filii domini Alberti: Adelpretus, Riprandus seu Riprandinus. 31 Ecclesia s. Adelpreti. 32 Domina Mabilia uxor domini Odorici fuit filia domini Trentini de Gaio vel de Gando.

Page 19: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

19

14. Brindisi, 1221 die 27 februarii Privilegium Friderici II, qui dominos Arci Comites, et districtum Comitatum

constituit33. Fridericus II divina favente clementia Romanorum imperator semper augustus et

rex Siciliae etc. Imperialis excellentiae dignitas tunc dignae laudis titulis rutilat, cum erga fideles suos et devotos favorabilem se exhibet et benignam, et eorum grata servitia non patitur inremunerata transire. Inde est, quod nos attendentes puram fidem et sinceram devotionem, quam Fridericus de Arco, et eius nepotes Adelpretus et Riprandinus ad nostram excellentiam exhibuerunt, et poterunt, praestante Domino, in posterum exhibere, ipsos et eorum haeredes ex eis legitime descendentes de largitate et benevolentia nostra honore et nobilitate Comitatus nobilitamus, et eos ex certa scientia de cetero nobiles Comites facimus, et constituimus ac si antiquitus ex antiquis et nobilibus Comitibus originem pertraxissent: liberantes eos et eorum legitimam generationem in perpetuum penitus eximentes ab omnibus angariis, perangariis, et ab omnibus oneribus rusticanis. Insuper investimus, damus, atque largimur, et imperiali authoritate confirmamus iam dictis Friderico et nepotibus eius Adelpreto, et Riprandino, et suis haeredibus generaliter et integraliter iurisdictionem et districtum, merum mixtumque imperium, rimania, banna, telonea, ripatica, et omnem publicam functionem totius Curtis et territorii castri Arci, Burgi, et villae de Turbulis, castri Drenae, et castri Spinedi, et omnium locorum, quae dictus Fridericus, et eius nepotes habent et tenent, vel in futurum habebunt, et omnium habitantium in praedictis terris et locis nunc et in futurum, et quicumque descendentes ex ipsis in montibus et planis, agris, pratis, pascuis, sylvis, venationibus, piscationibus, molendinis, ripaticis, cum omni iure et honore, ita quod liceat eidem Friderico et eius haeredibus, et suis nepotibus Adelpreto et Riprandino, eorumque haeredibus et cohaeredibus usque in infinitum praefatam iurisdictionem libere exercere in criminalibus et pecuniariis, ac liberalibus causis, in bannis auferrendis, in collectis ponendis, et in omnibus generaliter agendis quaecumque ad iurisdictionem et districtum, et ad alia praefata pertinent. Haec omnia suprascripta statuimus et facimus atque decernimus ex certa scientia et spontaneo motu: insuper volentes quae dubia sunt, vel quae a sapientibus in dubium possunt deduci, nos clara interpretatione manifesta facere, cum sit nobis datum legem condere, et interpretari, et maxime beneficia imperialia largissime exponere et interpretari; concessionem suprascriptam sic interpretamur, ut nedum verum utile dominium, sed honor et districtus utilis, et etiam merum imperium, et plenissima iurisdictio concessa sit, et esse videatur praedicto Friderico, suisque nepotibus Adelpreto, et Riprandino, eorumque haeredibus in praefatis terris et locis et pertinentiis, et personis in eis quandocumque habitantibus: et hanc interpretationem et expositionem ex certa scientia, et ex consilio procerum facimus, iniungentes, et statuentes, et etiam concedentes, ut sic in omnibus praesentibus, praeteritis, et futuris observetur. Statuentes et imperiali authoritate firmiter praecipientes, ut nulli unquam personae altae vel humili, ecclesiasticae vel saeculari licitum sit hanc nostrae donationis, atque concessionis et confirmationis paginam

33 *Hoc privilegium merito in dubium revocari potest. Nam certum est episcopos tridentinos

habuisse iurisdictionem in Arco, et annno 1233 die 10 septembris Aldricus episcopus tridentinus investivit dominos Fridericum et Riprandum de Arco de eorum rectis feudis, et hi tamquam homines Casa Dei s. Vigilii iuraverunt illi fidelitatem contra omnes homines etc., tamquam de nobili macinata s. Vigilii etc. Insuper numquam in authenticis documentis Comites vocantur ante saeculum 15 etc. Profecto male consarcinatum est hoc documentum, nec singulae notae chronologicae verae sunt etc.

Page 20: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

20

infringere, vel eis temeritatis ausu obviare: et si quis contra praedicta venire tentabit, mille libras puri auri persolvet, medietatem Camerae nostrae, aliam medietatem iniuriam passis. Ut autem haec nostra donatio, et concessio in perpetuum inviolabiliter observetur, praesentem paginam conscribi, et nostro sigillo iussimus communiri. Huius rei testes Albertus Sancta Magdenburgen S. E. archiepiscopus, Albertus tridentinus electus34, Andreas Alpinus, Anselmus de Zustino, Riciardus Camer.s, Brixianus iudex, Gerardus de Ceruo et reliqui. Acta sunt haec anno Domini MCCXXI, indictione IX, imperante D. N. Friderico invictissimo Romanorum imperatore semper augusto et rege Siciliae anno Romani regni eius 9°, in Sicilia 23°, imperii vero eius 2°35. Datum apud Brundusium 3° Cal. martii feliciter36.

15. Ripae, 1243 die 14 februarii Investitura in dominum Riprandum de Arco nomine imperatoris de bonis domini

Iacobi de Lizana. Anno Domini 1243, indictione prima die sabati 14° intrante februario in Ripa

coram domino Oderico de Beseno, domino Armano de Campo, domino Azone de Castrobarco, domino Azolino iudice, Alberto iudice, domino Cognovito de Campo, domino Alberto de Campo, domino Bernardino de Condino, domino Iacobo Mitifoco37, domino Silvestro de Lodrono, domino Seto de Ripa, Calocho de Tridento testibus rogatis etc.

Dominus Sodegherius de Thito Potestas Tridenti et episcopatus per dominum Federicum imperatorem ita dixit: Cum dominus Riprandus de Arco sit fidelis domini imperatoris et suorum nunciorum, et Communis Tridenti, et Iacobus de Lizana et filii sint proditores domini imperatoris, et Communis Tridenti, et fidelium domini imperatoris, non tantum semel sed pluries, stando cum brixiensibus, et Comite de s. Bonifacio38, et cum inimicis domini imperatroris facendo guerram hominibus de Tridento39 et episcopatui, et Potestati tridentino cum brixiensibus; praenominatus dominus Sodegherius Potestas authoritate domini imperatoris et tamquam Potestas Tridenti et episcopatus et pro episcopatu investivit praedictum dominum Riprandum, atque datum fecit in se suisque haeredibus, et cui dederit, nominatim de cunctis mobilibus bonis et immobilibus suprascripti Iacobi de Lizana, et filiorum, quae habebant et tenebant sive possidebant antequam venissent contra dominum imperatorem, et ad societatem praedictorum et suprascriptorum, et quae modo tenent et possident, vel alius pro eis, ubicumque sint et inveniri poterunt in montibus et in plano in plebatu Lizanae tantum et non alibi, excepto eo toto, quod praedictus Potestas dedit domino Olderico de Beseno in Terragnuolo: et specialiter de tota terra, et possessionibus, et pratis, et boschis, et aqua, et de vineis, et arboribus, et castris, e de macinatis suis, et feudis, et allodiis, et decimis, et iure decimarum, et de fictis cum iure fictorum, et de toto hoc, pro quo fictus redditur, et de albergariis, et de omni iurisdictione, quam habebant sive habent faciendi racionem de aliqua persona in dicto

34 *Ex authenticis documentis constat, Albertum fuisse electum saltem sub initium anni 1220, et

anno 1221 die 20 iunii erat in sua dioecesi. 35 *Hoc falsum est, nam adhuc erat annus primus imperii. 36 *Ex Muratorio in Annal. fuit coronatus rex Romanorum anno 1212 sub initium decembris.

Coronam imperialem accepit Romae anno 1220 die 22 novembris. Investituram regni Siciliae habuit ab Innocentio III anno 1198.

37 Iacobus Mitifocus filius quondam Alberti maternum genus a dominis de Arco trahebat. 38 vocabatur Richardus iste Comes. 39 Bellum in tridentinos.

Page 21: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

21

plebatico, et de omni eo, quod pertinet vel pertinere posset aliquo tempore pro praedictis rebus omnibus, et de Comitatu, quod ipse Iacobus habebat in dicto plebatico: excepto quod non possit iudicare homines in personis iure Comitis: ita quod praedictus dominus Riprandus et eius haeredes, et cui dederint suprascripta omnia et singula, possit vendere, donare, pro anima iudicare cui voluerit ad suam voluntatem, et quod habeat et teneat, et inde quicquid voluerit faciat, et quod de cetero per aliquam personam non debeat molestari in aliquo de praedictis rebus omnibus: et fecit ei datum praedictus dominus Sodegherius Potestas de omni iure, racione, et actione, quod et quae habebant sive habent vel habere possent in dicto plebatico de praedictis rebus omnibus, ita ut sic possit agere, petere, et omnia facere ut ipsi facere poterant vel possent, et in omni loco ipsorum eum posuit. Et promisit praedictus dominus Sodegherius Potestas pro domino imperatore et pro episcopatu tridentino et tamquam Potestas supradicto domino Riprando et eius haeredibus, et cui dederint, praedicta omnia et singula defendere et expedire ab omni homine, aut ei totum damnum restituere, et ita constituit se hoc totum possidere, vel quasi, nomine ipsorum, et constituit eum procuratorem tanquam in rem suam, et praecepit ei in tenutam accipere sua propria authoritate. Et hanc investituram et datam eidem Riprando fecit praedictus dominus pro dicto domino imperatore et pro episcopatu tridentino, expeditam et rectum feudum, et pro recto et honorabili feudo, et ipsum per feudum investivit de praedictis rebus omnibus. Qui dominus Riprandus ibidem iuravit fidelitatem suprascripto domino Potestati pro episcopatu tridentino contra omnes personas, salva fidelitate suorum dominorum antiquorum; et pro damnis datis de domibus destructis, et molendinis combustis, et aliis rebus praedicto domino Riprando stando ad fidelitatem domini imperatoris similiter dominus Potestas dictam datam ed investituram fecit.

Ego Albertus Agnellus notarius Sacri Palatii his omnibus interfui, et rogatus scripsi. 16. Tridenti, 1255 die 1... Investitura Egnonis episcopi tridentini in archipresbyterum Arci cuiusdam viridarii. Anno Domini 1255, indictione 8, die primo intrante.... in Tridento apud castrum

civitatis Tridenti, praesentibus domino Odolrico Tridenti decano, domino Odelrico Tridenti archidiacono, domino Aldrighetto de Castrobarco, domino Odolrico Panzera de Arco40, domino Wilelmo de Belvederio, domino Nicolao quondam domini Gonselini de Tridento et aliis testibus. Ibique dominus Egno Dei gratia sanctae tridentinae ecclesiae venerabilis episcopus, cessionem, et investituram fecit et concessit in dominum Gratiadeum archipresbyterum ecclesiae sanctae Mariae plebis de Arco, et in dominum Wizardinum confratrem ipsius ecclesiae de Arco, et totius Capituli praenominatae ecclesiae, nominatim de uno suo horto et iam dicti episcopatus Tridenti iacente in territorio de Arco ubi dicitur in Broilo, secundum quod murus ipsius ecclesiae de Arco vadit, et praedicti fratres et Capitulum eiusdem ecclesiae habebant et tenebant in praedicto loco Broili: cui cohaeret ab una parte terra et possessio iam dictae ecclesiae de Arco, ab alia parte Broilum et terra episcopatus Tridenti, ab aliabus partibus terra et possessio praedictae ecclesiae de Arco: cum omnibus racionibus et actionibus, iuribus praedicto horto pertinentibus, ita ut de caetero iam dictus archipresbyter et Capitulum

40 Fridericus II filius Friderici I filii quondam Alberti. Mathildis uxor: Cunitia uxor Paridis de

Lodrono 1264; Odoricus Pancera; Adelperius: Uxor Beatrix f.q. domini Crosnae Lendinariae familiae Trilaci; Fridericus III; Henricus Soga; Albertus canonicus Tridenti.

Page 22: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

22

ipsius ecclesiae pro ipsa ecclesia de Arco41 dictam datam et investituram habere et tenere et uti debeant secundum quod alia bona et possessiones eiusdem ecclesiae faciunt et facere possunt: dando eis dominum Odoricum Panzeram, qui eos pro ipsa ecclesia in tenutam et corporalem possessionem inducat. Et insuper praenominatus episcopus per se suosque successores dictis dominis archipresbytero et Wizardino, et vice sui Capituli ac suis successoribus promisit et convenit dictam datam et investituram in eis factam defendere et warentare et expedire ab omni potestate, et persona cum racione, et omnia suprascripta firma et rata habere, et non venire contra aliquo iure sub hypotheca bonorum episcopatus.

Ego Iacobus de Taio domini Federici quondam imperatoris notarius interfui, et rogatus scripsi.

17. Tridenti, 1258 die 9 ianuarii Investitura Egnonis episcopi facta domino Henrico Sogae de Arco filio quondam

domini Friderici de bonis Bertoldi de Dro rebellis. Anno Domini 1258, indictione prima, die mercurii nono intrante ianuario, in

Tridento in domo sive castro domini Episcopi, praesentibus domino Iacobo Mitifoco, domino Liabardo de Caldario, domino Trentino filio quondam domini Othonis de Gando, domino Riprando domini Gonselini, domino Nicolao Bissoli et aliis testibus. Quia dignum ac iuri conveniens esse videtur, ut infideles de eorum perfidia pati debeant detrimentum, et fideles de eorum legalitate suscipiant profectum non modicum et honorem: quo circa dominus Egno Dei gratia tridentinus episcopus habens prae oculis qualiter Bertoldus de Gosselingo de Dro tanquam proditor proditoribus et infidelibus est nequissimus nequiter sociatus: et qualiter dominus Henricus Soga de Arco tanquam fidelis et legalitate laudandus servitia sanctae Matris Ecclesiae exercuit laudabiliter toto posse eidem domino episcopo devota obsequia impendendo, non immerite ipsi domino Henrico voluit debite providere. Quare idem dominus Egno episcopus fecit datam et investituram in manibus ipsius domini Henrici de omnibus bonis ipsius Bertoloti tam mobilibus quam immobilibus, quae habet in toto episcopatu tridentino tam in monte quam in plano: ita tamen quod ipse dominus Henricus ea bona tam mobilia quam immobilia ipsius Bertoloti de caetero ipse et eius haeredes habere et tenere, donare, pro anima iudicare, et omnem piam utilitatem facere tanquam de re sua. Insuper idem dominus episcopus promisit per stipulationem per se, et suos successores dicto domino Henrico et suis haeredibus de caetero praedicta bona a violentia defendere, et warentare: et dedit ei licentiam sua authoritate intrandi in tenutam et corporalem possessionem praedictorum bonorum.

Ego Arnoldus notarius domini Federici Romanorum imperatoris interfui, et rogatus scripsi42.

18. In castro Arci, 1264 die 31 maii Finis dotis factus a domina Cunitia uxore domini Parisii quondam Silvestri de

Lodrono fratribus suis Odorico Panzerae, Adelperio, Henrico Sogae et Friderico filiis quondam domini Friderici de Arco.

41 *Anno 1251 pridie idus novembris Innocentius Papa IV sua Bulla confirmavit numerum

canonicorum ecclesiae Sanctae Mariae de Archo a domino Gerardo episcopo tridentino prius determinatum, ut nempe computato archipresbytero essent decem, et non plures, aut pauciores etc.

42 1262. Il Pigna fol. 183 fa menzione di Filippo d’Arco.

Page 23: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

23

In Christi nomine. Die sabati ultimo exeunte maio super castrum de Arco, in pallacio dominorum de Arco, in praesentia dominorum Iordani, et Bovulchini fratrum de Garduno, Ioannis iudicis de Cavedeno, magistri Venturani de Arco, Girardi de Cremona, Benevenuti Calcagni de Condino testium rogatorum. Ibi domina Cunitia filia quondam domini Federici de Arco uxor domini Parisii filii quondam domini Silvestri de Lodrono, una cum notitia ipsius domini Parisii fecit finem, et refutationem et pactum expressum seu datum de non petendo dominis Odorico Panzerae, Adelperio, Henrico, Federico fratribus eiusdem dominae Cunitiae filiis praedicti quondam domini Federici nominatim de omni haereditate et successione ac iudicamento et institutione, et iure sibi aliquo modo seu tempore competenti ex parte dicti quondam domini Federici patris dictae dominae Cunitiae, et dictorum fratrum suorum, seu quondam dominae Metheldae eorum matris, sive alicuius sui fratris olim, vel futuro mortui, sive haerede, et de omni eo, quod dictis suis fratribus dicere, seu aliquo modo unquam petere posset pro dictis haereditatibus, successionibus, institutionibus, et iudicamento seu iure. Hoc quidem fecit dicta domina Cunitia pro mille et centum libris bonorum denariorum veronensium parvulorum, et quatuor familiis de macinata, quas et quos confessa et manifesta fuit se a dictis suis fratribus recepisse nomine pro dicta fine et refutatione et dato, renuncians exceptioni etc. Promisit insuper dicta domina Cunitia stipulationibus praedictis suis fratribus verbo dicti sui viri, quod numquam impediet eos ultra quod dicta sunt, et semper tacita et contenta erit huic fini, refutationi et dato sub poena dupli totius damni et dispendii dictis fratribus incurrentis, et renuncians omni suo iuri authenticario et hypothecario. Iuravit insuper idem dominus Parisius super animam ipsius dominae Cunitiae, et ad eius instantiam, quod omnia suprascripta attendet et observabit perpetuo sub dicta poena, nec unquam deceptionem opponet.

Ego Adelpretus de Lavinono notarius interfui, et rogatus scripsi, 19. Tridenti, 1265 die 27 ianuarii Investitura I, et donatio castri Restorii in plebe Blezii facta a domino episcopo

Egnone domino Friderico III de Arco filio quondam domini Friderici II. Anno Domini 1265, indictione 8, die martis 5° exeunte ianuario, in Tridento in

pallatio episcopatus, praesentibus domino Bono de Montorio iudice, Viviano eius fratre, Odorico Panzeria, Nicolao de Monata de Verona, Concio de Corba, et aliis testibus. Ibique dominus Egano Dei gratia episcopus Tridenti, considerans ea quae sibi et episcopatui, et hominibus sui episcopatus in pertinenciis Blecii fuerunt contraria per infideles et contrarios suos43 de Stenego, Banallo et Campo, quod quotidie offendunt et ledunt ipsum dominum episcopum, et dictos homines de plebatu Blecii, et cum locus, qui dicitur Dossus Viduae, et nunc appellatur Resteure44, qui iacet in dicto plebatu Blecii, maliciis ipsorum infidelium auxiliare possit, quam alia fortalitia ipsius domini episcopi commodius obviare, et ipsam terram Blecii ac homines ipsius plebatus et eorum bona ab ipsis inimicis et infidelibus ipsi domino episcopo illaesos conservare: et considerans etiam probitate et legalitate nobilis viri domini Federici de Arco, et quia dignum est bene agentibus pro meritis responderi; hinc est, quod idem dominus episcopus cum uno capucio, quem in suis tenebat manibus, nomine et vice recti feudi investivit dominum Iordanum de Garduno tanquam nuncium et procuratorem dicti domini Federici, ut in carta procuratoris manu Armanini notarii facta per me Arnoldum notarium visa et perlecta, et procuratorio nomine recipientem per se in se et suos

43 Bellum in Iudicaria citeriori contra Blezios. 44 Castrum Restauri. – Domini Arci anno 1183 habebant castrum in plebe Blecii.

Page 24: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

24

haeredes de ipso loco, dosso, munitione, et guardia ipsius loci Dossi Viduae, qui appellatur Restaure cum introitibus et exitibus superioribus et inferioribus eidem loco, munitioni, et guardiae pertinentibus, tali quidem modo, quod idem dominus Federicus, et eius haeredes ipsum locum, munitionem, et guardiam ad rectum feudum habeat teneat, et possideat, et exinde quicquid voluerit facere faciat tanquam de suo recto feudo sine aliqua contradictione suprascripti domini episcopi, eiusque successorum, eo tamen salvo, quod idem locus, munitio, et guardia per pacem et per guerram apertum esse debeat ipsi domino episcopo, et suis successoribus in suis opportunitatibus guarnitum, et non guarnitum ad ipsius domini episcopi beneplacitum voluntarie, et quod ipse dominus Federicus cum dicto loco. munitione, et guardia custodiet et conservabit praedictam terram Blecii, et homines ipsius terrae, et eorum bona, et quod ipsi homines Blecii cum personis et rebus, et in eorum necessitatibus refugium habeant ad dictum locum, et se possint et debeant incastellare se ibidem, ita tamen quod ipse dominus Federicus nec per se nec per aliquem de suis de ipso loco, munitione, guardia non offendet, nec offendere permittat aliquem praedictorum hominum de Blecio iurisdictionis ipsius domini episcopi et epicopatui pertinenti tum in personis quam in rebus ipsorum, et quod neminem euntem, stantem, vel redeuntem per districtum ipsius loci, munitionis, et guardiae non debeat nec audeat molestare, et quod semper erit et permanebit subditus et fidelis ipsius domini episcopi, et de sua parte, et fidelium et amicorum ipsius, et si contrafecerit, idem dominus Federicus cadere debeat a iure suo ipsius feudi, et libere deveniat ad ipsum dominum episcopum et episcopatum Tridenti. Promist namque idem dominus episcopus dicto domino Iordano procuratori, et procuratorio nomine recipienti pro ipso domino Federico pro se et suis haeredibus ipsum feudum defendere et guarentare, prout racio consimilis feudi postulat et requirit, dando sibi licentiam sua authoritate intrandi tenutam. Iuravit insuper dictus dominus Iordanus procurator et procuratorio nomine pro eo domino Federico et super eius animam fidelitatem ipsi domino episcopo pro ut vassalllus domino, et sicut in Sacramento fidelitatis vassallorum continetur.

Ego Arnoldus notarius domini Federici Romanorum imperatoris interfui, et rogatus scripsi.

20. Arci, 1265 die 16 maii Concordium dominorum Odolrici Panzeriae, Adelperii, et Henrici Sogae fratrum de

Arco cum Gislimberto et Nicolao de Lizana. In nomine Christi. Anno Domini eiusdem 1265, indictione 8, die 16 intrante maio,

in canonica plebis Archi in ponticello plebis, in praesentia domini Gerardi de Perzino, et domini Iacobini de Garduno, et domino Venturani de Arco, et domini Federici filii quondam domini Federici de Arco et aliorum testium. Ibique tale fuit concordium et pactum inter dominum Gislembertum de Eno per se et per Nicolaum filium quondam Iacobini de Lizana, cuius dicebat se fore tutorem, et tutorio nomine pro eo ex una parte, et dominos Odolricum Panzeram, Adelperium, et Henricum Sogam filios quondam domini Federici de Arco ex altera, super venditione per ipsum dominum Gislembertum pro se et tutorio nomine per ipsum Nicolaum facta in dictum dominum Panzeram per se et fratres suos, ut continebatur in una carta facta per Thomasium notarium ut dicebatur, pro 450 libris veronensibus, videlicet quod dictus dominus Panzera et Henricus et Adelperius teneantur, et dare promiserunt dicto domino Gislemberto pro se et tutorio nomine pro ipso Nicolao in solutione, et pro parte solutionis suprascriptarum 450 librarum veronensium hic ad proximum festum Sanctae Mariae Cirialis 20 libras, et pro

Page 25: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

25

quolibet anno ad dictum festum 20 libras usque ad solutionem dictarum 450 librarum, eo salvo, quod in quolibet tempore, quia ispi fratres domini Panzeria, Adelperius, et Henricus possent quiete et expedite possidere dictam emptionem, quod teneantur et debeant solvere superfluum de eo quod remansisset solvi de dicto debito solutis 20 libris pro computata solutione et summa dictorum 20 librarum solutarum pro terminis dictis in solutione dictarum 450 librarum. Quia ipsi fratres volendo possidere et tenere quiete, ut dictum est, quod tunc teneantur solvere et expedire defectum dictarum librarum pro terminis ad arbitrium et praeceptum domini Porcardi de Cagno. Item quod ipsae 28 librae, quas ipse dominus Panzera dat dicto domino Gislemberto nunc pro praesenti anno sint in donatione, videlicet in debito dictarum 450 librarum debeant computari.

Ego Otho domini Conradi regis Siciliae notarius interfui, et rogatus scripsi. 21. Arci, 1265 die 23 augusti Divisiones bonorum quondam domini Riprandi de Arco filii quondam domini

Udalrici II inter dominos Odoricum Panzeram, Adelperium, et Henricum fratres filios quondam domini Federici II de Arco.

In nomine Christi. Anno Domini eiusdem 1265, indictione 8, die 9 exeunte augusto, in Arco, in domo domini Enrici filii quondam domini Federici, in praesentia domini Parisii de Lodrono, et domini Bevolchibni, et domini Zordani fratrum de Garduno, et Bartholomaei notarii de Gargnano, et Iacobini de Moneta brixiensis, modo habitatoris Tridenti, et Alexandri quondam Peramusii de Garduno, et aliorum testium. Ibique dominus Odoricus Panzera, Adelperius, et Henricus fratres filii quondam domini Federici de Arco volentes inter se dividere omnia bona et possessiones, et haereditates, quae et quas habebant communia, et communes, tres partes fecerunt, in una quarum posuerunt omnia infrascripta, quae per sortem venit suprascripto domino Henrico: in primis omnes homines de plebatu Lomassi tam per homines de colta, quam vassalli, et homines alii de iurisdictione quacumque, quos quondam dominus Riprandus habebat et possidebat vel quasi possidebat. Item omnes homines et singuli tam de colta, quam vassali vel alia qualibet conditione, quos praedictus dominus Riprandus habebat et tenebat vel quasi possidebat in plebatu Rendenae. Item omnes homines et singuli tam de colta quam vassali de alia qualibet conditione, quosque iam dictus dominus Riprandus habuit et tenuit vel possedit vel quasi possedit in plebatu Thioni. Item omnes homines et singuli tam de colta quam vassali seu qualicumque alia conditione, quosque dominus Riprandus superius nominatus habuit et possedit vel quasi possedit in plebatu de Bono. Item omnes decimae, et singulae, et iura decimationum quas et quae quondam dominus Riprandus saepedictus habebat et tenebat et possidebat vel quasi possidebat, vel fuit visus habere, tenere, et possidere vel quasi in plebatu Banali. Item omnes decimae et singulae et iura decimationum quas et quae quondam praelibatus dominus Riprandus habuit et tenuit et possedit, vel quasi possedit, vel visus fuit habere, tenere, et possidere in plebatu Lomassi. Item omnia ficta cum proprietate unde solvuntur, quae quondam dominus Fridericus pater suprascriptorum dominorum Panzerae, Adelperii, et Henrici habuit, et tenuit, et possedit vel quasi, sive visus fuit habere, et tenere, et possidere vel quasi in plebatu Lomassi. Item sequuntur alia quae omissa sunt, quae non faciunt ad rem nostram. Item praeter racionem et iurisdictionem quas quondam dominus Riprandus praedictus habebat in plebatu Randenae et in Prevoro cum Confaloneriis de Brixia. Item medium rivaticum de Turbulis, Item medietatem illarum rerum, quae

Page 26: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

26

fuerunt auctae ad partem castri de Castellino45, exceptis denariis. Item racionem pischeriae de Sarcha, et molendinum quondam domini Riprandi praedicti, et molendinum quondam domini Friderici, quae habebat in Turbulis. Item omnes nobiles vassalos, quos quondam dominus Riprandus suprascriptus habebat, vel visus fuit habere in plebatu Lomassi, Banali, Randenae, Thioni, et Boni. Item omnes homines de Rippa tam nobiles vassalos, quam vassalos de districtu personarum. Item vassalaticum quondam Ribaldi quondam Bondi de Ripa. Item vassalaticum Taloni. Item vassalaticum de Mitefocis, quod fuit dicti domini Friderici. Item vassalaticum Mariae quondam Festae de Ripa, et decima vinearum de Spineto quondam domini Riprandi praedicti. Item totum feudum quod tenebat quondam ser Pellegrinus de Stenico a quondam domino Riprando praedicto tam in hominbus quam in fictis et in decimis seu aliis rebus in plebatu Banali. Item omnia alia ficta, quae solvebantur quondam domino Riprando in praedicto plebatu Banali, quod sit feudum. Item vassalaticum de domo de Turbulis, quam tenent filii quondam domini Isolani de Naco: quae omnia suprascripta et singula pervenerunt in partem domino Enrico a suprascriptis dominis Oderico Panzeria et Adelperio fratribus eiusdem tam ex haereditate quondam domini Riprandi praedicti de feudis, quam in haereditate quondam domini Federici superius nominati tam in allodiis quam in feudis, ita quod iam dictus dominus Enricus omnia suprascripta et singula habeat et teneat et possideat sine contradictione suprascriptorum dominorum Odelrici Panzerae, et Adelperii, et ex iis quicquid voluerit facere faciat, quemadmodum omnes simul ante divisionem factam facere postuissent cum omnibus racionibus et actionibus et iuribus, et honoranciis pertinentibus ad omnia suprascripta et singula tam nominata quam innominata.

Cetera erant vetustate corrosa. 22. Arci, 1266 die primo martii Iuramentum fidelitatis cuiusdam vassali domini Henrici Sogae filii quondam

domini Friderici II de Arco. In Christi nomine. Anno Domini 1266, indictione 9, die primo intrante martio in

plathea Arci ante domum Taloni, in praesentia domini Venturani de Arco, ser Gosselini de Stafora, Nic. eius nepotis, ser Abundi de Stafora, Grandi notarii, Albertini notarii, et Odolrici notarii testium et aliorum. Ibi dominus Paulus quondam domini Othonis Rubei de Dro iuravit fidelitatem domino Henrico quondam domini Friderici de Arco sicut eius homo de masnata, natus de ancilla et homine quondam domini Riprandi de Arco, et servire ei domino Henrico, et eius haeredibus de cetero cum rebus et persona pro se et eius haeredibus eidem domino Henrico et eius haeredibus et successoribus per eius hominem de masnata in perpetuum salvo eo, quod si habeat aliquid ius, non praeiudicet, quod hinc ad unum annum proximum et in diem ostendere debeat ipsi domino Henrico.

Ego Henricus domini Corradi regis notarius interfui rogatus et scripsi. 45 *Hoc castrum legi in alio documento situm esse in Cuvalo, nempe prope Terlacum, et sequiori

aetate vocatur Castelletum, ubi nobilis familia Busia, quae de Castelletto dicebatur, forte originem traxit. Attamen ex investitura episcopi Nicolai episcopi tridentini 13339 constat hoc Castellinum fuisse positum super montem Gardumi, proinde aliud de Castellinum positum olim in Cuvalo.

Page 27: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

27

23. Tridenti, 1266 die 28 iulii Ripae, 1315 die 13 augusti Testamentum dominae Cubitosae filiae quondam domini Riprandi filii quondam

domini Odorici de Arco46. In Christi nomine. Anno Domini 1315, indictione 13, die 13 intrante augusto, Ripae

sub domo Communis, praesentibus ser Ingelfredo, et Ioanne, et magistro Zanbono notario, et Paulo quondam domini Petri de Fulgaria de Arco, et aliis testibus. Ibique dominus Bonaventura de Scudelis de Tridento Vicarius Ripae, et totius Iudicariae pro nobilibus militibus dominis Gulielmo, et Aldrigetto de Castrobarco capitaneis dictae Iudicariae pro venerabili in Christo patre domino Enrico Dei gratia episcopo tridentino, dedit mihi Petro notario subscripto verbum, licentiam, et authoritatem hoc infrascriptum instrumentum exemplandi bona fide, cuius tenor talis est.

In Christi nomine. Die mercurii quarto exeunte iulio in civitate Tridenti, in canipa magistri Bonomi canonici Tridenti, quae est apud plateam Communis Palatii Tridenti et fuit quondam magistri...47 praesentibus domino Redolfo de Segonzano, domino Benvenuto presbytero filio Arnolfi de Teno, praedicto Arnolfo, Petro de Seiano, Delaito della Moma, qui fuit de Naco, nunc habitator in dicta civitate Tridenti, Bonaventura qui dicitur Calcagnitus, qui fuit de Ferraria, Belebono qui dicitur a Vacis, qui moratur apud platheam praedicti palatii, ser Nigro a Caseo, qui moratur in eadem Contrata, Coradino notario de Blezo, qui nunc moratur in praedicta civitate, Albertino filio Gardeli de Bolognano de plebatu Arci, Magnono de Ceniga filio magistri Centi eiusdem plebatus, et Sacrino notario filio Conteste de Arco, et aliis testibus rogatis etc.

Ibique domina Cubitosa filia quondam domini Riprandi de Arco de episcopatu Tridenti sanae mentis constituta iacens in lecto, recordans humanam naturam cito labi, ne ab intestato decederet, de suis bonis tale statuit testamentum; in primis sic dixit: Relinquo et iudico pro anima mea, et parentum meorum, et specialiter pro anima mei patris domini Riprandi meam partem castri de Arco, prout consueverat esse quondam domini Riprandi praedicti mei patris, et omnes alias raciones, quas habeo et habere debeo in aliquibus castellis in episcopatu Tridenti, ex haereditate mei patris praedicta vel alia causa, seu quocumque iure, praeter partem meam castri de Drena cum omni iure et iurisdictione praedicto castro de Drena quocumque iure pertinenti: et praedictam partem relinquo memorabili loco ecclesiae Beati Vigilii patroni nostri de Tridento, tali vero ordine et modo, quod praedicta vendi non possint, donari, pignorari, dari, neque feudari, neque quocumque alio modo extra praefatam ecclesiam Tridenti alienari; et hoc dico et statuo propter reverentiam, quam habeo, et habui, et semper habebo in praefatam ecclesiam venerabilis loci, et non alienentur praedicta, et si alienata fuerint praedicta, ipso iure sit nulla, et nullum ius acquiratur eis vel ei, in quem seu quibus facta fuerit talis alienatio, et maxime nulla sit alienatio prae caeteris quae fieret, vel quae fieri posset de facto, etsi non de iure, in cognatos vel agnatos meos de Arco, cum meorum et mei inimici extiterint capitales: et si quocumque modo fieret alienatio extra ecclesiam Tridenti (Deus avertat) ipso iure alienator cadat a iure suo, et iura praedicta permaneant ecclesiae memoratae: et si de futuro fieret alienatio, Comites Tyrolenses habeant48 et ad eos revertantur. Item lego et iudico pro anima mea et parentum meorum Fratribus Minoribus de Tridento et de Ripa XXV libras denariorum veronensium parvulorum de

46 Riprandus filius domini Odorici filii domini Friderici filii domini Alberti de Arco: Adelpretus II,

Cubitossa. 47 In alio exemplari legitur: Spummpei. 48 Causa belli inter Comites Tyrolis et dominos Arci, vide infra sub anno 1276, 2 ianuarii.

Page 28: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

28

meis bonis. Item lego et iudico fratribus Praedicatoribus de Tridento X libras veronensiun parvulorum de mei bonis. Item ecclesiae s. Mariae de Arco X libras veronensium parvulorum de meis bonis. Item ecclesiae s. Georgii post castrum Tridenti lego et iudico XXV libras veronensium parvulorum. Item lego et iudico domino Odorico archidiacono tridentino et suo fratri domino Dutimantio de Seiano pro damnis magnis eis per quondam dominum Riprandum meum patrem et per me datis et factis, et pro remedio animarum quondam praedicti mei patris, et meae, meam partem castelli de Drena, et relinquo et iudico eis praedictis de Seiano omnes alias iurisdictiones et actiones et iura, quas ego seu quod meus pater praedictus haberemus, seu visi sumus habere, vel quod nobis pertinere posset in dicto castro de Drena, seu de aliquo alio loco episcopatus Tridenti ubicumque reperiretur occasione venditionis seu datae vel impignorationis factae per quondam dominum Bartholomaeum patrem domini...49 de Seiano, seu per quondam dominum Nicolaum, vel per aliquem alium dominum, seu dominos de Seiano. Item lego et iudico Osbetae Bastardae quondam domini Riprandi mei patris, quae moratur in Naco, centum libras denariorum veronensium parvulorum de meis bonis. Item lego et iudico Adelpreto meo fratri de50... CC libras denariorum veronensium parvulorum de meis et super meis bonis. Item lego et iudico Federico Spoletae de Arco totam illam rationem et rationes, quam et quas meus pater dominus Riprandus vel ego pro ipso haberemus, et visi eramus habere in domibus quondam domini Alberti de Ripa51, quae possidebat quondam dominus Iacobus Mitifocus pater praedicti Federici Spoletae. In omnibus vero aliis meis bonis mobilibus et immobilibus ubicumque sint seu inveniri possint, instituo mihi haeredes scilicet dominos de domo Castrobarci, dominos castelli de Campi, dominos castelli de Madrutio, et dominos castelli de Seiano, et Varibertum filium domini Ioannis de Gaio propinquum meum52, taliter quod praedicti domini de dictis castellis, et dictus Varibertus praedictam meam haereditatem in quinta parte pro rata dividere et habere debeant: et dico atque volo et praecipio quod praedicti mei haeredes suprascripta mea legata et iudicia de meis bonis solvere et attendere debeant: eo modo et conditione quod praedicti haeredes mei non donent, non vendant, non infeudare debeant, nec aliquocumque modo alienare aliquid vel aliqua, quae acquirent vel aquisiverint in praedicta mea haereditate in parentes, vel cognatos, vel agnatos meos de Arco, et si quis vendiderit, cadat a iure suo, et ad alios meos haeredes revertatur: et hanc alienationem inhibeo fieri in praefatos, cum meorum et mei capitales extiterint inimici, et exhaeredo filios quondam domini Federici de Arco parentes agnatos et cognatos meos, quia patrem meum quondam dominum Riprandum in carcere atque captivitate usque ad mortem suam detinuerunt53, et me etiam suprascriptam fida custodia tenuerunt usque ad tempus evasionis meae. Et hoc volo esse ultimum testamentum, et meam ultimam voluntatem, et quod valeat iure testamenti, et iure ultimae voluntatis: et si non poterit valere iure testamenti, volo iure codicillorum vel causa mortis, seu quocumque modo testamentum et ultima voluntas melius valere poetst, hoc melius valeat, et teneat; et quodlibet testamentum et aliam ultimam voluntatem quocumque tempore et loco per me factum et factam, et testamentum factum, et donationem seu donationes, venditionem seu venditiones, vel aliam quamcumque alienationem, et maxime testamentum quod feci in castro de Arco, seu in

49 *supple ex alio exemplari:Issoradi. 50 *supple ex dicto exemplari: bastardo. 51 Albertus, Iacobus Mitifocus, Fridericus Spoleta. 52 Ioannes de Gaio. Varibertus de Gaio propinquus dominorum de Arco. 53 Mors domini Riprandi filii quondam domini Udalrici de Arco in carcere. Vide infra.

Page 29: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

29

terra, irrito, casso, et nullius valoris ac momenti pronuntio et iudico, quia quae feci, propter mortis timorem feci, et timens mortem, ne me interficerent cognati vel agnati mei praedicti de Arco, sicuti patrem meum quondam dominum Riprandum antedictum in captivitate et carcere interfecerunt54. Praeterea dico et praecipio infrascriptis notarii, quod in dicto testamento ponere et scribere debeant quicquid iudex et sapiens homo plus et melius de iure dixerit atque consiliaverit valere et tenere; et de hoc eis verbum et licentiam concedo, et cuilibet habenti partem in dicta mea haereditate et testamento valenti cartam dicti testamenti, ei facere debeant et possint.

Anno Domini 1266, decima55 indictione. Ego Varinus de Bono notarius interfui rogatus et scripsi. Ego Pellegrinus notarius domini Conradi regis in concordio cum Varino

suprascripto hoc testamentum interfui rogatus, scripsi, et me subscripsi. Ego Petrus notarius filius quondam domini Odorici notarii de Canipa Sacri Palatii

hoc testamentum suprascriptum de evrbo licentia, et authoritate suprascripti Vicarii fideliter exemplavi, signum meum posui, et me subscripsi.

24. Arci, 1269 die 23 septembris Divisiones datiorum Arci, Ballini, et Turbularum inter dominos fratres de Arco. Anno domini 1269,indictione 12, die dominico 9 exeunte septembris in Burgo Arci,

sub porticu domus domini Panzerae, in praesentia Bosselli de Pellaconibus, Henrici, Odulrici notarii de Canipa, Ribuldatii de Strayfora, Calapini de Ripa, et aliorum testium. Ibique dominus Odolricus Panzera, Adelperius, et Henricus fratres de Arco volentes facere divisionem de infrascriptis bonis, fecerunt tres partes inter se, et egerunt sortes. Una quarum partium venit domino Henrico: muta de Balino, accipiendo pro unaquaque somma 12 denarios veronenses, pro carrata urnae vini 3 solidos denariorum veterum, pro plaustro vini, et grani secundum quod plus quilibet feret valens ultra sommam grani, et urna vini accipiant, et tollant sine fraude, et pro unaquaque galleta olei et mellis 12 denarios veronenses, pro homine onerato unum denarium veronensem. De omnibus aliis rebus qualescumque sint vel fuerint, secundum quod valent ultra sommam grani accipiant et tollant. Item venit ipsi domino Henrico [cum] regula vinearum, terris et possessionibus de Runcmarzolio cum surgo custodiae castri Arci de Runcamarzolio. Item venit in parte domini Odolrici Panzerae muta de Arco cum regula vinearum, terris, et possessionibus de Burgo Arci, et cum surgo custodiae castri Arci de Burgo Arci, accipiendo de praedicta muta Arci ut supra scriptum est. Item venit in partem domini Adelperii muta de Turbulis accipiendo de praedicta muta ut supra scriptum est cum surgo de Ultrasarca custodiae castri Arci, et cum regula vinearum, terris et possessionibus de Ultrasarca. Et quilibet praedictorum fratrum steterunt contenti cum suis partibus, et dederunt uni alteri, atque cesserunt suum ius omne, et rationes, quae et quas habent in praedictis mutis, surgo, et regulis. Et si quis praedictorum fratrum acciperent de praedictis mutis ultra id, quod eis pertinet de ratione promiserunt dividere unus cum altero. Et si quis homo praedictorum fratrum tam in Burgo Arci et Ultrasarca et Runcmarzolio non attenderent regulas quisque in sua parte habet verbum pignorandi homines alterius fratris. Et omnes tres fratres corporaliter ad Sancta Dei Evangelia iurarunt praedictas partes semper in perpetuum firmas et ratas habere et tenere, et non contravenire, et facere suos homines attendere regulas sub hypotheca omnium suorum bonorum praesentium et futurorum, et dederunt uni alteri verbum et licentiam

54 Dominus Riprandus pater dominae Cobitosae in carcere interfectus. 55 *in alio exemplari verius dicitur: nona.

Page 30: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

30

unusquisque ex sua authoritate intrandi tenutam et corporalem possessionem de suis partibus.

Ego Barifaldus domini Enrici episcopi tridentini notarius interfui rogatus et scripsi. 25. Tridenti, 1272 die 27 martii Feudum Naci baronum de Castrobarco. Anno a nativitate Domini 1272, indictione 15, die veneris 5° exeunte martio.

Tridenti sub porticu domus Dominici Facini hosterii, praesentibus dominis Maximiliano iudice de Tridento, Antonio iudice de Tarvisio, Bonaventura filio domini Boninsegnae de Aichebonis, Rubeo de Gardelis testibus, et aliis rogatis. Hoc est feudum quod dominus Bonifacius de Castrobarco habet a domino Maynardo Comite de Tyrolis, videlicet Comitatus de Nacu et de Turbulis de 82 galletis olei affictus perpetualis, quas percipere debet ab hominibus Naci, et vassallis cum tota hac iurisdictione, quod ipse dominus Bonifacius habet in Nacu et in Turbulis, et tota decima, quam habet in Murio et in toto territorio Murii, et quinque mansis terrae, quos habet in Murio, et medietas castri Pradaiae cum medietate castellanciae, et cum omni iure dictae medietati pertinente. Et totum podere quod fuit iam quondam domini Sodegerii in Murio et in Brentonico. Et medietas totius poderis, quod ipse dominus Sodegherius habebat in territorio de castro Cornu. Protestans ipse dominus Bonifacius, quod si quid aliud de veteri feudo inveniretur, quod in scriptis non dederit, cum ad praesens nihil aliud sciat, per hoc ei nullum praeiudicium generetur; et hoc dicit pro fidelitate facta praenominato domino de feudo praedicto.

Ego Facinus de Bono Sacri Palatii notarius praedictis interfui, et rogatus scripsi. 26. Bulzani, 1272 die 27 augusti Investitura domini episcopi Egnonis de muta Ripae facta domino Odorico Panzerae. Anno Domini 1272, indictione 15, die V exeunte augusto, in Bozano, in pallatio

episcopali, in praesentia Bartholomaei spisatoris56, Matthaei det Bertoldi de Sarentina et aliorum etc. Ibique dominus Egno Dei gratia episcopus tridentinus investivit Simeonem spisatorem procuratorem domini Odolrici Panzeriae de Arcu nominatim de muta terrae de Ripa, et nomine et vice dicti domini Panzeriae recipientem, et pro eo ad colligendum et exigendum pro eo domino episcopo, et sua authoritate hic ad duos annos proximos, et ad ponendum mutarios et exigitores ad suam voluntatem dicti domini Panzeriae, et eum in suum locum posuit, et quod possit constringere omnes ad solvendum dictam mutam: et dicit praecipiendo omnibus hominibus de terra Ripae, ut de dicta muta dicto domino Panzeriae intendant, et obediant tanquam personae dicti domini Episcopi.

Ego Zacheus Sacri Palatii notarius huic interfui, et rogatus scripsi. 27. Bulzani, 1271 die 12 septembris Investitura alia de eadem muta in eundem dominum Odoricum Panzeriam. Anno 1272, indictione 15, die lunae 12 intrante septembri in Bozano in pallatio

episcopatus, in praesentia Friderici spistoris, et eius nepotis, Bartholomaei, Eberardi, et Mattaei servientium infrascripti domini episcopi et aliorum etc. Ibique dominus Egno Dei gratia tridentinae ecclesiae episcopus investivit Simeonem spisadrum procuratorem domini Olrici Panzerae de Arcu nomine, et vice pro eo, et datam fecit de muta de terra Ripae tali modo, quod dictus dominus Odoricus Panzera dictam mutam debeat habere et

56 *Di mano del Tovazzi: Spisator non est agnomen, sed ministerii titulus.

Page 31: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

31

tenere et de ea facere quicquid velit usque ad duos annos proximos sine contradictione et molestatione dicti domini episcopi vel alterius personae: et quod possit dictus dominus Panzera constringere omnes homine ad solvendum dictam mutam et ponere mutadros et exigitores tanquam persona dicti domini episcopi. Promisit quoque dictus dominus episcopus dicto procuratori recipienti pro praedicto domino Odorico Panzera dictam investituram et datam, ut dictum est superius, de dicta muta firmam et ratam habere et tenere, et non contravenire per aliquam causam, et illam ei defendere et warentare ab omni impedienti persona. Insuper praecipiendo mandat dictus dominus episcopus omnibus hominibus de Ripa et aliunde, ut ei domino Panzerae intendant et obediant de dicta muta, et eum in aliquo non impediant, nec molestent sub rerum et personarum etc,

Ego Zacheus Sacri Palatii notarius huic interfui, et rogatus scripsi. 28. Trameni super castrum Enticlari, 1275 die 18 decembris Instrumenta tria pacis inter Comitem Arci, et Comitem Goritiae et Tyrolis etc. Anno Domini 1275, indictione 3, die iovis 857 exeunte decembris in capella de

Trameno super castrum Enteclari in pallatio, praesentibus domino Enrico de Marech, et domino Enrico de Matarago, domino Otho de Kunespergo, domino Conrado de Unsto, domino Ollino de Tablat, Campalerio de Bozano, et aliis testibus rogatis ad hoc etc.

Ibique domini Maynardus et Adelpretus Comites Goritiae et Tyrolis, et ecclesiarum aquilegiensis, tridentinae, et brixinensis advocati fecerunt, constituerunt, atque ordinaverunt dominum Suicherium de Arso praesentem suum certum et specialem nuncium, et procuratorem in faciendo pactum, pacem, finem ac remissionem cum dominis Odolrico Panzera, Adelperio, et Enrico fratribus de Arcu de omnibus damnis datis, homicidiis, incendiis usque nunc factis et perpetratis per ipsos vel eorum amicos, et in faciendo dictam finem, refutationem seu resignationem praedictis dominis de Arcu de omni iure, et pacto, quod ipsi habent, vel aliquo modo habere possent in podere, et possessionibus quondam domini Riprandi de Arcu occasione vendicionis, donationis seu datae factae per dominum Sodegherium quondam domini Sodegherii de Teton58 in praedictos dominos Comites59, vel alio quocumque modo, et specialiter de castro Arci, macinatis, et decimis ipsius: et in dando et cedendo eisdem omne ius et pactum, raciones et actiones, quae et quas habent, vel aliquo modo habere in dictis locis et possessionibus quondam dicti domini Riprandi possent, tam de castris quam de aliis bonis, possessionibus, et macinatis, et promittendo reddere et restituere eisdem fratribus de Arcu omnia instrumenta, quae habent super praedictis iuribus, alioquin sint cassa et vana et nullius valoris et momenti: et in recipiendo pacem, finem, et remissionem ab ipsis dominis Adolrico Panzera, Adelperio, et Enrico fratribus de Arcu de omnibus

57 Cum scriptor videret hoc documentum praecedere debere sequentem, et ignoraret modum

computandi dies exeuntis mensis, notam chronologicam seu diem immutavit. Censeo igitur hic ponendum die 13° exeunte, qui reapse fuit dies iovis, et 18 decembris iuxta praesentem morem: et sequenti documento restituendum die 8° exeunte, qui revera fuit dies martis, et 23 decembris, ut modo numeramus. Caetera quadrant.

58 *melius de Tito. 59 *hoc verbum censeo esse scriptoris arcensis additamentum, qui sui saeculi stylum in gratiam

suorum dominorum adhibere voluit. Supra enim in hoc ipso documento Comites non nominantur. Censeo proinde hic legendum Fratres, loco Comites; et hunc titulum vel imperitia scriptoris fuisse ex originali perperam intellecto, vel ex assentatione [per cortigianeria] additum. Faciliter enim decipi potuit ob verbum abbreviatum, uti fieri consuevit, Fre, ex ositantia, vel praeventione, legendo Comites, loco Fratres.

Page 32: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

32

damnis datis, homicidiis, et feritis usque nunc factis et perpetratis per ipsos vel eorum amicos, ac totum quicquid dictus procurator fecerit, seu dixerit in omnibus praedictis et circa praedicta se firmum et ratum habere et tenere promiserunt domini Comites sub obligatione omnium suorum bonorum praesentium et futurorum eidem procuratori pignori obligando, et pro eo se possidere manifestarunt: et dederunt mihi notario verbum et licentiam quolibet tempore meliorandi dictum instrumentum, complendi, et aliud faciendi secundum quod quilibet sapiens homo praeceperit quod sit plus utile et validum dictae procurationi.

Ego Rolandus Sacri Palatii notarius interfui rogatus, et scripsi. 29. Turbularum, 1275 die 23 decembris

Secundum pacis instrumentum Anno Domini 1275, indictione 3, die martis 1360 exeunte decembre in Portu de

Turbulis, in praesentia fratrum Ioannis Guardiani Fratrum Minorum de Ripa, Gregorii eiusdem Ordinis, fratrum Alberti, qui fuit de Tridento, Petri qui fuit de Ripa Ordinis Fratrum Praedicatorum, domini Sinibaldi de castro Cornu, Zordani, Baudechini fratrum de Garduno, domini Adelpreti iudicis, Florii Rab. Rubei notarii de Scholis de Ripa, Blanchi filii domini Venturani medici, Ribaldatii de Stranfora.Alberti quondam domini Isolani de Nacu et aliis testibus etc. Ibique dominus Svicherius de Arso nuntius et procurator dominorum Maynardi, et Adelpreti Comitum Goritiae et Tyrolis, et ecclesiarum aquilegensis, tridentinae, et brixinensis advocatorum, ac procuratorio nomine pro eis, pro se, et omnibus eorum amicis, quos ipsi et quilibet ipsorum potest, seu possunt mittere vel trahere ex una parte, nec non et dominus Odolricus Panzera, Adelperius et Enricus fratres de Arcu pro sese et omnibus eorum amicis, quos ispi, vel quilibet ipsorum potest, seu possunt mittere vel trahere ex altera: ad honorem Dei, et Beatae Virginis Mariae. Salvo omni iure et honore Sanctae Romanae Ecclesiae, Beati Vigilii, domini episcopi tridentini, praedictae partes vicissim inter sese una pars alteri parti, intercedentibus osculis et amplexu fecerunt pacem, pactum, finem, et irrevocabilem remissionem de omnibus damnis datis, homicidiis, incendiis, feritis, et depraedationibus usque in praesentem diem datis, factis, et perpetratis inter praedictas partes vel eorum amicos. Promittentes dictae partes per stipulationem sibi ad invicem praedictam pacem, pactum, finem, et remissionem, et omnia et singula praedicta semper in perpetuum omni tempore firma et rata, seu firmam et ratam et validam habere, et tenere, et numquam aliqua causa seu racione contravenire sub poena 2.000 librarum veronensium parvulorum, quae poena toties comitatur, quoties aliqua partium contrafecerit, et non attenderit: qua poena soluta vel non, ratis omnibus existentibus, nihilominus attendere et observare teneantur. Renunciantes legum dicenti, quod poena et sors simul et separatim exigi possit cum effectu, et Eple divi Adriani, et novae et veteri constitutioni et omni alii legis auxilio expresso et non expresso, quo vel quibus se tueri possent: et pro sic omnibus et singulis attendendis et observandis dictae partes sibi ad invicem obligarunt omnia eorum bona praesentia et futura pignori, et utraque pars pro altera se tenere, et possidere maniefstavit. Insuper dictae partes tactis Scripturis corporaliter ad s. Dei Evangelia iurarunt, et specialiter idem dominus Suicherius procurator, et procuratiorio nomine dictorum dominorum Maynardi, et Adelpreti Comitum, et super eorum animas: et dominus Odolricus Panzera praesentibus suis fratribus dominis Adelperio et Enrico, et eorum verbo per se et super eorum animas

60 * vie notam in praecdenti documentom et hic repone 8, prout etiam ex sequenti tertio

instrumento fit certum.

Page 33: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

33

praedcitam pacem, pactum, finem, et remissionem, et omnia et singula praedicta firmum et ratum, sei firma et rata omni tempore habere et tenere, et nulla ratione seu causa contravenire sub dicta poena. Et etiam idem dominus Suicherius per stipulationem promisit dictis fratribus, quod suo posse praedictos dominos Comites praedictam pacem, pactum, finem, et remissionem, et omnia et singula praedicta in omnibus faciet laudare, et confirmare.

Ego Barifaldus quodam domini Egnonis episcopi tridentini et domini Ioannis Comitis s. Bonifacii notarius interfui rogatus, et scripsi.

30. In Tyroli castro, 1276 die 2 ianuarii

Tertium pacis instrumentum. Die iovis 2 intrante ianuario, in Tyrolo, in praesentia domini Odorici de Tur, et

domini Othi Abellini, et domini Reupreti de Kunispergio, et aliorum testium etc. Ibique dominus Maynardus Comes de Tyrolo pro se et vice et nomine sui fratris

domini Alpreti Comitis Goritiae, pro se et eorum haeredibus laudaverunt, et confirmaverunt domino Suicherio de Arso procuratori dominorum de Arco recipienti procuratorio nomine pro ipsis mihi notario atque ratificavit illam pacem, finem, pactum et remissionem, ac etiam illam datam, donationem, cessionem, et resignationem, quae et quas Suicherius de Arso nuncius et procurator fecit cum dominis Odolrico Panzera, Adelperio, et Enrico fratribus de Arcu, et eidem datam, donationem, cessionem, et resignationem de omni iure et pacto, ratione, et actione quod et quae habent, vel aliquo modo habere possent in bonis et possessionibus quondam domini Riprandi de Arcu61, et specialiter occasione venditae, et donationis factae per Sodegherium quondam Sodegherii de Tito, vel per dominam Cobitosam filiam quondam domini Riprandi, vel ab aliquo alio, vel aliquibus aliqua ratione seu causa, tam de castro Arci, quam de aliis castris, macinatis, decimis, et aliis possessionibus, prout continetur in cartis pacis, finis et remissionis, ac etiam datae, cessionis, et resignationis scripstis manu Barufaldi notarii anno Domini 1275, indictione 3, die martis 8°62 exeunte decembre, praedictus dominus Maynardus Comes per stipulationem promisit per se, et vice et nomine domini Alpreti Comitis dicto procuratori recipienti nomine dominorum fratrum de Arcu dictam confirmationem, pacem, finem, et remissionem, ac etiam datam et donationem, cessionem, et resignationem, et omnia et singula praedicta semper in perpetuum firma, et rata habere et tenere, et nulla ratione seu causa contravenire sub obligatione omnium suorum bonorum praesentium et futurorum dicto procuratori pignori obligatorum, et pro eo se tenere et possidere manifestavit. Insuper praedictus dominus Maynardus Comes laudavit et confirmavit praedicto domino Suicherio de Arso sicut procuratori pro dictis dominis de Arcu, et iuravit ad Sancta Dei Evangelia praedictam pacem et concordiam, et praedictus dominus Maynardus vult habere et tenere praedictum sacramentum supra suam animam firmum et ratum, et numquam contravenire nulla ratione seu causa sub obligatione omnium suorum bonorum, et suppellectilium dicti domini Maynardi Comitis.

Anno Domini 1276, indictione quarta. Ego Villielmus quondam domini Ioannis de Verona domini Federici imperatoris

notarius interfui rogatus et scripsi. 61 Causa belli inter Comites Tyrolis et dominos Arci vide supra testamentum dominae Cubitossae

anno 1266 62 *en hic veram praecdentis documenti datam.

Page 34: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

34

31. Oeniponti, 1284 die 5 iulii Investitura Maynardi Comitis Goritiae et Tyrolis in dominum Odoricum Panzeram,

et Fridricum nepotem quondam domini Adelperii de bonis quondam domini Riprandi de Arco63.

Nisi scripturis et testibus gesta mortalium roborentur, cum tempore, quo fiunt, simul transeunt, et memoriae nomen perdunt. Ea propter nos Maynardus Tyrolis et Goritiae Comes, aquilegensis, tridentinae, et brixinensis ecclesiasum advocatus tenore praesentium recognoscimus profitentes, quod nobile viros Udalricum de Arco, et Zordanum de Garduno tanquam actores dominae Beatricis tutricis Friderici filii sui pro ipso Federico de Arco64, praesentes de omnibus et singulis possessionibus, hominibus, honoribus, iurisdictionibus, et aliis bonis, que fuerunt quondam domini Richeprandi de Arco, et quae dominus Sodegherius de Teto quondam Potestas Tridenti emit ab ipso domino Richeprando, sive sint allodia sive feuda, ad rectum et legale feudum investivimus, et authoritate praesentium investimus pro se et haeredibus suis feudali titulo perpetuo possidendis. Promittentes pro nobis et haeredibus nostris et eos et haeredes eorum in praedictis defendere, et varentare cum ratione contra quoscumque qui eos pro ispis decreverint impulsare, et concedimus insuper ipsis universa et singula feuda antiqua, quae progenitores eorum a nobis et a nostris progenitoribus habuerunt pero se et haeredibus suis retione ractti et legalis feudi perpetuo possidenda. In cuius rei testimonium et robur praesentem paginam nostri sigilli munimine fecimus roborari. Testes sunt Henricus de Rotenburg, Iacobus Trautsen, Henricus de Durenstein milites, Ulricus de Tablach, Frisaunus de Bellundo, Arigus de Arso65, Henricus et Ebhardus Purgravis, et alii plures. Actum et datum in Insprugc anno Domini 1284 quinto intrante iullio, indictione 12.

32. In castro Arci, 1298 die 25 iulii

Testamentum domini Friderici filii quondam Adelperii de Arco. In Christi nomine. Anno Domini 1298, indictione 11, die 7 exeunte mense iulii, in

castro Arci, in camera turris infrascripti testatoris, praesentibus domini Armano de Campo, Ramperto dicto Comite de Flaono, Pyrallo quondam domini Ribaldi de Arco, Georgio quondam domini Ottolini de Visiono, Gulielmo notario quondam domini Odocrici Macri de Arco, Martino Paia de Leudro, Odorico filio domini Armani praedicti, Tertio filio quondam domini Mayfredini de Tridento et Bartholoameo filio quondam domini Uberti de Brentonico testibus, et aliis rogatis, et ad infrascripta omnia specialiter convocatis.

Ibique nobilis vir dominus Fridericus filius quondam domini Adelperii de castro Arci iacens infirmus in lecto suo, adhuc sanae mentis, licet aeger corporis, et recte loquens: cogitans quod multae sunt humanae sortes, quae nec dici nec numerari possint, et quod multis generibus hora mortis periculum metui potest, et quod nil certius morte, nil incertius hora mortis, et timens humanam fragilitatem, nolens ab inetstato decedere, nec posterius discessum de suis bonis aliqua discordia oriretur: volens nuncupativum seu per nuncupationem condere testamentum, sic dixit: In primis lego unam galletam olei ficti perpetualis ecclesiae s. Mariae de Arco66, et volo quod ematur per

63 1279. I trentini occupano Limon, e Tremosine. Capr. 122. 64 Adelperius filius domini Federici II, cuius uxor Beatrix de Trilaco et de Lendinaria: [filii]

Argentarius; Fridericus III, uxor Flordiana de Castro Barco. 65 Suicherisu de Arso. 66 Legatum Sanctae Maria de Arco

Page 35: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

35

infrascriptum meum haeredem una possessio, super qua, sive ex qua solvatur dicta galleta olei, vel quod assignetur per infrascriptum haeredem una de possessionibus praedicti mei haeredis habilis a praedictum fictum solvendum. Item lego X libras veronenses praedictae ecclesiae s. Mariae pro Missis celebrandis in remissione, et pro remissione peccatorum meorum. Item lego fratribus Minoribus prope Ripam decem libras veronensium, similiter pro Missis celebrandis. Item lego ecclesiae S. Thomae X libras veronensium. Item lego pauperibus Christi 100 libras denariorum veronensium in remissione peccatorum meorum, et animarum quondam patris et matris meae: et illos intelligo fore pauperes Christi, quos infrascriptus dominus Odolricus meus fide commissarius elegerit, et ex nunc prout ex tunc illos eligo, quos ipse duxerit eligendos. Item lego Thebaldo filio Todeschae filiae quondam domini Thomasii de Arco 200 libras veronensium de meis bonis. Item lego dominae Thofariae sorori meae naturali 150 libras veronenesium de meis bonis. Item lego Nicolao de Spinedo fratri meo naturali 150 libras veronensium de meis bonis. Item lego magistro Riprando physico 150 libras denariorum veronensium, de meis bonis. Item lego magistro Paci de Ripa 25 libras veronensium. Item lego dominae Flordianae uxori meae 1000 libras veronensium quas ab ea recepi in dotem67. Item lego praedictae dominae Flordianae ultra praedictas dotes suas 500 libras veronensium denariorum de meis bonis. Item lego domino Odorico68 consanguineo sive germano meo filio quondam domini Henrici de castro Arci omnia iura, omnesque iurisdictiones personales et reales, que vel quas habeo, vel habere possem, vel essem visus habere et tenere in castro Penede, et eius munitione, et pertinentiis dicti castri. Item lego praedicto domino Odorico filio quondam domini Henrici omnia iura, omnesque iurisdictiones personales et reales, quae et quas habeo, vel habere possem, vel visus essem habere et tenere in castro Restorii, et eius munitione, et pertinentiis dicti castri. Item lego dicto domino Odorico quondam domini Henrici de Arco omnia iura, omnesque iurisdictiones et actiones reales et personales, quae, et quas habeo, vel visus essem habere et tenere in castris Spinedi et Caramallae, et eorum munitionibus, et pertinentiis eorum. Item lego eidem domino Odorico omne ius, omnesque actiones reales et personales, et iura, et alia cuiuscumque generis sint, quae et quas habeo, vel habere possem in castro Arci, et tota eius munitione, et dosso praedicti castri usque in planitiem cum omni honore, et iurisdictione eisdem castris vel locis omnibus suprascriptis, et mihi testatori modo aliquo pertinente. Item lego libertatem Amencae meae ancillae filiae Riprandi quondam dominae Baladueris de Arco, eamque iubeo esse liberam, et civem romanam constituo, ut ab inde in antea possit facere et exercere quemadmodum quaelibet alia mulier facere posset. Item lego suprascripto domino Odorico consanguineo meo omnes meas macinatas, et alios omnes meos servos cuiuscumque generis sint, et qualitatis, cum peculiis ipsorum, quae et quas ubique locorum habeo, vel habere possem tam in masculis quam in foeminis. Item lego eidem domino Odorico omnes meos vassallos, omnesque iurisdictiones meas cuiuscumque generis sint tam in personis quam in rebus quoquo modo ad me spectantes, et in quolibet loco reales et personales, angarias et perangarias, et alios cuiuscumque generis sint. Item lego eidem domino Odorico omnes fictus, omnesque redditus, iura, et decimas percipiendas vel quasi, et alia mea bona cuiuscumque generis, quae et quas habeo vel habere possem in Valle Lagari et Brentonico, et eius pertinentiis, et in plebatu Naci, Bletii, Nomasii, Boni, Condini, Banalli, et Cavedeni, et eorum pertinentiis. Item laudo et confirmo quandam venditionem, quam feci domino Rampreto dicto Comiti de

67 Domina Flordiana uxor domini testatoris, filia quondam domini Friderici de castro Barco. 68 Henricus Soga: [filius] Odoricus.

Page 36: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

36

Flaono de una domo iacente in burgo apud platheam Arci, cui domui cohaeret ab una parte et alia via, et de retro haeredes quondam ser Paganini, et ante via communis, et omne ius, quod haberem, vel si quid ad me spectaret in dicta domo eidem domino Rampreto lego. Item volo et iubeo, quod infrascripta haeres mea teneatur defendere bona, quae fuere quondam Bertholdi quondam domina Bellavederiis vendita per Riprandum eius fratrem, si ab emptoribus evincerentur de iure. Item laudo et confirmo quandam datam et venditionem factam Gulielmo quondam domini Raymundi de Arco de tribus petiis terrae, prima quarum arativa, aliae duae sunt vidatae: prima iacet ad Mognum: alia iacet in Roureda: tertia iacet in loco Peguniae etc., et omne ius, quod haberet in dictis petiis terrae, vel si quid ad me spectaret, eidem Gulielmo lego. Item volo, quod suprascripta omnia legata per me relicta solvantur per infrascriptam meam haeredem. Item ad omnia suprascripta legata persolvenda constituo dominum Odoricum suprascriptum meum fidecommissarium. Item infrascriptae meae filiae Gulielmae constituo tutorem suprascriptum dominum Odoricum donec ipsa pupilla pervenerit ad aetatem 12 annorum, et post ipsam aetatem 12 annorum, eundem dominum Odoricum constituo curatorem donec ipsa Gulielma pervenerit ad aetatem 25 annorum. Item in omnibus aliis meis bonis mobilibus, et immobilibus instituo mihi haeredem dictam dominam Gulielmam meam filiam: et si dicta mea filia Gulielma decesserit in pupillari aetate, vel postea quandocumque sine filiis sive liberis ex se descendentibus, eidem substituo pupillariter praedictum dominum Odoricum per fideicommissum. Etiam ipsam rogo, ut haereditatem meam praedictam per me eidem relictam restituat praedicto domino Odorico, et hoc volo quod sit meum testamentum ultimum, meaque ultima voluntas: et si non potest valere iure testamenti, volo quod valeat iure codicillorum: et si non potest valere iure codicillorum, volo quod valeat iure donationis causa mortis: et [si] non potest valere iure donationis causa mortis, volo quod valeat iure alterius cuiscumque ultimae voluntatis, qua melius valere poterit, et tenere de iure.

Ego Antonius quondam Gerardini de Penzolo domini Lodoici Veronensis Comitis, et domini Henrici episcopi tridentini notarius una cum infrascripto Ioanne notario interfui, et rogatus scripsi.

Ego Ioannes notarius domini Lodoici Veronensis una cum suprascripto Antonio omnibus suprascriptis de mandato et iussu suprascripti domini Federici interfui, et rogatus scripsi, meumque signum apposui ad robur omnium praedictorum.

33. In castro Stenici, 1302 die 6 septembris Investitura generalis Philippi episcopi tridentini omnium feudorum facta domino

Odolrico filio quondam domini Henrici Soghae de Arco69. In Christi nomine amen. Die iovis 6 septembris in castro Stenici in episcopali

palatio, praesentibus nobilibus viris dominis Thadeo de Monte alto canonico Tridenti vicario venerabilis domini episcopi infrascripti70, Alberto milite, nato olim domini Bonifacii de Castrobarco, religiosis viris Fratribus Conrado de la Rupta, Thomasino de Scanniis, et Bonaventurino de Lieltate de Mantua Ordinis Minorum eiusdem domini episcopi capellanis, testibus et aliis rogatis et vocatis. Venerabilis Pater dominus Frater

69 Henricus Soga filius domini Friderici II, filii domini Friderici I, filii domini Alberti: [filii

eius].Albertus, Odoricus IV, Beatrix. 70 NB. Additum hic recenti manu: Philippus Bonacoltius, et ut Pintius asserit, Arrivabenus, patria

mantuanus, ex Ordine Minorum s. Francisci, ad sedem tridentinam assumptus anno 1289, sepultus in ecclesia s. Francisci Mantuae. Certavit cum Maynardo Tyrolis Comite, iniusto detentore iurium epsicopalium anno 1295. Rodulphus imperator de domo Nassau regalia ei concessit anno 1296.

Page 37: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

37

Philippus Dei et apostolica gratia episcopus Tridenti nobilem virum dominum Odoricum natum olim domini Henrici Soghae de Arco tridentinae diocesis petentem humiliter et cum instantia requirentem, ac pro se suisque haeredibus recipientem de omnibus feudis, rebus, bonis, et iuribus, quae praefatus genitor, et antecessores ipsius domini Odorici, et quondam dominus Odoricus Panzera dictus avunculus, et Fridericus filius olim domini Adelperii consanguineus domini Odorici praefati, caeterique de domo illorum de Arco dudum a praedecessoribus ipsius domini episcopi, episcopatu, et ecclesia tridentina iuste ac racionabiliter tenuerunt, et quae ipse dominus Odoricus nunc tenet et possidet ad modum, conditionem, et formam, quibus genitor, antecessores avunculus, consanguineus praelibati, ac alii domini de domo praedicta, feuda ipsa, res, bona, et iura a praedictis praedecessoribus, epsicopatu, et ecclesia tenuerunt, per anulum, quem manu tenebat, iure feudi personaliter investivit, confirmans authoritate, qua fungitur, et admittens omnia privilegia, immunitates, et gratias non abrogatas, revocatas, et cassatas, quas Romani principes, et praedecessores praelibati praefatis genitori, antecessorinìbus avunculo, consanguineo, ipsique domino Odorico, et caeteris de domo praedicta iuste racionabiliter concesserunt. Factis igitur et receptis investitura et confirmatione praemissis, idem dominus Odoricus praedicto domino episcopo recipienti pro se, successoribus, episcopatu, et ecclesia praelibatis, corporaliter fecit, et praestitit fidelitatis debitae iuramentum ad modum, conditionem, et formam, quibus antecessores, et alii de domo praedicta, et ipse dominus Odoricus praedecessoribus, epsicopatui, et ecclesiae praemissis hactenus praestiterunt: promittens per se et suos haeredes sub debito praestiti iuramenti memorato domino episcopo recipienti nominibus, quibus supra, perpetuo facere, et observare ipsi domino episcopo, succesoribus, episcopatui, et ecclesiae memoratis omnia et singula, quae in capitulis fidelitatis habentur. Quo facto dictus dominus episcopus ad maiorem firmitatem et evidentiam gestae rei praenominatum Odoricum ad osculum pacis admisit, mandans de praedictis per me Bonum Ioannem notarium infrascriptum duo ipsius tenoris eiusdem instrumenta conscribi, unum scilicet patri utrique dandum.

Ego Bonus Ioannes Bonandreae imperiali authoritate notarius, et scriba domini episcopi praelibati, investiturae, confirmationi, et omnibus suprascriptis praesens, mandato dicti Patris ea publice scripsi.

34. In castro Arci, 1308 die 12 novembris Testamentum dominae Guielmae filae quondam domini Federici IV, quondam

domini Adelperii de Arco71. In Christi nomine. Anno Domini 1308, indictione 6, die 12 novembris super castro

de Arco, in camera turris eiusdem castri, praesentibus dominis Perothone archipresbytero plebis Arci, P. Bartholomaeo presbytero de Mantua nunc commorante Arci, Conto de Baxano clerico plebis praedictae Arci, Odorico clerico plebis praenominatae, Fieto iudice filio quondam domini Levami de Salodo, Gerardo de Marano de Brixia, Philippo notario filio quondam domini Bertholdi de Arco, Landino notario filio domini Heridelfredi notarii eiusdem loci, et Iachino notario nato domini Peterloni de Gargnano testibus et aliis ad hoc specialiter convocatis, et ab infrascripta domina Vilielma testatrice rogatis.

Ibique nobilis domina domina Vilielma filia et haeres quondam nobilis viri domini Federici filii quondam domini Adelperii de castro Arci, per Dei gratiam sanae mentis,

71 Fridericus IIII filius Adelperii, uxor Flordiana de Castrobarco: ]filii] Bertoldus Philippus –

Gulielma.

Page 38: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

38

licet corpore languens, volens per nuncupationem condere testamentum sine scriptis, tale nuncupativum condidit testamentum sic dicens: In primis lego ecclesiae, sive plebi de Arco X libras veronensium parvulorum pro remedio animae meae. Item lego et relinquo conventui Fratrum Minorum de Ripa 5 libras veronensium parvulorum pro remedio animae meae. Item lego et relinquo ecclesiae s. Stephani positae super dosso Arci 3 galletas olei pro remedio animae meae. Item lego et relinquo praedicto domino P. Bartholomaeo presbytero 40 solidos veronenes parvulos pro remedio animae meae. Item lego et relinquo dominae Beatrici filiae quondam domini Enrici de Arco cingulum meum argenteum cum marsupio meo de serico, quod est iuxta ipsum cingulum72. Item lego et iudico Cunecae filiae quondam Bovefini de Nacu tunicam meam de viridi. Item lego et relinquo Blasiae filiae quondam Tedae de Albano guarnatiam meam de viridi suffultam de pellibus vulpinis. Item lego et relinquo dominae Flordiane73 matri meae filiae quondam domini Federici de castro Barco x libras veronensium parvulorum et in ipsis X libris ipsam dominam Flordianam mihi haeredem instituo, et volo et iubeo ipsam fore tacitam et contentam de tota mea haereditate, vel placidia sibi debita iure naturae vel iure institutionis, vel bonorum subsidio, vel alio quocumque iure, et modo. Item dico et confiteor, quod dominus Odoricus filius quondam domini Henrici de Arco integraliter et plene mihi rationem reddidit de omnibus bonis meis, quae gessit et gerere debuit ratione administrationis tutelae meae, et de quod tanquam tutor, vel negotiorum gestor, vel pro tutore administravit bona mea tam in pupilari aetate, quam post pupillarem aetatem usque ad hunc praesentem diem, et reliqua mihi praestitit: et si reperiretur vel reperiri posset de iure vel de facto ipsum dominum Odoricum fore obligatum ratione dictae administrationis vel gestionis, vel aliquo quocumque modo, iure, causa, vel actione, totum illud quod reperiretur, vel in futurum reperiri poterit, ipsum mihi in aliquo obligatum fore vel fuisse, eidem domino Odorico lego et relinquo, praecipiendo omnibus meis haeredibus ex testamento vel ab intestato venientibus, ut de praedictis et quolibet praedictum ipsum nullatenus non impediant, vel molestent de iure vel de facto. In omnibus autem aliis meis bonis mobilibus et immobilibus, iuribus et actionibus mihi haeredem instituo dominum Gerardum74 filiun suprascripti nobilis viri domini Odorici de Arco: et hoc volo esse meum testamentum, meamque ultimam voluntatem, et iure testamenti nuncupativi valere volo, et si non posset valere iure testamenti, volo quod valeat iure codicillorum, et si iure codicillorum valere non posset, volo quod valeat iure donationis causa mortis, et iure cuiuslibet alterius ultimae voluntatis, quam melius valere poterit et tenere.

Ego Omobonus filius quondam domini Ioannis de Ripa imperiali authoritate notarius his omnibus etc.

Ego Ioannes filius domini Almerici, et domini Laurentii Comitis notarius his etc. Ego Henricus filius quondam Mileti de Arco notarius Sacri Palatii omnibus et

siongulis etc. 72 Domina Beatrix filia quondam domini Henrici Soghae de Arco. 73 Domina Flordiana filia quondam domini Federici de Castrobarco uxor domini Friderici filii

quondam domini Adelperii de Arco, et nmater Guielmae testatricis. 74 Henricus Soga: Odoricus: Gerardus.

Page 39: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

39

35. Pisis, 1310 die 20 martii Sententia imperialis ad favorem domini Odorici filii quondam domini Hernici

Soghae, et dominae Biniae a Lavello lungo iugalium, et Nicolai et Gerardi eorum filiorum contra fratres dictae dominae Biniae et alios lata75.

Henricus Dei gratia Romanorum imperator augustus, Notum facimus quod nos tenore cuiusdam sententiae latae per honorabilem Alberonem decanum ecclesiae curiensis subdelegatum nostrum pro parte dilectorum nostrorum fidelium Odorici de Harco, Biniae uxoris eius, ac Gerardi et Nicolai filiorum suorum nobis exhibitum vidimus continentiae infrascriptae. In Christi nomine. Cum nos Albero decanus ecclesiae curiensis subdelegatus in hac parte a venerabili Patre Sifredo Dei gratia curiensis episcopo, et delegato in hac parte a serenissimo domino domino Henrico Dei gratia Romanorum rege semper augusto litteras receperimus sui sigilli cerei pendentis munimine roboratas, quarum tenor sequitur in hac forma: Nos Sifredus Dei gratia episcopus curiensis delegatus in hac parte inter infrascriptas partes, et super infrascriptis causis a serenissimo principe domino Henrico Dei gratia Romanorum rege semper augusto. Provido et sapienti viro Alberoni decano ecclesiae curiensis salutem in Domino. Causam appellationis vel nullitatis, seu causas appellationum vel nullitatis, et dependentia ab eisdem coram nobis vertentes inter nobilem virum dominum Odoricum de Arco, dominam Biniam eius uxorem, sororem quondam Biaquini de Laudelongo76, et Gerardum et Nicolaum fratres et filios praedictorum iugalium, seu Ioannem dictum Valetum de Persino notarium olim procuratorem dictorum dominorum de Arco, et dictae dominae Biniae, sive Henricum notarium filiun magistri Mileti de Arco nunc praedictorum dominorum de Arco, et dictae dominae Biniae procuratorem ex una parte: et dominos Iulianum Balzalerium, et Muzinum Troylusium, et Antoniolum de Gaitanis, Iacobum quondam domini Gerardi, Symoninum, et Florium fratres filios quondam domini Cavalcabovis dictos de Rozonibus, omnes cives Brixiae ex altera parte: in qua quidem causa, seu in quibus quidem causis appellationum vel nullitatis ex vigore commissionis a regali culmine nobis factae, partibus citatis, et dicti Henrici dicto modo et nomine petitione recepta, atque dato ambabus partibus termino peremptorio ad dicendum de aequitate vel iniquitate sententiae vel sententiarum, a qua seu a quibus extitit appellatum, receptisque iuribus productis, et nobis praesentatis a dicto Henrico dicto modo et nomine, conclusimus, et conslusum fore pronunciavimus in causa seu causis praedictis et adeo in dicta causa seu causis processimus, et de ipsis causis cognovimus, praedictorum dominorum de Gaietanis, et Rozonibus contumatia non obstante, quod non restat nisi sententiam ferre, quam nos ferre non possumus ex eo quia nos incontinenti ad praelibatum dominum Enricum regem Romanorum ire oportet, secundum formam literarum, quas nuper recepimus ab eodem, et quam nondum ferre potuimus, licet partes fuerint citatae ad sententiam audiendam, nobis ante diem termini a loco statuto ad sententiam proferendam absentantibus, dicto Henrico dicto modo et nomine semper in quolibet termino, et in loco ordinato comparente, vestrae commitimus et delegamus sive subdelegamus prudentiae decidendam, seu decidendas, et fine debito terminandam seu terminandas, sententiam seu sententias, quam seu quas credidit ritam fore et iustam seu iustas partibus legitime citatis proferendo de praemissis in his omnibus et singulis, et aliis dicendis, audiendis, et faciendis, et alia quae fuerint dicenda et audienda authoritate, qua fungimur vobis totaliter committentes vices nostras

75 Odoricus IIII filius quondam domini Henrici Sogae filii quondam domini Friderici II, uxor Binia

de Lavellongo: [filii] Nicolaus, Gerardus: [filius] Ioannes. 76 Biaquinus de Laude Longo frater dominae Biniae.

Page 40: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

40

faciendo quod decreveritis per bannum imperiale et alios modos legitimos firmiter observari. In quorum omnium praemissorum fidem et evidens testimonium sigillum nostrum praesentibus duximus appendendum. Datum Curiae anno Domini 1310, indictione 8, die veneris 13 intrante februario.- Unde volentes nobis mandata et commissa a suprascripto domino episcopo et delegato reverenter exequi, ut tenemur, visi prius dictis literis et petitione seu petitionibus praedicto domino delegato et coram eo et nobis productis per dictum Henricum dicto modo et nomine, et per ipsum ad nos admissa, seu admissas, cuius petitionis seu petitionum tenor sequitur in haec verba: Coram vobis venerabili Patre et domino domino Sifredo Dei gratia episcopo curiensi delegato in hac parte inter infrascriptas partes et causas a serenissimo principe domino Henrico Dei gratia Romanorum rege et semper augusto, assero, propono ego Henricus notarius filius magistri Mileti de Arco tridentinae diocesis, procurator et procuratorio nomine domini Odorici de Arco, et dominae Biniae eius uxoris, et sororis quondam domini Biaquini de Lavellolongo77, nec non Gerardi e Nicolai filiorum communium dictorum iugalium, omni iure et modo, quibus melius possum, quod cum dum esset quaestio, seu olim quaestio fuisset inter Ioannem dictum Valletum notarium de Persino olim et tunc procuratorem praedictorum iugalium, et dictorum eorum filiorum ex una parte dicto modo, et nomine, et Giroldinum de Canedo notarium procuratorem et proprio nomine dominorum Ziliani, Bazalerii, Muzini, Troylusii, et Antonioli dictorum de Gaitanis, Iacobi quondam domini Girardi, Symonini et Florini filiorum quondam domini Cavalcabovis dictorum de Ruzonibus, nec non Ioannis et Borgesi fratrum filiorum quondam Gaitanini, Ioannis quondam domini Buetii, Fredegini quondam domini Baruffaldini, et Mileti quondam domini Alberti, Ioannis quondam domini Leonis, et Bresciani quondam domini Guidotti de Lavellolongo ex altera: Coram discreto domino Lanfrancho de Suchis consule appellationum domini episcopi brixiensis de bonis quondam domini Biaquini de Lavellolongo fratris dictae dominae Biniae super quibusdam appellationibus interpositis a quondam sententia seu Consilio, pronuntiata seu pronuntiato per dominum Azonem de Ponzano iudicem et assessorem domini Attonis de Polenta tunc Potestatis Communis Brixiae, die iovis 15 septembris 1306, indictione quarta et scripta seu scripto per Ioannem de Briel notarium et ipsa appellatio seu appellationes interposita seu interpositae fuerunt die martis 20 septembris eodem millesimo et indictione, a qua sententia seu Consilio idem Ioannes notarius dicto modo et nomine cum tunc esset procurator dictorum iugalium, et dictorum suorum filiorum in omnibus capitulis, in quibus pronunciatum erat contra suam partem, et Giroldius dicto modo et nomine in omnibus capitulis, quae faciebant contra suam partem appellaverunt. Idem dominus Lanfrancus consul de dictis appellationibus cognoscens indebite, per propriam male et iniuste sententialiter iudicavit et pronunciavit omnia infrascripta; scilicet per dominum Giroldum procuratorem et proprio nomine praedictorum de Gaitanis et de Ronzonibus bene appellatum in eo, quod non fuit prinuntiatum omnia bona immobilia, honores, iurisdictiones, et iura, quae quas et quos habebat, tenebat et possidebat quondam dictus dominu Biaquinus, et ei pertinebant in terris et territorii de Boctesino a sero de Boctesino, a mane de s. Vigilio de Gussiago et de Mulziano esse feudalia, et ei pertinuisse ex successione feudi quondam suorum antecessorum, et duas partes dictorum bonorum immobilium, honorum, iurisdictionum et iurium pertinere ad dictum Giroldinum dicto modo et nomine, et per eum ad dictos dominos de Gaitanis et de Rozonibus, et eo modo in tenutam et possessionem

77 Lavellolongo, sed supra scriptum Laudelongo.

Page 41: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

41

inducendos fore, et inductos defendi, et eis pro duabus partibus de frugibus responderi debere. Item obmisit pronuntiare indebite et iniuste tam praedictus Azo de Ponzano iudex dicti Potestatis in prima sententia, quam dictus Lanfrancus consul appellationum in eadem sententia appellationis pronuntiare et sententiare, quod tertia pars omnium bonorum, quae erant feudalia quondam domini Biaquini deberet pertinere ipsi Ioanni dicto modo et nomine, et per ipsum ad praedictos Gerardum, et Ncolaum, quorum procurator tunc erat, quia ipse Ioannes dicto modo et nomine gravatus enormiter ad dominum Romanorum regem sano ductus consilio appellavit, ad cuius egragiam constitutionem pertinet quemlibet oppressum contra iustitiam sua benigna iustitia relevare: Quare humiliter supplico, et peto ego Henricus dicto modo et nomine, quod dignemini vestra sententia pronuntiare per dictum Azonem male iudicatum esse in eo, quod dedit terminum dictis partibus ad probandum super dicta tertia parte dictorum bonorum feudalium, et in eo quod obmisit pronuntiare dictam tertiam partem ipsorum bonorum feudalium spectare et pertinere dictis Gerardo et Nicolao, quorum procurator erat tunc dictus Ioannes, sive dicto Ioanni dicto nomine, et super hoc appellationem per ipsum Ioannem interpositam confirmetis, et sententiam dicti Azonis cassetis et irritetis, et etiam pronuntietis omnia bona, quae feudalia legitime per publica instrumenta apparent, et qaue fuissent quondam dicti domini Biaquini, spectare et pertinere pro tertia parte praedicto Henrico procuratori praedictorum Gerardi, et Nicolai, et per eum praedictis Gerardo et Niclolao, et sibi de frugibus responderi dicere. Item quod pronuntietis sententiam dicti Lanfranchi eam iniquam et iniustam in eo, quod pronuntiavit omnia bona immobilia, honores, iurisdictiones et iura, quae, quas et quos habebat, tenebat et possidebat, vel quasi, dictus Biaquinus in suprascriptis terris et territoriis esse feudalia, et duas partes pertinere seu spectare ad dictos de Ronzonibus et de Gaitanis, et ipsam sententiam in ea parte cassetis et irritetis, et appellationem super hoc per dictum Ioannem interpositam esse iustam pronuntietis, et confirmetis, et pertinere praedicto Henrico procuratori dicto modo et nomine, et per eum Henricum procuratorem praedictis domino Odorico, dominae Biniae eius uxori, Gerardo et Nicolao eorum filiis, et ipsos defendendos fore in possessione dictorum bonorum si sunt, et si non sunt, in tenutam et possessionem ipsorum bonorum inducendos fore, et sibi de ipsorum frugibus responderi dicere, et ipsos condemnetis in expensis factis praelibata taxatione prius: quae omnia praedicta assero, propono, et peto ego Henricus notarius procuartor praeditorum, et proprio nomine eorum omni iure et modo, quibus melius possum, deducendo in iuditium omne ius illorum, quorum sum procurator, et id solum quod sufficiat ad victoriam suae causae et praesentis quaestionis, adstringendo me proprio nomine quo supra ad ea probanda solummodo, quae sufficiant ad victoriam praesentis quaestionis seu quaestionum. Et visis iuribus et sententiis seu consiliis latis tam in principalibus causis, quam appellationum inter dictas partes super praedictis, et instrumentis quibusdam, et aliis agitatis in causis praedictis, ac toto processu, tam coram primariis iudicibus, et dicto domino Syfredo delegato, quam coram nobis facto per dictum dominum Valetum dicto modo et nomine, sive per dictum Henricum notarium dicto modo et nomine coram domino Sifrido delegato et coram nobis productis, et iuribus tam canonicis quam civilibus facientibus ad praedicta, et intellectis etiam et auditis allegationibus dicti Henrici notarii dicto modo et nomine, parte altera pluribus citationibus legitime citata tam ex parte domini delegati, quam nostra per congrua temporum intervalla minime comparente, sed se ccontumaciter absentantem, et super praedictis omnibus et singulis praehabita matura et diligenti provisione, et deliberatione, quorundam nostrorum et dicti domini Sifredi delegati sapientum consilio habito in

Page 42: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

42

praemissis et plene instructi de voluntate et scientia dicti domini Sifredi delegati: Domini nostri Iesu Christi nomine invocato pro tribunali sedenets in his scriptis authoritate, qua fungimur in hac parte, dicto Henrico dicto modo et nomine praesente, et parte adversa, seu partibus adversis absentantibus, quarum absentia Dei praesentia repleat, sententiamus ac pronuntiamus per dictum dominum Azonem de Ponzano olim iudicem et assessorem domini Attonis de Polenta tunc Potestatis Brixiae male iudicatum esse in eo, quod dedit terminum dictis partibus ad probandum super dicta tertia parte dictorum bonorum feudalium, et in eo quod obmisit pronuntiare dictam tertiam partem dictorum bonorum feudalium spectare et petinere dictis Gerardo et Nicolao, quorum procurator erat tunc dictus Ioannes Valetus, sive dicto Ioannis dicto nomine et modo, et appellationem per ipsum Ioannem Valletum super hoc dicto modo et nomine interpositam confirmamus, et sententiam dicti domini Azonis in hac parte cassamus, et irritamus, et etiam pronuntiamus omnia bona, quae feudalis legitime per publica instrumenta apparerent, et quae fuissent quondam dicti domini Biaquini spectare et retinere pro tertia parte dicto Henrico procuratorio nomine dictorum Gerardi et Nicolai, et per eum Henricum praedictis Gerardo et Nicolao, et sibi de frugibus dicere responderi; et dictam sententiam latam per dictum dominum Lanfranchum iudicem pronuntiamus iniustam et iniquam in eo, quod pronuntiavit omnia bona immobilia, honores, et iurisdictiones et iura,quae, quas, et quos habebat, possidebat, et tenebat vel quasi dictus dominus Biaquinus in suprasdictis terris et territoriis de Boctesino a sero, de Boctesino a mane, de s. Vigilio de Mulzano, et de Gussiago esse feudalia, et duas partes pertinere ad dictos dominos de Gaitanis, et de Rozonibus, et dictam sententiam in ea parte cassamus, et irritamus, et appellationem interpositam super hoc per dictum Ioannem Valletunm dicto modo et nomine iustam esse pronuntiamus, eamque confirmamus. Et etiam pronuntiamus omnia praenominata bona, quae sunt in praedictis terris et territoriis spectare, et pertinere praedicto Henrtico dicto modo et nomine, et per eum Henricum procuratorem domino Odorico, dominae Biniae eius uxori, et Gerardo et Nicolao filiis dictorum iugalium et ipsos defendendos in possesione dictorum bonorum si sunt, et si non sunt, in tenutam et possessionem dictorum bonorum inducendos fore, et sibi de ipsorum frugibus responderi debeant. Et quia victus victori secundum ius canonicum et civile in expensis condemnari dicitur, et hoc requirat et inducat contumatia et absentia praedictorum de Gaitanis et Ronzonibus et cuiuslibet ipsorum, authoriatte praemissa qua fungimur in hac parte sententialiter condemnamus praedictos dominos de Gaitanis et Ronzonibus in octingentis florenis aureis boni et legalis auri, et iusti ponderis dandis et solvendis ad quatuor menses iam dicto Henrico dicto modo, et nomine, et per eum praedictis dominis, et dominae, quorum et cuius procurator est, pro expensis factis coram dicto domino Sifredo delegato, et coram nobis in appellatione et super appellatione praemissa, et aliis causis principalibus et appellationum, et inter praedictas partes super praedictis agitatis, et factis, et pronuntiatis, taxatione per nos praemissa de ipsis et super ipsis expensis, et praestito coram nobis sacramento per dictum Henricum notarium dicto modo et nomine, quod praedicti docmini et domina, quorum et cuius est procuartor, seu praedicti et alii eorum procuratores tantum expenderant in dictis causis, litibus et quaestionibus, seu ipsarum occasione. In his expensis minime computatis ducentis florenis aureis, in quibus alias per dictum dominum Sifredum delegatum authoritate regia praedicti domini de Gaitanis et de Rozonibus fuerunt condemnati pro expensis factis per dictum Ioannem Valletum tunc procuratorem, et procuratiorio nomine dictorum dominorum et dictae dominae Biniae de Arco coram praedicto domino domino Henrico Romanorum rege et semper augusto

Page 43: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

43

occasione prosequendi di tam appellatione, seu appellationes coram ipso propter contumaciam dictorum dominorum de Gaitanis et de Rozonibus.

Lata et pronunciata fuit suprascripta sententia in suprascriptis per dictum dominum Alberonem subdelegatum, ut superius continetur, anno Domini 1310, indictione 8, die veneris, 20 intrante martio, in civitate curiensi ante fores ecclesiae curiensis positae iuxta esicopatum, quam sententiam dictus dominus subdelegatus mandavit registrari, et sui sigilli munimine roborari.

Nos igitur imperator praedictus Odorici, et eius uxoris, ac filiorum suorum praedictorum precibus inclinati tenore praresentium ex certa scientia praedictam sententim confirmamus de plenitudine potestatis, et praesentis scripti patrocinio communimus, quicquid contra dictam sententiam a die citra, a qua ad nostram maiestatem extitit appellatum, de facto attentatum est hactenus, vel in futuro attentari contigerit irritum et inane praesentialiter decernentes.

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confiramtionis, communicationis et decreti infringere, vel ei auso temerario contraire: si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem nostram, et poenam 200 librarum auri pro dimidia parte fisco nostro, et pro reliqua dimidia passo iniuriam solvendarum se noverit incursurum. Datum Pisis idibus iulii, regni nostri anno quinto, imperii vero secundo.

(Loco sigilli pendentis) 36. In castro Tenni, 1327 die 10 martii Investitura Henrici episcopi tridentini facta domino Nicolao quondam domini

Odorici de Arco78, et domino Ioanne eius nepoti filio quondam domini Gherardi filii quondam eiusdem domini Odorici.

In Christi nomine amen. Anno nativitatis eiusdem 1327, indictione X, die X martii in episcopali castro Theni, praesentibus religioso viro domino Fratre Waltero de Mettis Ordinis Cisteciensis infrascripti domini episcopi capellano, nec non honorabilibus et discretis viris domino Henrico de Campo decano ecclesiae tridentinae, Conrado s. Mariae de Ripa, et Gulielmo s. Laurentii de Nomasso ecclesiarum tridentinae diocesis archipresbyteris, atque magistro Gregorio de Toculis de Leudro physico, Enrico magistri Mileti, et Petro Guilielmi de Arco, et Odorico domini Gislimberti de Campo notariis, Ioanne de Sarburch, Vinchone et Ioanne familiaribus infrascripti domini episcopi testibus, et aliis vocatis et rogatis. Venerabilis in Christo Pater dominus Henricus Dei et apostolicae Sedis gratia tridentinus episcopus79, Dux, Marchio, atque Comes pro se ac successoribus suis canonice intraturis, et pro episcopatu, atque ecclesia tridentina osculo pacis investivit nobilem virum dominum Nicolaum natum olim nobilis militis domini Odorici de Arcu tridentinae diocesis flexis genibus devote petentem et recipientem pro se principaliter, et tutorio nomine, ut dicebat, et tanquam coniuncta persona Ioannis nepotis sui, filii quondam domini Gerardi fratris olim dicti domini Nicolai, ac pro suis, et praefati Ioannis liberis legitimis masculis, et ex masculis in perpetuum descendentibus ex eisdem de omnibus eorum feudis antiquis et rectis, seu bonis feudalibus, quae quondam progenitores eorum dum viverent iuste et rationabiliter ab ipsis episcopatu, et ecclesia tenuerunt, et quae ipsi dominus Nicolaus, et Ioannes sic

78 Odoricus IV de Arco: [filii] Gerardus, Nicolaus; [filius Gerardi] Ioannes. 79 NB. additum recentiori manu: Henricus de Metis monacus Cisterciensis, abbasque villariensis,

cancellarius lucemburgensis imperatoris, ad preces eiusdem adlectus fuit episcopus Tridenti anno 1310. Henricus rex Bohemiae Maynardi Comitis Tyrolis filius, et pater Margarethae Mauthasiae huic restituit vallem flemamrum. Praefuit an. 26.

Page 44: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

44

tenent, seu quae ad eos iuste devoluta sunt, vel legitime spectant, sub tali modo, forma, et condicione, secundum quos idem dominus episcopus bonae memoriae dominos Odoricum patrem, et Gherardum fratrem ipsius domini Nicolai hactenus investisse dignoscitur: dum tamen non sint feuda vel bona feudalia, quae propter ipsius domini Nicolai vel suorum offensas notabiles ipso facto reciderint in episcopum, et ecclesiam tridentinam, vel sint bona obligata, vel decime, quae per ipsos dominum Nicolaum et Ioannem eius nepotem de iure nequeant possideri. Quam investituram fecit idem dominus episcopus salvo iure dictorum episcopatus et ecclesiae tridentinae ac omnium personarum, ita videlicet, quod per eam nullum penitus eisdem epsicopatui et ecclesiae vel personis praeiuditium ingeratur. Ex altera vero parte ibidem et in praesenti dictus dominus Nicolaus per se principaliter, ac tutorio nomine, et tanquam coniuncta persona praedicti Ioannis nepotis sui promisit praedicto domino episcopo legitime stipulanti et recipienti pro se ac successoribus, episcopatu, et ecclesia praelibatis, et in suam, et praedicti Ioannis nepotis sui animas corporaliter tactis Scripturis ad Sancta Dei Evangelia iuravit, quod ipsi amodo dicto domino episcopo, successoribus suis, episcopatui, et ecclesiae suprascriptis fideles erunt vassali, ipsosque et eorum honores, et iura, personas et res totis viribus conservabunt, tuebuntur pariter, et augebunt, nec aliquid per se vel alios, facto vel verbo, sive alias qualitercumque tractabunt, machinabuntur, aut facient, quod vergat seu cadat, vel vergere possit in eorum damnum, seu dedecus, contumeliam, vel offensam: quinimo si quos haec vel eorum aliquid facere vel tractare cognoverint, quam cito poterunt, domino revelabunt, et eis totis viribus se opponent, et generaliter puram et meram fidelitatem eisdem domino episcopo, successoribus suir, episcopatui, et ecclesiae per omnia impertientur, et reddent. Quibus omnibus sic peractis praenominatus dominus episcopus dicto domino Nicolao recipienti pro se ac nepote sui praedicto sub debito praestiti iuramenti districte praecepit, ut infra duorum mensium spatium ab hodie computandum feuda seu bona feudalia, quae ab ipsis domino episcopo, episcopatu, et ecclesia tridentina tenent, notificent ei per publicum instrumentum. Ut autem praemissis omnibus maioris firmitatis robur accedat dictus dominus episcopus praesens publicum instrumentum mandavit secreti sigilli sui munitione roborari.

Ego Trintinus Zuccolini de Tuyeno publicus imperiali authoritate notarius et praefati domini episcopi scriba praedictis omnibus interfui, et rogatus haec scripsi.

(Locus sigilli pendentis) †

37. Tridenti in castro Boni Consilii, 1339 die 31 decembris Investitura Nicolai episcopi80 tridentini in dominum Nicolaum filium quondam

domini Odorici, et dominum Ioannem filium quondam domini Gherardi quondam domini Odorici de Arco.

In Christi nomine amen. Coram vobis venerabili Patre et domino domino Nicolao Dei, et apostolicae Sedis gratia episcopo tridentino etc., comparuit nobilis miles dominus Nicoalus de castro Arci filius quondam nobilis militis domini Odorici de dicto

80 NB. additum recentiori manu: Nicolaus episcopus era de familia Bruna (errat, nam non ex familia,

sed ex Bruna civitate oriundus erat) Moraviae, decanus olumucensis, Caroli IV Romanorum regis secretarius, electus antistes anno 1338. Pertulit hic multas aerumnas a Ludovico marchione brandenburgensi, qui Tridentinum Ducatum suae ditionis per 17 annos sola cupiditate imperii fecit. E. C.C. ab Arco [parola disegnata con un arco con freccia]: * idest Eugenius Chieppius Comes ab Arco, qui omnes has recentes additiones scripsit ut infra pag. 92.

Page 45: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

45

castro Arci pro se, et ut procurator, et procuratorio nomine nobilis viri Ioannis eius nepotis filii quondam nobilis viri domini Gherardi filii etiam quondam dicti domini Odorici de Arco tridentinae diocesis. Asserens pro se et procuratorio nomine suprascripto se per vos venerabilem Patrem nuper investitos esse de eorum antiquis, iustis, et rectis feudis, quae ipsi habent et tenent, et eorum praedecessores habuerunt et tenuerunt ab ecclesia tridentina, praedecessoribus vestris, et a vobis venerabili Patre praedicto, certis terminis per vos eisdem statutis, infra quos praedicti domini Nicolaus et Ioannes vobis in scriptis praesentare deberent feuda illa, et bona feudalia, quae a vobis et a dicta ecclesia in feudum habent et tenent, et visi sunt tenere et possidere, et sui praedecessores. Unde praedictus dominus Nicolaus pro se, et procuratorio nomine dicti Ioannis nepotis sui, volens tanquam verus, antiquus, et fidelis vassallus vestris obedire mandatis, pro se et procuratorio nomine saepedicto, et eius debitum adimplere, dicit, profitetur, et recognoscit se cum dicto Ioanne eius nepote, habere et tenere, et eorum praedecessores habuisse et tenuisse in feudum, et feudi nomine infrascripta feuda et bona feudalia ab ecclesia tridentina et praedecessoribus vestris, et nunc a vobis, et ecclesia praelibata. Quae feuda et bona feudalia eorum praedecessores et ipsi tenuerunt et possederunt, vel quasi, et recognoverunt ab ecclesia antedicta per X, XX, 30, 40, 50, 60, 100 CC annos, et ultra et tanto tempore, cuius non extat memoria videlicet:

In primis castrum Archi cum omnibus suis iuribus et pertinentiis, cum omni iurisdictione iuris meri et mixti imperii, decimis, vassalatico, macinatis, rimaniis, et aliis honoribus, et privilegiis, et immunitatibus ad dictum castrum spectantibus.

Item castrum Drenae eodem modo cum omnibus suis iuribus, et pertinentiis, cum iurisdictione, decimis, vasalatico, macinatis, rimaniis, et aliis honoribus, privilegiis et immunitatibus ad dictum castrum spectantibus et pertinentibus.

Item castrum Spinedi cum omnibus suis iuribus et pertinentiis, et cum omni iurisdictione iuris meri et mixti imperii, decimis, vassalatico, macinatis, rimaniis, et aliis honoribus, privilegiis, et immunitatibus ad dictum castrum spectantibus et pertinentibus.

Item castrum Restorii cum omnibus suis iuribus et pertinentiis et cum omni iurisdictione iuris meri et misti imperii, decimis, vasalatico, macinatis, rimaniis, et aliis honoribus, privilegiis, et immunitatibus ad dictum castrum spectantibus et pertinentibus.

Item Dossum sive castellaniam castri ville plebatus Thyoni cum omnibus suis iuribus et pertinentiis ipsi Dosso et castellaniae spetctantibus, et pertinentibus.

Item Dossum, sive castellaniam Caramallae situm iuxta Condinum cum omnibus suis iuribus, et pertinentiis, et cum omni iurisdictione iuris meri et mixti imperii, decimis, vassalatico, macinatis, rimaniis, et aliis honoribus, privilegiis, immunitatibus ad dictum castrum sive Castllaniam spectantibus, et pertinentibus.

Item castrum Castellini positum super Gardumum super montem cum omnibus suis iuribus, et pertinentiis, cum omnibus honoribus, et iurisdictionibus, ipsi castro spectantibus, et pertinentibus.

Insuper dicit et protestatur praedictus dominus Nicolaus pro se et ut procurator domini Ioannis eius nepotis, quod ipse et dominus Ioannes eius nepos de iure habere et tenere debent, et eorum praedecessores habuerunt ab antiquo, et tenuerunt in feudum iustum, antiquum, et rectum a praedicta ecclesia, et praedecessoribus vestris castrum Penede, cum omnibus suis iuribus et pertinentiis, et cum omni iurisdictione iuris meri et mixti imperii in Naco et in Turbulis, cum decimis, muda, vassalatico, macinatis, rimaniis, et aliis honoribus, privilegiis, et immunitatibus ad dictum castrum spectantibus et pertinentibus, quod castrum dominus Azo et Gulielmus fratres de Castrobarco iniuste, et indebite tenent, et tenuerunt cum suis pertinentiis et iuribus praedictis; quare

Page 46: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

46

petit idem dominus Nicolaus pro se, procuratorio nomine suprascripto supradictis per vos reverendum Patrem de opportuno remedio provideri, cogendo eorum occupatores eis restituere dictum castrum cum omnibus suis iuribus et pertinentiis de iure debitis.

Item decimas et ius decimationis in plebatu et territorio de Tignalo, quas tenent et possident, et eorum praedecessores tenuerunt et possiderunt cum omnibus honoribus, et iurisdictionibus ispis decimis spectantibus.

Item decimas et iura decimationis in plebatu Lomassi, quas ipsi tenent et possident et sui praedecessores tenuerunt, et possiderunt cum honoribus et iurisdictionibus ipsis decimis pertinentibus et spectantibus.

Item decimas et iura decimationis in plebatu et territorio Banalli inferioris et exterioris, quas ipsi tenent, et possident, et sui praedecessores tenuerunt et possiderunt cum omnibus honoribus et iurisdictionibus ipsis decimis spectantibus et pertinentibus.

Item decimas et iura decimationis in plebatu et territorio Bletii, quas ipsi tenent et possident, et sui praedecessores tenuerunt et possiderunt cum omnibus honoribus et iurisdictionibus ipsis decimis spectantibus, et pertinentibus.

Item decimas et iura decimationis, quas ipsi tenent et possident in plebatu et territorio de Thyono, et sui praedecessores tenuerunt et possiderunt cum omnibus honoribus et iurisdictionibus ipsis decimis spectantibus et pertinentibus.

Item decimas et iura decimationis in plebatu et territorio de Rendena, quas ipsi tenent et possident, et praedecessores sui tenuerunt et possiderunt cum omnibus honoribus et iurisdictionibus ipsis decimis spectantibus et pertinentibus.

Item decimas et iura decimationis in plebatu et territorio de Cavedeno, quas ipsi tenent et possident, et sui antecessores tenuerunt et possiderunt, cum omnibus honoribus et iurisdictionibus ipsis decimis spectantibus et pertinentibus.

Item decimas et iura decimationis in plebatu et territorio Thenni, quas ipsi tenent et possident, et praedecessores eorum tenuerunt et possiderunt cum omnibus honoribus et iurisdictionibus ipsis decimis spectantibus et pertinentibus.

Item decimas, et iura decimationis in plebatu et territorio Ripae, quas ipsi tenent et possident, et eorum praedecessores tenuerunt et possiderunt cum iurisdictionibus et honoribus ipsis decimis pertinentibus.

Item decimas et iura decimationis in plebatu et territorio de Cavedeno et villa Drenae, quas ipsi tenent et possident, et eorum praedecessores tenuerunt possiderunt cum omnibus honoribus et iursidictionibus ipsis decimis pertinentibus.

Item decimas et iura decimationis in plebatu et territorio Calavini, quas ipsi tenent et possident, et eorum praedecessores tenuerunt et possiderunt cum omnibus honoribus, et iurisdictionibus ipsis decimis pertinentibus.

Item decimas et iura decimationis in plebatu Naci et Turbularum, et territorio eiusdem, quas praedecessores eorum tenuerunt et possiderunt, et nunc dominus Gulielmus et Azo fratres eas iniuste tenent, prohibentes ipsos dominos Nicolaum et Ioannem a possessione dictarum decimarum iniuste et violenter81.

Item rivaticum, quod exigitur in terra Ripae a forensibus, qui non sunt de episcopatu tridentino venientibus per lacum Gardae ad dictam terram, de baldo, legumine, oleo, et sale; quod ius et rivaticum tenent et possident, et sui praedecessores tenuerunt et possiderunt cum omnibus iuribus et iurisdictionibus ipsi rivatico et exactioni eiusdem pertinentibus et spectantibus.

81 Decimae Naci, et Turbularum occupatae ab illis de Castrobarco.

Page 47: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

47

Item teloneum sive mudam in Turbulis, in Arco, Ballino, Saxis de Banallo, et in Condino secundum quod in eorum privilegiis, et publicis instrumentis et investituris clarius et planius continetur cum omnibus iuribus spectantibus eisdem.

Item Pischeriam Sarchae et lacus iuxta Turbulas, quas habere et tenere dicunt de iure, et sui praedecessores habuerunt et tenuerunt vobiscum, sive cum praedecessorinus vestris medietatem pro indiviso, et nunc praedicti domini Azo et Gulielmus eam iniuste et indebite tenent et occupant.

Propterea protestatur et dicit, ac etiam recognoscit praedictus dominus Nicolaus pro se, et uti procurator praedicti Ioannis eius nepotis, et procuratorio nomine pro eo coram vobis venerabili Patre praedicto, quod ipsi dominus Nicolaus et Ioannes de iure habere, et tenere debent,et eorum antecessores ab antiquo habuerunt et tenuerunt in feudum iustum, antiquum et rectum a praedicta ecclesia et praedecessoribus vestris, iurisdictionem multorum hominum in Iudicaria: videlicet in plebatibus Theni, Bletii, Nomasssi, Banalis interioris et exterioris, Rendenae, Thyoni, Boni, Condini, Leudri, Tignali, Naci, Cavedeni, et Calavini degentium, qui eis vigore dictae feudalis iurisdictionis obedire et subesse tenentur in collectis, angariis, perangariis, et aliis factionibus. Quod feudum et quam iurisdictionem feudalem eorum praedecessores habuerunt et tenuerunt, et possiderunt, vel quasi, pacifice et quiete per X annos et ultra iure recti, iusti, et antiqui feudi dictam iurisdictionem in dictos homines tanquam veros subditos fideles exercendo, licet aliquo tempore per quondam dominum Antonium82 praedecessorem vestrum de facto, cum de iure non posset, indebite etiniuste privati fuerunt iurisdictione praedicta, prout haec vobis plane liquere possunt per inquisitionem et processum eundem olim factum super dicta iruisdictione in dica Iudicaria per officiales praedicti domini Antonii83 episcopi praedecessoris vestri per ipsum super hoc specialiter deputatos. Quam inquisitionem et processum eundem vos Reverende Pater habetis, et invenire potestis, nisi sint dispersa in archivio scripturarum et instrumentorum episcopatus et ecclesiae praelibaate: quia praedictus dominus episcopus videns processum dictae inquisitionis, et testes super ea receptos facere pro dictis dominis Nicolao et Ioanne, et eorum praedecessorum, et eorum ius confirmare, iussit dictam inquisitionem et processum ad cameram suam poni, dicens velle super eis deliberare: quorum inquisitionis processus, et testium receptorum praedicti domini Nicolaus et Ioannes vel eorum praedecessores nunquam copiam habere potuerunt propter subcellationem praedictam. Quare cum instantia postulat, et requirit praedictus dominus Nicolaus pro se et procuratorio nomine dicti Ioannis a vobis venerabili Patre, quatenus dignemini et velitis eorum ius illaesum conservare super iursidictione et feudo praedictis sicut tenemini, et de vobis sperant, non obstante inisuta et indebita privatione praedicta, et ipsos tanquam veros et antiquos vassallos legitime investire specialiter de iurisdictione praedicta tanquam de recto, iusto, et antiquo feudo; et si super praedictis vestrae paternitati dubitatio aliqua oriretur, supplicat praedictus diominus Nicolaus pro se et procuratorio nomine quo supra, quod super praedictis faciatis diligenter rerum veritatem inquiri in dicta Iudicaria, et si ita esse, et eos iustitiam fovere invenietis in praemissis, ipsos in iustitia defendatis, sicut vestram decet paternitatem.

Insuper dicit et protestatur praedictus dominus Nicolaus pro se et procuratorio nomine dicti Ioannis eius nepotis, quod propter dictam recognitionem dictorum feudorum non intendit sibi praeiudicare, vel per eam aliquod eis praeiudicium inferre super praedictis feudis et bonis feudalibus in aliquo iure vel aliquibus iuribus, privilegiis

82 *Exemplari, quod habetur in Tabulario castri Boni Consilii Tridenti corrige: Henricum. 83 *Corrige ut supra.

Page 48: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

48

et gratiis eorum praedecessoribus, et eis concessis, vel quoquo modo eis attributis super dictis bonis feudalibus per imperatorem, vel imperatores Sacri Romani Imperii, quo pro tempore fuerunt: volens pro se et procuratorio nomine suprascripto, omnia iura praedictis eorum antecessoribus et eis acquisita per dicta privilegia in dictis bonis feudalibus semper eis esse salva, intacta, et illaesa, et eis per dictam recognitionem feudorum nullatenus derogare: et si aliqua iura ex bonis suprascriptis designata fuissent esse feudalia, et essent allodia, protestatur pro se te procuratorio nomine suprascripto, quod per dictam recognitionem sibi, nec suo nepoti aliquod praeiudicium generetur, cum habet iustam causam ignorandi, ex eo quia sunt haeredes, et in alterius locum successerunt. Dicit etiam et protestatur praedictus dominus Nicolaus pro se et ut procurator dicti Ioannis eius nepotis, et procuratorio nomine pro eo, quod per dictam recognitionem feudorun non inetendit sibi praeiudicare, vel eis praeiudicium per eam generari in aliquibus aliis bonis, quae in posterum feudali apparerent, quae ipsi in feudum haberent, vel habere et tenere deberent. vel eorum praedecessores habuissent ab antiquo in feudum ab ecclesia praelibata, et quod quam cito ad eius notitiam pervenerint aliqualia feuda, et bona feudalia, que eorum praedecessores in feudum habuissent, vel ipsi haberent et tenerent, vel ipsi habere et tenere deberent a dicat ecclesia in feudum, indilate vobis domino episcopo revelabunt, et ea bona feudalia reconoscent, et ex nunc sine praeiudicio recognoscunt, cum ad praesens alia feuda, vel bona feudalia se tenere vel habere a dicta eccelsia non recordentur.

Anno Domini 1339 indictione 7, die ultimo decembris in castro Boni Consilii, in capella superiori dicti castri episcopalis, praesentibus Reverendo domino Othone de Epiano canonico tridentino Generali Vicario praedicti domini episcopi tridentini sapienti viro domino Cino iudice eiusdem domini episcopi Vicario in Tridenti, discretis viris Enrico canonico tridentino praedicti domini episcopi scriba, Crescenbono notario qui fuit de Verona, nunc habitator Tridenti, nobilibus viris dominis Federico de Campo, et Bernardo quondam nobilis viri domini Rampreti olim Comitis de Flaono habitatore in Arco testibus rogatis et aliis.

Coram suprascripto domino Nicolao Dei gratia episcopo tridentino, suprascriptus dominus Nicolaus de Arco pro se se, et nomine suprascripto praesentavit omnia suprascripta feuda cum protestationibus suprascriptis, et omnia et singula suprascripta in scriptis dicto domino episcopo. Qui dominus episcopus eas, et ea acceptavit dicens, quod omnia suprascripta admittebat in quantum de iure poterat et debebat: asserens se terminum prolungasse dicto domino Nicolao ad dictas dessignationes faciendas usque ad Epiphaniam, licet primo suprascripto assignaverit 30 dies, ut in investitura feudorum continetur: non obstantibus quod praesentatae non fuerint infra dictum terminum, dicens dictus dominus episcopus, quod de praedicta praesentatione non facta in praedictos 30 dies habebat eum pro excusato, et habere volebat, et de iure tenebatur, cum de gratia speciali sciens, et cogitans occupationes et impedimenta ipsius domini Nicolai prolungavit, et prolungasset dictum terminum 30 dierum usque ad Epiphaniam proximam: approbans et confirmans dictam praesentationem utpote rite factam per se et successores suos, et admittens omnes protestationes dicti domini Nicolai in quantum potest et debet de iure, utpote boni, fidelis, et legalis vassalli, salvis etiam et reservatis omnibus iuribus ecclesiae tridentinae etc.

Ego Nicolaus de Ripa tridentinae diocesis filius quondam domini Rabaudi notarius Henrici Comitis de Lomello praedictis praesentationi, et omnibus et singulis suprascriptis interfui, et rogatus scripsi.

Page 49: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

49

38. Tridenti, 1348 die 29 maii Vicesgerentes domini Gerardi84 electi episcopi tridentini constituerunt capitaneos in

tota Iudicaria dominos Nicolaum, et Ioannem eius nepotem de Arco. Anno Domini 1348, indictione prima die iovis 29 mensis madii in Tridento in

cathedrali ecclesia in sacristia dictae ecclesiae, praesentibus sapiente viro domino Trentino de Toculis de Leudro cive Tridenti iurisperito, ser Francisco dicto Toccolino notario de Burgo Archi, Ghirardo quondam ser Nicolai Sichi de Tridento, Vinciguerra familiare infrascripti domini Fulzerii, Frigetio filio quondam ser Avantii de Cumeghello Bletii, et Alberto testore de dicto loco habitatore Tridenti testibus ad infrascripta vocatis, specialiterque rogatis. Ibique venerabiles viri domini Otho de Epiano archidiaconus, Fulzerius de Coneglano, Franciscus de Placentia, Bartholomaeus de Valesella, Iacobus dictus Franciscus de Gaio, Placentius de Mercadentis de Tridento, Fontesius de Florentia, Ioannes de Parma, et Venturinus de Pergamo canonici tridentini, tanquam maior et sanior pars canonicorum Capituli tridentini residentium ad praesens in dicta cathedrali ecclesia ad sonum campanae more solito congregati tamquam vicesgerentes reverendi in Christo Patris et domini domini Gherardi Dei et apostolicae Sedis gratia electi tridentini episcopi, omni modo, iure, et forma, quibus melius potuerunt, elegerunt, constituerunt, et ordinaverunt pro dicto domino electo et ecclesia tridentina nobiles viros dominum Nicolaum de Arco militem, et Ioannem eius nepotem filium quondam domini Gherardi de Arco licet absentes in tota Iudicaria tridentini districtus capitaneos generales dicti domini electi, et ecclesiae tridentinae, et ipsorum dominorum canonicorum eiusdem domini electi vicesgerentium, usque ad ipsius domini electi, seu ipsorum dominorum vicesgerentium voluntatem cum salario consueto, et secundum pacta illa, et conditiones illas, quae et quas capitanei generales in dicta Contrata Iudicariae, et specialiter quondam dominus Conradus de Schenan miles capitaneatum ipsum a quondam bonae memoriae Nicolao episcopo tridentino hactenus habuerunt et tenuerunt. Concedentes dicto domino Nicolao et Ioanni capitaneis licet absentibus, et ser Federico quondam dominae Avinantis de Burgo Archi, et domino Adrigetto clerico in ecclesia de Arco tanquam ipsorum dominorum Nicolai et Ioannis capitaneorum procuratoribus et procuratorio nomine ipsorum praesentibus et stipulantibus, ac recipientibus omnimodam authoritatem et potestatem exequendi iurisdictionem temporalem, criminalem videlicet et civilem cum mero et mixto imperio, et gladii potestate, et omnia et singula liberaliter exercendi prout et sicut capitanei dictae Iudicariae a quondam praedicto domino episcopo Nicolao deputati exequi et exercere sunt soliti, et tam de iure, quam de consuetudine facere et exercere consueverunt, et debent. Non derogantes propter praesentem electionem, constitutionem, et contractum domino Wernerio filio quondam domini Conradi militis de Schenan in salario suo, quod percipit et percipere consuevit in dicta Contrata Iudicariae, quominus ipsum exigat et habeat ita, et eotenus in posterum, sicut et quatenus hactenus habuit et percepit. Mandantes universis et singulis communitatibus et universitatibus plebatuum et villarum dictae Iudicariae, ac syndicis sive maioribus, et consulibus plebatuum et villarum praedictarum, caeterisque singularibus personis tam publicis quam privatis, quatenus ipsos dominos Nicolaum et Ioannem capitaneos, quinimo ipsum dominum electum per ipsorum capitaneorum personas repraesentatum benigne recipientes, et honorifice pertractantes, eisdem in omnibus et singulis, quae ad ipsum capitaneatus officium tam de iure quan de consuetudine spectaverit, plene pareant et intendant,

84 NB. additum recenti manu: Gerardus de Marnacho [Manhac] de Widers decanus de Bauterio

ecclesiae constantiensis, Nicolao episcopo tridentino successit anno 1347.

Page 50: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

50

alioquin sententias sive poenas, quas rite et rationabiliter tulerint, seu inferent in rebelles, ratas habebunt ipsi domini vicesgerentes, et facient illas, auctore Deo, inviolabiliter observari usque ad satisfactionem debitam et condignam. Mandantes mihi Nicolao notario infrascripto, quod de praedictis publicum conficerem instrumentum, ipsumque ad robur et validitatem omnium praedictaorum sigilli Capituli tridentini appensione muniri.

Ego Nicolaus de Tridento filius quondam magistri Dominici muratoris, imperiali authoritate notarius praedictis interfui, et de mandato dictorum dominorum canonicorum, et Capituli tridentini vicesgerentium sub iopsius Capituli appensione sigilli publici scripsi.

39. Arci, 1351 die 10 septembris Domini della Scala dominantur in iurisdictione Arci. In Christi nomine. Anno eiusdem 1351,indictione 4, die sabati x intrante mense

septembri in Burgo Archi diocesis tridentinae sub porticu domus nobilis militis domini Nicolai de Arco, ubi ius reddit, praesentibus ser Odorico dicto Poppo, Ioanne dicto Zoanella, et Paulo dicto Bozardo omnibus de dicto Burgo Arci testibus, et aliis.

Ibique dominus Franciscus notarius de Arco dictus ser Toccolinus Vicarius et ius reddens in dicto Burgo Archi de hominibus et personis totius plebatus Arci iurisdictionis episcopatus per nobilem et potentem militem dominum Nicolaum de Arco capitaneum dicti plebatus Arci praedictae iurisdictionis episcopatus pro magnificis dominis dominis dalla Scalla de Verona, dedit mihi notario Ioanni infrascripto liberam licentiam, et authoritatem infrascripta instrumenta exemplandi, quorum tenor talis est. In Chisti nomine. Anno eiusdem 1332 indictione 15, die primo ianuarii in Burgo Archi in curtivo domus dominae Lenae85 uxoris quondam nobilis viri domini Gherardi de Arco etc.

Quae sequuntur non faciunt ad rem etc. Erat quaedam procura. 40. Arci, 1352 die 20 februarii Canis grandis a Scalla de Verona capitaneus generalis iurisdictionis Arci et

Cavedeni pro domino Ioanne episcopo tridentino. In Christi nomine amen. Anno nativitatis eiusdem 1352 indictione V, die lunae 20

intrante mense februarii in Burgo Archi diocesis tridentinae sub porticu domus nobilis militis domini Nicolai de castro Archi, ubi ius redditur: praesentibus discreto viro magistro Armano physico quondam ser Ioannis, Henrico dicto Ligobello quondam ser Philippi, notario Paulo dicto Bolzetto barbitonsore quondam Bozi barbitonsoris, omnibus de dicto Burgo Archi, et Ribaldo quondam.... de villa Clarani Archi plebatus, testibus et aliis specialiter ad haec rogatis et vocatis. Ibique honorabilis et discretus vir dominus Franciscus notarius de dicto Burgo Arci Vicarius, et ius reddens in dicto Burgo Archi dictae diocesis tridentinae de hominibus et personis totius plebatus Arci et Cavedeni iurisdictionis episcopatus per nobiles viros, ac potentes milites dominum Nicolaum, nec non dominum Ioannem eius nepotem capitaneos dicti plebatus Archi et Cavedeni in dicta iurisdictione pro magnifico viro domino Canegrando della Scalla de Verona capitaneo generali pro reverendo in Christo Patre et domino domino Ioanne86 Dei gratia episcopo tridentino, ad petitionem, et instantiam ser Petri quondm domini

85 Domina Elena uxor quondam domini Gerardi de Arco. 86 *Erat hic Ioannes de Pistorio, qui ob violentas Ludovici Brandeburgensis usurpationes quietam sui

episcopatus possessionem habere non potuit: unde Ripam se contulit, vocatis in auxilium Scaligeris etc.

Page 51: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

51

Othi quondam domini Dulci de dicto Burgo Archi dedit mihi Borgesio notario infrascripto verbum et licentiam infrascripta instrumenta exemplandi etc. Quae sequuntur nihil faciunt ad rem etc. Erat item procura.

41. In castro Arci, 1356 die 4 aprilis Dominus Ioannes filius quondam domini Gerardi de Arco nonnulla iurisdictiones,

et bona domino Nicolao eius patruo cedit. In Christi nomine amen. Anno eiusdem 1356 indictione 9, die lunae quarto intrante

mense aprilis, in episcopatu Tridenti in castro Archi in camarino superiori eiusdem castri: praesentibus discretis viris domino Dum Archeto archipresbytero ecclesiae plebis s. Mariae de Arco, ser Petro quondam ser Othi de Burgo Arci, ser Omnebono notario de Vico Lomassi, nunc habitatore Burgi Arci, ser Ugolino quondam domini Enrici de Brenne87 Thyoni nunc habitatore Burgi Arci, Bartholomaeo dicto Tecla quondam ser Omneboni de Morandinis de praedicto Burgo Arci, et Rigobello quondam Viviani de Villa Thyoni plebatus Thyoni nunc habitatore in suprascripto Burgo Arci testibus et aliis ad infrascripta per patrtes infrascriptas convocatis et rogatis.

Nobilis et potens vir dominus Ioannes filius quondam nobilis et potentis viri domini Gherardi de castro Archi plebatus Archi tridentinae diocesis per se et suos haeredes omni iure, via, et forma quibus melius potest, sponte et ex certa scientia dedit, cessit, transtulit, et mandavit, et refudavit, et resignavit nobili et egregio militi domino Nicolao filio quondam nobilis et egregii militis domini Odorici de praedicto castro Arci dicti plebatus Arci praefatae diocesis tridentinae eiusdem domini Ioannis patruo stipulanti, et recipienti pro se et suis haeredibus specialiter omnem illam iurisdictionem suam, et totam illam iurisdictionem quam ipse dominus Ioannes habebat, tenebat, et visus fuerat habere, tenere, et possidere ipse et quondam sui praedecessores in Conteyo Ronchoni plebatus Boni tridentinae diocesis, quae iurisdictio appellatur et nominatur Vainans, secundum quod in dicto Conteyo Ronchoni rationem facere et reddere tenetur et debet de certis postis et ordinamentis hominum, et personarum dicti Conzey Ronchoni, tam de hominibus suae iurisdictionis, seu de suis vassallis, et vassalis iurisdictionis maioris episcopatus tridentini et generaliter totam suam iurisdictionem cuiusvis qualitatis et generis existat, quam ipse dominus Ioannes habebat, tenebat, seu visus fuerat ipse, et quondam sui praedecessores tenere et possidere ultra Duronum in plebatu Condini, Boni, Thyoni, et Randenae praefatae tridentinae diocesis, et omnem ac totam suam iurisdictionem et omnes et singulos vassallos, et vassalaticum, et ius vassalatici cuiusvis qualitatis et generis existant, et exsistat, quod habebat et tenebat, et visus fuerat habere et tenere etc.88

Insuper praedictus dominus Ioannes solemni stipulatione promisit, et convenit per se, et suos haeredes praedicto domino Nicolao stipulanti, et recipienti pro se, et suis haeredibus omni exceptione remota suprascriptam iurisdictionem etc.89 domino imperatori quotiescumque et quando fuerit in civitate Tridenti vel domino episcopo tridentino90 quandocumque et quoties ipse dominus episcopus tridentinus fuerit, et erit in Tridento in sua episcopali sede, et alteri vel aliis dominis et principibus, cui et quibus investitura praedictae irisdictionis de iure spectat, et pertinet, aut spectare et pertinere

87 alias Breune. 88 * hic omisi inutilem quandam repetitionem de praedictis. 89 *eadem fit repetitio. 90 *NB.aberat Maynardus de Nayhaus seu de nova domo a suo epsicopatu tridentino ob invasionem

violentam Ludovici brandeburgici.

Page 52: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

52

videatur, refutare, cedere, et resignare; et illico facere et procurare, quod investiat praedictum dominum Nicolaum, et suos haeredes de praedicta iurisdictione, faciens et constituens dictus dominus Ioannes praedictum dominum Nicolaum suum patruum, nuncium et procuratorem tanquam in re sua, et ponens ipsum in locum suum, ita quod amodo ipse dominus Nicolaus et eius haeredes possint et valeant suo nomine actionibus utilibus, et directis uti adversus homines, et personas dictae iurisdictionis et contra vassalos dictae iurisdictionis et eorum haeredes, et in ipsorum bonis,et eis ac ipsis vassalis salaria, collectas, factiones, et omnia alia et singula ponere, et posita ipsa ab ipsis vassalis dictae iurisdictionis et ab haeredibus suis exigere, recipere condemnationes crimunum, et defectus reddere et facere si commiserint etc.91

Quam quidem iuris cessionem iurisdictionis praedictorum vassalorum fecit praedictus dominus Ioannes nominatim pro pretio et nomine pretii novem centum et septuaginta quinque ducatorum boni auri, et iusti ponderis, quos confessus fuit se recepisse a praedicto domino Nicolao emptore etc.92.

Ego Iordanus filius quondam domini Otolini dicti Rubei de Ranzio imperiali auctoritate notarius una cum infrascripto magistro Iacobo, ser Francisco notario dicto Toccolino notario infrascripto de Burgo Archi sociis meis his omnibus et singulis interfui, meque rogatus publice subscripsi etc.

42. In ecclesia s. Mariae Arci, 1358 die 11 martii Investitura cuiusdam feudi seu census facta nonnullis de Cugoreo a dominis

Gerardo, Vinciguerra, Gulielmo, et Antonio fratribus fillis quondam domini Nicolai de Arco93.

In Christi nomine amen. Anno eiusdem nativitatis 1358, indictione 11., due dominico 11. intrante mense martii in Arco diocesis tridentinae, in ecclesia s. Mariae de Arco: praesentibus ser Benino notario de Gavatio, ser Francisco notario dicto Toccolino de Arco, Thomasio notario filio Lutii Morelli de Arco, et Nicolao notario fratres mei notarii infrascripti.

Ibique nobiles et potentes viri domini Gherardus, Vinciguerra, Gulielmus fratres et filii quondam potentis militis domini Nicolai de Arco pro se ipsis, et nomine Antonii eorum fratris, pro medietate infrascripti feudi, quod habent commune cum nobili viro domino Ioanne eorum consanguineo94, ac filio quondam nobilis viri domini Gherardi de Arco, cum cartis, quas in suis manibus tenebant, nomine recti et honorabilis feudi investiverunt ser Vitalianum notarium quondam ser Thomaei de Cugreo95 plabatus Lomassii diocesis tridentinae recipientem pro se et procuratorio nomine Bertholdi quondam Dellavanzi de Cugreo praedicto.

Item investiverunt Iacobum quondam Bartholomaei dicti Zambonini de Cugreo praedicto rcipientem pro se, et vice et nomine Bertholini quondam Gherardi de Cugreo praedicto ibidem praesentes, devote petentes, ac benigne recipientes pro se ipsis, et dictis Bertholdo, et Bertholino, et eorum cuiuslibet liberis utriusque sexus, quas habent et habituri sunt, de omni suo recto et antiquo feudo secundum quod Trossus filius

91 *eadem prosequitur cum solita instrumentorum formula. 92 * finem imponit more solito. 93 Nicolaus filius quondam domini Odorici quarti ex Beatrice de Castro Barco genuit: Gerardum II,

Vinciguerra I, Guilielmum, Antonium, cuius uxor Usolina de Corrigia. 94 Ioannes filius quondam Gerardi I de Arco vivit: anno 1358. 95 *Cugreum erat villa non longe a castro Campi in Iudicaria, et desolata remansisse dicitur tempore

pestis; modo unus tantum extat mansus, sive domus iuris castri Campi, retento tamen Cugrei nomine.

Page 53: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

53

quondam Petri de Cugreo, Bacsettus, et Pinus de Cugreo praedicto praedecessores dictorum ser Vitalliani, Bertholdi, Iacobi, et Bertholini habebant et tenebant in feudum a quondam nobili viro domino Friderico de Arco, ut patet publico instrumento scripto manu Habriani domini Conradi Dei gratia tridentinae ecclesiae Sacri Palatii notarii exemplati per duos notarios, videlicet Dominicum quodam ser Albertini de Cugreo notarium et Bartholomaeum quondam domini Albertini de Cugreo notarium ibi coram dictis dominis producto et lecto, et nunc sic tenent et habent in feudum dicti ser Vitalianus, Bertholdus, Iacobus, et Bertholinus a dictis dominis Ioanne et dominis Gerardo, Vinciguerra, Gulielmo et Antonio fratribus de Arco, videlicet de sex soldis denariorum veronensium quos ipsi feudatarii, sive eorum praedecessores annuatim solvere consueverant de domo sua, e de omni colta, albergaria, bano, scufio et omni superimposita condictione, pro qua dictis dominis Gherardo, Vinciguerra, Gulielomo, et Antonio fratribus, et suis haeredibus pro aliquo tempore tenerentur. Promittentes dicti domini praedictis feudatariis numquam in aliquo molestare nec impedire occasione aliqua, sed semper dictum feudum habere et tenere debeant sine contradictione dictorum dominorum, et suorum haeredum, et si dicti domini dictos vassalos in aliquo impedirent vel molestarent, quod dictum vassalaticum et feudum sit apertum in episcopatu Tridenti, nec dictis dominis de dicto feudo in aliquo teneantur. Et promiserunt dictum feudum defendere ab onmi impedienti persona in poena dupli damni et dispendii, si quo tempore evenirent; et si dictum feudum esset in aliquo impeditum, ipsum expedire promiserunt suis propriis expensis, sub obligatione omnium bonorum praesentium et futurorum. Et si contigeret aliquo tempore dominum imperatorem, qui pro tempore erit, ire Romam, vel alio, ita quod ostaticum de dictio feudo solvi deberet, quod dicti vassali non teneantur dare nisi 20 soldos denarionum veronensium parvulorum pro ostatico inter omnes, et non plus in capite inter eos distributum. Et si necessaria esset investitura dicti feudi fieri dictis vassalis, vel suis haeredibus per dictos dominos vel eorum descendentes, quod pro investitura non teneantur dare nisi 20 soldos denariorunm veronensium secundum quod pro parte cuiuslibet poterit evenire etc., et promiserunt dicti domini dictum vassalaticum per se suosque haeredes non alienare modo aliquo, et si contarfaceret per se vel suos haeredes, quod sui vassali, et sui descendentes in aliquo non teneantur de suo feudo dictis dominis, nec suis haeredibus, nec illi in quem facta esset illa alienatio: sed in continenti dictum vassalaticum sit apertum in episcopatu, et episcopo tridentino qui pro tempore erit, de dicto feudo respondere teneneantur etc. Quo facto dictus ser Vitalianus pro se et procuratiorio nomine dicti Bertholdi, et dictus Iacobus pro se et nomine dicti Bertholini corporaliter tactis Scripturis iuraverunt secundum quod praedecessores sui iuraverant praedicto quondam domino Federico, videlicet quod ipsi vassali iuraverunt tanquam liberi et gentiles homines suo domino fidelitatem dictis dominis pro dicto feudo contra omnes homines de mundo, et manutenere honorem dictorum dominorum, et personas, et facere rectum laudum in sua Curia, et venient ad Curiam suorum vassalorum per episcopatum Tridenti si necesse fuerit, et omnia facere, quae continentur in sacramento fidelitatis.

Ego Ioannes filius quondam domini Petri de Menutis de Arco publicus imperiali autoritate notarius his omnibus interfui, et rogatus scribere publice scripsi.

Page 54: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

54

43. Tridenti in castro Boni Consilii, 1372 die 16 februarii. Prima investitura episcopi Alberti96 decimarum Pellugi, Vici, Aurilii, Iaurilii,

Pinzoli, Vidaioni, et Iustini facta domino Antonio filio quondam domini Nicolai de Arco.

In Christi nomine amen. Anno eiusdem nativitatis 1372, indictione 10, die lunae 16 intrante mense februarii Tridenti in episcopali castro Boni Consilii in stupa parva superiori, praesentibus nobili milite domino Simone Robinario, nobili et potenti viro domino Armano filio quondam nobilis et egregii militis domini Friderici de Castrobarco, venerabilibus viris domino Enrico canonico tridentino et domino Iacobo de Sternon plebano in Leunano, domino Xoaldo ipsius domini episcopi capellanis, Blasio notario filio quondam... de Murio, et nunc massario in Iudicaria, atque Bigarino de Pergamo nunc habitatore praedictae civitatis Tridenti testibus ad haec rogatis, et aliis etc. Nobilis vir Ioannes notarius filius quondam ser Ogutionis de Comaio plebatus Lomassi et diocesis tridentinae per se et suos haeredes refutavit, et resignavit in manibus reverendi in Christo Patris et domini domini Alberti Comitis in Ortemburg Dei, et apostolicae Sedis gratia episcopi Tridenti ibidem praesentis, et acceptantis pro se, et succesosoribus suis canonice intraturis, et pro episcopatu et ecclesia Tridenti omnes decimas, et ius, et feudum, quod et quas habere, vel modo aliquo habere posset in decimis infrascriptis, et iure decimationum earum, quas decimas, te quae iura decimandi quondam Richebonus filius quondam Zucholini de Caderzono Vallis Randenae praefatae diocesis tridentinae habebat et tenebat in feudum a praedicto Ioanne notario, et quae devoluta sunt ad dictum Ioannem notarium propter mortem dicti Richeboni post se aliquibus liberis non relictis, et quae decimae percipiuntur et colliguntur in bonis et pertinentiis infrascriptis.

In primis in decima et iure decimationis, ac perceptione fructuum et reddituum decimalium villarum Pellughi, Vigi, Arei, et Iaurei praedictae Vallis Randenae, et earum pertinentiarum.

Item in decima villarum Penzoli, Vidaioni, et Zustini, et earum pertinentiarum praedictae Vallis Randenae, in quibuscumque rebus exsistat, secundum et prout quondam dictus Richobonus, et eius praedecessores percipere, et colligere consueverunt: ipsique iuri renuntiavit totaliter, atque cessit, et hoc specialiter et expresse fecit dictus dominus Ioannes notarius praedictas refutationem renuntiationem, et resignationem, ut idem dominus episcopus investire debeat iure feudi de dictis decimis nobilem et potentem virum dominum Antonium filium quondam nobilis et egregii militis domini Nicolai de castro Arci praedictae diocesis tridentinae pro quibus quidem renunciatione, refutatione, et resignatione praedictus nobilis vir dominus Antonius de Arco ibidem et in praesenti dedit, et tradidit titulo venditionis praedicto Ioanni notario certas et plures possessiones arativas, prativas, grezivas, et vineatas positas et iacentes in dicto plebatu Lomassi, prout in instrumento dictae venditionis scripto manu mei Ioannis notarii infrascripti die praedicto, loco, et testibus plenius continetur. Quibus omnibus sic peractis, et per praefatum dominum episcopum receptis, admissis, atque confirmatis, idem reverendus Pater et dominus dominus Albertus Dei, et apostolicae Sedis gratia episcopus Tridenti, Dux, Marchio, atque Comes pro se, et successoribus suis canonice intraturis, nec non pro episcopatu, et ecclesia tridentina, cum uno annulo, quem in suis manibus habebat, ad rectum et honorabile feudum investivit praedictum nobilem virum dominum Antonium de Arco ibidem praesentem, et flexis genibus

96 NB. additum recenti manu: Albertus Comes de Ortemburg episcopus tridentinus viginti septem

annis rexit ecclesiam.

Page 55: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

55

devote recipientem pro se et liberis suis masculis legitimis, et ex masculis in perpetuum descendentibus ex eisdem de feudo, et decimis suprascriptis sicut praemittitur refutatis etc. 97.

Ego Ioannes filius quondam Petri de Menutis de Arco publicus imperiali authoritate notarious una in societate cum infrascripto Francisco notario his omnibus dum sic agerentur interfui, et rogatus scribere ea publice scripsi, atque meum sigillum apposui consuetum.

44. In castro Novo Vallis Lagarinae, 1384 die 4 februarii Dos dominae Catharinae filiae quondam domini Gerardi de Arco, et uxoris domini

Bonifacii Castri Novi de Castrobarco. In Christi nomine amen. Anno a nativitate eiusdem 1384, indictione 7, die quarto

intrante mense februarii in Valle Lagarina diocesis tridentinae, super et in Castro novo dictae Vallis Lagarinae plebis Lagari, super camino magno superiori dicti castri, praesentibus nobilibus et egregiis viris domino Gulielmo iuris canonici perito habitatore castri Lizanae, Loisio filio nobilis viri domini Alberti dicti de Avio, Iacobo filio quondam domini Caroli, Azone filio quondam domini Antonii dicti de Lizana, omnibus praedictis de domo de Castrobarco, reverendo Patre et domino domino Bartholamaeo de Bononia abbate s. Apollinaris, sive abbatiae de prope Tridentum, domino Antonio iuris civilis perito filio magistri Nicolai de Tridento, honesto viro domino domino Bartholino de Mantua nunc archipresbytero plebis sanctae Mariae de Arco, Iacobino filio quondam magistri Iacobi de Arco praefatae diocesis, et magistro Antonio cyroico filio quondam ser Benedicti de Burgo Arci praedicti testibus ad haec rogatis, et aliis multis.

Ibique nobilis vir Bonifacius filius quondam nobilis viri domini Thomasii de castro praedicto de domo de Castrobarco diocesis tridentinae, contentus, confessus, et manifestus fuit se habuisse, ac recepisse, ac sibi integre datos, solutos, traditos, et numeratos esse a nobili et potente milite domino Antonio de Castro Arci licet absente diocesis praedictae dante et solvente dotis nomine, et pro dote nobilis dominae dominae Catharinae suae neptis, et filiae quondam nobilis viri domini Gerardi98 olim fratris ipsius domini Antonii, sive ipsa domina Catharina ibidem praesente, et ipsi nobili viro Bonifacio matrimonio copulatae novemcentum ducatos boni auri, et iusti ponderis, inter denarios et res mobiles communi concordio aestimatas: exceptioni sibi non datae et non solutae praedictae et numeratae quantitatis pecuniae et rerum mobilium, sive praedictae quantitatis 900 ducatorum boni auri, et rerum mobilium, sive dotis, et omi alio auxilio sibi competenti, et competituro omino renuncians. Et promittens dictus nobilis vir Bonifacius per se et suos haeredes dictae dominae Catherinae ibi praesenti, et pro se et suis haeredibus stipulanti, solvere, dare, et restituere eidem, aut suis haeredibus, vel cui ius et casus dederit dictos 900 ducatos, sive dictam dotem in omnem casum et eventum restituendae dotis, sub poena, et in poena dupli, refectionis damnorum, expensarum, et interesse litis, et extra, stipulatione praemissa quod poena soluta vel non, nihilominus omnia et singula in hoc contractu contenta firma et rata perdurent; pro quibus omnibus et singulis firmiter observandis, et plenius attendendis obligavit eidem Catherinae ipse Bonifacius omnia sua bona praesentia, et futura.

97 *sequitur iuramentum fidelitatis iuxta consuetas formulas. 98 Gerardus filius quondam Nicolai de Arco. – Catherina uxor domini Bonifacii filii quondam

domini Thoame de Castrobarco, qui dominabatur in Castro novo.

Page 56: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

56

Ego Ioannes filius quondam domini Petri de Menutis de Arco praedicto, publicus imperiali authoritate notarius his omnibus interfui, et rogatus ea publice scribere, scripsi.

45. Tridenti in castro Boni Consilii, 1390 die 20 aprilis Tridenti in castro Boni Consilii, 1390 die 1 iunii Feuda, quae domina Ursulina de Corrigia uxor quondam domini Antonii99 de Arco

recognoscere asseruit ab episcopo, et ecclesia Tridenti per procuratorem suum. In Christi nomine amen. Anno nativitatis eiusdem 1390, indictione 13, die mercurii

20 mensis aprilis Tridenti in castro Boni Consilii in salla maiori pallatii altioris dicti castri: praesentibus egregiis et potentibus militibus domino Odorico a Ducatto de Amacia, domino Petro de Sporo, domino Varelio de Spiano Epiano, reverendo in Christo Patre domino Bartholomaeo decretorum in spiritualibus civitatis Tridenti Vicario generali, venerabilibus viris, domino Ioanne de Milla, domino Iacobo plebano in Radmansdorfe capellanis infrascripti domini Episcopi, sapiente viro domino Bonaventura iurisperito de Calapinis de Tridento, venerabilibus viris domino Melchiore de Tridento, domino Friderico de Cazofloreni (Sacrosteten) canonicis Tridenti, domino Maphaeo de Mediolano archidiacono ecclesiae antedictae, ac nobilibus viris Petro de Matarello, et Iacobo de Rocabruna civibus Tridenti testibus et aliis quampluribus rogatis etc.

Ibique nobilis et potens domina Ursulina relicta olim nobilis et potentis militis domini Antonii de Arco tridentinae diocesis tanquam tutrix, et tutorio nomine Antonii, et Nicolai pupillorum filiorum, et haeredum quondam dicti domini Antonii pro duabus partibus constituta ante praesentiam R.mi in Christo Patris et domini domini Alberti Comitis in Hirtemburg Dei gratia ecclesiae tridentinae episcopi, ac honorandi et sapientis viri domini Antonii de Tridento in iure civili licentiati Vicarii, et ius publice reddentis in civitate, et Curia tridentina pro praelibato domino episcopo tridentino etc.100.

In Christi nomine amen. Anno nativitatis eiusdem 1390, indictione 13, die mercurii primo mensis iunii Tridenti in suprascripta salla castri Boni Consilii praesentibus venerabilibus viris domino Ioanne de Milla, domino Iacobo plebano in Radmansdorf capellanis suprascripti domini episcopi, sapiente viro domino Antonio de Tridento in iure civili licentiato Vicario in spiritualibus101 in Tridento, domino Henrico de Lietenstain, domino Inaexo dicto Gallo pinzerna ipsius domini episcopi, domino Henrico capitaneo castri Boni Consilii, et Iacobo notario de Revo habitatore Tridenti testibus et aliis quampluribus rogatis.

Ibidem praefatus magister Nicolaus physicus tanquam actor, et actorio nomine nobilis et generosae dominae Ursulinae de Corrigio tutricis, et tutorio nomine Antonii, et Nicolai pupillorum filiorum, et haeredum pro duabus partibus quondam domini Antonii de Arco, et tanquam procurator, et procuratorio nomine Vinciguerra filii etiam et haeredis dicti quondam domini Antonii pro reliqua tertia parte, habens ad infrascripta

99 Antonius filius quondam Nicolai ex Ursulina Corrigia genuit: Antonium II, uxor Angela filia

domini Nicolai Nogarola de Verona; VinciguerraII, uxor Blanchina; Nicolaum II; Agnetem uxorem Azonis Francisci de Dosso maiori de Castrobarco.

100 *Sequitur instrumentum procurae in personam honesti viri magistri Nicolai physici quondam ser Concii de Clesio civis Tridenti, quem pariter suum procuratorem constituit dominus Vinciguerra filius alter dictae dominae Ursulinae, qui iam quartumdecimum aetatis annum explerat, et super hoc iuramentum praestitit de non contraveniendo etc.

101 *verius temporalibus.

Page 57: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

57

omnia peragenda speciale et solemne mandatum, ut superius apparet, constitutus ante praesentiam R.mi in Christo Patris et domini domini Alberti Dei gratia episcopi tridentini, manifestando et declarando feuda, et bona feudalia, quae dicti Antonius et Nicolaus, et dicta eorum tutrix pro eis, et quae dictus Vinciguerra tanquam haeredes dicti quondam eorum patris domini Antonii de Arco tenent, et possident, et recognoscunt in feudum ab epsicopatu, et ecclesia tridentina, coram praedicto domino episcopo exhibuit, produxit, et praesentavit quoddam publicum instrumentum tenoris infrascripti, dicens, et assignans in omnibus, et per omnia, prout in ipso publico instrumento continetur.

Coram vobis R.mo in Christo Patre, et domino domino Alberto Comite in Ortemburg Dei et apostolicae Sedis gratia episcopo tridentino, compareo ego Nicolaus physicus de Tridento tanquam actor et actorio nomine egregiae et potentis dominae dominae Ursolinae de Corrigia olim uxor quondam nobilis et potentis militis domini Antonii de castro Archi diocesis vestrae tridentinae, matris, et tutricis Nicolai, et Antonii fratrum filiorum, et haeredum quondam dicti domini Antonii, nec non tanquam procurator, et procuratorio nomine Vinciguerrae adulti filii quondam domini Antonii, parendo iussioni et mandato per vos facto, ego actorio, et procuratorio nominibus antedictis designo feuda infracscripta per hunc modum.

In primis castrum Arci cum omnibus suis iuribus, et pertinentiis, et cum omni iurisdictione meri et mixti imperii totius plebatus Arci, et decimas, quas tenent, et possident praedicti haeredes in dicto plabatu Archi, et aliis honoribus, privilegiis, et immunitatibus ad ipsos haeredes, ed ad dictum castrum spectantibus, et pertinentibus.

Item castrum Drenae eodem modo situm in plebatu Arci, et diocesi tridentina plebis Cavedeni.

Item castrum Spinedi eodem modo situatum in plebatu Lomassi praefatae diocesis tridentinae.

Item castrum Restorii eodem modo situatum in plebatu Blecii praefatae diocesis tridentinae.

Item castellaniam castri, seu Dossi Villae situm in plebatu Thyoni eodem modo. Item Dossum seu castellaciam (sic) Carameli situm iuxta Condinum praefatae

diocesis tridentinae eodem modo. Item castrum Penedae, cum omni iurisdictione meri et mixti imperii Naci, et

Turbularum, cum omnibus decimis, quas tenent, et possident in dicto plebatu Naci, cum muta, et pischaria, et aliis honoribus ad dictos haeredes, et castrum spectantibus, et pertinentibus.

Item omnes decimas et iura decimandi, quas ipsi haeredes tenent et possident in plebatibus Lomassi, Blecii, Banalli, Thyoni, Randenae, Boni, et Condini, Cavedeni, et Calavini praefatae diocesis tridentinae, cum omnibus suis honoribus et iurisdictionibus ipsis haeredibus et dictis decimis specatntibus et pertinentibus.

Item decimas, et ius decimationis cum mero et mixto imperio, quas praedecessores sui tenuerunt, et ipsi haeredes tenent et possident civiliter, sive animo et voluntate in plebatibus Tenni, Ripae, Leudri, et Tignali praefatae diocesis tridentinae.

Item rivaticum, quod exigitur in terra Ripae a forensibus, qui non sunt de dicta terra Ripae, et episcopatu tridentino vanientibus per lacum Gardae ad dictam terram Ripae, cum omnibus suis iuribus, honoribus, et iurisdictionibus ipsis haeredibus spectantibus, et dictis decimis, iurisdictioni, et rivativo (sic) pertinentibus, quamvis dominus Coñ (sic) dictas decimas et rivaticum a iurisdictione dictorum hominum occupet et teneat ipsis haeredibus.

Page 58: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

58

Item teloneum sive mutam de Balino, Saxis de Banallo, et in Condino secundum quod in privilegiis seu publciis instrumentis clare et plene continetur, cum omnibus iuribus, et honoribus eisdem spectantibus et pertinentibus.

Item iurisdictionem cum mero et mixto imperio multorum suorum hominum degentium sive habitantium in Iudicaria dictae diocesis tridentinae cum omnibus iuribus et honoribus ipsis haeredibus, et ad dictam iuridictionem spectantibus et pertinentibus.

Protestans ego Nicolaus dictis nominibus, quod si aliqua bona ex suprascriptis designata fuisset esse feudalia, et essent allodialia, quod per dictam designationem ipsis haeredibus nullum praeiudicium generari, nec mihi actori et procuratori praeterito, cum habeam iustam causam ignorandi, ex eo quia sunt haeredes, et in alterius locum succedunt.

Item dico et protestor, quod per dictam designationem non intendo dictis haeredibus praeiudicare in aliquibus aliis bonis, quae in posterum feudalia apparerent, et in feudum habere deberent, vel eorum praedecessores habuissent ab antiquo in feudum ab ecclesia praelibata, et quod quam cito ad mei notitiam pervenerint aliqua bona alia esse feudalia dictae ecclesiae tridentinae, quam cito potero vobis domino episcopo revelabo etc.

Quod quidem publicum instrumentum, et omnia et singula in eo contenta praelibatus dominus episcopus tridentinus, omni modo, iure, via, et forma, quibus melius potuit, tanquam legitimum, et iuridicum admisit, acceptavit, et pro admisso, et acceptato esse voluit, et mandavit inviolabiliter observari, salvo iure ipsius domini episcopi et ecclesiae suae tridentinae, et successorum suorum, ac omnium aliarum personarum.

Ego Marchus filius quondam ser Odorici de Tridento, quondam ser Iacobi de Spuro maiori imperiali authoritate notarius his omnibus interfui, et rogatus una cum infrascripto Alberto notario publice scripsi etc.

Ego Albertus quondam ser Negrati de Sacho diocesis tridentinae imperiali authoritate notarius his omnibus una cum suprascripto Marcho notario interfui rogatus, et hic me subscripsi.

46. Tridenti in castro Boni Consilii, 1390 die 20 aprilis Exemplar investiturae desumptum ex authentico membranaceo codice

investitrurarum domini Alberti episcopi tridentini in Tabulario castri Boni Consilii existente.

In Christi nomine amen. Anno eiusdem nativitatis 1390, indictione 13, die mercurii 20 mensis aprilis, super castro Boni Consilii de Tridento, super sala maiori dicti castri, praesentibus nobili et egregio viro domino Odorico advocato de Amatia, nobili milite domino Petro de Sporo, domino Gualterio de Stading, nobilibus viris dominis Anthonio olim nobilis militis domini Azonis de Castrobarcho, Hainrico de Liechstein, et Firmo Soco de Caravazio Comitatus mediolanensis, venerabilibus, et circumspectis viris dominis Bartholomaeo de Bononia decretorum doctore, abbate abbaciae tridentinae, Ioanne de Milla secretario infrascripti domini episcopi tridentini plebano in Bolzano, Iacobo plebano in Radmansdorf capellano eiusdem domini episcopi tridentini, Federico Priore in s. Martino de Tridento, Melchiore de Tridento canonicis tridentinis, Maphaeo de ... mediolanensis diocesis archidiacono cathedralis ecclesiae tridentinae, sapientibus viris dominis Bonaventura de Calapinis de Tridento iuris utriusque perito, Anthonio de Tridento in temporalibus Vicario in Tridento et Curia tridentina, nobilibus viris Iacobo de Rochabruna filio ser Hainrici, Petro de Zamboninis alias de Matarelo, et Musa

Page 59: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

59

quondam ser Gerardi Musatae de Tridento testibus ad haec omnia infrascripta, et aliis quampluribus.

Ibidem ante praesentiam R.mi in Christo Patris et domini domini Alberti spectabilis et generosi Comitis in Ortenburg, Dei et apostolicae Sedis gratia episcopi ecclesiae tridentinae, constitruta nobilis domina, domina Ursolina quondam nobilis militis domini Azonis de.... relicta quondam nobilis militis domini Anthonii de castro Arci, tanquam mater et tutrix filiorum suorum Anthonii et Nicolai fratrum pupillorum ac filiorum et haeredum quondam dicti domini Anthonii de Archo, nec non et Vinciguerra filius et haeres quondam praefati domini Anthonii de Archo, qui dicitur esse pubes, et de qua tutella constat publico documento scripto et anotato per Ioannem quondam Henrici de Campo habitatorem Burgi Archi publicum imperiali auctoritate notarium sub anno Domini 1388, indictione 11, die iovis 23 mensis iulii, constitruti, et devote, ac humiliter supplicantes eidem R.mo Patri domino episcopo tridentino, quatenus ipsam dominam tutricem praesentem, et dicto tutorio nomine dictorum Anthonii et Nicolai petentem, et instantem pro ipsis filiis suis, et filiis et haeredibus ut supra, ac etiam ipsum Vinciguerram fratrem dictorum Anthonii et Nicolai petentem, praesentem et instantem investire dignaretur de suis rectis et antiquis feudis, quae praefata domina Ursolina dicto tutorio nomine praedictorum Vinciguerare, Anthonii et Nicolai fratrum, et quondam praedictus eorum pater et praedecessores sui de castro Archi hactenus habuerunt, tenuerunt et possiderunt, ac in feudum recongnoverunt a praefato domino episcopo, praedecessoribusque suis et ecclesia tridentina, et quae ad praesens iuste, legitime et rationabiliter tenent et possident, ac de quibus hactenus fuerunt legitime investiti. Qui praefatus dominus Albertus episcopus praelibatus studens pro viribus in bonis et utilibus ecclesiae suae tridentinae praedecessorum suorum vestigia imitari, et acquisitum atque relictum sibi et ecclesiae praelibatae thesaurum incomparabilem, amicos videlicet et fideles, quae pro cura et sollicitudine conservare: petitionibus atque votis dictorum Vinciguerare et praefatae dominae tutricis dicto tutotio nomine inclinatus, audito et intellecto quod quondam dominus Nicolaus quondam diomini Odorici de dicto castro Archi avus paternus dictorum Vinciguerrae, Anthonii et Nicolai, et sui praedecessores hactenus fuerunt per praedecessores ipsius domini episcopi de suis rectis et antiquis feudis legitime investiti, eosdem Vinciguerram puberem, ut asseruit, praefatam dominam Ursolinam tutricem et tutorio nomine suprascripto devote genibus flexis petenters, praesentes, et recipientes pro se et eorum Vinciguerrae, et Anthonii ac Nicolai, et omnibus eorum, et cuilibet eorum filiis masculis legitimis dumtaxat ex eis, et quolibet eorum descendentibus, de omnibus eorum rectis et antiquis feudis, quae quondam dictus dominus Nicolaus, et praedecessores sui hactenus ut supra iuste, legitime et rationabiliter tenuerunt et possiderunt, ac in feudum habuerunt et recognoverunt a praedecessoribus praelibati domini episcopi tridentini et ecclesia tridentina et episcopatu tridentino, quocumque nomine censeantur, cum uno annulo, quem praelibatus dominus episcopus in suis habebat manibus, legitime et realiter investivit, ad habendum, tenendum, et possidendum cum omnibus iuribus suis et honorantiis quibuscumque praedictis huiusmodi feudis spectantibus et pertinentibus et adiacentibus. Promittens stipulatione solemni idem praefatus dominus episcopus per se successoresque suos canonice intraturos praedictis Vinciguerrae et praefatae dominae tutrici dicto tutorio nomine stipulanti pro se et haeredibus eorum fratrum, et cuilibet eorum masculis legitimis ex eis et quolibet eorum descendentibus dictam investituram, et omnia alia suprascripta et singula, ac infrascripta firmam et ratam, ac firma et rata habere, tenere, attendere, et observare, et non contrafacere vel venire per se vel per alios

Page 60: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

60

aliqua ratione, causa vel ingenio, de iure, vel de facto: salvo semper iure praefati domini episcopi, successorumque suorum, et ecclesiae suae tridentinae, omniumque aliarum personarum. Quae domina Ursolina tutrix praedicta et qui Vinciguerra, qui dicitur pubes, ibidem promiserunt stipulatione solemni praelibato domino episcopo praesenti, et stipulanti pro se et successoribus suis canonice intraturis, et dicta ecclesia tridentina, et corporaliter iuraverunt ad Sancta dei Evangelia manu tactis Scripturis, quod de cetero ipsi Vinciguerra, Anthonius, et Nicolaus fratres eidem praefato domino Alberto episcopo, successoribusque suis canonice intraturis, et praefatae ecclesiae suae tridentinae erunt fideles vasalli, et quod in omnibus et per omnia attendent, manutenebunt, et observabunt ipsi praefato domino epsicopo, successoribusque suis canonice intraturis, et dictae ecclesiae tridentinae, quae in sacramento fidelitatis, et in suis omnibus capitulis quomodolibet continentur, et prout debent et tenentur quilibet veri vasalli domino suo. Ac promisit dictus Vinciguerram et iuravit ut supra eidem praefato domino episcopo praesenti, et sipulanti pro se et ut supra, quod quandocumque ipse Vinciguerra legitimae aetatis fuerit, coram praefato domino episcopo, aut eius successore, qui pro tunc fuerit in dicto episcopatu, se praesentabit, et novam sibi de dictis feudis, quantum pro parte sua fieri investitruram pariter instabit et requiret, ac toto suo posse acquiret et procurabit habere; et eodem modo et forma praefata domina Ursolina tutrix praedicta promiti et iuravit praefato domino episcopo ut supra, quod durante eius tutella ipsa bene et fideliter conservabit dictos suos filios, et omnia eorum bona et feuda, et ad honorem et statum praefati domini episcopi, successorumque suorum, et ecclesiae suae tridentinae. Et quando erunt praedicti Anthonius et Ncilalus legitimae aetatis, comparebunt et se personaliter praesentabunt coram praelibato domino episcopo, vel eius successore canonice intraturo, qui eo fuerit tempore, et novam de dictis bonis feudalibus eis investituram petent, et sibi fieri instabunt, ac eorum posse acquirent et recipient cum omni debito fidelitatis iuramento. Praetera quia dominae sive mulieres sunt volubiles et naturaliter inconstantes, et ut sibi praedicto domino episcopo, successoribusque suis caninice intraturis et ecclesiae suae tridentinae tocius caveat, ibidem praefatus egregius vir dominus Odoricus advocatus de Amacia socer dicti Vinciguerare, nobilis vir Anthonius de Castrobarcho olim nobilis militis domini Azonis de dicto Castrobarcho barbonus eorum Vinciguerrae, Anthonii, et Nicolai fratrum, et nobilis vir Firmus Sechus de Caravazo Comitatus mediolanensis eorum fratrum cognatus, et quilibet eorum promiserunt in manibus praefati domini episcopi praesentis et recipientis ut supra pros e, et successoribus suis canonice intraturis, se facturos et cum effectu curaturos, quod praedicti Vinciguerra, et praefata domina Ursolina tutrix praedicta tutorio nomine, et uterque eorum praedicta omnis suprascripta et singula attendent, et firmiter observabunt et manetenebunt in omnibus et per omnia prout dictum est, et superius expressum, et quod tempore debito,et quando dicti Vinciguerra, Antonius et Nicolaus fratres erunt aetatis legitimae, novam ab eodem praefato domino episcopio, aut eius successore, qui pro tunc ad sedem fuerit, de dictis feudis eis petent, et instabunt investituram habere, ac eorum posse acquirent cum omni debito fidelitatis iuramento, et prout in talibus requiruntur, sub omnium bonorum suorum obligatione. Quibus omnibus sic peractis praefatus dominus episcopus praedicto Vinciguerrae, et praedictae dominae Ursolinae tutrici praedictae praesentibus et audientibus et uterque eorum sub debito praestiti iuramenti distincte praecepit, ut infra duorum mensium spatium ab hodie computandum feuda seu bona feudalia, qua ab eodem praefato domino episcopo, episcopatu, et ecclesia tridentina tenent et possident, eidem praefato domino episcopo per publicum notificent instrumentum. Ut autem praemissis omnibus maioris

Page 61: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

61

firmitatis robur accedat, praelibatus dominus episcopus hoc praesens publicum instrumentum fieri mandavit, et sigilli sui, quo ad praesen utitur, appensione muniri.

Ego Alberthus quondam ser Negrati de Saco diocesis tridentinae civis et habitator tridentinus publicus imperiali auctoritate notarius praedictis supplicationibus, investiturae, iuramentis, promissionibus, et aliis omnibus suprascriptis et singulis dum sic, ut praemittitur, agerentur et promitterentur et fierent una cum infrascripto Marco notario subscripto et praenominatis testibus interfui rogatus, et de mandato praefati domini episcopi praedicta omnia publice scripsi cum meis nomine et signo solitis et consuetis in testimonium praemissorum.

47. Tridenti in castro Boni Consilii, 1391, die 9 aprilis Investitura Georgii102 episcopi tridentini renovata dominis Vinciguerrae, Antonio et

Nicolao fratribus filiis quondam domini Antonii de Arco de eorum feudis. In Christi nomine amen. Anno eiusdem nativitatis 1391, indictione 14, die

dominico 9 mensis aprilis Tridenti super castro Boni Consilii in stupa parva dicti castri; praesentibus nobilibus et potentibus viris domino Henrico de Rotemburg capitaneo in Levigo, atque Petro et Mathia fratribus molitibus de Spauro, domino Stambergo de Stamberg, Henrico Liethensteinero, Azone Francisco de Castrobarco, Antonio quondam nobilis militis domini Aldrigeti de Castrobarco, Antonio de s. Ippolito Vallis Annaniae, sapiente viro domino Antonio quondam ser Machini de Carero diocesis tridentinae legum doctore, providis viris Marco notario quondam Odorici de Spauro, et Paulo notario quondam ser Martini de Tridento testibus ad infrascripta vocatis et rogatis, et aliis quampluribus.

Ibidem ante praesentiam R.mi in Christo Patris et domini domini Georgii superna dispositione dignissimi episcopi tridentini constitutus Vinciguerra filius et haeres pro parte tertia quondam nobilis et potentis militis domini Antonii de Arco diocesis tridentinae pro se et etiam vice et nomine fratrum suorum Antonii et Nicolai filiorum et haeredum pro aliis partibus duabus quondam praefati domini Antonii de Arco absentium, humiliter ac devote supplicavit eidem domino episcopo tridentino, quatenus ipsum Vinciguerram praesentem, petentem, et instantem pro se, et dictis fratribus suis Antonio et Nicolao investire dignaretur de eorum rectis, et antiquis feudis, quae dictus Vinciguerra, et fratres de praesenti tenent, et possident iure feudi, et quae quondam dominus Antonius eorum pater hactenus iuste, legitime, ac rationanbiliter habuerunt, tenuerunt, possiderunt, ac in feudum recognoverunt a praedecessoribus praefati domini episcopi, et ecclesia tridentina, et praecipue de infrascriptis feudis, et bonis feudalibus existentibus in praefata diocesi tridentinam de quibus alias fuerunt investiti per proximum praedecessorem ipsius praefati domini episcopi. Qui praefatus dominus Georgius episcopus studens pro viribus in bonis et utilitate ecclesiae suae tridentinae, praedecesorum suorum vestigia imitari, atque acquisitum et relictum sibi, et ecclesiae praelibatae thesaurum incomparabile, amicos vdielicet et fideles omni qua potest cura et sollicitudine conservare, precibus atque votis dicti Vinciguerrae inclinatus, ac cognito et viso, quod dictus Vinciguerra pro parte tertia et nobilis domina, domina Usolina (sic) de Corrigia tanquam mater et tutrix dictorum Antonii et Nicolai, nec non dicti Vinciguerrae, pro aliis duabus partibus per praedecessorem suum proximum dominum episcopum Albertum de Ortemburg noviter fuere investiti, eundem Vinciguerram

102 NB. additum recenti manu: Georgius Comes de Lichtenstein in Nicholspurg, praepositus s.

Stephani Viennae a Capitulo tridentino in antistitem electus, a Bonifacio IX Pontifice confirmatus 1390, multas aerumnas sustulit.

Page 62: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

62

maiorem quatuordecim annis praesentem ibidem, et genibus flexis devote petentem et recipientem pro se et dictis fratribus suis Antonio et Nicolao absentibus, eorumque liberis masculis legitimis duntaxat ex eis, et quolibet eorum in perpetuum descendentibus de omnibus eorum rectis et antiquis feudis, quae quondam dominus Nicolaus, et quondam dominus Antonius eorum Vinciguerrae, Antonii, et Nicolai pater, et praedecessores sui hactenus iuste, legitime et rationabiliter habuerunt, tenuerunt, et possiderunt, ac in feudum recognoverunt a praedecessoribus ipsius domini episcopi, et ecclesia tridentina in episcopatu praefato tridentino existentibus, quocumque nomine et vocabulo censentur, cum uno instrumento, quod idem dominus Georgius episcopus in suis habebat manibus, legitime et realiter investivit ad habendum, tenendum, et possidendum cum omnibus suis iuribus et honorantiis quibuscumque praedictis huiusmodi feudis spectantibus, pertinentibus, et adiacentibus: promittens idem dominus episcopus pro se et successoribus suis dictam investituram firmam et ratam habere, et tenere, et non contrafacere vel venire: salvo semper et reservato omni iure quod dictus dominus episcopus pro dicta ecclesia sua tridentina et successores sui canonice intraturi habent vel modo aliquo habere possent in ipsis bonis feudalibus, vel aliquo seu aliquibus eorum, et etiam salvo iure omnium aliarum quarumcumque personarum, ac etiam salvo et reservato dictis Vinciguerrae et fratribus suis omni iure, quod habent in dictis feudis, et in aliis bonis, quae eis occupantur. Qui Vinciguerra ibidem in manibus praelibati domini Georgii episcopi promisit, et corporaliter ad Sancta Dei Evangelia manu tactis Scripturis per me notarium infracsriptum delato iuramento iuravit, quod amodo ipse Vinciguerra, et fratres sui praedicti, et quilibet eorum eidem domino Georgio episcopo tridentino successoribusque suis canonice intraturis, et dictae ecclesiae tridentinae fideles erunt vassali, et in omnibus et per omnia attendent, observabunt, et manutenebunt ipsi praefato domino episcopo, successoribusque suis, et dictae ecclesiae tridentinae, quae in sacramento fidelitatis, et in suis capitulis quomodolibet continetur, et prout habent, et tenentur quilibet veri vassali domino suo. In quorum etc.

Ego Albertus quondam ser Negrati de Sacho diocesis tridentinae, civis et habitator Tridenti, publicus inperiali authoritate notarius his omnibus interfui, et ea rogatus mandato dicti domini episcopi publice scripsi.

48. Tridenti in castro Boni Consilii, 1391 die 27 novembris Sententia Georgii episcopi super Confalonia Randenae. Georgius Dei gratia episcopus tridentinus fidelibus nostris Francisco

Draiffenstein103, et Ioanni Chel Vicariis nostris in Stenico, salutem in Domino. Cum nuper inter nobilem dominam Ursulinam uxorem quondam nobilis viri Antonii de Arcu, et eius filios ex una, et sindycos ac homines Communitatis Vallis nostrae Rhendenae ex parte altera super Confoloneria104 et eius iuribus fuisset orta materia questionis: dicta namque Ursulina per suos procuratores se asseruit dicta Confolonaria de facto et sine iuris ordine per dictos homines spoliatam: verum habito super praemissis cum debita et matura deliberatione prudentum atque peritorum consilio et informatione diligenti, quia nobis notorie constitit praefatam dominam, et Antonium eius maritum praedicta iura

103 *In codice investiturarum domini Georgii episcopi legitur: Graifenstainer: et melius; ac legendum

Federico. 104 *Confalonerius apud Du Cangium in Glossario idem est ac vexilliefr. Sed Confaloneria epud

eundem importat etiam quandoque ius aliquod in magistratum: et forte hic accipitur pro iure regulandi, seu Regulani maioris.

Page 63: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

63

possedisse notorie, pacifice, et quiete per plura tempora retroacta, et tandem de facto, non de iure per dictos homines spoliatos: quare nobis fuit pro parte eiusdem dominae Ursulinae, et dictorum filiorum suorum humiliter supplicatum, quatenus ipsos intuitu iustitiae in possessionem Confalonariae, et iurium praedictorum manutenere, et restituere dignaremur. Nos igitur attendentes huiusmodi petitionem fore consonam rationi, praefatam dominam Ursulinam, et eius filios ad supradicta iura reponimus, et restituimus: mandantes vobis Vicariis, quatenus ipsos, et eius procuratorem in dictorum iurium Confalonariae corporalem possessionem, vel quasi, authoritate nostra inducatis, et inductos defendatis, facientes sibi dictos homines de fructibus, proventibus, honoribus, et honorantiis quemadmodum praeteritis temporibus possederunt, integre responderi. Salvo semper iure nostro, et iure proprietatis partis utriusque, ac etiam alterius cuiuscumque. In quorum fidem et testimonium praesentes nostras literas sigilli nostri appensione fecimus roborari. Acta sunt haec Tridenti in castro nostro Boni Consilii praesentibus honorabilibus viris et dominis Ioanne Conter doctore decretorum prothonotario nostro, Antonio de Pergamo Vicario in temporalibus nostrae civitatis tridentinae, Antonio de Tridento licentiato in iure civili, ac domino Henrico Liexhtenstsiner et aliis testibus etc. Sub anno 1391 die 27 mensis novembris.

49. In Stams, 1399 die 22 augusti Diploma Leopoldi Ducis Austriae etc. dominis Vinciguerrae, et Antonio filiis

quondam domini Antonii de Arco concessum. Nos Leopoldus Dei gratia Dux Austriae, Stiriae, Carinthiae, et Corniolae, Comes

Tyrolis etc. Recognoscimus, et tenore praesentium profitemur, quod nos attenta sedula fidelitate nobilium et fidelium nostrorum Vinciguerrae et Antonii de Arco germanorum, ipsos cum hominbus, castris, subditis, et bonis ipsorum quibuscumque in nostram gratiam et protetionem, nec non in familiares nostros domesticos recepimus, et admittimus gratiose promittendo praefatos de Arco tanquam caeteros nostros familiares in iuribus ipsorum manutenere, nec non contra omnes iniuriam seu violentiam inferre volentes eosdem fideliter defendere. Harum testimonio literarum. Datum in Stams die 22 mesnis augusti 1399.

Dominus Dux in consilio.

50. Arci, 1405, die 14 ianuarii Investitura decimae in districtu Thenni et Ripae facta per dominos de Arco

quibusdam vassallis de Prancio. In Christi nomine amen. Anno 1405 indictione 13, die mercurii 14 mensis ianuarii,

in burgo Archi diocesis tridentinae, super plateam burgi Arci praedicti, penes puteum: praesentibus nobili viro Gulielmo105 filio naturali quondam spectabilis et egregii ac potentis militis domini Antonii de castro Archi infrascripti, Ioanne notario quondam ser Lutheri de Madice, magistro Federico quondam ser Martini de Ballino, ambobus plebis Blecii diocesis tridentinae habitatoribus nunc in dicto burgo Arci, ser Thomasio dicto Manganella quondam ser Ioannis de Canis, ser Nicolao quondam ser Dominici de praefato burgo Arci, ser Iacobo quondam ser Petri dicti Cheminati de villa Canipae plebis Arci, et Ianne quondam ser Petri notarii de Lem Vallis Boni diocesis tridentinae ambobus nunc habitatoribus praefati burgi Arci testibus, et aliis ad haec specialiter vocatis et rogatis.

105 Gulielmus filius naturalis quondam domini Antonii quondam domini Nicolai de Arco.

Page 64: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

64

Ibique spectabiles et potentes vidi domini Vinciguerra, Odoricus, et Antonius fratres et filii ac haeredes universales quondam spectabilis et egregii ac potentis militis domini Antonii106 de castro Arci dioecesis tridentinae cum cartis, quas in suis manibus tenebant, ad rectum et honorabile feudum investiverunt Petrum dictum Mutium quondam ser Ioannis Corradi de villa Prancii dioecesis tridentinae ibidem praesentem, recipientem pro se, ac vice et nomine Ioannis Corradini pupilli filii quondam Ioannis quondam Corradini fratris dicti Petri dicti Mutii, et filii quondam dicti Ioannis Corradini de dicta villa Prancii absentis. Item investiverunt Bonvisinum quondam Odorici, et Odoricum filium quondam ser Petri dicti Guela nepotem dicti Bonvisini quondam Odorici ibidem praesentes de dicta villa Prancii, et flexis genibus devote et humiliter petentes, et recipientes pro se et iberis suis masculis legitimis, et ex masculis in perpetuum descendentibus ex eisdem et quolibet eorum de omnibus suis rectis et antiquis feudis secundum quod suprascripti feudatarii, et sui praedecessores habebant, tenebant, et possidebant in feudum a quondam suprascripto sapienti et egregio ac poetnte milite domino Antonio de dicto castro Arci eorum patre, et a suis praedecessoribus in plebatibus Tenni et Rpae, et in eorum pertinentiis etc.107.

51. Tridenti in castro Boni Consilii, 1407 die 25 aprilis Investitura Georgii episcopi dominis Vinciguerrae, et Antonio fratribus tradita de

quibusdam bonis unius rebellis de Lundo. Nos Georgius Dei gratia episcopus tridentinus etc. Supplicavit nobis fidelis noster

Vinciguerra de Arco, quatenus de speciali gratia dignaremur eidem pro se, et nomine Antonii de Arco fratris sui cedere et donare iura nostra, et ecclesiae tridentinae cuiuscumque manierei et conditionis exsistant, quae habemus in bonis mobilibus et immobilibus, iuribus, et actionibus tacitis et expressis ac mixtis olim Romagnolli filii quondam ... de Lundo plebis Lomassi de Iudicariis publici foeneratoris et usurarii: et ideo volentes fideles nostros praedictos iuxta eorum benemerita pertractare, ac eis digna rependere, tandem praesentem facimus atque impendimus praedictis Vinciguerrae et Antonio liberam cessionem et donationem inter vivos de omnibus bonis monilibus, et immobilibus, iuribus et actionibus tacitis et expressis dicti quondam Romagnuoli (sic) de Lundo publici foeneratoris et usurarii ut supra eolim devolutis, et spectantibus nobis et ecclesiae nostrae quolibet praetextu vel causa. Dantes et concedentes praedictis Vinciguerrae et Antonio fratribus licentiam et potestatem ac liberum et plenum arbitrium intrandi in tenutam et corporalem possessionem omnium bonorum ac iurium suprascriptorum et cuiuslibet ipsorum. Quam donationem seu cessionem volumus et mandamus per nos et successores nostros firmiter et inviolabiliter observari, et ea revocari seu infringi non posse aliqua ingratitudine vel offensa, seu iniuria, dolo vel culpa, vel alia quacumque causa, quae dici vel cogitari posset. In quorum testimonium praesentes fieri mandavimus, nostrique sigilii consueti appensione muniri. Datum in castro Boni Consilii die 25 mensis aprilis, anno Domini 1407, indictione 15.

106 Dominus Antonius filius quondam domini Nicolai ex Ursulina Corrigia habuit filios masculos

solum Vinciguerram Nicolaum, et Antonium, et non Odoricum, unde arbitror hic positum esse Odoricum pro Nicolao, vel Odoricum esse nomen coniunctum cum Vinciguerra, et potuit appellari illis duobus nominibus coniunnctis, eo modo quo dicimus Ioannem Franciscum, Ioannem Iacobum et similia. Istum tamen Vinciguerram hoc nomine Odorici fuisse appellatum in nulla alia scriptura inveni.

107 *sequitur fidelitatis iuramentum, ac deinde per longum, et latum fit manifestatio huius feudi, describendo singulas terrae petias cuom suis confiniis, ex quibus decima illa percipitur, quaecumque sunt numero quamplures, simul cum domibus, casamentis etc. quae omnia hic describere non vacat.

Page 65: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

65

52. 1411 die 18 augusti 1411 die 18 augusti domina Agnes filia quondam domini Antonii de Arco, et uxor

quondam domini Azonis Francisci de Castro Barco fecit donationem domino Vinciguerrae et Antonio fratribus108.

53. In Innsbrug, 1413 die 21 augusti Diploma Friderici Ducis Austriae etc. datum domino Vinciguerrae de Arco. Nos Fridericus Dei gratia Dux Austriae, Styriae, Carinthiae, et Carniolae, Comes

Tyrolis etc. Notum facimus per praesentes, quod nobilem dilectum Vinciguerram de Arco in nostrum familiarem recepimus, nec non ipsum cum haere, persona, et singulis suis castris, bonis, et hominibus in nostram singularem gratiam, et protectionem assumimus. Volentes ipsum manutenere, protegere et defendere contra quoscumque qui ipsum contra ius vellent molestare, inquietare vel perturbare, fideliter et sine fraude. Volumus etiam quod dictus Vinciguerra miles, et familiaris noster singulis gratiis, privilegiis, et libertatibus gaudeat et fruatur quibus caeteri nostri familiares gaudent, et fruuntur. Quare fidelibus nostris dilectis capitaneis, purgraviis, Vicariis, oficialibus, et subditis nostris praesentibus et futuris seriose praecipiendo mandamus, quatenus dictum Vinciguerram de dicta nostra libertate et gratia pacifice gaudere permittant, nullamque sibi molestiam, aut impedimentum contra iustitiam faciant, aut ab aliis inferri patiantur quovis modo, nostrae favoris et gratiae sub obtentu: nam in his stat firma nostra voluntas. Harum serie literarum. Datum in Insprugga XXI die mensis augusti anno Domini 1413 etc.

Dominus Dux per se. 54. Curiae, 1413 die 4 septembris Privilegium Sigismundi imperatoris elargitum domino Vinciguerrae filio quondam

domini Antonii de Arco, in quo nomen priscum Comitatus Arci109 e tenebris eruit, et denuo Comites erigit.

In nomine Sanctae et individuae Trinitatis feliciter amen. Sigismundus Dei gratia romanorum rex semper augustus, ac Hungariae, Dalmatiae, Croatiae etc. rex. Ad perpetuam rei memoriam. Spectabili Vinciguerrae de Arco Comiti Arci nostro et imperii sacri fideli dilecto gratiam regiam, et omne bonum. Septrigera regiae dignitatis sublimitas, sicut inferioribus dignitatibus officii et authoritatis elatione praefertur, ut commissos sibi fideles optatae gubernet consolationis praesidio, quae thronus regius tanto solidetur felicius, ac uberiori prosperitate perficiatur, quantum indeficientis suae virtutis donaria largiori benignitatis munere fuderit in subiectos, sic a coruscante splendore regalis solii nobilitates aliae, velut e sole radiis prodeuntes, fidelium status et conditiones illustrant, quod primae lucis integritas minorati luminis detrimenta non patitur, imo amplioris utique scintillantis iubaris expectato decore profunditur. Sane dum nobilitatem antiquae prosapiae tuae, ac odorem famae laudabilis, quae de tua persona opinione laudabile usquequaque percepit nostra serenitas, attenta mente,

108 *Hoc additum hic manu ipsius Ambrosii Franchi. 109 *prisco illo Comitatus nomine tanquam commentitio penitus reiecto, et de quo nullum in

authenticis documentis vestigium apparet, ab hac haera Comitis nomen arcensibus primo datum. Advertas velim, .hoc privilegio soli Vinciguerare, et suis filiis, non vero Antonio fratri, ex quo tamen iuxta Franchi genealogiam posteriores arcenses derivarunt, fuisse concessum. Vide infra Diploma anni 1419 in quo legitur: Vinciguerra Comes de Arco, et Antonius eius frater.

Page 66: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

66

pensamus, dumque tuae virtuosae constantiae circumspectam industriam, aliarumque multiplicium virtutum ac meritorum insignia, super quibus in conspectu maiestatis nostrae regiae fide digno multorum testimonio commendatus existis, ad examen providae discussionis adducimus, tanto erga te ampliori zelo afficitur imperialis nostra maiestas, quanto ad hoc tuis benemeritis, quae ex quodam debito rationabilis invitamur. Horum itaque meritorum tuorum intuitu, non per errorem, aut improvide, sed animo deliberato, proprioque nostri motus instinctu, sano etiam principum, comitum, baronum, procerum, ac nobilium nostrorum et imperii sacri fidelium accedente consilio, de certa nostra scientia, ac de romanae regiae potestatis plenitudine, castrum tuum Arci tridentinae diocesis cum omnibus et singulis hominbus, subditis, iuribus, honoribus, libertatibus, terris, villis, curiis, domibus, molendinis, agris, vineis, pratis, pascuis, sylvis, rubetis, nemoribus, venationibus, aquis, piscationibus, metis, limitibus, districtibus, planis locis, montibus, usibus consuetudinibus, observantiis, censibus, redditibus, et aliis quibuscumque emolumentis, bonis, et pertinentiis suis, quocumque vocabulo nuncupentur, in verum ac perpetuum Comitatum, et ad veri ac perpetui Comitatus dignitatem ereximus, et virtute praesentium erigimus, teque supradictum Vinciguerram, et filios tuos legitimos Sacri Romani Imperii Comites, Comitatus Arci videlicet, creavimus, fecimus, publicavimus, insignivimus, et decoravimus, creamus, facimus, sublimamus, insignimus, ac decoramus, ac coeterorum nostrorum et imperii sacri Comitum numero, spectabilique coetui duximus aggregandum: Volentes, statuentes, et hoc edicto regio decernentes, quod idem Comitatus cum praefatis pertinentiis suis, et singulis iuribus, honoribus, libertatibus, dignitatibus, privilegiis, exemptionibus, et consuetudinibus, quibus coeteri imperiales Comitatus liberati, exempti, et decorati sunt, ac quomodolibet esse noscuntur, liberatus, exemptus et decoratus esse debeat: et quod tu Vinciguerra, filii tui, et eorum haeredes masculi ex te, et ex ipsis legitime descendentes in infinitum, huiusmodi Comitatus Arci, ac pertinentiarum suarum praedictarum Comites sitis, et sint in perpetuum, nominarique dici, et ab omnibus reputari, et teneri, tituloque Comitatus huiusmodi, nec non omnibus et singulis iuribus, honoribus, libertatibus, immunitatibus, nobilitatibus, privilegiis et exemptionibus gaudere ac perfrui possitis ac possint, debeatis et debeant, quibus coeteri nostri et Imperii Sacri Comites gavisi sunt, et fruiti hactenus, seu gaudent et fruuntur quomodolibet consuetudine vel de iure: quodque Comitatus praedictus cum praescriptis suis pertinentiis nobis et successoribus nostris Romanorum imperatoribus, sive regibus, ac ipsi Sacro Romano Imperio sine aliquo medio subiacere debeant. Itaque nullus iudex, bailinus, potestas, iustitiarius, aut quaecumque alia persona, cuiuscumque praeheminentiae status, gradus, aut conditionis existat in eodem Comitatu et pertinentiis suis praedictis iurisdictionem aliquam in quacumque civili vel criminali aut mixta causa, sive negotio, salvis tamen in omnibus et per omnia sacrosancta ecclesiastica libertate, et quorumlibet aliorum iuribus, te Vinciguerra, filiis tuis, et eorum haeredibus antedictis duntaxat exceptis, valeat exercere; tibi namque Vinciguerrae Comitatum eundem cum praescriptis suis pertinentiis, ac ipsius Comitatus dignitatem de uberiori dono gratiae nostrae regiae in feudum nobile et gentile, seu honorificum et legale cum mero et misto imperio, ac gladii potestate, nec non omnibus ac singulis iurisdictionibus et regalibus nobis et Sacro Romano Imperio in Comitatu praedicto ac eius pertinentiis iure fidelitatis et superioritatis nostrae semper reservato, competentibus, ac ad nos et Romano Imperio spectantibus, recepto prius a te fidelitatis et homagii debito iuramento, concessimus: teque prout moris est investivimus de eisdem huiusmodi Comitatu cum praedictis pertinentiis suis, mero et mixto imperio, ac gladii potestate per te, dictosque

Page 67: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

67

filios tuos, et haeredes in feudum nobile et gentile, seu honorificum et legale, ad instar aliorum Comitatuum ab Imperio Sacro dependentium, tenendi, possidendi, ac a nobis et successoribus nostris Romanorum imperatoribus et regibus toties quoties expedit, et natura talis feudi requirit, recipiendi iuxta ritum et modum in talibus servari solitum consuetudine sive iure: non obstantibus aliquibus legibus, constitutionibus, sive statutis imperialibus, municipalibus, generalibus, sive specialibus, publicis aut privatis, decretis, indultis sive consuetudinibus iam factis seu fiendis in posterum, quae praemissis, aut aliquo praemissorum viderentur seu possent quomodolibet obviare: quibus omnibus et singulis quoad praemissa duntaxat totaliter ex certa nostra scientia, et de romanae regiae potestatis plenitudine derogamus, et per omnia derogatum esse volumus, ac si tenores talium praesentibus niostris literis de verbo ad verbum essent inserti, etiam si de iis aut ipsorum aliqua iuris necessitate vel terrae consuetudine plenam opus esset in praesentibus fieri mentionem. Supplentes nihilominus omenm defectum, si quis in praemissis, aut eorum altero ratione solemnitatis, omissa, dubia, vel obscura interpretatione sententiarum, seu defectu verborum, aut alia quavis actione vel causa compertus fuerit de plenitudine Romanorum Regis potestatis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc nostrae creationis, erectionis, sublimationmis, decorationis, exemptionis, liberationis, gratiae, concessionis, et investiturae paginam infringere, aut ei ausu quovis temerario contraire: si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem nostram gravissimam, et poenam 100 librarum auri purissimi, quam ab eo, qui contrafecerit, toties quoties contrafactum fuerit, exigi, earumque medietatem imperiali aerario sive fisco, residuam vero partem iniuriam passorum usibus applicari volumus et statuimus, eo ipso se noverit irremissibiliter incursum. Praesentium sub nostrae regiae maiestatis sigilli testimonio literarum. Datum in civitate Curiensi, anno a nativitate Domini 1413, quarta die septembris, regnorum nostrorum anno... Hungariae 27°, Romanorum vero 3° etc.

Ad mandatum domini Regis Ioannes Richen.

55. Curiae, 1413 die 4 septembris Privilegium armorum, seu gentilitatis insignium Comiti Vinciguerare ab eodem

imperatore donatum. Sigismundus Dei gratia Romanorum rex semper augustus, ac Hungariae,

Dalmatiae, Croatiae etc. rex. Spectabili Vinciguerrae de Arco Comiti Arci nostro et Imperii Sacri fideli dilecto gratiam regiam, et omne bonum. Spectabilis dilecte. A claro lumine throni caesarei velut e sole radii nobilitates aliae legitimo iure procedunt, omniumque nobilitatum insignia ab imperatoria maiestate dependent, ut non sit alicuis generositatis insigne, quod a gremio non proveniat caesareae claritatis. Sane attendentes benigniter magnam et approbatam fidelitatis tuae constantiam, ac multiplicia servitiorum obsequia, quibus ad honorem regium, et pro Sacri Romanorum Imperii augmento felici crebris et indesinentibus studiis claruisti, quotidie clares, et in antea tanto quidem ferventius et utilius clarere poteris et debebis, quanto insigniora dignitatum beneficia te cognoveris a nostro culmine recepisse, animo deliberato, sano etiam principum, nobilium, et fidelium nostrorum accedente consilio, ac de nostra scientia, tibi, filiis, et haeredibus tuis legitimis, ac ab eis legitime descendentibus perpetuo hic depicta arma vestra seu nobilitatis insignia virtute praesentium authoritate romana regia approbantes de abundanti plenitudine specialis gratiae nostrae ad maiorem gloriam vestrae nobilitatis motu proprio concessimus, concedimus, ac praesentibus

Page 68: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

68

elargimur, ut tu Vinciguerra, praefati filii tui, ac omnes ab eis per rectam lineam perpetuo descendentes in superiori parte clipei armorum huiusmodi aquilam nigram in campo glaucei coloris, sicuti in praesentibus figuris oculis subiectis visibilibus pictoris magisterio distinctius sunt depicta in banderiis, vexillis, bellis, praeliis, torneamentis, hastiludiis, campis et locis, atque in omnibus atque singulis militaribus exercitiis, et actibus gestare valeatis, pariter et deferre. Gaudeat110 igitur favore regio ac dono tantae gratiae tua progenies merito exultet, tantoque fideliori studio ad honorem Sacri Romani Imperii eius quodammodo sodetur intentio, quanto ampliori favore praeventam se conspicit munere gratiarum. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc nostrae approbationis, concessionis, largitionis et gratiae paginam infringere, ait ei ausu quovis temerario contraire sub poena 20 marcharum auri puri, quas ab eo qui contravenire praesumpserit irremissibiliter exigi volumus, et decrevimus, ac earum medietatem nostrae regalis camerae Fisco, residuam vero partem iniuriam passorum usibus applicari. Praesentium sub nostrae regiae maiestatis sigilli testimonio literarum. Datum in civitate Curiensi, anno a nativitate Domini 1413, quarta die septembris regnorum nostrorum anno Hungariae 27, Romanorum vero 3° etc. Ad mandatum domini regis Ioannes Ruchen (sic).

56. Constantiae, 1415 die 6 martii Diploma immunitatis Sigismundi imperatoris domino Vinciguerrae datum. Sigismundus Dei gratia Romanorum Imperator augustus, Hungariae, Dalmatiae,

Croatiae etc. rex, nobili Vinciguerrae Comiti Arci nostro, et sacri Imperii fideli dilecto

110 *Nel testo: Gaugeat.

Page 69: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

69

gratiam regiam et omne bonum. Nobilis fidelis dilecte. Magnus tuae fidelitatis affectus, quem ad nos et Sacrum Romanorum geris Imperium, nec non multiplicia probitatis et constantiae tuae merita rationabiliter promerentur, ut personam tuam dignis attollamus honoribus, et familiaritatis titulo decoramus. Hinc est, quod nos consideratione et intuitu praemissorum inducti, te in familiarem nostrum gratanter assumpsimus per praesentes, ac aliorum familiarium nostrorum numero et coetui benigius aggregamus. Decernentes espresse, et hoc regio statuentes edicto, quatenus ex nunc in antea universis et singulis privilegiis, iuribus, libertatibus, immunitatibus, honoribus, atque gratiis ubique locorum gaudere, et perfrui debeas, quibus caeteri nostri familiares potiuntur, et utuntur quomodolibet consuetudine vel iure: mandantes universis, et singulis principibus ecclesiasticis et saecularibus, comitibus, baronibus, nobilibus, militibus, clientibus, capitaneis, castellanis, offitialibus, antianis, potestatibus, theolonariis (sic), boletariis, passuum custodibus, civitatum, oppidorum, villarum et aliiorum locorum communitatibus ac rectoribus eorundem, coeterisque nostris et imperii sacri subditis et fidelibus dilectis, quibus praesentes exhibitae fuerint, firmiter et districte, quatenus et dum et quotiens ad eorum dominia et loca perveneris te recommandatum habentes, propensius decenti honore pertractent, et condignis favoribus prosequantur: nec non te cum familia, equis, valisiis, arnesiis et aliis rebus suis singulis per quoscumque passus, portus, pontes, terras, dominia, districtus, iurisdictiones, civitates, castra, castella, oppida, villas, et quaelibet alia loca nostra, tam per aquas quam per terram absque aliquali solutione datii et pedagii, theolonei, tributi, cristumae, gabellae, vel alterius cuiuscumque solutionis genere, ac omni impedimento remoto, in eundo et redeundo, transire, stare, morari, et redire libere, promittntes, tibique et comitivae tuae una cum rebus tuis singulis dum et quotiens per te, aut tuo nomine desuper requisiti fuerint de securo et salvo, ac scorta velint et debeant providere conductu, ad honorem et specialem reverentiam nostrae regiae maiestatis, et sicut nobis singulariter voluerint complacere. Praesentium sub nostri regalis sigilli appensione tdestimonio literarum. Datum Constantiae anno Domini 1415, 6 die mensis martii, regnorum nostrorum anno Ungariae 28, Romanorum electionis 5°, coronationis vero primo etc.

Ad mandatum domini regis Ioannes Praepositus de Strigonio vicecancellarius

57. Merani, 1419, die 21 ianuarii Diploma confederationis, et promissio Friderici Ducis Austriae etc. dominis

Comitibus Vinciguerrae, et Antonio fratribus de Arco. Nos Fridericus Dei gratia Dux Austriae, Styriae, Carinthiae, et Corniolae, Comes

Tyrolis etc. Notum facimus tenore praesentium universis, quod attendentes, et considerantes fidelia servitia, et multiplices benevolentias, quas nobis nobiles, et fideles dilecti Vinciguerra Comes de Arco, et Antonius eius frater temporibus transactis indefesse exhibuerunt, et fideliter exhibere dispositi sunt in futuro, et praesertim quia se una cum suis castris, et hominibus nobis colligaverunt taliter, quod nobis assistere, et nobiscum permanere volunt contra quoscumque, nullo excepto, prout in literis nostris desuper datis clarius continetur. Quare eorundem praetextu ipsos praefatos germanos ad nostram gratiam et singularem protectionem recepicmus, volentes eos manutenere et defendere: nihilominus promittentes eis sub ducali nostra fide, quos ipsos in Vicarios generales vallis Iudicariarum, et capitaneos castrorum Stenici, Castelmanii, et Roke facere, et constituere volumus cum competenti salario, prout Parisius de Lodrono et caeteri capitanei ibidem consueti sunt, quam cito haec eadem vallis, et dicta castra

Page 70: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

70

eorum adiutorio ad nostras manus pervenerint: tali cum conditione adiecta, quod antequam dictam vallem ipsis et castra assignabimus, securitatem nobis sufficientem praestent, de qua merito possimus contentari, ut ad restitutionem dictorum castrorum, dumodo per nos requisiti fuerint, contradictione semota sint parati sine fraude: In casu etiam quo episcopatum praesenti episcopo, vel eius successoribus resignaremus, tunc volumus notras preces efficaces interponere, quod idem episcopus praefatos de Arco simili modo in capitaneos, et Vicarios confirmabit. Et in evidens testimonium has literas nostri sigilli appensione iussimus communiri. Datum in Merano 21 die mensis ianuarii, anno Domini 1419.

Dominus Dux per seipsum praeentes conscripsit etc. 58. Tridenti, 1425 die 3 Fides ex qua colligitur matriminium dominae Agnetis filiae quondam domini

Antonii de Arco cum domino Azone Francisco de Castro Barco. Universis et singulis ad quos praesentes devenerint, scire pateat earumdem, quod

Carachristus filius magistri Antonii de Pegolotti de Arco, qui die martis 18 mensis augusti de 1411 indictione quarta, confecit, et in publicam formam redegit quoddam instrumentum donationis continens inter caetera, qualiter nobilis et egregia domina Agnes filia quondam magnifici, et potentis militis domini Antonii de castro Arci, et consors olim spectabilis, et potentis militis domini Azonis Francisci de Castro Barco de Doso maiori111 fecit donationem de omnibus suis bonis spectabili et egregio militi domino Vinciguerrae Comiti Arci eius dominae Agnetis fratri recipienti pro se ipso, ac etiam nomine et vice domini Antonii sui fratris, et fratris praedictae dominae Agnetis, prout haec et alia in dicto instrumento donationis plenius continetur, est verus et publicus et legalis notarius ad artem notariae sive tabelionatus in civitate Tridenti et toto episcopatu per X et XV annos et ultra publice et legaliter exercuit, et exercetur, instrumentisque per ipsum confectis ibidem quotidie plena fides adhibetur tanquam instrumentis a publico et legali notario confectis. In quorum omnium evidens testimonium has patentes iussimus compilari, et sigilli nostri robore communiri. Datum Tridenti 6 intrante mense augusti 1425, indictione tertia.

L.S. Antonius de Cenobiis de Leudro in iure civili public e licentiatus Vicarius Tridenti in temporalibus generalis .

59. In castro Stenici, 1425 die 11 septembris Investitura Alexandri episcopi tridentini Comitibus Vinciguerrae et Antonio

fratribus de Arco quorumdam castrorum, decimarum, et datiorum. Alexander Dei Gratia episcopus tridentinus, et Dux Mazoviae etc.112 Significamus

tenore praesentium quibus expedit universis, quomodo quamvis ex innata nobis clementia soliti simus omnium fidelium nostrorum honestis et exaudibilibus precibus benigne annuere, eosdemque fideles nostros favorabiliter pertractare: illorum praecipue petitiones libentius admittimus, et maioribus gratiis, et favoribus eosdem prosequi consuevimus, quos et antecessorum suorum, et propria, quibus ecclesiae nostrae complacuerunt, merita recommendant, ut sic fidelitas et aliarum probitatum ac virtutum suarum se condigna videntes recipere praemia,ad nostra et ecclesiae nostrae servitia et beneplacita celeriores reddantur, et fortius animentur. Cum itaque magnificus miles

111 Dossum maius nunc vocatur Castrum Brentonici. 112 NB. additum recenti manu: Alexander ex Ducibus Massoviae, patriarca aquilegiensis, S.R.E.

cardinalis, et praesul tridentinus. - + 1444.

Page 71: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

71

dominus Vinciguerra, et Antonius fratres Comites Arci fideles nostri dilecti sint de numero fidelium nostrorum notabilium, qui temporibus retroactis tam per se quam per suos praedecessores, ex quibus processerunt, ecclesiae nostrae et antecessoribus nostris: his vero temporibus nobis et ecclesiae nostrae per ipsorum fidelia servitia, et maxime circa recuperationem castrorum nostrorum Rochae, Bragutii, et castri Romanii, quae per Parisium de Lodrono per longa tempora contra Deum et iustitiam occupabantur, plurimum complacuerunt, et aucto fidelitatis studio proponunt et promittunt magis ac magis complacuere; horum intuitu praenarratum dominum Vinciguerram Comitem coram nobis flexis genibus ac devote pro se et dicto Comite Antonio fratre suo, et eorum haeredibus masculis duntaxat in perpetuum ex eisdem descendentibus petentem, ut eum suo, ac dicti fratris sui et haeredum ex eis descendentium nomine de infrascriptis bonis feudalibus eis de iure spectantibus, et quae ipsi fratres et eorum progenitores a praedecessoribus nostris episcopis ecclesiae nostrae tridentinae hactenus tenuerunt et recognoverunt in feudum, quamvis de aliquibus illorum feudorum, prout literae eorum antiqaue referunt per quondam magnificos et potentes dominos della Scalla iniuste, et quasi per tyrannidem privati et spoliati fuerint, investire dignaremur, benigne exaudivimus eum pro se, dictoque fratre suo Comite Antonio, ac eorum haeredibus masculis duntaxat sic ut praefertur in perpetuum ab eis descendentibus per manus nostrae solemnem stipulationem de eisdem feudis ut praemittitur infra notatis, et generaliter de omnibus aliis rectis et antiquis feudis, quae ipsi, et eorum progenitores tenuerunt, et quae ipsi adhuc habent, tenent, et possident in feudum ab ecclesia nostra tridentina, et de quibus alias legitime investiti sunt, pro nobis et successoribus nostris, et ecclesia nostra investivimus, et praesentibus investimus ad habendum, tenendum, possidendum, ac usifruendum cum omnibus iuribus, et honorantiis ipsis bonis quovis modo spectantibus secundum bonas, et antiquas consuetudines hactenus introductas;

primo videlicet de castro Arci cum omnibus suis iuribus et pertinentiis universis, cum omni iurisdictione meri et mixti imperii, decimis, vassalatico, macinatis, rimaniis, et aliis honoribus, privilegiis, et immunitatibus ad dictum castrum spectantibus et pertinentibus.

Item de castro Drenae eodem modo cum omnibus suis iuribus, et pertinentiis. Item de castro Spinedi eodem modo cum omnibus suis iuribus et pertinentiis. Item de castro Restorii cum omnibus suis iuribus et pertinentiis. Item de Dosso sive castellania castri villae plebatus Thyoni cum omnibus suis

iuribus et pertinentiis. Item de Dosso sive castellania Caramallae sito iuxta Condinum cum omnibus suis

iuribus et pertinentiis. Item de castro Castellini posito supra Gardunum super montem cum omnibus suis

iuribus et pertinentiis. Item de castro Penedae cum omnibus suis iuribus et pertinentiis universis, et cum

omni iurisdictione iuris meri et mixti imperii in Naco et Turbulis, cum decimis, muta, pischeria, vassalatico, macinatis, rimaniis. et aliis honoribus, privilegiis, et immunitatibus tam ad id castrum, quam ad praedicta castra et Dossa spectantibus, et pertinentibus.

Item de decimis, et iure decimationis, quas habent et sui praedecessores habuerunt, tenuerunt, et possiderunt in plebatibus Lomassi, Blezii, Banalli, Thyoni, Rhandenae, Boni, Condini, Cavedeni et Calavini diocesis tridentinae, cum omnibus suis iuribus, honoribus, et iurisdictionibus sibi et dictis decimis spectantibus, et pertinentibus.

Page 72: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

72

Item de decimis et iure decimationis, quas habent et praedecessores habuerunt, tenuerunt, et possiderunt in plebatibus Ripae, Thenni, Leudri, et Tignalis praedictae diocesis tridentinae, cum omnibus suis iuribus, honoribus, iurisdictione, mero et mixto imperio sibi spectantibus et pertinentibus.

Item de rivatico Ripae quod exigitur a forensibus conducentibus venalia ad ipsam terram Ripae per lacum Gardae.

Item de francatione seu libertate portus de Turbulis secundum bonam et antiquam consuetudinem, ita quod condicionari non possit per homines nostros de terra Ripae, sed quod mercimonia cuiscunque condicionis existant discaregari et caregari, ac conduci, et exportari valeant de Turbulis per quoslibet mercatores sine ullo impedimento, et gravamine aliquo, dumodo solvant mutam ipsorum dominorum de Arco, quae illic exigi et solvi consuevit pro introitu et exitu portus antedicti.

Item de parte pischeriae fluminis Sarcae prope Turbolas spectante ab olim ecclesiae nostrae tridentinae.

Item de confallonia vallis Randenae, quae spectat ipsis dominis de Arco, et quam ipsi, ut privilegia canunt, multis annis possederunt pacifice et quiete.

Item de decimis de Condino Vallis Boni, quam progenitores dictorum dominorum de Arco, prout antiqua eorum privilegia narrant, tenuerunt et possederunt,licet Petrus de Lodrono ipsam per iniuriam, et contra omne ius per privilegia eorum ac ipsos dicitur occupasse et detenuisse.

Item de theoloneo sive muta in Turbulis, Naco, Arco, Ballino, Saxis de Banallo, et in Condino, secundum quod in eorum privilegiis et publicis instrumentis clarius et plenius continetur, cum omnibus iuribus et honoribus spectantibus eisdem, et cuilibet ipsarum.

Hanc enim investituram fecimus praedicto domino Vinciguerrae stipulanti et recipienti nomine suo, ac vice Comitis Antonii fratris sui praedicti et cuiuslibet eorum filiorum masculorum legitimorum ex eis duntaxat descendentium: promittentes sibi stipulatione solemni per nos et successores nostros canonice intraturos dictam investituram et omnia suprascripta et singula infrascripta firmam et ratam, ac firma et rata habere, tenere, attendere, et observare, et non contrafacere vel venire per nos vel per alios aliqua ratione, causa vel ingenio, de iure vel de facto, salvo semper iure nostro, et ecclesiae nostrae tridentinae, ac omnium aliarum personarum. Ex adverso dictus dominus Vinciguerra pro se et dicto suo fratre Comite Antonio ac eorum haeredibus legitimis masculis duntaxat, promisit solemniter ac iuravit tactis corporaliter Scripturis, quod ipsi amodo nobis et ecclesiae nostrae, ac successoribus nostris canonice intraturis erunt fideles vassali, nosque, et successores nostros, ac ecclesiam nostram in iuribus, honore, persona, et rebus totis viribus conservabunt, manutenebunt, procurabunt, augebunt, tuebuntur, et fideliter observabunt, et omnia alia facient, quae in sacramento fidelitatis, et in suis capitulis continentur. In quorum omnium testimonium sigillum nostrum praesentibus est appensum. Datum in castro nostro Stenici secunda113 mensis septembris anno Domini 1425, praesentibus nobilibus viris Ioachino de Montanea, Balthassario, Antonio, Sigismundo, et Ulrico de Thonno, Petro Formianer, Michaele de Corredo, et multis aliis testibus fide dignis: per manus venerabilis Stanislai de Sobnovo magistri arcium magnae Coloniae, ac nostri cancellariis.

Locus + Signi. 113 *legi debet die undecima prout clare constat ex codice investiturarum domini Alexandri episcopi

in Tabulario acstri Boni Consilii tridentini.

Page 73: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

73

60. In castro Stenici, 1425 die 2 septembris Litterae episcopi Alexandri super confallonia Rhendenae in favorem Comitum Arci

contra dominos de Lodrono. Alexander Dei gratia episcopus tridentinus, et Dux Mazoviae etc. Nobili, fideli

nostro dilecto Balthassario de Thono capitaneo nostro Stenici, et Vallium nostrarum Iudicariarum Vicario generali gratiam nostram et omne bonum. Sua nobis magnificus Vinciguerra Comes Arci fidelis noster dilectus petitione monstravit, quod ipse, et nobilis vir Antonius eius frater per plures annos per Parisium de Lodrono illicitum detentorem et occupatorem fuerint indebite et violenter spoliati confallonia vallis Randenae, de qua ipsi et eorum progenitores per praedecessores nostros episcopos tridentinos alias sunt legitime investiti, supplicans nobis humiliter, quatenus ipsos ad possessionem dictae confalloniae restituere, et reponere dignaremur. Nos igitur visis literis et iuribus dictorum Vinciguerrae et Antonii fratrum super huiusmodi confalloneria coram nobis productis et ostensis, attendentes etiam petitionem praedicti Vinciguerrae Comitis fore iustam et consonam rationi, ipsos ad possessionem dictae confallonariae reponimus, et restituimus per praesentes. Committentes tibi quatenus praefatos fratres de Arco seu eorum procuratorem nomine ipsorum in dictae confallonariae, iuriumque ipsius tenutam, et corporalem possessionem ponas, et inducas, faciendo ipsis de iuribus, proventibus, et honorantiis praedictae confallonariae integre responderi: salvo tamen iure nostro, et ecclesiae nostrae tridentinae et alterius cuiuscumque. In quorum fidem et testimonium praesentes nostras literas iussimus sigilli nostri appensione roborari. Datum in castro nostro Stenici, 2 die mensis septembris anno Domini 1425 etc.

61. Veronae, 1433 die 21 augusti Dos dominae Franciscae filiae quondam domini Nicolai Pellegrini de Verona, et

uxoris domini Comitis Francisci filii domini Antonii ab Arco. In Christi nomine amen. Anno nativitatis eiusdem 1433, indictione 11, die veneris

21 mensis augusti Veronae in contrata s. Firmi maioris Veronae in domo nobilium virorum Federici, et Iacobi fratrum quondam domini Corradi de Cavallis de sancto Firmo praedicto, et habitationis et residentiae infrascriptae dominae Isabettae de Pellegrinis, in sala terrena penes Athesim: praesentibus ipso Federico de Cavallis, et prudentibus viris ser Nicola quondam Hieronymi de Bonaveriis, Troilo quondam domini Dulceti de Dulzanis ambobus de s. Firmo maiori Veronae, et Bartholomaeo quondam Roffini a Campanea de Falsurgo Veronae, Ioanne notario quondam Paganini de Zerba de s. Eufemia Veronae rogato una cum me notario infrascripto de iis publicum conficere instrumentum, Pauloandrea a Seta quondam Bartholomaei de Dionisiis de s. Vitale Veronae testibus rogatis ad haec, et pro idoneis et notis adhibitis.

Nobilis et magnificus vir Comes Franciscus de Arco filius magnifici et potentis viri domini Antonii Comitis de Arco114 procurator legitimus constitutus ad recipiendum dotem infrascriptam, et faciendum donationem propter nuptias, et ad alia, prout de ipsa procura constat publicum instrumentum scriptum sub signo, et nomine Carachristi notarii quondam domini Antonii de Pegolotis de Arco anno, et indictione instantibus, die et mense in eo contentis, et prout etiam ipse Carachristus ibidem dixit, et affirmavit, pro se et suo proprio nomine, et procuratorio nomine dicti sui patris nomine dotis nobilis et honestae dominae Franciscae ipsius Comitis Francisci sponsae, et uxoris, et

114 Dominus Antonius filius quondam domini Antonii de Arco uxorem habuit Angelam Nogarolam.:

[Filii]: Galeatius, Feranciscus Philippa quae fuit uxor Balthassaris de Tono.

Page 74: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

74

filiae quondam Nicolai de Pelegrinis de s. Benedicto Veronae, praesente ibidem, instante, et requirente, et acceptante ipsa domina Francisca, contentus et confessus fuit et stetit se pro se, et dicto procuratorio nomine habuisse et recepisse cum effectu ab eadem domina Francisca 2000 ducatos boni auri, et iusti ponderis, computatis et compensatis in praesenti confessione dotis constitutae mille ducatis auri ibidem datis et traditis in pecunia in acentis ducatorum et florenorum boni auri et iusti ponderis, et saculis monetarum argentearum prout tantam ducatorum et florenorum ac monetarum dictus Comes Franciscus pro se, et dicto nomine praesente ibidem, requirente et acceptante dicta domina Francisca, contentus et confessus fuit et stetit esse quantitatem, et computatis etiam et compensatis omnibus, et quibuscumque denariorum et aliarum rerum quantitate sibi dotis, traditis, et numeratis per ipsam dominam Franciscam, sive dictam dominam Isabetham eius matrem, aut alium, sive ab ea pro eis, et earum nominibus: de qua quidem dote, sive de quibus 2000 ducatis auri constitutis ut supra, 610 auri ducati pervenerunt ad manus ipsius dominae Franciscae ex deposito facto penes Iacobum campsorem de Pompeio quondam domini Pompei de Insulo infra Veronam per sapientem et egregium legum doctorem dominum Madium quondam domini Ioannis de Madiis de s. Eufemia Veronae de precio unius decimae octavae partis pro indiviso Campi martii magni Veronae venditae pro solvendo eidem dominae Franciscae per nobilem et honestam dominam Isabetam matrem ipsius dominae Franciscae, et filiam quondam domini Petri Caroli de Venetiis, et uxorem quondam domini Nicolae de Pelegrinis de s. Benedicto Veronae, habitatorem Veronae in contrata s. Firmi maioris Veronae, prout de praedictis constat publico instrumento rogato per me Antonium notarium infrascriptum anno et indictione instantibus, die et mense in eis contentis: et 1000 ducatis auri de praedictis pervenerunt ad manus ipsius dominae Franciscae ex Legato 4000 ducatorum auri sibi relictorum in valore tot possessionum per Andream de Pelegrinis fratrem ipsius dominae Franciscae et filium quondam domini Nicolai115 de Pelegrinis in suo nuncupativo testamento, cum condictione et gravamine, quod si dicta domina Francisca unquam decederet absque filiis, et descendentibus legitimis et naturalibus, dictum Legatum devenerit libere in dominam Caterinam sororem ipsorum Andreae, et Franciscae et suos filios et descendentes. Et si ipsa domina Cattarina decederet absque filiis et descendentibus, quod tunc dictum Legatum dictarum possessionum, ipsa etiam Francisca discedente absque filiis et descendentibus, vendatur, et precium dispensetur, et distribuatur amore Dei, ut in testamento ipsius Andreae scripto per Baptistam notarium quondam Bartholamaei de Cendratis de Clavica Veronae plenius continetur etc. * sequitur ratificatio praecedentium, cum assecuratione dotis super bonis omnibus Comitis Francisci et eius patris Comitis Antonii: et quia dictus Comes Franciscus minor erat 25 annis, maior tamen 21, iuramentum praestitit pro praemissorum observatione, tandem concluditur:

Christi atque Matris gloriosissimae Virginis Mariae, totiusque coelestis curiae nominibus in vocatis per me Antonium notarium infrascriptum, non tamen animo novandi matrimonium inter ipsos infrascritos iugales, seu novum matrimonium contrahendi, sed potius animo adhaerendi matrimonio alias inter ipsos iugales contracto et facto, interrogata fuit dicta domina Francisca per me Antonium notarium infrascriptum per verba de praesenti, si sibi placebat, et volebat dictum dominum Comitem Franciscum de Arco ibidem praesentem, et in eum consentiebat tanquam in suum sèponsum et legitimum maritum: quae respondit dicens: sic volo; et vice versa

115 Dominus Nicolaus de Pelegrinis de Verona, cuius uxor Isabetha filia domini Petri Caruli de

Venetiis: [Filii]:ç Andreas, Francisca, Caterina.

Page 75: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

75

interrogatus fuit dictus Comes Franciscus per me iam dictum Antonium notarium infrascriptum per verba de praesenti, si sibi placebat, et volebat dictam dominam Franciscam ibidem praesentem, et in eam consentiebat tanquam in suam sponsam et legitimam uxorem, qui respondit dicens, sic volo. Et sic factis dictis interrogationibus, et debitis subsecutis responsionibus dictus Comes Franciscus dictam dominam Franciscam eius uxorem ibidem incontinenti in annulari digito suae manus dexterae cum uno annulo auri, quem in suis manibus habebat, affectu uxorio, et in signum matrimonii desponsavit etc.

Ego Antonius de Toni de Cavaiono filius magistri Ognabeni notarii de Roariis de Arsio de s. Matteo Veronae publicus imperiali authoritate notarius praedictis omnibus interfui.

Ego Augustinus de Languardis filius quondam magistri Marci de omnibus Sanctis Veronae publicus imperiali authoritate notarius, officialis et scriba ad officium Registri communis Veronae etc.

Ego Iacobus filius spectabilis legum doctoris domini Nicolai de Florinis de s. Michaele ad portas Veronae publicus imperiali authoritate notarius et iudex ordinarius, ac officialis ad officium Registri communis Veronae, deputatus etc.

62. Tridenti, 1433 die 4 octobris Privilegium Sigismundi imperatoris domino Antonio filio quondam domini Antonii

ab Arco datum. Sigismundus Dei gratia Romanorum imperator semper augustus, ac Hungariae,

Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae etc. rex ad perpetuam memoriam. Notum facimus tenore praesentium universis. Imperatoriae maiestatis dignitas tunc dignis attollitur laudibus, et summis praeconiis exaltatur, dum subditos suos dextera suae liberalitatis remunerat, ipsisque suae clementiae antidotum gratiosius exhibet et impendit. Sane accedens nostrae maiestatis praesentiam spectabilis ac nobilis Antonius de Arco Comes Arci noster, et imperii sacri fidelis dilectus, nobis exhibuit quaedam privilegia progenitoribus suis a divis praedecessoribus nostris Romanorum imperatoribus et regibus super Comitatu suo, ac nonnullis castris, bonis, et iurisdictionibus data et concessa, supplicavitque maiestati nostrae, ut eadem privilegia, Comitatum de Arco, castra, iurisdictiones, et bona sibi et haeredibus suis legitimis confirmare, ac ipsos de eisdem authoritate caesarea investire gratiosius dignaremur. Nos vero considerantes summam fidem, quam progenitores sui Sacro Imperio hactenus exhibuerunt, suae quoque constantiae circumspectam industriam, ac caetera merita sua: iccirco non per errorem aut improvide, sed animo deliberato, sano principum, comitum, et fidelium nostrorum accedente consilio, et de certa nostra scientia, praefato Antonio, et haeredibus suis legitimis praefata privilegia omnia in omnibus suis punctis, sententiis, Comitatum de Arco, et caetera castra et dominia, quae possidet, iura, libertates, exemptiones, gratias confirmamus, ratificamus, de novo concedimus, et roboramus, eosdemque Antonium et haeredes suos de praefato Comitatu, et universis pertinentiis suis, quibuscumque nominibus censeantur, ac generaliter et integraliter de iurisdictione ac districtu, mero mixtoque imperio, rimaniis, bannis, theloneis, ripaticis, et omni publica functione totius curtis, et territorii castri Arci, burgi et villae de Turbulis, castri Drenae, Castellini, et castri Restorii, et omnium aliorum locorum, quae tenent ac possident ad praesens, et omnium habitantium in praedictis terris et locis, recepto a nobis Francisco de Arco filio praefati Antonii fidelitatis debito iuramento, quantum de iure possumus gratiosius investimus. Nulli ergo omino hominum liceat hanc nostrae confirmationis, ratificationis,

Page 76: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

76

de novo concessionis, et investiturae paginam infringere, aut ei quovis ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, nostram et Imperii Sacri indignationem gravissimam, et poenam 50 marcarum auri puri totiens quotiens contrafactum fuerit ipso facto se noverit incursurum, cuius medietatem imperialis fisci seu aerarii nostri, reliquam vero partem iniuriam passorum usibus decernimus applicari. Praesentium sub nostrae imperialis maiestatis sigillo testimonio literarum. Datum Tridenti anno Domini 1433, die 4 mensis octobris, regnorum nostrorum anno Hungariae etc, 47, Romanorum 23, Boemiae 14, imperii vero primo. etc.

Ad mandatum domini imperatoris Caspar Slittk miles et cancellarius. 63. Mediolani, 1439 die 24 decembris Philippus Maria Dux Mediolani iurisdictionem Bissoni, et Rumenenghi dominis

Vinciguerare, et Antonio Comitibus Arci elargitur. Philippus Maria Anglus Dux Mediolani etc. Papiae, Angleriaeque Comes, ac

Ianuae dominus. Attendentes qua promptitudine, quo animi fervore spectabiles amici nostri optimi dominus Vinciguerra miles, et Antonius fratres Arci Comites pro nobis et Statu nostro contra hostes venetos guerram ingressi sunt, facultates, loca, et personas ipsas discriminibus infinitis exponendo, nullisque parcendo laboribus ac expensis: attendenets etiam gravia damna et incommoda, quae, ut ex guerris aliquando evenit, perpessi fuerunt, decrevimus erga eos aliquam gratitudinem et liberalitatem ostendere, quo intelligant laudabiles operationes suas, ac eorum merita aliqua ex parte recognosci, et ad melius agendum incendantur. Harum igitur serie ex certa scientia, motuque nostro proprio ac de plenitudine potestatis titulo purae, merae, ac irrevocabilis donationis inter vivos damus, concedimus, et largimur, ac omni via, modo, et forma, quibus melius, validius, et efficacius possumus, pleno iure transferimus dictis domino Vinciguerrae et Antonio fratribus Comitibus pro se haeredibusque suis, ac successoribus, et quibus dederint, castra sive loca Rumenenghi districtus sive diocesis civitatis nostrae Cremonae, et Bissoni Comitatus nostri Papiae cum omnibus ipsorum castrorum et locorum villis, territoriis, possessionibus, domibus, vineis, campis, buschis, molendinis, aquis, aquaeductibus, utilitatibus, commoditatibus et pertinentiis suis quibuscumque, intra suos confines contentis: ita ut praedicti dominus Vinciguerra et Antonius donatarii, suique haeredes ac successores, et quibus dederint ut supra, possint ac valeant, ac sibi liceat amodo in antea praedicta castra et loca Rumenenghi ac Bissoni, dictaque bona et iura habere, tenere ac possidere, et quasi, ac eis libere frui et gaudere, ac de ipsis disponere, et facere pro libito voluntatis sine nostra, haeredumque et successorum nostrorum contradictione, et prout nos sive camera nostra ante praesentem donationem poteramus et potuissemus. Dantes, cedentes, et transferentes dictis domino Vinciguerrae et Antonio donatariis omnia iura, omnesque actiones et rationes utiles et directas, reales et personales, hypothecarias atque mixtas nobis et camerae nostrae competentes et competituras in praedictis castris, locis, bonis, et iuribus, ac eorum praetextu et occasione: facientes et constituentes ipsos dominum Vinciguerram, et Antonium fratres in praedictis et occasione praedictorum procuratores in rem suam, et ipsos in omnibus et per omnia ponentes in nostrum et camerae nostrae locum, ius, et statum: ita et totaliter, quod sibi liceat et licitum sit etiam propria authoritate docta bona apprehendere, et apprehensa retinere sine alicuius iudicis authoritate, licentia, vel praecepto. Quam quidem donationem, concessionem, et omnia suprascripta eo acto et expresse declarato fecimus, ut nullo modo nos aut nostri successores de et pro evictione superius

Page 77: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

77

donatorum vel alicuius partis eorum teneamur, vel teneri, et obligati esse intelligamur, nisi pro nobis dato et facto nostro tantum. Quod datum et factum intelligatur, si de praedictis castris, locis, bonis, et iuribus alicui fecissemus donationem, venditionem, obligationem, vel aliud aliquid, propter quod de facto nostro donatio praedicta in totum vel pro parte impediretur, vel aliter effectum sortiri non posset. Promittentes nihilominus eam donationem nullo unquam tempore revocare, infringere, vel annullare, sed eam perpetuo ratam, gratam, et firmam habere ac tenere, et ei nullo modo contrafacere, nec venire; quinimo defendere, et authorizare ab omni persona comuni vel coll.o sub obligatione et hypotheca omnium nostrorum et camerae nostare bonorum praesentium et futurorum. Supplentes eisdem potestate, scientia, et motu proprio omnibus et singulis defectibus tam insinuationis et cuiusvis solemnitatis, quam alterius cuiuscumque formae, quae dici vel allegari posset in hac donatione nostra intervenire debuisse. Declaramus tamen intentionis nostrae esse, quod in praesenti donatione nostra resevata semper sint pro nobis et camera nostra gabella salis, a qua neminem reservari volumus, ac datia mercantiae, et ferraritiae, quae non sunt propria dictorum locorum, sed ad civitates, in quibus incantantur, spectant et pertinent. Et similiter reservatum sit datium gualdorum, quae omnia exerceri et exigi debeant pro camera nostra in dictis locis illis modo et forma, quibus praesentialiter exiguntur et exercentur. Declaramus etiam et decernimus, quod ipsis domino Vinciguerrae et Antonio fratribus suisque ut supra, praedicta concessio et donatio facta esse intelligatur et sit cum ista conditione, quod si et quandocumque decreverimus sibi aliter vel alibi dare, et concedere aequivalentem intratam, teneantur et debeant praesenti donationi renuntiare, et voluntati nostrae penitus consentire. Denique vero mandamus magistris intratarum nostrarum tam ordinariarum, quam extraordinariarum, ac negotiorum gestori possessionum nostrarum, caeterisque omnibus officialibus nostris, ad quos spectat, et spectare poterit, quatenus hanc nostram donationem firmiter observantes, et facientes observari, praedictos dominum Vinciguerram et Antonium fratres, sive legitimam personam pro eis quandocumque fuerint requisiti, ponant et inducant, positosque manuteneant in et ad possessionem dictorum castrorum, locorum, bonorum, et iurium donatorum secundum tenorem et formam praesentis nostrae donationis sub poena nostro arbitrio auferenda. In quorum testimonium praesentes fieri iussimus, et registrari, nostrique sigilli, ac corniolae nostrae secretae munimine roborari. Datum Mediolani die 24 decembris 1439, tertia indictione.

Lanzalottus Urbanus

64. Mediolani, 1441 die 14 februarii Litterae eiusdem Ducis Mediolani super differentia reddituum Bissoni, ubi apparet

de captura Comitis Francisci. Spectabilis amice nostre carissime. Piget nos differentiae, quam inter vos, dominum

Vinciguerram fratrem, et filios vestros esse scribitis occasione introituum et reddituum possessionis Bissoni: et quamquam optaremus continuo rem vobis omnibus gratam et accomodam efficere, et quae communem in honorem redundaret: non videtur tamen ut iis simus, qui compartitionem hanc inter vos faciamus, quoniam et aliae nos excelsiores curae tenent, et minus dignum est ut alium quaeratis, aliudve medium, a quo res vestrae componantur. Pro filio autem vestro Francisco116, quem dicitis a spectabili Taliano

116 *apparet hic fuisse scriptum domino Antonio de Arco.

Page 78: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

78

Furlano domum inermem et spoliatum fuisse missum, et sibi nolle satisfieri pro tempore, quo Venetiis captivus fuit, quamquam capitula nobiscum habeat Talianus idem, quod de socialibus suis nos impedire nequaquam debeamus: in commendationem tamen et favorem suum scribimus, sibi dolentes, quod Franciscus ipse taliter pertractetur, quem et probitatis, et devotionis erga nos suae respectu diligimus. De pace vero, si quam fieri conclusionem obtinget, vestri memores erimus, et vestras res in numero nostrarum esse docebimus, sicuti bene sunt quidem. Datum Mediolani die 14 februarii 1441.

Filippus Maria Angelus Dux Mediolani etc. Papiae, Angleriaeque Comes, et Ianuae dominus.

65. Arci, 1444 die 29 septembris Elogium117 domini Vinciguerrae filii quondam Antonii Comitis Arci. In Christi nomine amen. Anno eiusdem 1444, indictione 7, die martis penultimo

mensis septembris in burgo Arci diocesis tridentinae, in domo habitationis infrascripti magnifici domini Vinciguerrae sita in contrata Stranforii prope dossum Castri Arci, in camera cubiculari: praesentibus magnifico et potente domino domino Antonio Comite Arci fratre infrascripti domini Vinciguerrae testatoris etc., Iachelino118 eius filio naturali, magistro Gavardino ciroicho quondam expertissimi artium medicinae doctoris magistri Maffei de Garignano Riperiae brixiensis habitatore suprascripti burgi Arci, domino presbitero Georgio quondam domini Ferderici mareschalchi de Obenndorf diocesis augustensis capellano suprascriptorum dominorum Arci, venerabili presbitero Albertino quondam domini presbiteri Clereghini archipresbitero plebis Arci, Paulino notario quondam ser Antonii dicti Stopini de suprascripto burgo Arci, Ioanne filio Dominici Bonorae de villa Colognae plebatus Theni habitatore suprascripti burgi Arci, Ioanne quondam Guidotti de Bulbeno vallis Iuricariarum habitatore suprascripti burgi Arci, Francisco quondam ser Petri a Furno de villa Canipae plebatus Arci, Iacobo quondam Avantii de villa Saoni suprascriptae vallis Iudicariarum habitatore in dicto burgo Arci, Asiato quondam Martini Asiati de Leudro nato et habitatore in dicto burgo Arci, Nicolao dicto Fragiorgio quondam... de Steminiato habitatore dicti burgi Arci, ser Aldrighetto quondam Alberti de villa Nomexini plebis Gardumi diocesis tridentinae familiare ac canipario infrascripti domini testatoris, Antonio aurifabro quondam Ioannis Lucae de Fanzinis de Tridento habitatore suprascripti burgi Arci, Alexio quondam magistri Bartholamaei de Bononia olim civis Tridenti habitatore suprascripti burgi Arci, magistro Antonio carpentario quondam magistri Nicolae Madurelli de plebe Lomassi vallis Iuricariarum et diocesis suprascriptae tridentinae olim iam diu habitatore suprascripti burgi Arci, et aliis quampluribus ibidem astantibus, et audientibus omnia et singula infrascripta.

Ibique magnificus et potens miles et dominus dominus Vinciguerra Comes Arci etc. quondam magnifici et potentis militis et domini domini Antonii olim Comitis et domini Arci, licet in infirmitate gravatus, et iacens in lecto, tamen mente et intellectu satis bene sanus et vigens, et ore proprio loquens, coram omnibus suprascriptis taliter dixit, et locutus ac promulgavit. Ego volo aptare negotia mea.

In primis quidem lego, quod salarietur unus bonus et idoneus, ac honestae vitae sacerdos pro ducatis 50 in anno, qui semper et continue celebret officium divinum, et oret pro anima mea et meorum praedecessorum.

117 *idest testamentum. 118 Iachelinus filius natutalis domini Antonii de Arco.

Page 79: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

79

Item lego in subsidium hospitalis burgi Arci et pauperum ibi venientium medium plaustrum vini, et galletas X, quorum bladorum annuatim pro anima mea et meorum praedecessorum.

Item lego Blanchinae consorti meae hic praesenti pro dotibus suis 2000 ducatorum aut plus prout fuerunt et apparebit. Item lego suprascripate meae consorti domum in qua habitat; item vineas de Vargnano, ac vineas de Lumego; item lego quod habeat tantum de possessionibus Ultrasarcae, quod possit tenere duos famulos, duas ancillas sive foeminas, ac duos boves et duas vaccas. Item lego sibi medietatem frugum, videlicet baldorum castri Spinedi, quae ibidem sunt de duobus annis.

Item lego Catherinae filiae meae legitimae et naturali 3000 ducatorum sibi dandorum pro dotibus suis si liberabitur et nupserit. Item lego suprascriptae filiae meae medietatem denariorum affictus Bissoni, et mutae burgi Arci.

Item lego Ioannae119 hic praesenti braidam superiorem et inferiorem et vineam de Romarzolo; item domos istas hic cum omnibus bonis et massariciis in eis existentibus, et cum ortibus circumstantibus. Item viridarium cum columbaria; item prata de via Pizola; item medietatem frugum sive bladorum duorum annorum, quae sunt in castro Spinedi.

Item lego Alvixiae filiae meae omnes meos boves et vaccas, exceptis illis, quae sunt Blondinae; item medietatem denariorum affictus Bissoni, et medietatem mutae burgi Arci.

Item lego Francisco filio meo naturali pro suis laboribus pro tempore quo mihi servivit, campos meos a Ziroldae, et vineas a Credatio, et usque ad valorem 400 ducatorum.

Item lego Nicolao de Foroiulii familiari meo pro suis laboribus pro tempore quo mihi servivit, illas duas possessiones, vel petias terrae in pertinentiis ultra Sarcam, quas sibi iam diu assignavi intra suos confines.

Item lego Nicolao quondam Gulielmini nepoti meo pro suis laboribus pro tempore quo mihi servivit, domum de canipa, quam sibi diu assignavi et dedi.

Item lego Gasparino familiari meo de Lundo pro suis laboribus ducatos 50 aut tantum de bonis meis.

Item lego Galeaz nepoti meo de bonis meis libras 50 bonae monetae. Item lego Francisco nepoti meo medietatem castri Arci, et medietatem burgi,

videlicet partem meam cum omnibus aliis meis decimis, et feudis, videlicet in casu, quo vellet assumere Alvixiam filiam meam pro uno ex filiis suis, et in casu quo mitatt etiam omnia suprascripta legata executioni; et in casu quo non, tunc lego omnia mea bona ecclesiae s. Vigilii de Tridento, et hanc volo esse ultimam meam violuntatem.

Ego Carachristus filius quondam ser Antonii notarii de Pegolotis de Arco imperiali authoritate notarius hiis omnibus et singulis suprascriptis praesens fui, et ea omnia audivi, et rogatus scripsi.

66. Arci, 1447 die 27 aprilis Elogium120 domini Antonii filii quondam Antonii Comitis Arci. In Christi nomine amen. Anno eiusdem Domini 1447, indictione X, die iovis 27

mensis aprilis in burgo Arci diocesis tridentinae, in domo et habitatione infrascripti magnifici domini testatoris sita ad platheam dicti burgi, in et super camera, quae vocatur caminum: praesentibus egregio viro magistro Alvisio physico quondam Pasquetini de

119 Ioanna filia. 120 Testamentum.

Page 80: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

80

Capellinis de terra Salodii Riperiae brixiensis cive et habitatore civitatis Tridenti, domino presbitero Georgio quondam domini Tilmani marscalchi de Hobendorf diocesis augustensis capellano praesente infrascripti testatoris, magistro Madexino ceroico quondam magistri Pedroti de Madice habitatore dicti burgi Arci, magistro Gavardino ceorico quondam sapientissimi artium medicinae doctoris magistri Maphei de Garignano, Riperiae brixiensis habitatore dicti burgi Arci, Iacobo notario quondam ser Floriani notarii de Ruffalcatiis de dicto burgo Arci, Christoforo quondam Franceschini dicti Taccagnini de Drena capitaneo sive negotiorum gestore infrascripti domini testatoris, magistro Ioanne Sartore quondam Antonii de villa Varani plebis Gardumi, ac suprascriptae diocesis tridentinae habitatore dicti Burgi Arci, Bertolino quondam presbiteri Iacobi de Facinis de Mantua nato, et habitatore in dicto burgo Arci, Antonio Marcello filio mei Carachristi notarii, Ioanne Possento quondam Nicolini cerdonis de suprascripto burgo Arci, ac Zenone eius filio, Ioanne dicto Malsona filio domini Bertholdi quondam ser Ioannis Gulielmi de Stranforio de dicto burgo Arci, Valentino quondam Antonii Maroxii de villa Vignolae plebatus Arci, ser Aldrighetto quondam Berti de villa Nomexini plebis Gardumi ac suprascriptae diocesis tridentinae canipario praedicti domini testatoris infrascripti, Federico quondam Iacobi dicti Brentegane de villa... plebis Bletii Iudicariarum, ac Andreolo notario quondam ser Philippi notarii de Montagna habitatore dicti burgi Arci testibus et aliis ad hoc rogatis, et specialiter rogatis.

Ibique magnificus et potens dominus dominus Antonius Comes Arci etc. quondam piae memoriae magnifici militis et domini domini Antonii senioris Comitis Arci etc. per Dei gratiam sanus mente, et intellectu, ac recte loquens, corpore tamen languens, et in et super lecto iacens, considerans humanam vitam esse fragilem et caducam, et timens propter infirmitatem sibi incombentem ne ab intestato decederet, cupiensque pro anima sua, et suorum mortuorum praedecessorum providere, et ordinare, ac etiam eandem animam suam exonerare a pluribus debitis, et per ipsum debendis, et nolens quod post eius mortem de bonis suis aliqua inter eius haeredes et successores oriatur discordia, suorum bonorum et rerum omnium per hoc praesens et nuncupativum testamentum sine scriptis talem dispositionem facere procuravit, et ordinavit; mandans mihi Carachristo notario infrascripto ore suo proprio, ut publicae personae, quod taliter scribere et notare debeam praesentibus suprascriptis testibus prout infra, videlicet:

In primis quidem iussit, voluit et legavit quod teneretur et inveniretur unus bonus et idoneus sacerdos per suos haeredes infrascriptos, qui semper et quotidie dum sit personaliter celebret et oret pro anima sua et suorum mortuorum praedecessorum, cui pro eius salario dentur 50 ducati, aut tantum aequivalens singulo anno, prout etiam legavit et ordinavit piae memoriae magnificus dominus Vinciguerra eius frater in sua ultima voluntate.

Item iussit et ordinavit, quod pro ut legavit etiam praefatus eius frater illa vestis panni aurei, qui fuit quondam ipsius sui fratris, debeat dari, et dispensari, ut de ipsa fiat una planeda, quae stet et operetur in ecclesia plebis s. Mariae de Arco.

Item iussit et ordinavit, quod de una sua clamyde veluti bruni fiat una altera pleneda, quae operetur quando celebratur in capella castri Arci.

Item iussit et legavit fratri Thomae de Placentia suo confessori ducatos 8 qui sibi debeant dari, ut habeat causam semper orandi pro anima sua, et suorum mortuorum praedecessorum.

Item iussit et legavit Helisabeth eius domini concubinae pro laboribus suis, et pro bona deportatione, quam fecit semper et habuit circa eius personam, unam

Page 81: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

81

possessionem valoris 200 ducatorum, ultra ea quae sibi iam dedit. Item legavit suprascriptae Elisabeth iure legati unum pratum, quod dicitur pratum del Arciprenedo prope viam communem, per quam itur ad s. Caterinam, et ad campaneam burgi Arci. Item legavit suprascriptae Elisabeth iure legati unum lectum fulcitum, videlicet super quo Iachelinus eius filius naturalis.

Item dixit, iussit, et voluit, quod ipse suprascriptus Iachelinus eius filius sit, et esse debeat liber et absolutus integraliter a quacumque ratione reddenda per ipsum de omnibus et singulis bonis, et denariis suis, quos ipse Iachelinus hactenus habuisset, et administrasset, et ad eius manus pervenissent.

Item iussit, dixit, et mandavit, quod Franciscus, Ioannes, et Iacobus fratres et filii quondam ser Ioannis Guaitarini de Turbulis sint et esse debeant plene et integraliter liberi et absoluti a quacumque ratione per ipsos, aut alterum ipsorum reddenda de omnibus et singulis bonis et denariis, ac rebus suis, quae et qui pervenissent hactenus ad eorum manus in gubernando, et administrando ea sua bona, praecipue spectantia, et quae spectaverunt eius castro Drenae, sive alio quovis modo, et quod non cogantur per eius haeredes et successores ad aliquam rationem de ipsis reddenda.

Item iussit et legavit magnificae et honestissimae suae filiae legitimae et naturali dominae Caterinae nubili iure institutionis ducatos 1000 auri sibi dandos in dotem, et dotis nomine quando nupserit, cum consilio tamen magnificorum fratrum suorum Comitis Francisci et Comitis Galeatii, et in ipsis mille ducatis eam sibi haeredem instituit, et eam voluit: volens et mandans tamen, ipsam esse tacitam, et contentam de tota sua haereditate, et quod ipsa de ea amplius aliquid petere non possit, nec valeat ultra ipsos 1000 ducatos.

Item iussit et legavit Tomasio et Nicolao fratribus paternis tantum, et eius filiis naturalibus iure legati et eo modo, quo melius de iure fieri potest et potuit ducatos 500 aut valorem eorum.

Item iussit et legavit dominae Dorotheae eius filiae naturali, et uxoris nobilis viri domini Georgii de Visintayner de Valle Annaniae pro dotibus suis, quas sibi promisit tempore contracti matrimonii inter ipsum dominum Georgium, et ipsam dominam Dorotheam, et quas... sibi dedit, aut solvit ducatos 200.

Item legavit Gasparino quondam... de Lundo eius familiari pro laboribus suis, videlicet pro tempore quo sibi servivit ac promeruit ducatos 25.

Item legavit pro anima sua Iacobae et Basinae quondam magistri Dominici de Gardumo olim habitat. suprascripti burgi Arci ducatos 10 et quia etiam diu sibi servivit in domo sua, et circa negotia sua.

Item iussit et ordinavit, quod dominus Ioannes Hieronymus de Pontenico de Cremona diu eius Vicarius et servitor sit cum tota eius familia recommendatus praedictis suis filiis Comiti Francisco et Comiti Galeatio, et quod fiant iura sua secundum suos libros, et sibi satisfiat de eo, quod habere debet.

Item iussit, quod dominus presbyter Antonius de Cremona Beneficiatus in plebe s. Mariae de Arco sit et esse debeat recommandatus praedictis suis legitimis Comiti Francisco, et Comiti Galeatio, et eum bene tractare debeant, et velint.

Item iussit et odinavit, quod Bartolamaeus de Meza Mosca cum filiis suis sit et esse debeat absolutus a quibuscumque et de omnibus et singulis, in quibus sibi aliquo modo, sive aliaua causa hactenus obligatus fuisset.

Item iussit et ordinavit quod fierent rationes Osbaldi sui familiaris de tempore quo sibi servivit, et quod plene sibi satisfiat per eius haeredes.

Page 82: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

82

In omnibus autem suis bonis mobilibus, et immobilibus, iuribus, et actionibus, ubicumque sint et reperiri possint, suos haeredes universales instituit, et esse voluit aequalibus portionibus Comitem Franciscum et Comitem Galeatium eius filios legitimos et naturales. Et hanc dixit velle esse suam ultimam voluntatem, et ultimum testamentum, quam quidem valere dixit et voluit iure testamenti, et si iure testamenti non valeret, voluit valere iure codicilli, et si iure codicilli non valeret, voluit valere saltem iure donationis causa mortis, vel alterius cuiuscumque ultimae voluntatis, quo melius de iure valere, et tenere possit et debeat.

Ego Carachristus filius quondam ser Antonii notarii de Pegolotis de Arco imperiali authoritate notarius publicus hiis omnibus et singulis praesens fui, et ea omnia audivi, et rogatus scripsi.

67. Bulzani, 1447 die tertiadecima iunii. Investitura Georgii episcopi tridentini facta Comitibus Francisco et Galeatio de

Arco. Nos Georgius Dei gratia episcopus tridentinus notum facimus tenore praesentium

quibus expedit universis, quod libenter precibus illis annuimus, quarum ex auditione noster et eccesiae tridentinae honor, reverentia, et utilitas procurantur, et subditi nostri et ecclesiae nostrae circa iura, quae per se aut suos progenitores ab ecclesia et praedecessoribus nostris suis obtinuerunt meritis, prout ratio suadet, et iustitia exigit, merito conservantur: per hoc enim favores et gratiae dominorum ad subditos foventur, et subditi ad impendendam fidelitatem et obedientiam suis debitam dominis fortius animantur. Hinc est, quod constitutus coram nobis magnificus fidelis noster dilectus Franciscus Comes Arci nobis humiliter supplicavit ut ipsum pro se, et tamquam seniore suae progeniei, nec non vice te nomine Galeatii de Arco fratris sui de infrascriptis bonis feudalibus eis de iure spectantibus, quae ipsi, et eorum progenitores a praedecessoribus nostris ecclesiae nostrae tridentinae episcopis hactenus tenuerunt et recognoverunt in feudum, quamvis de aliquibus illorum feudorum, prout literae ipsorum antiquae referut per quondam magnificos et potentes dominos della Scalla minus iuste, et quarum per tyrannidem privati et spoliati fuerunt, gratiose dignaremur investire:

Primo121 videlicet de omnibus eorum iuribus, decimis, et iuribus decimandi, ac affictibus, proventibus, et honorantiis cuiuscumque conditionis et manierei existant positis et existentibus Ripae, Theni, Vallis Leudri et Tiganlis, nec non in Iudicariis citra et ultra Duronum, videlicet in Blecio, Lomasso, Banallo, Randena, Thiono, et Bono, ac in Nacho et Gardumo nostrae tridentinae diocesis, quae dicebatur decima Castellini.

Item de rivatico terrae Ripae, quod exigitur a forensibus conducentibus venalia ad ipsam terram Ripae per lacum Gardae.

Item de francatione seu libertate portus de Turbulis secundum bonam et antiquam consuetudinem, ita quod conditionari non possit per homines nostros de terra Ripae, sed quod mercimonia cuiuscumque conditionis existant, discargari et exportari valeant de Turbulis per quoslibet mercatores sine ullo impedimento, et gravamine aliquo, dumodo solvant mutam dominorum de Arco, quae illic exigi et persolvi consuevit pro introitu et exitu portus praedicti.

Item de parte pischeriae fluminis Sarcae prope Turbulas spectante olim ecclesiae nostrae tridentinae.

121 * Enumeratio feudorum, ubi nulla amplius de castro Arci, et eius districtu occurrit mentio.

Page 83: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

83

Item de confalloneria vallis Randenae, quae spectat dictis dominis de Arco, et quam ipsi, prout ipsorum privilegia canunt, multis annis possederunt pacifice et quiete.

Item de decima in Condino Vallis Boni, quam progenitores dictorum dominorum prout eorum privilegia antiqua narrant, tenuerunt et possiderunt, quam nunc nobiles de Lodrono per iniuriam et contra omne ius dictorum Comitum de Arco, ut ipsi de Arco asserunt, tenent et occupant. Nos supplicationibus dicti Francisci favorabiliter inclinati, eundem coram nobis flexis genibus constitutum ac devote petentem, et recipientem pro se et fratre suo praedicto Galeatio, et eorum haeredibus legitimis masculis dumtaxat in perpetuum ex eis descendentibus, de eisdem suprascriptis feudis, et generaliter de omnibus aliis tectis, et antiquis feudis, quae ipsi et eorum progenitores habuerunt et tenuerunt, et possiderunt, et quae ipsi adhuc tenent, habent, et possident in feudum ab ecclesia nostra tridentina, et de quibus alias legitime investiti sunt, pro nobis et successoribus nostris, ac ecclesia nostra tridentina per manus nostras122 solemnem stipulationem investivimus, et per praesentes investimus ad habendum, tenendum, possidendum, et utifruendum cum omnibus iuribus et honorantiis ipsis bonis feudalibus quovis modo spectantibus et pertinentibus, secundum bonas et antiquas consuetudines hactenus introductas. Salvo tamen iure nostro, ecclesiae nostrae tridentinae, ac omnium aliarum personarum. Ex adverso praedictus Comes Franciscus pro se et fratre suo praedicto solemniter promisit, et tactis corporaliter Sacrosanctis Evangelicis Scripturis iuravit, quod ipsi amodo nobis, ecclesiae nostrae tridentinae et successoribus nostris fideles erunt vassalli, nosque, ecclesiam nostram, et successores nostros in iuribus, honore, persona, et rebus totis viribus conservabunt, manutenenbunt, tuebuntur, et fideliter obsevabunt, nec aliquid per se aut alios verbo aut facto qualitercumque directe aut indirecte, palam aut occulte tractabunt, machinabuntur, consulent aut facient, quod veniret aut cederet in nostrum, ecclesiae nostrae et successorum nostrorum damnum, dedecus, contumeliam, aut offensam. Quinimo, si quem aut quos hoc vel aliquid horum facere aut tractare congnoverint, quantocitius poterint nobis, aut successoribus pro tempore existentibus revelabunt, et totis viribus se nobis adversantibus opponent: et generaliter puram et meram fidelitatem, quam quilibet fidelis vassallus domino suo tenetur, et debet, nobis impartientur, facient, et ostendent. In quorum omnium testimonium sigillum nostrum praesentibus est appensum. Datum in oppido nostro Bolzani tertiadecima die mensis iunii, anno Domini 1447, praesentibus ibidem venerabile et egregio, ac nobilibus viris Ioanne Sulzbade in decretis licentiato, decano et canonico ecclesiae nostrae tridentinae nostro cancellario, Ioanne de Castrobarco de Castro Novo, Dagone Fuchs, et multis aliis fide dignis testibus.

68. Tridenti in castro Boni Consilii, 1452 die 23 octobris. Investitura Georgii episcopi tridentini concessa domino Comiti de Arco filio

quondam domini Antonii de bonis dominorum de Seiano. Nos Georgius Dei gratia episcopus tridentinus notum facimus tenore praesentium,

quibus expedit universis, quod nos attendentes fidelia obsequia, quibus nobis, et ecclesiae nostrae tridentinae magnificus fidelis noster dilectus Franciscus Comes Arci plurimum complacuit, ac in futurum magis aucto fidelitatis studio deservire intendit, eidem dignae gratitudinis vicem impendere cupientes, intelligentesque, quod quondam nobiles de Seiano olim subditi et feudatarii ecclesiae nostrae praedictae machinaverunt et tractatus fecerunt, et inierunt, ac tandem rebellionem commiserunt contra

122 * in textu nostrae.

Page 84: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

84

praedecessoers nostros, et contra ecclesiam nostram tridentinam, prout clare constat publico instrumento scripto manu Tebaldi quondam domini Friderici de Arco publici imperiali authoritate notarii, ut constat etiam per licentiam datam per quondam reverendissimum dominum episcopum Eganum nostrum praedecessorem ipsis dominis de Arco, et consulibus ibidem in destruendo dictum castrum propter rebellionem ut supra, de qua licentia extat publicum instrumentum scriptum manu Azolini notarii sacri Palatii. Et attendentes quod praedictus Franciscus Comes Arci et sui praedecessores fuerunt et steterunt, et hodie de praesenti sunt et stant in quieta et pacifica possessione nemine contradicente persona infrascripturarum rerum et bonorum per 10, 20, 40, 50 et 100 annos, et per tantum temporis spatium, cuius initii memoria non extat in contrarium: ac etiam principaliter attendentes, quod praedicti nobiles de Seiano, neque aliquis eorum nomine a nobis123, nec a pluribus et pluribus antecessoribus nostris canonice institutis aliquam unquam acceperunt, nec habuerunt investituram temporibus debitis secundum formam iuris de praedictis et infrascriptis rebus et bonis feudalibus, quapropter ad ecclesiam nostram merito et de iure devoluta sunt; eapropter cognito quod praedicta seu infrascripta bona de iure devoluta sit nobis et ecclesiae nostrae, et cognita pariter et intellecta obedientia et fidelitate praedictorum dominorum de Arco, et intendentes praedictis dominis de Arco gratiam nostram cum augmento retributionis impendere, eundem Franciscum Comitem Arci de Doso et castellania de Seiano positis ultra Sarcam cum omnibus et singulis iuribus, iurisdictionibus, decimis, pascuis, affictibus, allodiis, honorantiis et praeeminentiis tam per dictos de Arco emptis quam etiam non emptis, sed quomodocumque vel qualicumque acquisitis cuiuscumque generis existant spectantibus et pertinentibus olim dictis nobilibus de Seiano, et ad castrum seu Dossum de Seiano quoquomodo, et prout praedicti quondam nobiles de Seiano eadem a praedecessoribus nostris, et ab ecclesia nostra tridentina in feudum habuerunt et tenuerunt, et ad nostros praedecessores et ecclesiam nostram praefatam, propter praedictam inobedientiam et rebellionem ipsorum quondam nobilium de Seiano, et aliis rationibus iustis, et legitimis de causis devoluta existunt: praedictus Franciscus de Arco pro se et haeredibus suis legitimis masculis duntaxat in perpetuum ex eo descendentibus de gratia speciali investimus et infeudamus iure nobilis, directi, et antiqui feudi de omnibus rebus et bonis suprascriptis etc. ad habendum, tenendum, et possidendum, et quicquid sibi Francisco et eius haeredibus deinceps placuerit perpetuo faciendum, prout iuris est feudorum et ecclesiae nostrae praedictae. Salvo quoque iure nostro, ecclesiae nostrae tridentinae, ac omnium aliarum personarum. Confirmantes quoque ipsi Comiti Francisco et haeredibus suis masculis in perpetuum descendentibus, et de novo concedentes decimam villae de Vezano, decimam vallis Cavedeni, decimam villae de Dro, et decimam Arci cum iure decimandi, et aliis pertinentiis prius emptos a dominabus, videlicet a domina Francisca quondam dominae Otellae de Mezasomis de Tridento et uxoris quondam domini Benedicti de Seiano: et a domina Iacoba filia et

123 Stirps de Seiano non fuit omnino deleta: sed duo infantes dati fuerunt in castrum Barcum, et Avii.

*Albertus de Seiano florebat anno 1200, filium habuit Odolricum, qui vivebat anno 1225 cum uxore sua domina Pasqualina filia quondam domini Pasqualis filii quondam Odolrici de Otone Richo: hoc eodem anno 1225 florebat etiam Enricus de Seiano, vel Selano, quod idem est (Anno 1211 in quodam instrumento originali nominatur dominus Enricus filius quondam domini Gisloudi de Selano, et in alio eiusdem anni nominatur Odelricus, et Enricus fratres de Selano). Anno 1290 floruit dominus Petrus de Seianio (In quodam instrumento de anno 1281 dicitur dominus Petrus filius quondam domini Alberti de Seyano). Anno 1225 (vide supra N. 23) florebat dominus Odelricus de Seyano archidiaconus ecclesiae tridentinae; erat canonicus anno 1210: Anno 1329 floruit dominus Iohannes quondam domini Petri de Seyano, et Benedictus eius frater.

Page 85: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

85

haerede quondam dominae Margaretae dictae Grettae olim filia etiam dictae dominae Otellae, et uxoris quondam domini Ioannis de Seiano, et filiae etiam quondam dicti domini Ioannis olim fratris praedicti quondam domini Benedicti: et a domina Agnete filia quondam domini Aldrighetti de Dosso Maiori, uxoris quondam domini Seiani de Seiano, prout constat publico instrumento scripto Tridenti manu Zucholini de Thenno124 publici imperiali authoritate notarii et subscriptum manu Petri notarii sacri palatii filii quondam magistri Petri physici de Tridento prout investiturae factae et concessae per reverendos dominos dominum Nicolaum, et successive dominum Albertum praedecesores nostros clare sonant, in quibus dominum Nicolaum, et dominum Ioannem de Arco investiverunt. Nos autem ad maius robur in hac nostra suprascripta concessione nova et concedendo dedimus, et de abundanti gratia volumus et concedimus, ut omne ius, quod nobis, ecclesiaeque nostrae de praesenti quomodolibet pertineret aut competeret, ex certa nostra scientia in ipsum Comitem Franciscum et suos haeredes transfundimus, ita quod ipsi omnia illa allegare et producere possint et valeant, quae nos pro nobis et ecclesia nostra quoquo modo pro valetudine et robore huius nostrae concessionis et investiturae allegare possemus aut uti. Ex adverso praedictus Comes Franciscus de Arco tactis corporaliter Evangelicis Scripturis iuravit, quod ipse amodo nobis et successoribus nostris fidelis erit vassallus, nosque, ecclesiam nostram, ac successoers nostros in iuribus, honore, persona et rebus totis viribus conservabit, manutenebit, tuebitur, et fideliter observabit, et generaliter omnem puram et meram fidelitatem nobis debet, et tenetur. In quorum omnium testimonium sigillum nostrum praesentibus est appensum. Datum Tridenti in castro nostro Boni Consilii 23 die mensis octobris anno Domini 1452125.

=========================================================== In foliolo insertum inter paginas manuscriptas 84-85 extant notitiae sequentes:

In documento 1434, die 17 novembris nominatur Azo quondam Antonii et Albertus quondam Nicolai nobiles de Saiano, qui pro summa ducatorum 735 auri emerunt a Venetis decimas villae Pilcanti in Valle Lagarina.

In documento donationis castri Boni Consilii de anno 1277 dominus Thomasius de Seiano. [filius]: Gisloudus de Selano ante annum 1200: [filii]: Odelricus 1211), Albertus de Seyano, Enricus seu Enrigetus.

Albertus de Seyano126: [filii]: Petrus, Odolricus127 Petrus, Odolricus: [fillii]: Ioannes, Sejanus, Benedictus Benedictus: [filius]: Albertus128 Albertus: [filii]: Nicolaus, Antonius Nicolaus: [filius]: Albertus Antonius: [filius]: Azo

***

124 * de Thuyeno. 125 NB. Hoc eodem anno 1452 Tridenti in acstro Boni Consilii die 23 octobris dominus Georgius

episcopus tridentinus ad instantiam dominorum Comitum Francisci et Galeacii fratrum de Arco citat dominos Georgium, et Petrum fratres de Lodrono eius Vicarios, et capitaneos in Iudicaria, quia non permittebant dictos Comites Arci gaudere quibusdam decimis in Iudicaria, et de quibus erant a tridentina ecclesia investiti.

126 * Hic fratrem habuit nomine Enrigetum, ut ex documento anni 1213, in quo ambo nominantur. 127 * Et hic uxorem habuit Pasqualinam filiam Pasqualis filii Odolrici de Otone Richo. 128 *hic uxorem habuit Elisabetam filiam ser Nicolai de Plicanto (sic), quae anno 1363 tamquam

tutrix duorum suorum filiorum pupillorum de eorum feudis investitruram accepit a domino Alberto episcopo tridentino.

Page 86: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

86

An. 1303 floruit dominus Perzevalus de Seiano, quo teste domina Sophia uxor quondam domini Petri de Seiano civis Tridenti tanquam tuttrx filii sui Benedicti filii et heredis pro tertia parte quondam dicti domini Petri, et dominus Franciscus quondam domini Zambonini iudicis de Tridento tanquam tutor suorum nepotum Ioannis et Seiani filiorum et heredum pro aliis partibus egerunt coram domino Simone dicto de Gardulis Vicario in Curia tridentina pro domino Fratre Philippo episcopo tridentino egerunt pro extinctione debitorum praedicti domini Petri etc.

Igitur Petrus de Seiano, qui dicto anno iam obierat duas habuisse videtur uxores; prima quae fuerit soror praedicti domini Francisci ex qua genuit Ioannem, et Seianum; secunda suprascripta Sophia, ex qua Benedictus.

Itaque ex documento 1281 Albertus de Seyano, filium habuit Petrum; Petrus Ioannem, Seianum, Benedictum.

In documento 1205 pag. 155 huius manuscripti nominantur domini Albertus, Odoricus, et Endrighetus de Selano.

In documento anni 1184 nominatur Gisloldus de Sellano. In documento anni 1159 habentur Bebulcus, Conradus de Scillano.

==============================================================

69. In Nova Civitate129, 1453 die 10 martii. Privilegium Friderici III imperatoris concessum dominis Comitibus Francisco et

Galleatio fratribus de Arco130. Fridricus divina favente clementia Romanorum imperator semper augustus,

Austriae, Styriae, Carinthiae, et Corniolae Dux, Comes in Habsburg, Tiroli, Ferreti, et in Kiburg, marchio Burgoviae, et Landgravius Alsatiae ad perpetuam rei memoriam notum facimus tenore praesentium universis. Imperatoriae maiestatis dignitas tunc dignis attollitur laudibus, ac summis praeconiis exaltatur dum subiectos dextera suae liberalitatis remunerat, ipsisque suae clementiae antidotum gratiosius exhibet ac impendit. Sane cum magnificus et nobilis Franciscus Comes Arci noster et imperii sacri fidelis dilectus per procuratorem suum, videlicet honorabilem Georgium Mareschalch archipresbyterum collegiatae ecclesiae sanctae Mariae in Arco nostrum et imperii sacri fidelem dilectum ad hoc authoritate procuratorii ei concessi plenum madatum habentem, celsitudini nostrae humili cum instantia supplicaverit, quatenus eidem Francisco et suo fratri nobili Galleatio similiter Comiti Arci, et eorum haeredibus legitimis omnia et singula privilegia progenitoribus suis, et per eos ipsis a divis praedecessoribus nostris Romanorum imperatoribus et regibus super Comitatu suo, ac nonnullis castris, bonis, ac iurisdictionibus data et concessa, ac Comitatum de Arco cum pertinentiis suis, castrum de Penede, castrum Drenae; item castrum Spinedi, item castrum Restorii, et castrum Castellini cum eorum singulis pertinentiis, iurisdictionibusque, et bona confirmare, ac ipsos de eisdem authoritate caesarea investire gratiosius dignaremur: Nos vero considerantes summam fidem, quam progenitores eorumdem Comitum de Arco sacro imperio hactenus exhibuerunt, suae quoque constantiae circumspectam industriam, habentes nihilominus benignum respectum ad multiplicia merita grata fidelitatis, quibus praedicti Franciscus et Galleatius nobis et sacro imperio exhibuerunt, quotidie exhibent, et in antea ferventius exhibere poterunt in futurum: iccirco animo deliberato, sanoque

129 *Neustadt. 130 Comes Galleatius uxorem habuit Ioannam Aldobrandinam comitissam Sanctae Florae in Tuscia,

cuius insignia erant Leonis rubri, et aquilae rubrae medietatem in aureo clypeo.

Page 87: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

87

principum, Comitum, et fidelium nostrorum et imperii sacri fidelium accedente consilio, et de certa nostra scientia praedicto Francisco et Galleatio ac eorum haeredibus praedicta privilegia omnia in omnibus suis punctis, sententiis, ac Comitatum de Arco ac caetera castra et dominia, quae possident, iura, libertates, exemptiones et gratias confirmamus, ratificamus, de novo concedimus, et roboramus, eosdemque Franciscum et Galleatium et haeredes suos de praedicto Comitatu et universis pertinentiis suis, quibuscumque nominibus censeantur, ac generaliter et integraliter de iurisdictione ac districtu, mero mixtoque imperio, rimaniis, bannis, theoloneis, ripaticis, et omnia publica functione totius curtis et territorii castri Arci, Burgi, et villae de Turbulis, castrorum Drenae et Castellini, et Spinedi, et Restrorii, ac Penedae, et omnium aliorum locorum, quae rire tenent et possident ad praesens, et omnium habitantium in praedictis terris, recepto tamen prius a suprascripto Georgio nomine procuratorio in animas praedictorum Comitum Francisci et Galleatii fidelitatis et obedientiae debito et consueto in manibus nostris praestito iuramento, quantum de iure possumus, investivimus, et tenore praesentium investimus, et eadem conferimus a nobis et sacri Romanorum imperio habenda et possidenda perpetuo. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc nostrae confirmitationis, ratificationis, de novo concessionis et investiturae paginam infringere, aut ei quovis ausu temerario contraire; si quis autem hoc attentare praesumpserit, nostram et imperii sacri indignationem gravissimam, et poenam 50 marcharum auri puri totiens quotiens contrafactum fuerit, ipso facto se noverit incursurum: cuius medietatem imperialis fisci seu aerarii nostri, reliquam vero partem iniuriam passsorum usibus decernimus applicandam. Praesentium sub nostrae imperialis maiestatis sigilli testimonio literarum. Datum in Nova Civitate die 10 mensis martii anno Domini 1453, regni nostri anno 13°, imperii vero primo.

Ad mandatum domini imperatoris dominus Sigismundus de Spaur Referendarius clericus Meltzlr etc. 70. Tridenti in castro Boni Consilii, 1456 die 6 februarii Investitura Georgii episcopi tridentini facta Comiti Francisco de Arco, in qua

apparet Comiets Arci esse vassallos, et subditos131 Sacri Romani Imperii. Nos Georgius Dei gratia episcopus tridentinus. Recognoscimus per praesentes,

quod coram nobis comparuit honorabilis devotus noster dilectus Beoxius archipresbyter ecclesiae collegiatae Beatae Mariae Virginis in Arco procurator, et procuratorio nomine magnifici fidelis nostri dilecti Francisci Comitis Arci ad infrascripta specialiter ab eo constitutus et deputatus, de cuius procurationis mandato nobis per literas patentes sigillo dicti Comitis Francisci sigillatas et roboratas plena fides extitit, facta in eum qui sequitur modum, dicens et proponens: quod licet dictus Franciscus et sui progenitores castra, videlicet Restorii et Spinedi, sita et iacentia in terra ac dominia ecclesiae nostrae tridentinae hactenus a sacro Romanorum imperio in feudum habuerint, et recognoverint tanquam ii, qui aliud nesciverint132: praefatus tamen Franciscus nunc certis rationibus et iuribus sit instructus, quod petendo investituras de dictis castris ab ipso sacro Romanorum imperio errare potuit, cum omnes decimas ipsis castris spectantes alias a nobis, et ecclesia nostra tridentina in feudum habeat et teneat, et in petendo investituram a nobis de dictis castris negligentiam commisit: praememoratus quoque Franciscus huiusmodi negligentiam purgare volens: archipresbyter praedictus procurator et

131 *utique arcenses contra ius et fas a subiectione tridentinae ecclesiae arcesnem districtum

turbidissimis operibus subtraxere. 132 *num vere sciverint, testantur praecedentes investiturae ab episcopis tridentinis datae.

Page 88: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

88

procuratorio nomine ipsius Francisci nobis humiliter et flexis genibus supplicavit, quatenus ipsum Franciscum Comitem Arci, eiusque haeredes legitimos ex eo descendentes de dictis castris, Restorio videlicet, et Spinedo, et eorum pertinentiis, in quantum etiam ex quacumque causa ad nos et ecclesiam nostram essent devoluta, de novo et gratiose investire dignaremur, salvis tamen iuribus, et honoribus, quibus ut Comes Arci et vassallus sacro Romanorum imperio est obligatus. Nos attendentes supplicationem ipsius fore iustam, volentes quoque praedictum Comitem Franciscum gratia speciali prosequi, praenominatum Beoxium procuratorem dicti Comitis Francisci coram nobis flexis genibus constitutum, et humiliter petentem, pro se et suis haeredibus legitimis ex eo descendentibus, et masculis duntaxat, de parte et rata ipsum Comitem Franciscum in dictis castris tangentibus cum omnibus ipsorum iuribus, honoribus, et pertinentiis dictis castris spectantibus et pertinentibus per manus nostrae capiti eius impositionem gratiose, et de novo investivimus, ac per praesentes investimus, salvis tamen iuribus imperii sacri, nostris et ecclesiae nostrae, ac omnium aliarum personarum. Ex adverso praelibatus presbyter Beoxius procuratorio nomine dicti Comitis Francisci secundum tenorem mandati traditi, quod ipse Comes Franciscus, ac sui haeredes legitimi, nobis et ecclesiae nostrae, ac successoribus nostris erit fidelis et abediens vassallus, bonum et utilitatem nostram, et ecclesiae nostrae pro posse procurabit, malum quoque et incommodum nostrum et ecclesiae nostrae, ac nostrorum successorum evitabit, neque erit in consilio ubi malum et damnum nostrum, ecclesiae nostrae, ac succesorum nostrorum tractabitur, sed quam statim intellexerit nobis per se aut suum nuntium fidelem quantocitius fieri potest intimabit: feuda quoque occultata, quae nobis et ecclesiae nostrae spectant, si ita scit, aut sciverit, nobis, et successoribus nostris revellare et propallare: dicta quoque castra ad omnem nostram necessitatem, ecclesiae nostrae, et successorum nostrorum aperta tenere, nos et nostros quos ad hoc deputaverimus, ad ea intromitetre, ibi stare, exire, et reddire permittere, nostris tamen expensis, ac dolo, et fraude remotis, ac omnia et singula facere et adimplere, quae in sacramento fidelitatis sunt descripta, et quae vassallus domino suo facere debet et tenetur. In cuius rei testimomium sigillum nostrum maius praesentibus est appensum. Datum Tridenti in castro nostro Boni Consilii 6 die mensis februarii anno Domini 1456.

71. Arci, 1482 die 20 maii Elogium133 Comitis Francisci filii quondam domini Antonii de Arco, ubi legitur

fundatio coenobii Sanctae Mariae Gratiarum. In Christi nomine . Amen. Anno Domini 1482, indictione 15, die lunae 20 mensis

maii in burgo Arci diocesis tridentinae, in contrata platheae publicae in pallatio infrascripti magnifici et generosi domini testatoris, in eius camera cubiculari, in qua solitus est tempestate dormire: praesentibus religioso domino Fratre Lodovico Brugnolo de Mantua, et venerabili Fratre Blasio de Morsis de Verona eius socio ambobus Ordinis Minorum de Observantia, ac reverendo domino Paulo Fassolo de burgo sancti Domnini archipersbytero collegiatae ecclesiae s. Mariae de Arco, atque venerabili domino presbytero Antonio de Rupere de Godio canonico dictae ecclesiae, nec non celeberrimo artium et medicinae doctore domino magistro Vincentio de Ceronibus habitatore Arci suprascripti, et Ioanne della Betta notario de Arco suprascripto, et magistro Bernardino notario de Ioannonis de Vigo habitatore Arci suprascripti, atque etiam magnifico et

133 Testamentum. - Obiit Comes Franciscus ultimo die maii 1482.

Page 89: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

89

elegantissimo iuris utriusque consulto domino Iusto de Iustis de Verona testibus vocatis, et adhibitis, et ore proprio infrascripti magnifici domini testatoris rogatis in testes etc.

Ibique magnificus et generosus dominus dominus Franciscus134 Comes ac dominus Arci tridentinae diocesis, ac totius eius Comitatus et iurisdictionis filius quondam legitimus et naturalis magnifici et generosi domini Antonii Comitis, et domini Arci, per Dei omnipotentis gratiam sanus mente et sensu, licet corporis aegritudine ad praesens gravatus: considerans naturae humanae periculum et fragilitatem labendi more aquae fluentis, et nolens ab intestato decedere, ne post eius mortem aliqua de suis bonis quaestio oriantur, suarum rerum, bonorumque omnium dispositionem et ordinationem per praesens suum testamentum nuncupativum sine scriptis facere procuravit, et ordinavit in hunc modum.

Et primo animam suam quando de hoc saeculo emigrari contigerit, Altissimo Deo nostro commendavit: corpus vero suum quando vitam cum morte commutare contigerit, iussit honorifice sepeliri in sepulcro suo, in quo caetera corpora suorum praedecessorum sepulta iacent135.

Item legavit, quod infrascripti sui haeredes celebrari faciant septimum, trigesimum, et anniversarium ipsius domini testatoris iuxta modum et consuetudinem Domus Arci in talibus observandam.

Item legavit, et voluit, quod infrascripti sui haeredes universales curent, et cum effectu faciant, quod monasterium136 et ecclesia s. Mariae de Gratia Comitatus Arci praedicti perveniat ad suum debitum finem, et complementum, prout ipse magnificus dominus testator in eius vita disposuerat: ita quod possit habitari per fratres religiosos, ut forma similis negotii et operis requirit. Item legavit et iussit, quod infrascripti sui haeredes universales emant dicto monasterio, et ecclesiae praedictae tria plodia terrae apud ipsum monasterium, videlicet duo a parte anteriori pro cimiterio ipsius ecclesiae faciendo, reliquum autem plodium a parte posteriori dicti monasterii pro maiori largitudine zardini, seu viridarii dicti monasterii. Item legavit et voluit, quod infrascripti sui haeredes universales faciant, et curent cum effectu, quod habeant Bullam papalem, cuius vigore habeant tenutam dicti monasterii et ecclesiae, et in ipsa ecclesia possit celebrari divinum officium semper et in perpetuum hac lege, et conditione, quod omnes et singuli Religiosi, qui pro tempore mansionem habebunt in dicto monasterio, et divinum officium celebrabunt in suprascripta ecclesia habeant in commemorationem in suis orationibus animam praedicti magnifici domini testatoris.

Item legavit et voluit, quod infrascripti sui haeredes teneant, et alimentent Pacificam eius domini testatoris filiam naturalem usquequo ipsa pervenerit ad aetatem annorum XVIII, et postea eam maritent, et nubant, et pro dotibus suis dent eidem Pacificae filiae ducatos 200 auri, sub hac tamen conditione, quod ipsa vitam honestam et pudicam servet usquequo nupta fuerit, et si aliter ipsa filia sua fecerit, dos ei constituatur arbitrio dictorum haeredum praedicti magnifici domini testatoris.

134 Franciscus filius quondam domini Antonii uxorem habuit Franciscam Pellegrinam de Verona:

[filii]: Andreas (uxor Barbara Martinengo), Camillus, Odoricus (uxores Caecilia Gonzaga et Susanna Collalta).

135 Sepulchra dominorum Comitum Arci, erant in sacello Beatae Mariae de Arco antequam restauraretur templum, ubi nunc est ara sanctissimi Rosarii, et extra hostium cryptae sancti Michaelis sub quibusdam fornicibus.

136 Fundatio, et institutio coenobii s. Mariae Gratiarum reverendorum Patrum Minorum observantiae s. Francisci inter Arcum, Thenium (sic), et Ripam.

Page 90: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

90

Item Comiti Galeatio impio137 et ingrato fratri suo filio quondam praefati magnifici domini Comitis Antonii, cum hoc sit, quod iam pluribus annis propter crudeles eius cogitationes, nefariosque reatus et tractatus contra se fratrem, filiorumque suorum sanguinem conspiratos in carcere detentum intra arcem Arci habuit, et iustissimis de causis habet, fraterna quadam pietate impulsus, quam ille semper crudeliter violavit, et reverentia Dei ductus, ut remittens inimico magis et ipse dignus sit remissione apud Deum, reliquit, voluit, et mandavit praedictus magnificus dominus testator per infrascriptos suos haeredes reddi et donare libertatem, quam nullum maius munus homini tribui posse videtur in terris, relaxando eum ex carcere: in quem etiam pietatis quamquam immerite fines extendens, voluit et statuit eosdem haeredes suos ut toto eius vitae tempore ei realiter subministrent et solvant annuatim ducatos 200 pro alimentis: et quandocumque dictus Comes Galeatius per ultimam voluntatem testari voluerit, facultatem habeat disponendi et reliquendi ducatos 1000, quos post mortem eius praedicti haeredes teneantur dare et persolvere in quamcumque personam et causam ille reliquerit et mandaverit. Et haec dictus dominus magnificus Comes Franciscus testator fieri, et esse voluit sub iis modis et conditionibus, videlicet quod ipse Comes Galleatius faciat infrascriptis haeredibus praedicti domini testatoris, et haeredibus ipsorum haeredum plenariam finem et remissionem, et omnimodam renuntiationem quorumcumque bonorum, fructuum, iurium, et actionum, quae qualitercumque, et quomodocumque olim sibi spectasse, et in futurum spectare ad se posse pretenderet. Item quod solemniter promittat et caveat dictis haeredibus testamentariis, quod post libertatem redditam numquam machinabitur quomodolibet conspirationem aliquam contra haeredes et bona ipsius testatoris, nec se ullo tempore personaliter proximabit confinibus Arci praedicti et cuicumque alii castro et loco iurisdictionis suae ad centum milliaria. Item quod pro observatione praedictorum idem Comes Galleatius provideat, et realiter exhibeat eisdem haeredibus domini testatoris idoneam et dignam fideiussionem, sive satisfactionem, quae exigibilis sut usque ad quantitatem 25.000, videlicet vigintiquinque millium ducatorum auri, ad quorum penam cadat, et ipso facto cecidisse intelligat absque ulla exceptione, quotiescumque in aliquo praenotatorum capitulorum contrafecisse ei contigerit: quam quidem satisfactionem et cautionem si dictus Comes Galleatius dare recusaverit, vel non potuerit, quia non invenerit, qui eum fore extraneo fidelem cum fratri, et sanguini proprio tam immaniter extiterit infidelis, tunc et eo casu ipse testator liberavit, ordinavit, et liberos esse voluit praedictos haeredes suos ab obligationibus suprascriptis libertatis illi restituendae, et annuae praestationis ducatorum 200, et hoc ne crudeliora in futurum facinora cogitare, et perpetrare possit; quia bene cognovit illum numquam poenituisse immanissimi animi, et propositi sui, cuius rei occasione ipse testator in eo casu solum voluit, et gravavit haeredes suos suprascriptos, quatenus ipsi Comiti Galleatio teneantur, et obligati sint in dicta arce Arci exhibendo plusculum libertatis, quam in diem praesentem habuerit, praestare bonam societatem, alimentaque tam victus, quam vestitus honesta et condecentia donec, et quousque vixerit, reservareque et manutenere facultatem, et liberum arbitrium testandi, et disponendi in ultimo mortis articulo de praedicta quantitate 1000 ducatorum, ad quorum solutionem gravavit haeredes suos sub obligatione animarum, et bonorum suorum.

Item Comiti Camillo138 reprobo et rebelli filio ipsius magnfiici domini Comitis Francisci testatoris idem testator legavit, et reliquit ducatos 5000 dandos et

137 Dominus Comes Galeatius rebellis post fratris obitum im carcere periit. 138 Dominus Camillus rebellis ut plurimum vitam egit Ripae, et reliquit quasdam decimas in

territorio Ripae fratribus Conventualibus s. Francisci seu eorum monasterio extra Ripam.

Page 91: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

91

consignandos ei in tot fundis et possessionibus, vel tot aliis bonis immobilibus aequivalentibus, quae recipere teneatur in quibuscumque locis intra centum milliaria dare et consignare visum et placidum fuerit infrascriptis haeredibus suis: volens et mandans eum tacitum et contentum fore de omni eo, quod tam debito naturae, quam alio quocumque iure vel causa de bonis ipsius testatoris et Comitis Galleatii antescripti patrui suis facinorosa crudelitate tibi simillimi, ad se spectare quomodocumque praetenderit. Item quod idoneam et sufficientem securitatem et fideiussionem praestet, et praestare obligatus sit dictis haeredibus ipsius testatoris, se numquam personaliter praesentaturum prope confinia Arci praedicti et quorumcumque locorum iurisdictionis suae ad 30 milliaria. Similiter quod nec per se, haerdesque suos, nec per alium qualitercumque sine ulla temporis praefinitione movebit litem, quaestionem, controversiamque aliquam contra voluntatem ultimam dicti testatoris, et quod nullo tempore machinabitur, neque machinationis alicuius particeps fiet contra bona, haeredesque ipsos, etiam haeredes haeredum praedicti magnifici domini testatoris. Si in aliquo autem praedictorum capitulorum dictus Comes Camillus ullo tempore contrafecisse repertus fuerit, nec stare huic ultimae voluntati sub modis et conditionibus praescriptis contentus fuerit, ipse testator ex nunc prout ex tunc, et ex tunc prout ex nunc cum privavit, et exhaereditavit in dictis 5000 ducatorum et ab omnibus aliis suis bonis mobilibus et immobiliobus, iuribus, et actionibus generis cuiuscumque, et praedicta omnia idem testator ordinavit, voluit et mandavit agnoscendo pietatem propriam, non tribuendo iuxta merita imparissimi139 filii, qui nec filius dici, nec ulla in parte haberi debuit, cum semper patris nomen crudeliter deformaverit, nec reverentiae, aut mandatis eius fuerit obtemperans: quia etiam (quo nihil crudelius dici aut excogitari potest) incendia perpetravit in suos, agrosque immaniter depopulatus, de parricidio non solum cogitaverit, sed conspirationem inivit, aliisque pluribus gravissimis et nefariis reatibus obnoxius fuit: ex quibus meritus est non solum bonorum, sed cuiuscumque gratiae paternae exhaeres fieri, omnibus humanis et divinis legibus id permittentibus, et suadentibus.

In omnibus autem suis bonis mobilibus, et immobilibus, titulis, honoribus, et iurisdictionibus, iuribus et actionibus tam praesentibus quam futuris ubicumque sint, et reperiri possint, haeredes suos universales sibi instituit, et esse voluit magnificum et generosum dominum Andream, et magnificum et generosum dominum Odoricum fratres Comites de Arco filios suos legitimos et naturales aequis portionibus. Et hanc esse voluit suma ultimam voluntatem, seu ultimum testamentum, quam et quod valere voluit iure testamenti etc. iuxta consuetas formulas.

Ego Bartholamaeus quondam ser Iacobi notarii de Ruffalcatis de suprascripto burgo Arci publicus imperiali authoritate notarius praedictis omnibus etc.

72. Tridenti in castro Boni Consilii, 1489 die 24 augusti. Diploma Udalrici episcopi tridentini pro divisione bonorum Comitum Andreae et

Odorici filiorum quondam domini Francisci de Arco.

139 *forte impiissimi.

Page 92: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

92

Udalricus140 Dei gratia episcopus tridentinus. Notum facimus per praesentes, quod cum inter magnificos et procerosos141 fideles nostros dilectos Andream et Odoricum fratres Comites Arci occasione dividendorum inter se bonorum haereditario iure sibi spectantium ortae sint dicordiae et differentiae, super quibus ut easdem, tanquam feudi dominus, sopiremus, et concordiam inter eosdem faceremus ab eisdem fratribus crebrius requisiti, tandem per caesaream maiestatem commissione nobis facta, praefatos fratres ad nos evocavimus, qui eandem litem seu differentiam libero arbitrio ad manus nostras remiserunt: promittentes ratum et gratum habere quicquid occasione huiusmodi divisionis inter eos per nos arbitratum foret, et in nullo contravenire, nec contradicere velle. Qua promissione facta, et sufficienti consilio sapientum nostrorum desuper habito, commissione imperiali freti ad infrascriptam devenimus definitionem142: Et primo definivimus, quod in rebus divisis consistat divisio, in rebus vero non divisis fiat divisio, ita tamen, ut merum et mixtum imperium, et iursidictio non sit divisa, et regimen eorum consistat primo anno apud iunioren, secundo apud seniorem Comitem, et regiminis sit unus iudex et officialis, qui amborum voluntate eligatur, et ambobus iuret, et reddet rationem, et unicuique det partem suam: excepto castro Drenae, quod permaneat secundum antiquam consuetudinem hucusque introductam, et ita sit duobus annis; quibus praeteritis si id displicuerit, accedant ad nos, et rem ipsam ulterius meliori modo, facultate nobis in hac parte pertinente, et authoritate imperiali commissa, quae poterimus, et videbitur,determinabimus: reservata tamen facultate nobis declarandi in praemissis, si quid dubii inter partes emerserit. Primus vero annus a calendis septembris anni praesentis incipiet. In quorum omnium fidem et testimonium praesentes literas fieri, sigillique maioris nostri iussimus appensione muniri. Datum Tridenti in arce nostra Boni Consilii die 24 mensis augusti anno Domini 1489.

V. Hildosheimez etc. 73. Ex loco nostro S. Ludovici apud Riperium143, 1490 die 9 maii Litterae Indulgentiarum144 a Generali Patre Fratrum Minorum irrogatae domino

Comiti Andreae filio quondam domini Francisci de Arco, et dominae Barbarae uxori145. Magnifico et generoso domino domino Andreae comiti Arci, et dominae Barbarae

eius uxori, ac filiis et filiabus suis praesentibus et futuris loci nostri s. Mariae Gratiarum in campestribus Arci praenominati procuratoribus, ac Ordinis Seraphici Patris Nostri Francisci devotissimis benefactoribus. Frater Ioannes de Sigestro eiusdem Ordinis Reverendi Patris Generalis in partibus cismontanis quo ad Fratres de Observantia nuncupatos Vicarius Generalis, salutem et pacem in Domino sempiternam. Quamvis ex

140 NB Additum recenti manu: Udalricus Fronspergensis augustanus Udalrici baronis a Fronsperg et

Barbarae Eberardi baronis a Rechberg et haeredis Mindelheimensis filiae filius, Georgique a Fronsperg Carioli V caesaris haerois famae incliti germanus frater, erat canonicus brixinensis cum crearetur in praesulem tridentinum, anno 1486. Loco eius Fridericus III imperator Georgium Baltenstein iuvenem et admodum clarum Maximiliano filio intrudere tentavit, sed lis implicita Udalricum Pontifex Innocentius VIII approbavit, et confirmavit anno 1488, decessit anno 1493. Eugenio Comiti Chieppio ex Arci Comitibus, qui hoc anno 1740 hunc librum legit, has notationes addere placuit.

141 * melius generosos. 142 NB. Magna contentione certatum est inter dominos arcenses Andream et Odoricum super

divisione iurisdictionum, et bonorum, et compositiones, ac arbitramenta sunt facta ab episcopo brixinensi, Aliprando de Clesio, Simone de Thono, ac praecipue ab Udalrico episcopo tridentino commissariis delegatis ab imperatore Maximiliano, eiusque praedecessore Federico.

143 * Dal convento di s. Lodovico presso Revere (MN). 144 *melius Fraternitas spiritualis. 145 Domina Barbara uxor Comitis Andreae erat de Martinenghis de Brixia.

Page 93: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

93

charitatis debito omnibus teneamur, illis tamen longe amplius obligati noscimur, quorum devotionem certis beneficiorum indiciis frequentius experimur. Proinde vere devotionis synceritatem attendens, quam ad nostrum geritis Ordinem, veluti fratrum certa relatione cognovi, dignum putavi ac Divinae acceptabile voluntati, ut ab ipso Ordine praerogativas sentiatis spiritualium gratiarum: verum quia nudi temporalibus bonis charitatis vere subsidiis dignam rependere vicem nequaquam temporaliter valemus, spiritualibus beneficiis compensare plurimum affectamus. Ea propter ego, qui (licet indignus) curam fratrum minorum de Observantia, sororumque s. Clarae de Observantia, ac Tertii Ordinis habeo generalem, vos, et omnes pro quibus intenditis, ad confraternitatem nostram et ad universa et singula nostrae Religionis suffragia in vita recipio pariter et in morte, plenam vobis participationem omnium charismatum et spiritualium bonorum, videlicet Missarum, orationum, suffragiorum, officiorum divinorum, ieiuniorum, abstinentiarum, devotionum et omnium aliorum spiritualium bonorum tenore praesentium liberaliter conferendo, quae per praefatos Ordines operari, et acceptare dignabitur Clementia Salvatoris. Addens insuper de dono et gratia singulari, quod cum divinae placuerit voluntati de exilio instantis miseriae vos vocare, vesterque obitus (annuente Domino) multo tempore differendus, nostro fuerit Capitulo nuntiatus, item volo, ut et pro vobis fiat officium, quod pro fratribus nostris defunctis recitatis ibidem annuenti ex more per totum Ordinem fieri consuevit. Valete in Domino. Ex loco nostro s. Ludovici apud Riperium. Anno Domini 1490, die 9 maii.

Frater Ioannes de Sigestro qui supra, manu propria scrispsit. 74. In Arce Norimbergensi, 1491 die 2 augusti. Diploma Maximiliani imperatoris Comiti Odorico filio quondam Comitis Francisci

donatum Maximilianus divina favente clementia rex romanorum semper augustus,

Hungariae, Dalmatiae, Croatiae etc. rex, Archidux Austriae, Dux Burgundiae, Britanniae, Barbantiae etc. Comes Flandriae, Tyrolis etc. omnibus et singulis haec visuris vel audituris salutem. Cum benemerentium virtutes ac merita regia munificentia honoribus ac praemiis soleat decorare, eorumque praesertim, quos et morum honestas, et probitatae vitae fides atque prudentia dignos ostantat, notum facimus per praesentes, quod nos de fide, probitate, prudentia, ac integritate nobilis ac magnifici viri Odorici Comitis Arci fidelis nostri sincere dilecti plene instructi, ac confidentes, accedentibus etiam maiorum suorum meritis, quos erga nos, illustrissimamque Domum... ac sacrum Romanorum imperium semper fidos, obedientes, promptosque reperimus, ipsum Odoricum consiliarium, et servitorem nostrum... per praesentes retinuimus, et retinemus, et aliorum consiliariorum, ac domesticorum servitorum nostrorum numero et consortio per praesentes aggregamus cum privilegiis, praerogativis, honoribus, ac libertatibus, quibus alii nostri domestici servitores et consiliarii potiuntur, fruuntur, et gaudent. De cuius autem erga nos fide et probitate iuramentum ab eo in manibus nostris accepimus: eapropter dilectis nostris cancellariis, ac caeteris nostris officiariis per praesentes mandamus, quatenus ipsum Odoricum consiliarium nostrum in consiliis nostris sine ulla difficultate recipiant, et admittant, eumque privilegiis, praerogativis, honoribus, et libertatibus, quibus caeteri nostri domestici servitores ac consiliarii uttuntur, fruuntur et gaudent, uti frui, et gaudere sinant atque permittant. In quorum omnium documentum ac testimonium sigillum nostrum his literis apponi iussimus. Datum in arce nostra Norimbergensi secunda augusti anno Domini 1491, regnorum nostrorum Romani sexto, Hungariae vero etc. primo.

Page 94: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

94

75. Allis, 1497 die 16 ianuarii Privilegium Maximiliani imperatoris dominis Andreae et Odorico Comitibus Arci

filiis quondam Comitis Francisci tributum. Maximilianus divina favente clementia Romanorum rex semper augustus, ac

Hungariae, Dalmatiae, Croatiae rex, Archidux Austriae, Dux Burgundiae, Geldriae etc., Comes Flandriae, Tyrolis etc. ad perpetuam rei memoriam. Notum facimus tenore praesentium universis. Imperatoriae maiestatis dignitas tunc dignis attollitur laudibus, et summis praeconiis exaltatur, dum subditos dextera suae liberalitatis remunerat, ipsiusque suae clementiae antidotum gratiosius exhibet et impendit.

Sane cum nobilis Odoricus Comes Arci noster, et imperii sacri fidelis dilectus celsitudini nostrae humili cum instantia supplicaverit, quatenus eidem, et suo fratri seniori Andreae similiter Comiti Arci, et eorum haeredibus legitimis, omnia et singula privilegia progenitoribus suis, et per eos ipsis a divis praedecessoribus nostris Romanorum imperatoribus ac regibus super Comitatu suo, ac nonnullis castris, bonis, ac iurisdictionibus data et concessa, ac Comitatum de Arco cum pertinentiis suis, castrum de Penede, castrum Drenae: item castrum Spinedi146, item castrum Rastorii (sic), et castrum Castellini cum eorum singulis pertinentiis, iurisdictionesque et bona confirmare, ac ipsos de eisdem authoritate caesarea investire gratiosius dignaremur. Nos vero considerantes summam fidem, quam progenitores eorumdem Comitum de Arco sacro imperio hactenus exhibuerunt, suae quoque constantiae circumspectam industriam, habentes nihilominus benignum respectum ad multiplicia grata fidelitatis147, quibus praedicti Andreas et Odoricus nobis, et sacro imperio exhibuerunt, quotidie exhibent, et in antea ferventius exhibere poterunt in futurum: iccirco animo deliberato, sanoque principum, comitum, et fidelium nostrorum et imperii sacri accedente consilio, et de certa nostra scientia, praedictis Andreae, et Odorico, ac eorum haeredibus praefata privilegia omnia in omnibus suis punctis, sententiis, ac Comitatum de Arco, ac caetera castra, et omnia quae possident, iura, libertates, exemptiones, et gratias confirmamus, ratificamus, de novo concedimus, et roboramus, eosdemque Andream et Odoricum, et haeredes suos de praedicto Comitatu, ac universis pertinentiis suis, quibuscumque nominibus censeantur, generaliter et integraliter de iurisdictione et districtu, mero mixtoque imperio, rimaniis, bannis, theoloneis, ripaticis, et omni publica functione totius Curtis et territorii castri Arci, Burgi, et Villae de Turbulis, et castri Drenae, et Castellini, et castri Rastorii, et castrorum Penedae, Drenae, et Spinedi, et omnium aliorum locorum, quae rite tenent et possident ad praesens, et omnium habitantium in praedictis terris et locis, recepto tamen prius fidelitatis et obedientiae debito et consueto in manibus nostris praestito iuramento, quantum de iure possumus investivimus, et tenore praesentium investimus, et eadem conferimus a nobis, et sacro Romanorum imperio habenda et possidenda perpetuo. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc nostrae confirmationis, ratificationis et de novo concessionis et investiturae paginam infringere, aut ei quovis ausu temerario contraire, Si quis autem hoc attentare praesumpserit, nostram et imperii sacri indignitatem gravissimam, ac poenam 50 marcharum auri totiens quotiens contrafactum fuerit ipso facto de noverit incursurum, cuius medietatem imperialis fisci aerarii nostri, reliquam vero partem iniuriam passorum

146 *En iterum tentant filii subtrahere duo castra Spinedi, et Rastorii a iurisdictione ecclesiae

tridentinae, qaue pater eorum ab ipsa ecclesia coactus fuit recognoscere in feudum, ut supra ad annum 1456.

147 *adde: merita, vel servitia.

Page 95: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

95

usibus decernimus applicandam. Praesentium sub nostrae imperialis maiestatis sigilli testimonio literarum. Datum Allis die 16 ianuarii anno salutis 1497, regnorum nostrorum Romani XI, Hungariae VII.

Ad mandatum domini Regis proprium etc. ======================== Ego Ioannes Baptista Francus artium et medicinae doctor Arci omnia privilegia,

diplomata, investituras, testamenta, et alia quaecumque monumenta in praesenti codice comprehensa ab anno 1164 usque ad annum 1497, manu propria exaravi tum ex authenticis tum ab exemplaribus manu egregiorum notariorum domini Francisci Ischiae, domini Simonis Varegnani, et Ambrosii Franci fratris mei Arci descripta, et ab eis ab authographis desumpta, et ad perpetuam rei memoriam requisitus manu mea subscripsi ad laudem omnipotentis Dei, et Beatae Deiparae Virginis, et sigillavi.

Exceptis nonnulis manu fratris mei in hoc eodem libro descriptis etc. Laus Deo. (L.S.) Ego Franciscus filius quondam domini Nicolai Ischia de Arco publicus

imperiali authoritate notarius fateor plurima privilegia, investituras, et alias scripturas ex contentis in praesenti codice ab anno 1164 usque ad annum 1497 ab authenticis mihi ab egregio notario domino Ambrosio Franco exhibitis fideliter descripsisse, et postmodum in hanc librum ab excellenti artium et medicinae doctore domino Ioanne Baptista Franco fideliter desumpta, et in tempora digesta fuisse: et quia cum ipsis authenticis concordia sunt reperta, me in fidem subscripsi, et signo offitii mei solito roboravi.

(S.N.) Ego Simon filius quondam magnifici et excellentis iurisperiti domini Ioannis Baptistae Vargnani de Arco notarii publicus apostolica et caesarea authoritate tabellio plura privilegia etc. fere ut supra in praecedenti etc.

(S.N.) Ego Rudulphus filius quondam egregii domini Lelii Vargnani publicus imperiali authoritate notarius Arci auscultavi requisitus pluribus vicibus scripturas cuiuscumque generis in hoc libro descriptas ab excellentissimo doctore domino Ioanne Baptista Franco cum suis autographis, et quia in omnibus concordia reperta sunt, manu propria subscripsi, et signo meo roboravi.

(S.N.) Ego Ioseph filius quondam egregii domini Bartholomaei Segalae notarii publicus non atntum caesarea, sed etiam pontificia authoritate notarius una cum antescriptis et infrascriptis dominis tabellionibus praesens auscultavi pluribus vicibus privilegia etc. sequitur more solto etc.

(S.N.) Ego Ambrosius Francus filius quondam magnifici domini Ioannis Dominici Franci ab Arco publicus imperiali authoritate notarius fidem facio, et fateor, omnia privilegia, diplomata, testamenta, codicillos, instrumenta dotalia, literas, et alia omnia monumenta ac documenta cuiusvis generis hoc codice comprehensa ab anno 1164 usque ad annum 1497 ab excellentissimo doctore domino Ioanne Baptista Franco fratre meo maxima ex parte, a me etiam aliqua ex parte diligenter et fideliter ab eorum originalibus et authenticis, et a nonnullis exemplaribus manuscriptis ab egregiis et praestantibus tabellionibus domino Francisco Ischia, et Simone Varignano, qui ea pariter ab authenticis desumpserant, ut citius expedirentur, et originalia restitui possent, descripta, et exarata fuisse. Quae omnia facta collatione pluribus vicibus cum authographis concordia reperta sunt. In quorum fidem una cum suprascriptis tabellionibus manu propria subscripsi, et signo meo solito roboravi. Die ultima maii MDXCIII.

Laus Deo Optimo Maximo.

Page 96: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

96

Page 97: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

97

Page 98: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

98

Page 99: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

99

Page 100: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

100

Page 101: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

101

Quae sequuntur (a numero 76) documenta ex Tabulario castri Boni Consilii Tridenti desumpta fuerunt per me Fratrem Iosephum Hippolytum a Pergino.

76. Sanctae Maxentiae, 1198 die 2 novembris. Iuramentum fidelitatis domini Odolrici de Arcu. Anno Domini 1198, indictione 1, die mercurii secundo intrante mense novembri. In

ecclesia s. Masencie de Magnano148, que est sita prope lacum, presentibus domino Turcone decano tridentini chori, Adelpreto de Porta Auriola, et magistro Viviano canonicis tridentine ecclesie, domino Martino archipresbytero Lagarensi149, Balderco et Petro de Malusco iudicibus, domino Peregrino de Beseno, Petarino, Vicomario Rambaldi, Enrico Ottonis grassi, et Moscardo, Peregrino Adhuini, Bozo de Stenego, Alberto eius filio, et Montenario Ottobelli fratre, et domino Odolrico de Vezano, Gutifredo, Dietemario, et Swikerio omnes de Vezano, et Federico filio domini Odolrici suprascripti, et Vezanello de Vezano, et aliis multis.

Ibique Odolricus quondam domini Federici de Arcu filius supra librum ad Sancta Dei Evangelia iuravit fidelitatem domino Conrado Dei gratia tridentine ecclesie episcopo ibi presenti contra omnem hominem, et contra omnes homines, qui sint in toto mundo, salva fidelitate recti imperatoris in qua fidelitate continetur et expressum fuit, quod suprascriptus Odolricus debet ab hodie in antea esse fidelis prefato domino episcopo, et manutenere, et adiuvare, defendere suum episcopalem honorem, suum Ducatum, suum Comitatum, et suam Marchiam, et omnes suos honores in integrum ab omni homine, et ab omnibus hominibus, qui vellet vel vellent prenominato domino episcopo infestare vel violentiam inferre, suas credencias servare, et sua raciones dicere, et recta laudamenta facere quando dominus episcopus ab eo pecierit, sine dolo et fraude, et ea omnia bona fide observare, que in fidelitate continetur, et quod non debet dare conscilium neque adiutorium alicui personae que vellet vel vellent honorem predicti domini episcopi minuere sive defraudare, vel personam eius offendere, et eum osculatus est ibi nomine pacis, nec aliqua investitura feudi ibi facta fuit, nec aliqua mencio fuit facta in illa fidelitate de libertate eiusdem Odolrici, nec utrum esset de macinata Casadei s. Vigilii: sed sic iuravit fidelitatem prefato domino episcopo, ut supra legitur: nec ibi aliquam finem prefatus dominus episcopus fecit eidem Odolrico de aliquo facto.

Ego Ercetus domini Friderici Romanorum imperatoris notarius interfui, et ex precepto prenominati domini episcopi scripsi150.

77. In burgo Ale, 1204 die 2 martii Concordium initum inter dominum episcopum tridentinum et Commune Veronae,

ac dominum Ulricum de Arco occasione cuiusdam mute. Anno Domini 1204 indictione 7, die martis 2 intrante marcio in Burgo Ale in

carrubio, quod est ante domum Berte: presentibus domino Adelpreto Comite de Tirol, et domino Comite Egenone de Ultemo, et domino Comite Henrico de Hepan, domino Nicolao de Egna, Roperto de Salurno, Briano de Castrobarco, Peramusio de Garduno et Gumpo fratribus, Albertino de Castronovo, Bursa, Odolrico de Beseno, Petro de Numio, Iordano filio Ottolini de Telve, Iohanne de Perzino, et Pasquale quondam Odolrici Oti

148 *est vicus prope lacum Toblini, qui nunc vocatur: Santa Massenza. 149 *nunc vocatur Parochia de Villa Nogareti in Valle Lagarina. 150 Pergamena originale in AST, Archivum principatus tridentini, capsa 57/5.

Page 102: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

102

Richi filio, domino Turcone decano, magistro Viviano canonico et domino Petro de Malusco causidico, Patarino, Vicomario Rambaldi, Rudolfo de Aicardo, Arnoldo Moscardi, et domino Conradino de Ylasi, et domino Iacobino de Clavega, et Petro de Clavega iudicibus, et domino Tobaldo Turisendi, Alleangosa, Riprandino Bigi, Cavalcasella, Musto et Petro Ungarini, Trintinello de Maresano omnibus de Verona, et aliis multis.

Ibique in nomine Patris,et Filii, et Spiritus Sancti amen. Ego Drudo Marcelling potestas Veronae et pro Communi Veronae, et pro omnibus ex sua parte, et pro Odolrico de Arcu facio finem et pacem perpetualem domino Conrado Dei gratia tridentine ecclesie episcopo recipienti pro se et pro omnibus de eius parte de maleficiis omnibus commissis et dampnis datis a parte episcopi tempore exercituum utriusque civitatis, vel antea vel postea occasione huius discordie Communi Verone vel Odolrico de Arcu, vel alicui ex parte Verone et bona fide dabo operam, quod Odolricus de Arcu nihil accipiat neque per se neque per alium de muta, unde contemptio est, donec causa determinabitur in Curia episcopi, sententia vel transactione vel pacto: omiaque ex mea parte in potestaria Verone, vel prius ea, sunt intromissa de re mobili vel immobili sine tenore distromittantur: salvo tamen ire mee partis in rebus immobilibus ante potestariam illac intromissis, et ille pro quo facta fuerit intromissio, ius suum si voluerit ordine iudiciario consequatur. Et nullam mutam nullumque teloneum permittam in districtu Verone auferri alicui mercatori de Tridento vel eius districtu, eunti vel redeunti Veronam nisi anticum a 30 annis retro dari consuetum, excepto sale, de quo omnia accipientes, qui accipiunt non intelligantur contra pacem vel contra suprascripta facere, nec de voluntate episcopi Tridenti sumere. Et omnes homines Tridenti et eius districtus per totum districtum Verone securos in rebus et personis pro posse habere, exceptis bannitis tridentinis. Et si offensio evenerit alicui tridentino in districtu Verone in rebus vel personis, illam emendari faciam infra 60 dies, ex quo querimonia mihi facta fuerit, secundum quod ius vel bona consuetudo dictaverit pro qualitate persone et delicti. Et illum vel illos qui offensione fecerint, vel emendam dare non poterint, in banna Verone ponam, nec de banno extram donec ad plenam venerint satisfactionem: Hii quibus offensio facta fuerit151........bannitus erit; et illos qui bannito auxilium vel consilium dederint, offensionem emendare faciam sicuti ipsam personam malefactoris facerem, et hoc observato, nisi verbo reclamatoris remanserit. Illud idem observato in quocumque debitore hominibus Tridenti et eius districtus in solutione cessante si non solverit vel solvere non poterit: hoc addito, quod omnia bona debitoris mobilia et immobilia que inveniri poterunt, bona fide intromittam, et ea plus dare volenti vendam, submota omni fraude, infra mensem ex quo in solutione fuerit cessatum, et mihi requisitum erit. Emptore autem non invento, creditori ea dabo in solutum, vel in Communi Verone recipiam, et hoc ad voluntatem creditoris, detracta quarta parte precii extimata arbitratu bonorum hominum, et pecuniam exinde redditam pro rata debiti dabo creditoribus, salvis privilegiis creditorum et creditricum. Et faciam omnes in eis ius habentes consentire vendicioni et dationi illi, salvo iure dominorum in feodis et libellis, videlicet quod de fructibus feodi satisfaciat creditoribus vivente vasallo vel eius herede. Mortuo autem vasallo sine herede, feodum libere ad dominum redeat, et bona fide adiuvabo emptores manutenere, et defendere vel sibi venditam vel datam ab omni persona, maxime ab his, qui in ea ius aliquid habuerunt, et nullam de ea re violenciam paciar emptori fieri durante predicto concordio facto inter Commune Verone et domino

151 * membrana hic est corrosa.

Page 103: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

103

Conrado episcopo tridentino (sic). Milites burgenses episcopatus vel Ducatus Tridenti et eorum castra vel municiones non suscipiam pro Communi Verone contra dominum episcopum tridentinum. Eas personas Casadei de districtu Tridenti quas episcopus tridentinus recipit agendum vel testificandum non excipiam, sed eas admittam, vel admitti faciam secundum consuetudinem Tridenti. Et hec omnia adtendam et observabo bona fide sine fraude pro posse meo hinc ad kalendas ianuarii, et in statutis Verone adiciam, ut rectores Communis Verone, qui fuerint pro tempore, sint astricti sacramento hec observare et adtendere hinc usque ad decem annos, et etiam plus, quantum dominus Conradus episcopus tridentinus extiterit: eo salvo, quod ego et mei successores pro Communi Verone possint facere banna ad voluntatem Communis Verone, et salva omni societate et securitate facta a veronensibus, vicentinis, tarvisiensibus, et omnibus aliis suis amicis, et domino Olrico de Arcu, et omnia que superius scripta sunt, iuro et promitto me observaturum bona fide et sine fraude.

Ergo Ercetus domini Friderici Romanorum imperatoris notarius interfui huic concordio, et rogatus scripsi152.

78. Augustae in castro Urci, 1210, die 26 maii Diploma Ottonis IV, quo concessionem de muta in Arcu, et Turbulis domino Ulrico

de Arco a Philippo rege factam annullat. In nomine Sancte et individue Trinitatis: Otto quartus Dei gratia Romanorum

imperator et semper augustus. Pium est, et nostram decet mansuetudinem ut ad ipsius laudem et honorem, cuius nos gratia mirabiliter exaltavit, omnium ecclesiarum intendamus profectibus: et si quid malignorum conatibus noverimus in earum gravamen et iniuriam perperam attemptatum, ad tramitem iustitie diva reducere studeamus constitutione. Quapropter universis imperii fidelibus tam presentis evi quam futuri duximus innotescendum, quod accedens ad maiestatis nostrae presentiam apud Augustam dilectus princeps noster Fridericus venerabilis tridentinus episcopus, una cum ecclesie sue familia, nobis exposuit et conquestus fuit, quod preteritis diebus cum imperium in discordia et turbatione esset constitutum, antecessor noster bone memorie rex Philippus in preiudicium et dampnum ecclesie tridentine Ulrico de Arcu de theloneo sive de muta accipienda apud Arcum et apud Turbulum quandam de novo fecisset concessionem, postulans attentius per principum, qui aderant, et Curie nostrae sententiam inquiri, si concessio taliter facta valere deberet. Super quo quid iuris foret cum a fidelibus imperii et Curie nostre prudentioribus diligenter perquireremus, talis data est, et ab omnibus approbata sententia: quod memorata concessio, ad lesionem tridentine ecclesie inordinate facta, nullum prorsus debeat habere vigorem, vel quod ipse Ulricus huius concessionis occasione aliquod inconsuetum ibidem theloneum sive mutam exigere non posset. Cum igitur ecclesiarum iura tueri, et ipsarum obpressioni subvenire velimus, concessionem thelonei sive mute a supradicto rege Philippo factam penitus cassamus, et Ulrico de Arcu ne ipse vel sui heredes, aut aliquis pro ipsis amodo ibi theloneum accipiant firmiter inhibemus; antefacto episcopo suisque successoribus fideliter pollicentes, quod numquam Ulrico de Arcu in eisdem locis vel alibi alicui persone ut aliquam magnam parvamque thelonei sumat exactionem concedemus, vel prebebimus auctoritatem. Statuentes et imperiali edicto sanctientes, quod nullus de cetero hominum, nullaque omnino persona humilis vel alta, parva vel magna, ecclesiastica vel secularis contra hoc serenitatis nostre privilegium venire presumat.

152 Pergamena originale in AST, Archivum principatus tridentini, capsa 30/1.

Page 104: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

104

Quod quicumque facere attemptaverit, in ultionem temeritatis sue mille marcas auri puri componat, quarum medietas fisco nostro, reliqua iniuriam passo persolvant. Ad cuius rei perpetuam evidentiam presens privilegium inde conscribi iussimus imperialis maiestatis nostre sigillo communiri. Huius rei testes sunt Marchio de Baden, Comes Hartmannus de Wirtenberc, Comes Hermannus de Harblac, Comes Armannus de Gwident, Beringerus de Ravensteine, Albertus Strucius de Cremona imperialis Curie iudex, Walfredus de Turicella papiensis, Arnoldus Strucius placentinus imperialis Curie iudices, Alme Urbis prefectus, Salinguerra de Ferraria, Philippus de Placentia, et alii quam plures.

Signum Domini Ottonis Quarti impratoris (Signum) invictissimi. Ego Cunradus spirensis episcopus imperialis aule cancellarius vice domini

Theodorici coloniensis archiepiscopi recognovi. Acta sunt hec anno dominice incarnationis 1210, indictione XIII. Regnante domino Ottone Romanorum imperatore invictissimo anno regni eius

duodecimo, imperii vero primo. Datum apud castrum quod dicitur Urci per manum Walcherii prothonotarii die

dominico, septimo kalendas iunii153. 79. In Stercengo, 1305, die 4 septembris. Ottonis et Henrici Comitum Tyrolis epistola ad Odoricum de Arco in favorem

Benini et consortium viatorum de Arco. Otto et Henricus Dei gratia Duces Karinthie, Comites Tyrolis, et Goricie, viro

nobili et prudenti fideli eorum dilecto domino Odorico de Arco salutem cum plenitudine omnis boni. Cum Beninus, et sui consortes exhibitores presentis viatores Arci, ut in eorum publicis vidimus institutis, a multis episcopis Tridenti et karissimo patre nostro Mengenardo illustri Duce Karintie, hanc habuerint gratiam specialem, quod ab omnibus daciis, coltis, scufiis, et aliis quibuscumque publicis factionibus esse debeant liberi et immunes: nobilitatem tuam requirimus et rogamus omni studio et affectu, volentes omnino quatenus predictos viatores in omni eo iure, quo hactenus permansere, in antea persistere consentias et permittas quousque te ad nostram presentiam videlicet notri Ottonis venire personaliter te contingat: iniungentes firmiter sindicis Arci, quod ipsi viatores in suo iure nullatenus aggravent vel perturbent, et specialiter tibi committimus, prout de te confidimus, quatenus sepedictos viatores in suo iure nostri intuitu manuteneas, et conserves, in quo nobis facies obsequium valde gratum, non obstantibus aliquibus ordinationibus per nos factis capitaneo Tridenti, vel aliis personis quibuscumque. Volumus etiam omnino, ut presentes litteras reddere debeas, mandans efficaciter executionem. Datum in Stercengo quarto intrante septembri indictione tertia.

(L.S.)154. 80. In episcopatu Tridenti inter Tennum et Varignanum, 1210 die 11 septembris. Concordium, seu compositio inter dominum epsicopum tridentinum et dominum

Odolricum de Arco. Anno Domini 1210, indictione 13, die 11 intrante septembri in episcopatu Tridenti

inter Tennum et Vargnanum, presente domino Odolrico Comite, domino Petro de Malusco, domino Nicolao de Egna, domino Otone de Telvo, domino Briano de Castrobarco, Odolrico de Beseno, Adelpreto et Riprandino fratribus de Madrucio,

153 Pergamena originale in AST, Archivum principatus tridentini, capsa 30/3. 154 Cfr. copia pergamena originale in AST, Archivum principatus tridentini, capsa 30/25.

Page 105: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

105

Alberto de Stenego, Alberto de Seiano, Muso de Dosso, Montenario, Odolrico Rambaldi, Riprandino Otonis Richi, Alberto de Nago, Grimoldo de Cagno, Artuico, Salatino, Ribaldo, Quintano, Bexuino, Lafranchino de Ripa, Arpono de Cleiso, Ansselmo de Meze, Alberto Mittefoco, Armanno de Campo, magistro Marino, Iacobo de Verona iudice et aliis.

Ibique concordium inter dominum Federicum Dei gratia tridentinum episcopum et dominum Odolricum de Arcu tale factum fuit, quod dominus Odolricus de Arcu sine omni tenore et condicione, et absolute reddidit et restituit prefato domino episcopo Federico pro tribus vel quatuor millibus librarum denariorum veronensium, et finem et remissionem in iam dicto domino episcopo Federico de predicta quantitate trium millium vel quatuor millium librarum veronensium fecit. Insuper sua molendina sita apud Sarcam destruere vel retro traere, ita quod pisces possint ire et redire per aquam: et Braidam habere debet si de iure poterit probare suum feudum esse. Item denarios illos, quos accepit vel habuit ab hominibus de Leudro reddere promisit dicto domino epsicopo, bis ostenderit se solvisse alicui persone pro facto episcopatus. Item furcas latronum factas apud Arcum debet destruere, nec alias edificare: et insuper de maleficiis seu contractibus in plebatu Arci non debet aliquam racionem facere, nisi tantum de suis hominibus, sicut alii milites episcopatus Tridenti faciunt et instrumenta pignorationis trium millium vel quatuor millium librarum reddere promisit, et si non reddiderit, sint vane et casse et nullius momenti. Item omnia instrumenta seu privilegia si que habebat de facto mute, reddere debet dicto domino episcopo, et si non reddiderit sint vane et casse et nullius momenti: et similiter reddere debet, et promisit ipsi domino episcopo instrumentum vel instrumenta libertatis, si que haberet: alioquin sin vana et cassa et nullius momenti. Et ibidem incontinenti prefatus dominus Odolricus de Arcu, et frater eius dominus Federicus ad sancta Dei Evangelia super librum corporaliter iuraverunt fidelitatem Beato Vigilio, et prememorato Federico episcopo et eius successoribus ut homines de nobili macinata Casadei s. Vigilii. E converso prenominatus dominus episcopus Federicus fecit finem illi domino Odolrico dicto de Arcu de toto eo, quod ipse dominus Odolricus habuit vel accepit de muta aliquo tempore: et similiter fecit illo domino Odolrico finem de toto eo, quod ipse habebat ad dicendum, vel aliquo modo dicere poterat de XV millibus librarum denariorum veronensium de quibus idem dominus episcopus dicebat ipsum dominum Odolricum incidisse in pena obligacionis, quia iverat ad Curiam domini imperatoris: et similiter eandem finem fecit ipsi domino Odolrico de facto septingentorum marcarum argenti, quas idem dominus episcopus expendidit occasione mute in Curia domini imperatoris: et similiter fecit finem dicto domino Odolrico de omnibus offensionibus seu questionibus iniuriarum usque ad hunc diem: excepto eo quod idem dominus episcopus noluit firmum habere dacionem seu cessionem vel societatem, quam idem dominus Odolricus fecit universitati de Verona, seu alicui vel aliquibus personis de episcopatu Verone de facto suorum castrorum, vel aliarum rerum. Item dictus dominus episcopus noluit firmum habere si dictus dominus Odolricus aliquam societatem seu dacionem aliquam fecit cum universitate Brixie vel hominibus episcopatus Brixie suorum castrorum, vel aliarum rerum suarum: et suprascriptas daciones seu cessiones factas predictis universitatibus Verone et Brixie, et hominibus illorum episcopatuum prenominatus dominus episcopus cassavit et in irritum eas deduxit, et sic omni tempore firmum esse precepit dictus dominus episcopus et in omnibus his, salvis omnibus racionibus prenominati domini episcopi si aliquod ius habet ad dicendum, vel dicere voluerit aliquo tempore dictus dominus episcopus vel

Page 106: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

106

eius successores de castro Penne de eo loco Penne, quod bene possit uti et petere et causare suas raciones quandocumque voluerit155.

Ego Iohannes sacri Palatii notarius interfui, et hoc scripsi156. 81. Tridenti, 1233 die 10 septembris. Investitura data a domino episcopo tridentino dominis Federico et Riprando de

Arco. Anno Domini 1233, indictione 6, die dominico X intrante septembri in pallatio

episcopatus Tridenti in presentia domini Odelrici decani, domini Bonfadi, magistri Odelrici scolastici et aliorum.

Ibique dominus Aldricus Dei gratia tridentine ecclesie episcopus ad rectum feudum investivit dominos Federicum et Riprandum de Arco de eorum recto feudo secundum quod quondam dominus episcopus Federicus quondam dominum Odelricum de Arco investivit: et dicti domini Federicus, et Riprandus tanquam homines de Casadei s. Vigilii contra omnes homines fidelitatem iuraverunt eidem domino episcopo, et sint homines de nobili macinata Sancti Vigilii.

Ego Matheus de Placentia sacri Palatii notarius interfui et scripsi157. 82. Tridenti 1216 die 12 iulii Investitura data a domino episcopo tridentino domino Adelpreto de Arco. Anno Domini 1216 indictione 4, die 12 intrante iullio in Tridento in pallatio

episcopatus presentibus domino Enrico decano, domino Erardo archidiacono, domino Conrado capellano, et domino Petro de Malusco, domino Degelwardo, domino Iacobo, domino Gerardo iudicibus, domino Manfredino qui fuit de Sancto Urso, domino Alberto de Seiano, domino Alberto Mitifoco, domino Wicomario et domino Odolrico suo nepote, et aliis.

Ibique coram domino Federico Dei gratia tridentino episcopo, et regalis aule Legato et Vicario Adelpretus filius quondam domini Odolrici de Arcu ad Sancta Dei Evangelia corporaliter supra librum iuravit fidelitatem suprascripto domino episcopo contra omnem hominem sicut homo de nobili macinata Casadei sancti Vigilii, sicut precipit fidelitas, et dominus episcopus investivit eum de suo recto feudo.

Ego Iohannes sacri Palatii notarius interfui, et hoc scripsi158. 83. Veronae, 1253 die 10 maii. Investitura data ab Ezelino de Romano domino Sodegerio de Tito Potestate Tridenti

de medietate castri Arci etc. Anno Domini 1253 indictione 11, die 10 intrante madio in civitate Verone supra

ponticellum domus domini Ecelini de Romano, in presentia dominorum Aldrigeti de Castrobarco, Bruti de Monfino, Mathei de Coneclano, Petri de Formeniga, Federici de Paldo, magistri Rodulfi medici et aliorum testium rogatorum.

Ibique dominus Ecelinus dictus de Romano159 nomine recti ac gentilis feudi cum uno baculo, quem in suis manibus tenebat, investivit dominum Sodegerium de Thito

155 Pergamena originale in AST, Codex Wangianus, in Kink n. 186; ex Codex Wangianus. I

cartulari della Chiesa trentina (secoli XIII-XIV), Bologna, Il Mulino, vol. II, pp. 661-664, n. 62. 156 Pergamena originale in AST, Archivum principatus tridentini, capsa 30/4, copia capsa 30/5. 157 Pergamena originale e copia in AST, Archivum principatus tridentini, capsa 57/6-7. 158 Pergamena originale in AST, Archivum principatus tridentini, capsa 62/4.

Page 107: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

107

Potestatem Tridenti, de medietate pro indiviso totius montis et Dossi castri Archi, ut de robore et edificamine, et de omni honore et iurisdictione, introitu et exitu dicto monti et Dosso et castro pertinentibus.

Item de omnibus suis famulis, mascinatis, rimaniis tam masculis quam feminis cum omni peculio, domibus, terris cultis et incultis, aratoriis et pradivis, vineatis et nemoribus, et de omnibus bonis dictis servis, mascinatis, famulis et rimaniis pertinentibus, secundum quod dictus dominus Ecelinus erat in tenuta et possessione in omnibus et per omnia, secundum quod continetur in quodam instrumento facto manu Boninsigne notarii et secundum quod dominus Riprandus visus erat habere, tenere, et possidere. Quam medietatem pro indiviso dicti montis et Dossi castri Arci, et quas res omnes supradictus dominus Ecelinus per se et suos heredes promisit dicto domino Sodegerio ac suis heredibus semper et omni tempore defendere et warentare et expedire ab omni persona cum racione suis propriis expensis, que fient in iudicio vel extra iudicium sub pena dupli et tocius dampni et dispendii, quod dictus dominus Sodegerius vel eius heredes fecerint vel habuerint occasione dicti feudi. Tali quidem via, modo, et ordine, quod dictus dominus Sodegerius et huius heredes debeant habere tenere et possidere dictum feudum honorabiliter sine aliqua contradictione dicti domini Ecelini, et suorum heredum, et quod ipse dominus Ecelinus nec sui heredes non possint nec debeant permutare nec vendere, dictam vasalacionem sine voluntate dicti domini Sodegerii et suorum heredum; et si fecerit, non valeat, nec teneat, et vana et cassa sit data et nullius valoris. Et pro quibus omnibus suprascriptis et singulis attendendis et observandis predictus dominus Ecelinus obligavit dicto domino Sodegerio et suis heredibus omnia sua bona mobilia et immobilia, presentia et futura, et specialiter ea que de generali obligacione tacite excipiuntur, et pro eis se possidere manifestavit. Dando ei domino Sodegerio licentiam intrandi in tenutam et corporalem possessionem de dicto feudo. Iuravit quoque predictus dominus Sodegerius fidelitatem dicto domino Ecelino contra omnes personas huius mundi, excepto suo aventurano domino, si quem habet.

Ego Bonmartinus notarius de Verona interfui rogatus et scripsi160. 84. Tridenti, 1256 die 19 februarii. Conventio inter dominum episcopum tridentinum et dominum Riprandum de Arco

pro defensione episcopatus contra Ecelinum. Anno Domini 1256 indictione 14, die veneris 11 exeunte februario in domo domini

episcopi de Tridento, presentibus dominis Aldrighetto et Azone fratribus de Castrobarco, et Tolameo de Brentonego, Iacobo Mitifoco, Meraceto de Naco, Bonensegna domini Aycheboni, domino Calapino iudice, magistro Venturano medico et aliis testibus.

Ibique cum dominus Egheno episcopus Tridenti fecisset, ac dedisset quanam pignorationem domino Riprando de Arco precio mille librarum veronensium denariorum de omnibus frugibus et redditibus ac proventibus, quas et que ipse dominus episcopus habet vel ad eum pertinet in plebatu Arcus, ut in carta manu mei notarii Bertoldi infrascripti continetur; idem dominus Riprandus promisit et convenit dicto domino episcopo, quod eum manutenebit cum toto suo posse, et cum omnibus suis castris et municionibus ad manutenendum cum in suo episcopatu et suo Ducatu, et Comitatu, et in toto suo honore contra quamlibet personam volentem sibi offendere, et

159 Hic dominatus est in toto episcopatu tridentino cui multa intulit damna, et obiit exeunte anno

1254, vel ineunte 1255, et dominari coepit nomine imperatrois anno 1239. 160 Pergamena originale in AST, Archivum principatus tridentini, capsa 57/9.

Page 108: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

108

specialiter contra perfidum inimicum sanctae Matris Ecclesie Ecilinum de Romano161, et contra inimicos omnes et rebelles Sancte Matris Ecclesie Romane, et ecclesie Tridenti ac episcopatus, et quod nullam faciet societatem seu composicionem cum dicto domino Ecelino perfido et inimico Sancte Eccelsie, nec cum aliquo inimico et rebelle Ecclesie: et si inveniretur quod ipse dominus Riprandus contra predicta faceret, quod privatus sit a dicta pignoratione, quam dictus dominus episcopus eidem domino Riprando in plebatu Arcus precio dictarum duarum mille librarum, ut in dicta carta convenerant facta dicti Bertoldi notarii et etiam ab omnibus suis feudis et allodiis: ita tamen quod ab ipsa die in antea quod faceret, quod dictus dominus episcopus possit se intromittere ut de sua re propria162.

Ego Bertoldus notarius sacri Palatii interfui rogatus, et scripsi163. 85. Arci, 1272 die 7 martii Conventio alia inter dominum episcopum tridentinum et dominos de Arco. In Christi nomine amen. Anno Domini 1272, indictione 15, die 7 intrante marcio in

Arco in domo infrascripti Bonacursi, in presentia Enrici filii domini Warimberti de Cagno, ac Bonacursi qui dicitur Gerus de Arco, et Riprandi de Arco rogatis testibus.

Ibique dominus Adelperius de Arco per se et per dominum Panceriam fratrem suum promisit Federico Spisadro domini Egenonis Dei gratia tridentini episcopi, recipienti pro dicto domino Egnone episcopo, et nomine et vice eius, quod si contigerit, quod dictus dominus episcopus veniret ad partes Ripe et Arci cum consilio dictorum dominorum Pancere et Adelperii, quod tunc eidem domino episcopo relinquent et dimittent quiete gastaldias de Arco, de Leudro et de Nomasio et de Blezo, non obstante aliqua investitura de dictis gastaldiis facta per dominum episcopum in Federicum et Symonem procuratores dictorum dominorum, et quod dabunt et designabunt dicto domino episcopo a presenti die in annos IIII aut suo nomine medietatem omnium bannorum maleficiorum in dictis gastaldiis, sive usque ad terminum, ad quem habent dictas gastaldias: exceptis bannis de postis et ordinamentis factis et promissis domino Pancere per homines de Leudro occasione sui capitaniatus. Confessus et contentus stetit dictus dominus Federicus accipiens pro dicto domino episcopo a dictis Pancera et Adelperio LX libras veronenses renunciams exceptioni non dati et numerati, et dicit recepisse.

Ego Redolfus notarius sacri Palatii interfui rogatus et scripsi164. 86. Arci, 1276 die 2 novembris Investitura data a domino episcopo tridentino dominis Federico, et Attenguerio de

Arco. Anno Domini 1276 indictione 4, die lune 2 intrante novembri in burgo Archi in

canonica plebis Arci in presentia domini Olrici Panzerie de Arcu, dominorum Erardi et Nicolai Verli fratrum de Tingestan, dominorum Nicolai Spagnolli iudicis, Nicolai quondam domini Ieremie de Castronovo, Marci filii domini Iacobini quondam domini

161 *hic obiit ex acceptis in bello contra mediolanenses vulneribus anno 1259 die 27 septembris. 162 NB. Hoc eodem anno die iovis 12 exeunte februario in palatio domini episcopi. Idem dominus

Egheno episcopus pro 2000 liberrarum veronensium parvorum nomine pignoris investivit dominum Riprandum de Arco de omnibus redditibus et proventibus, quos dictus dominus episcopus, et episcopatus habet, et visus est habere et tenere in toto plebatu Archi. Actum presentibus fratribus de Castrobarco etc. [Cfr. Pergamena originale in AST, Archivum principatus tridentini, capsa 2/13.

163 Pergamena originale in AST, Archivum principatus tridentini, capsa 30/13. 164 Pergamena originale in AST, Archivum principatus tridentini, capsa 30/14.

Page 109: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

109

Aycheboni, Bonaverii de Belenzano, Nicheli Faffi de Bancho, et Odolrici Cozelini, et aliorum rogatorum testium.

Ibique dominus Henricus Dei gratia venerabilis episcopus tridentinus investivit dominum Henricum Sogam de Arcu, et dominum Zordanum de Garduno tanquam actores, nuncios, et procuratores dominorum Fedrici et Attengueris165 fratrum filiorum quondam domini Adelperii de Arcu de eorum rectis, et antiquis feudis, et pro eis fratribus hanc investituram recipientibus, que ipsi fratres de iure possident, et sui antecessores ab antiquo tenuerunt ab episcopatu et ecclesia tridentina, et que ad ipsos rite et ractionabiliter sint devoluta. Qui vero domini Henricus Soga, et Zordanus tanquam tutores ipsorum fratrum, et super animas eorum puerorum fidelitatem ipsi domino episcopo166 secundum quod in sacramento fidelitatis plenius dignoscitur contineri: et quando ipsi fratres erunt in sua etate, tunc debeant humiliter iurare fidelitatem dicto domino episcopo et episcopatui secundum quod ius feudi exigit et requirit.

(S.N.) Ego Zacheus sacri Palatii notarius interfui, et rogatus scripsi167. 87. Tridenti, 1279 die 20 novembris Inquisitio facta in generali synodo ab Henrico episcopo tridentino contra Odoricum

Panceriam de Arco. Anno Domini 1279 indictione 7, die 11 exeunte novembri Tridenti super chorum

ecclesie sancti Vigilii congregatis tam clericis civitatis, quam quasi omnibus clericis tocius diocesis tridentine, in presentia dominorum Goxalchi decani, Olrici archidiaconi, Odorici scolastici, Adelurandi, et aliorum canonicorum ecclesie tridentine et Tebaldi abbatis monasterii s. Laurentii iuxta muros civitatis tridentine, Hanrici Prepositi de Novezela brixinensis diocesis, Henrici Prepositi monasterii sancte Marie de Augea tridentine diocesis, Hanrici Prepositi monasterii s. Michaelis Ordinis s. Augustini, aliorumque archipresbiterorum, plebanorum, Vicariorum, et aliorum clericorum.

Ibique venerabilis Pater et dominus Henricus Dei, et apostolica gratia episcopus tridentinus, indutus sacris vestibus et ornamentis pontificalibus insignitus lamentabiliter proposuit de detentionibus et detentoribus bonorum ecclesie Beati Vigilii, et specialiter contra dominum Odoricun Panzeriam de Arcu, proponens et asserens, quod idem dominus Panzeria detinebat in preiudicium ecclesie sue burgum Ripe cum palacio et tutti, et cum iurisdictione et cum redditibus ad mensam episcopalem pertinentibus: item burgum Arci cum iurisdictione et hominibus: item castrum Tenni cum hominibus plebatus, et cum iurisdictione et redditibus ibidem. Item plebatus Leudri, Boni cum castro Romani, Tignali et Naci cum iurisdictionibus, honoribus, hominibus, et redditibus ad ecclesiam tridentinam pertinentibus, et quod sepe sepius et sepissime dictus dominus episcopus rogaverit et monuerit dictum dominum Panceriam per seipsum et per Religiosas personas tam de Ordine Fratrum predicatorum, quam de Ordine Fratrum Minorum, nec non per suprascriptum decanum, ac per nobiles viros Erardum de Tinguenstan, Frisonum de Belvedero, Bartolameum de Telvo, Bertoldum de Levigo, Aproynum de Castronovo, Symonem de Dosso, Zamboninum iudicem, Iordanum de Gardumo, et Hanricum Sogam fratrem ipsius Pancerie, et per alios quamplures, quod deberet dimittere et restituere omnia bona redditus et ficta, honores et iurisdictiones, burgos et castra et alias municiones, nec non et homines, quos et que iam

165 *Apud Francum hic vocatur Argentarius. 166 *supple: iuraverunt. 167 Pergamena originale in AST, Archivum principatus tridentini, capsa 57/11.

Page 110: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

110

per multos annos detinuit et adhuc detinet occupata in ecclesia tridentina et ipsius episcopi preiudicium, nec non proprie sue anime detrimentum. Ipse autem Odoricus Panzeria spretis denunciationibus et monicionibus, supradicta reddere et restituere recusavit: unde licet exigente ipsius protervia et contumacia ipse dominus episcopus contra eum procedere potuisset, nullo alio dando termino ad constrigendum eum per censuram ecclesiasticam: idem tamen episcopus mitius volens agere cum eodem ad superhabundantem cautelam terminum XV dierum perhemptorium ipso Odolrico Panzerie duxit statuendum, et publice in synodo generali preceptum et edictum faciens ipsi Panzerie, quod supradicta omnia male detenta infra dictum terminum deberet eidem domino episcopo restituere et libere dimittere, alioquin ex nunc prout ex tunc supposuit ecclesias et plebes dictarum terrarum Ripe, Arci, Naci, Leudri, Boni, Tignali et Condini, et totum territorium quod, et qui ei subiacet ecclesiastico interdicto; ulterius ad excommunicationis sententiam personarum processurus nulla alia facta denunciatione et amonicione. Et commisit idem dominus episcopus Benvenuto archipresbitero plebis Arci, Iacobo archipresbitero plebis Ripe, et archipresbitero Blezi, quod predictum terminum et predicta omnia ex parte ipsius domini episcopi denunciare deberent dicto Panzerie, et eum karitative amonere: asserendo idem dominus episcopus, quod supradictos archipresbuiteros ad hoc suos constituit nuncios speciales, precipiendo eis in virtute sancte obedientie, quod suum preceptum deberent prosequi in hac parte, significando et denunciando dicto Panzerie tam amonicionem quam terminum constitutum, et penas et sententias, quas incurrere, et incurrere posset, si sibi in restitutione predictorum celeriter non provideret: Benvenutus autem archipresbiter Arci surgens in synodo rogavit dominunm epsicopum, ut ipsum de huiusmodi precepto sublevaret, asserens et dicens, quod dictus Panzeria odiebat eum ad mortem, et quod aliquam denunciationem sibi faceret, idem Panzeria ipsum sine dubio interficeret. Dominus autem episcopus nullatenus euom voluit relevare.

Tridenti, 1279 die 29 novembris Et postea eodem anno, die tertio exeunte novembri Tridenti in castro boni Consilii,

in presentia dominorum Iohannis scribe domini episcopi, Gabrielis de Porta, et Dieteri de Austria et aliis. Ibique venerabilis Pater et dominus episcopus tridentinus supradictus per obedientiam requisivit dominum Iacobum archipresbiterum Ripe, quod ipse in virtute sancte obedientie dicere deberet et recitare denunciationem ei per dominum episcopum commissam superius nominatam. Qui archipresbiter respondit, et dixit, quod ipse bene iverat ad dominum Panzeriam sepedictum, qui dominus Panzeria bene presciebat de denunciatione sibi facienda, et ei inceperat tangere verba de supradictis et cum dominus Panzeria intellexisset predicta, cepit facere ipsi archipresbitero comminaciones valde graves dicendo: o archipersbiter, si mihi feceritis aliquam denunciationem vel amonicionem ex parte domini epsicopi, vel movere mihi aliqua verba, sciatis quod incontinenti propria manu amputabo vobis capud, et dixit publice. Si presbiteri non cantabunt divina, eos flere faciam cum effectu: unde propter metum mortis ipsa hora non scivi predicta integraliter denunciare; tetigi sibi tamen quedam verba.

Tridenti, 1279 die 13 decembris Predicto vero anno die 13 intrante decembri in dicto castro Boni Consilii, in

presentia Engelperti et Filippi Gammatierum, Otolini, Flonzerii, et Iohannis Canevarii

Page 111: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

111

de Levigo, et aliorum168. Coram dicto domino episcopo dictus archipresbiter Ripe per obedientiam, quam ei fecerat, confessus ac contentus stetit, quod ipse bene ex parte ipsius domini episcopi predictam denunciationem et monicionem et dictum terminum publice coram populo in terra Ripe fecerat et publicaverat, et ibi fuerat Anzelinus notarius de Tocho, qui est valde amicus domini Pancerie, fautor et secertarius ipsius: et dictus Anzelinus audita monicione facta ab eodem archipresbitero dixit, quod Deus poneret in malum annum dictum dominum Panzeriam, si ipse non faciet ipsum archipresbiterum Ripe frustatim dividi et occidi. Hoc autem dicto ipse Anzelinus equitavit statim ad dictum dominum Panzeriam et revelavit indictam monicionem et denunciationem per eundem archipresbiterum in terra Ripe factam: unde ipse archipresbiter non erat ausus propter metum occisionis persone exire hospicio, et ire ad publica: venerunt enim Religiosi ad ipsum archipresbiterum dicendo ipsi archipresbitero, quod ipse sibi precaveret de dicto domino Panzeria, alioquin dampnum habebit. Et ipse archipersbiter stetit absconse in quadam domo per 15 dies ex metu dicti domini Panzerie. Postmodum dominus Frixonus venit Ripam, et rogavit dominum Panzeriam pro eo archipersbitero, et vix ordinavit cum domino Panzeria quod eum ad dominum episcopum tridentinum venire permisit.

Tridenti, 1280 die 31 ianuarii Preterea anno Domini 1280, indictione 8, die mercurii ultimo exeunte ianuario

Tridenti in stuppa castri Boni Consilii in presentia dominorum Iacobi archipresbiteri plebis Ripe, Iohannsi scribe cabnonici tridentini, Manegoldi et Cristani de Alemania, Odorici de Bolzano, et Stefani capitanei Castelmanii. Nos Frater Henricus Dei, et apostolica gratia episcopus tridentinus ad notitiam universorum hominum, et singulorum commorantium in Ripa, Arcu, Leudro, et Bono, ac alibi sub districtu Panzerie de Arcu, quorum iurisdictio ad ecclesiam tridentinam noscitur pertinere, presentem nostram prohibicionem volumus pervenire. Prohibemus itaque expresse tenore presentium Olrico Panazerie de Arcu, quod ipse de cetero, vel aliquis pro eo non exerceat iurisdictionem in criminalibus vel civilibus ibidem in terris predictis hominibus et bonis, quorum iurisdictio ad nostram ecclesiam noscitur spectare. Item quod aliquis iudex, advocatus, notarius et preco pro ipso Panzeria vel pro aliquo substituto ab eodem, hominiubus et bonis predictis ibidem officia iudiciarie, advocatie, notarie et preconie non debeat aliquatenus exercere, sed ab huiusmodi officiis in predictis exercendis infra octo dies postquam hoc preceptum ad eorum pervenerit noticiam, eos omnino cessare volumus, et penitus abstinere. Quicquid autem contra hanc nostra prohibicionem temere fuerit attemptatum, illud nullius fore decrevimus firmitatis. Omnia etiam que per eosdem acta et alias antea sine nostra auctoritate fuerint attemptata tam in iudicio quam extra iudicium contra predicta ex nunc cassa decrevimus, irrita atque vana. Predicto insuper iudices, advocatos, notarios et precones, qui huic nostro mandato contempserint obedire, et coram dicto Panzeria vel substituto ab eo, postquam hec nostra prohibicio ad eorum pervenerit noticiam, presenti decreto, iudicatus, advocacie, notarie, et preconie officia presumpserint predictis hominibus et bonis exercere, et ab officiis eorum perpetuo presenti decreto privamus, eosque perpetue infamie subiicimus, nec ad aliquos actus legitimos eos de cetero admitti volumus; ipsos nihilominus ex nunc ut ex tunc si contra premisse venerit, excommunicationis vinculo innodamus169.

168 * Nel MS aliis. 169 Pergamena originale in AST, Archivum principatus tridentini, capsa 30/24.

Page 112: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

112

Tridenti, 1280 die 16 martii Postea ipso anno etc. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti amen. Pastoralis

cura officii pastoris diligentiam solicitat et invitat, oves commissas pro pastu sic ad pascuuorum ubertate adducere, ut tamen caveat ne per abrupta gradientes, precipiciis illabantur. Sic quoque pastorem decet pastoralem baculum gerere, ut nunc dispersas attrahendo congreget, aberrantes stimulando baculi aculeo ab erroris invio ad ovile dirigat et reducat. Nos itaque Frater Henricus Dei ac Sedis apostolice gratia episcopus tridentinus dolentes referimus, quod Odoricus Panceria de Arcu tanquam ovis erratica extra consorcium gregis dominici perversionis semitis, immo inviis innititur, et preponens sine modo modum avaricie ad capescenda lucra illicita debachatus, non solum privatorum hominum nobilium et plebeiorum iura, bona, et possessiones usurpando; verum etiam ea, que divini iuris sunt, videlicet iura, bona, et possessiones, iurisdictiones et homines Beati Vigilii, immo potius patrimonium Crucifixi cupiditate nephandissima detinuit, et detinet occupata. Ex quo ecclesie tridentine, nobisque et niostris fidelibus dispendia honoris, bonorum, et status multipliciter eveniunt. Licet autem pro restitucione male detentorum, videlicet burgi Ripe, ac burgi Arci, nec non iurisdictionis plebatuum Leudri, Tygnali, Naci, Condini, Boni, et Tenni, ac castrorum castri Romani, Tenni, una cum redditibus, honoribus, et iuribus, nec non hominibus pertinentibus ad ecclesiam tridentinam apud eundem Olricum Panzeriam per nos et nostros nuncios clericos et laicos, castellanos et cives frequentius institerimus: ultimo quoque per archipresbiteros de Ripa et de Blezio amonicione paterna ipsum convenerimus; idem tamen more surde aspidis obturans aures, nesciensque mansuescere, elata obstinacione, et obstinata elatione omnia detenta supradicta per multos annos et specialiter nostris temporibus per quinquennium et ultra in salutis proprie periculum et nostrum preiudicium calidis quibusdam cavillationibus, et occasionibus frivole adinventis, restituere distulit et recusat. Interdicti quoque sententiam, quam in dictas plebes ob dictas causas premissa ammonicione canonica promulgavimus, vilipendens, clavesque ecclesie despiciens, alios ad celebrandum, immo prophanandum divinum compellit: archipresbiterum autem de Ripa observantem interdictum sic comminacionibus sue tirannidis terruit, quod habitare apud suam ecclesiam non presumit. Qui plura: cum processus iudiciales et sententias in plebatibus Ripe et Arci exercitos, et latas per eundem Olricum Panzeriam vel suos Vicarios decreverimus irritos et inanes, iudicibus, assessoribus, advocatis, tabellionibus, et preconibus contra nostrum decretum venientibus penam perdicionis dignitatum et officiorum suorum cum nota perpetue infamie infligendo: ipse idem Olricus crudelitate tyrannica evaginato ense supradictos, qui nostris preceptis obtemperaverint, nisi precepta nostra violent, amputare capita publice cominatur. Quia igitur in hiis culpis culpa est relaxare vindictam: nos cum apostolo parati ad ulciscendum eius inobedientiam, immo Dei offensam manifestissimam, prefatum Olricum in hiis scriptis propter detentionem dictorum bonorum ecclesie nostre, et quia sepius requisitus noluit restituere: et quia iurisdictionem nostram ausu temerario precipit violari, excommunicamus, et anathematizamus, tradentes eum Sathane in interitum carnis, ut spiritus eius salvus fiat in die Domini: precipientes ab omnibus Christi fidelibus eum attentius evitari: dantes nihilominus in preceptis omnibus archipresbiteris, plebanis, Vicariis, et rectoribus ecclesiarum parochialium per civitatem et diocesim tridentinam constitutis, ut eundem singulis diebus dominicis et festivis publice denunciare debeant excommunicationis laqueo innodatum. Amonemus etiam Iordanum et Bovelchinum de Gardumo, Franciscum, Loringum et Belesinum de Albano, Hermannum et Bernardum

Page 113: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

113

de Campo, omnesque nobiles de Madruzo, quatenus se a dicti Pnazerie communione, consilio, auxilio et favore abstineant: ne nos trina monitione premissa, ad ipsos excommunicandos similiter procedamus. Lata est hec sententia in scriptis a venerabile Patre domino Henrico Dei gratia episcopo tridentino anno Domini 1280, indictione 8, die sabati 16 intrante marcio Tridenti in choro ecclesie s. Vigilii in presentia dominorum Fratrum Clementis Prioris, Flocii lectoris fratrum Predicatorum apud Tridentum; Fratrum Boninsigne Vardiani Fratrum Minorum, Seneche de eodem Ordine, Fratris Otolini Prioris Fratrum Heremitarum de Tridento, dominorum Goxalchi decani, Odorici archidiaconi, Odorici scolastici, Adelurandi, Iacobi, Iohannis scribe canonicorum tridentinorum, Vigilii capelani, Dominici plebani ecclesie s. Marie de Tridento, Fedrici Vicarii ecclesie s. Petri, dominorum Drandei legum doctoris, Gislodi, Zanbonini, et Danielis iudicum, Aproyni, Odorici de Bolzano, Ebesi, Thomasii, et Cencini notariorum, et aliis rogatis testibus.

(S.N.) Ego Zacheus sacri Palaii notarius hiis interfui, et rogatus scripsi170. 88. Brixiae, 1280 die 12 augusti Controversia inter dominum Henricum episcopum tridentinum et Odoricum

Panceriam de Arco, qui bona episcopatus occupaverat. In Christi nomine. Die lune 12 intrante augusto in monasterio s. Faustini de Brixia,

presentibus domino Patre Iacobo de Luizino171 presbitero dicti monasterii, et Brexiano Salvatico notario dicte civitatis testibus rogatis. Ibi coram domino Philippo Electo mantuano dominus Petrus clericus mansionarius ecclesie Beati Vigilii de Trento tanquam procurator et procuratorio nomine domini Henrici Dei gratia episcopi tridentini, ut constat in carta dicte procure coram dicto dominio Electo producta, et scripta per tridentinum notarium die 8 intrante augusto millesimo infrascripto: representavit se coram dicto domino Electo volens prosequi causam, que ei commissa per dominum Raymundum patriarcham aquileiensesm vertentem inter dictum dominum episcopum tridentinum ex una parte, et dominum Panceriam de Arcu ex altera, etiam finiendi et terminandi dictam causam seu questionem commissam dicto domino Philippo Electo per dictum dominum patriarcham aquileiensem. Et dictus dominus Philippus Electus respondit se nihil scire de dicta commissione sive delegatione facta in eum per dictum dominum patriarcham aquileiensem, nec per alteram aliam personam de aliqua questione vertente inter predictos dominum episcopum ex una parte, et dominum Panceriam de Archu ex altera. Anno Domini 1280, indictione 8.

Ego Iacobus de Lacu notarius de Brixia affui rogatus et scripsi172. 89. Tridenti, 1280 die 12 aprilis Anno Domini 1280 indictione 8, die 12 intrante aprili Tridenti in castro Boni

Consilii, in presentia domini Iacobi archipresbiteri Ripe, dominorum Odorici dicti de Bozano, Gabrielis de Porta de Tridento, Conzelini dicti Vostelle et aliorum testium. Coram venerabili Patre domino Henrico Dei gratia episcopo tridentino dominus Petrus archipresbiter Blezii corporaliter ad sancta Dei Evangelia iuravit tacto libro Evangeliorum per eundem dominum episcopum Patrem venerabilem sibi prestito dicere veritatem, si fidelitter executus fuerat mandatum sive commissionem eidem factam per eundem dominum episcopum ad denunciandum et monendum dominum Olricum

170 Pergamena originale in AST, Archivum principatus tridentini, capsa 30/24. 171 *In Brixiana dioecesi est pagus parochialis dictus ab indigenis Inzino, et alius Lavino. 172 Pergamena originale in AST, Archivum principatus tridentini, capsa 30/18.

Page 114: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

114

Panceriam dictum de Archu, quod ipse infra 15 dies post denunciationem eidem factam per eundem, omnia bona et omnes redditus, iurisdictiones, honores et castra in plebatibus Archi, Ripe, Leudri, Boni, Condini, Naci, et Tegnali ad Beatum Vigilium et ipsum dominum episcopum, et episcopatum tridentinum pertinentia, que illicite detinet occupata, restituere deberet infra predictos 15 dies alioquin predicte terre ulterius interdicto ecclesiastico subiacerent. Qui dominus Petrus archipresbiter Blezii dixit per sacramentum suum, quod bene accesserat ad castrum de Arcu ut predictam faceret denunciationem eidem domino Olrico dicto Pancerie, et eum non potuit invenire; sed invenit unum de famulis suis, et illi denunciavit omnia predicta, et reversus de castro predicto in burgum,et querens eum dominum Olricum Panceriam, non potuit invenire: et cum per duas vices accessisset de Archu Ripam, et Ripa Archum, et de ipsius persona non potuisset habere copiam, accessit ad Ripam ante domum Communis, ubi consueverat reddi ius, assumpto secum domino Iacobo archipresbitero Ripe in presentia multorum hominum de burgo Ripe circumstancium denunciavit et dixit: Cognoscant omnes, qui sunt hic presentesm quod in mandatis habeo a venerabili Patre domino Henrico Dei gratia episcopo tridentino quod amonere debeam dominum Olricum Panceriam de Archu, et denunciare eidem, quod ipse usque ad 15 dies deberet restituere et dimittere omnia bona, possessiones, iurisdictiones et honores in plebatibus Archi, Ripe, Naci, Leudri, Condini et Tegnali, et Boni, et Teni, nec non et castra, scilicet castrum Teni, et castrum Romanum, et burgum Ripe cum pallacio et turri spectantia ad Beatum Vigilium et ipsum dominum episcopum, et episcopatum tridentinum; sed cum non possim habere copiam persone ipsius domini Olrici Pancerie, dico et coram vobis denuncio, quod ipse dominus Olricus Panceria restituere et dimittere debeat omnia bona predicta occupata per eudem usque ad 15 proximos dies ipsi domino episcopo tridentino, alioquin cognoscat dictas terras et plebatus deinceps interdicto ecclesiastico subiacere. Inter quos homines fuerunt Ezelinus Tocus de Ripa, et Zilembertus eiusdem loci, ut asseruit et dixit ipse dominus Petrus archirersbiter de Blezio.

Ego Tridentinus sacri Palacii notarius interfui rogatus et scripsi173. 90. Brixiae, 1280 die 17 augusti In Christi nomine. Die sabati 17 intrante augusto, in monasterio s. Faustini civitatis

Brixie, presentibus Alberto Tayasacho notario, et Brazebono de Verona notario, et domino Bonomo de Precanova iudice, et domino archipresbitero de Azano testibus rogatis. Ibi coram domino Philippo Electo mantuano delegato prout dicitur domini Raymundi aquileiensis patriarche, et in presentia suprascripti Brazeboni de Verona habitatoris Brixie procuratoris domini Oldrici Panceria de Arcu, dominus Petrus clericus et mansionarius Beati Vigilii de Tridento, et nuncius et procurator ad quedam facienda et exercenda domini Henrici Dei gratia episcopi tridentini, et procuratorio nomine ipsius dixit et proposuit, et protestatus fuit, ac ipsi domino Electo denunciavit, quod ipse dominus Electus non debeat procedere ad absolvendum dominum Odolricum dictum Panceriam de Archu a sententiis excommunicationis in ipsum legitime latis per dictum dominum Henricum episcopum tridentinum, nec etiam relaxare sententiam interdicti latam in terras, homines, et districtus dicti domini Pancerie per dictum dominum Henricum, cum non appareat dictum dominum Henricum requisitum fuisse per dictum dominum Panceriam, seu eius sufficientem nuncium, quod ipse dominus Henricus deberet absolvere dictum dominum Panceriam, et dictum interdictum relaxare, de cuius

173 Pergamena originale in AST, Archivum principatus tridentini, capsa 30/15.

Page 115: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

115

requisicione primo constare debet, antequam possit dictus dominus Electus predictas sententias relaxare, ut satis patet et constare videtur ex forma commissionis et delegationis facte et commisse eidem domino Philippo ex parte domini Raymundi Dei gratia aquileiensis patriarche. Preterea dixit et protestatus fuit, quod dictus dominus Electus non deberet procedere ad relaxandum dictas senetntiasm nisi prius dominus Henricus citetur, qui per se vel sufficientem nuncium et defensorem debeat comparere coram dicto domino Electo occasione iuris sui defendendi et manutenendi et conservandi super dictis sententiis, et occasione earum, cum in his ipse Petrus non credat se sufficientem esse, et specialiter in omnibus, ubi non est sibi locus tutus ad predicta omnia exercenda. Item dictus Petrus proposuit et allegavit et protestatus fuit coram dicto domino Electo, quod dicte sententie excommunicationis, et interdicti late contra dictum dominum Odolricum Panceriam de Archu et homines suos, et sui districtus, et suas terras, iuste, ordine solemni et ex causa iusta, et ex manifesta offensa legitime prolate sunt per dictum dominum Henricum episcopum tridentinum. Et ut predicta possit probare dictus Petrus petit, quod per dictum dominum Electum debeat sibi et per eum dicto domino suo Henrico Dei gratia episcopo tridentino locus tutus et idoneus assignari, cum locus civitatis Brixie, ubi moratur dictus dominus Electus, non sit tutus et idoneus sibi et dicto domino suo, et hominibus tam laicis quam clericis, per quos predicta possunt probari, et per quos intendit et vult probare dictus dominus Henricus episcopus vel suus nuncius et procurator supradicta: cum dicat et allegat dictus Petrus, quod represalie imminent, et vigent et sint inter civitatem et homines Brixie et eius districtus, et civitatem et homines de Tridento et ipsius districtus174: et etiam cum Were et inimicitie capitales immineant, et vigeant, et sint inter dictum dominum Henricum et homines de Tridento et dictum dominum Oldricum Panceriam et homines de Arcu et sui districtus: ad que probanda dictus Petrus se offert legitime probaturum in loco idoneo et tuto, non astringens ad probandum omnia supradicta, sed ea que sibi sufficiant et dicto domino episcopo ad predicta probare, que supra scripta. Dictus Petrus dixit et protestatus fuit, ac ei denunciavit, quod non debeat predictas sententias relaxare, cum ipse sententie iuste sint ed ordine, ex causa, et animo, utpote late pro manifestata offensa, eo quod dictus dominus Panceria iura, possessiones, iurisdictiones et honores et castra, que notorie ad ecclesiam tridentinam pertinent, contra voluntatem dicti domini episcopi tridentini detinet: que omnia, vel alterum eorum, quod sibi sufficiat, dictus dominus episcopus probare potest et vult, quatenus de iure proabre tenetur, vel suus nuncius et procurator.

Item die, loco, testibus etc. Cum dominus Philippus electus mantuanus precepisset dicto domino Petro mansionario de Tridento procuratori et procuratorio nomine domini Henrici Dei gratia episcopi tridentini, quod debeat sibi dare et tradere et producere quoddam instrumentum cuiusdam amonicionis facte per quemdam archipresbiterum de Blezio de mandato dicti domini Henrici in dominum Oldricum Panceriam de Archu, et publice in terra et districtu dicti domini Pancerie, quod instrumentum scriptum fuit per Tridentinum notarium die 12 intrante aprili MCCLXXX, ac etiam dictus dominus Philippus amonuisset ipsum Petrum primo, secundo, et tertio, quod dictum instrumentum sibi debeat tradere sub pena excommunicationis: idem Petrus dixit et proetstatus fuit, quod ipse non fuerit usus, nec ad presens uti volebat coram ipso dicto instrumento, unde dictum instrumentum non debebat nec debet, nec tenebitur nec tenetur tradere ipsum isntrumentum eidem domino Philippo; propter quod dixit et

174 Represaliae inter tridentinos et brixienses, atque etiam bellum cum Odolrico Panceria de Arco.

Page 116: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

116

protestatus fuit dictus Petrus quod ipse dominus Philippus non deberet nec posset contra ipsum de iure propter hoc procedere aliquo modo, et si procederet, cuim gravaret iniuste, et indebite,et etiam eum gravavit ex dicto precepto.

Item die, loco, et testibus etc. Cum dictus dominus Electus ordinasset et precepisset dicto Petro, quod debeat comparere coram ipso die lune proxime venienti ad procedendum in causa, que vertebatur, seu verti sperabatur inter ipsum Petrum procuratorio nomine domini Henrici episcopi tridentini, et Banzebonum de Verona notarium procuratorem et procuratorio nomine domini Oldrici Pancere de Archu, et hoc pro primo, secundo, et tertio termino, alioquin procederet secundum iuris ordinem in dicta causa: idem Petrus protestando dixit, quod non recipiebat, nec acceptabat dictum terminum sibi datum, et dictum preceptum sibi factum, cum ipse velit accedere ad dicum dominum suum Henricum episcopum tridentinum in civitate tridentina ad exponendum sibo totum processum, et ea que facta fuerunt in processu circa processum habitum et factum inter dictas partes coram domino Philippo Electo mantuano, et ut cum eo possit deliberare ea que sibi in predictis et circa predictum processum, et occasione ipsius expediunt facienda, et quod interim non debeat procedere contra dictum dominum Henricum episcopum nec contra eius nuncios. Et predicta omnia dixit, proposuit, et allegavit, atque protestaus fuit salvo omni suo iure, et iure dicti domini Henrici, ecclesie, et civitatis tridentine. Anno Domini 1280, indictione 8.

Ego Iacobus de Lacu notarius affui rogatus et scripsi175. 91. Brixiae, 1280 die 18 augusti In Christi nomine, Die dominico 18 intrante augusto in ecclesia sancti Faustini

mayoris civitatis Brixie, presentibus dominis Dumpero Marchesio monico dicti monasterii, et Filipino de Lacu notario testibus rogatis. Ibi dominus Petrus clericus et mansionarius Beati Vigilii tridentini procuartor et procuratorio nomine domini Henrici Dei gratia episcopi tridentini dedit, porrexit et presentavit in manibus domini Filippi Electi mantuani infrascripta apellationem, tenor cuius talis est: In Christi nomine. Ego Petrus mansionarius Beati Vigilii tridentini procurator et procuratorio nomine domini Henrici Dei gratia episcopi tridentini sentiens me fore gravatum, et per me dictum dominum Henricum Dei gratia episcopum tridentinum, ex eo videlicet quod cum ego venerabili domino Filippo Electo mantuano delegato, ut dicitur, domini Raynaldi aquileiensis patriarche super causa appellationis interposite, ut dicitur, per dominum Olricum Panceriam de Arcu a quibusdam sententiis excommunicationis et interdicti latis per dominum Henricum episcopum tridentinum contra dictum dominum Olricum Panceriam, et homines, et terras districtus ipsius pluries petiisse locum tutum et idoneum assignari per vos ad probandum dictas sententias iuste et legitime latas fore; cum locus civitatis Brixie, in qua moramini, non sit tutus et idoneus ad predicta probanda, cum propter represalias que vigent, et imminent inter civitatem et homines Brixie, et civitatem et homines de Tridento, tum etiam propter alias causas, ad que probanda, vel alterum eorum prout mihi sufficient, et dicto domino Henrico me obtuli probaturum, et adhuc dictum locum statuere noluistis, ser per terminum et terminos me duxistis, et indebite me, atque dominum meum Henricum episcopum aggravastis, et laboribus et sumptibus fatigastis: et etiam quia mihi precepistis indebite, quod vobis tradere deberem quoddam instrumentum cuiusdam admonicionis scriptum per Tridentinum notarium die 12 intrante aprili 1280,indictione 8, quo instrumento non

175 Pergamena originale in AST, Archivum principatus tridentini, capsa 30/17.

Page 117: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

117

fueram coram vobis usus, nec ad presens uti volebam: et hoc precepistis mihi sub pena excommunicationis: ex quibus omnibus, seu altero eorum me gravastis indebite, et per dictm preceptum factum die 17 augusti 1280, iccirco a predictis gravaminibus seu altero eorum in his cfriptis ad dominum Papam appello, Apostolosque cum instantia peto. Anno Domini 1280, indictione 8.

Ego Iacobus de Lacu notarius affui rogatus et scripsi176. 92. Tridenti, 1263 die 4 maii Refutatio facta a domino Henrico Soga de Arco in dominum Egnonem episcopum

tridentinum de vassalatico Bonacursii de Rippa. Anno domini 1263 indictione 6, die veneris quarto intrante madio Tridenti in

palatio episcopatus, in presentia domini Riprandini notarii de Nacu, Arnoldi notarii domini episcopi, Zachei notarii de Dosso, Bertoldi et Tritelli servientium dicti domini episcopi, Gizani de Nacu, et aliorum. Ibique coram domino Egenone Dei gratia tridentine ecclesie episcopo, cum vasallaticus persone Bonacursii de Rippa filii quondam Wiscardini quondam Pegole, qui fuit de Nacu, faciendi rationem, et aliis rationibus sicut gentillis homo, et gentillis vassallus sub domino Henrico Soge de Arcu sine aliquo banno solvendo, et sine aliis condictionibus prestandis, occasione investiture facte in dominum Wiscardinum quondam patrem ipsius Bonacursii, et in heredes ipsius utriusque sexus per dominum Federicum de Archo patrem dicti domini Henrici, et per dominum Albertum quondam de Mitifoco tanquam curatorem ipsius domini Federici, et pro eo, et Isolanum quondam dicti Wiscardini et pro se et ipso Wiscardino recipientem, prout continetur in carta inde scripta manu Boni notarii: et dictum vasallaticum dicti Bonacursii venit in partem ipsi domino Henrico in divisione sua, quam fecit cum suis fratribus, ut idem dominus Henricus ibidem dixit et confessus fuit, et ipse dominus Henricus pro se, et eius heredibus presentibus et futuris refutavit in dictum dominum Egenonem episcopum tridentinum pro se et suo episcopatu recipientem pro gentilli homine et gentilli vassallo vasallaticum ipsius Bonacursii, et eius heredum presentium et futurorum utriusque sexus cum omni iurisdictione, districtu personarum, ficto, et omni alia ratione, quam ei facere vel prestare tenerentur aliquo modo vel aliqua occasione iuste vel iniuste, ad hoc ut ipse dominus Egeno episcopus per se et eius successoribus, et suo episcopatu ad modum infrascriptum ad rectum et per honorabile feudum et anticum investire debeat dictum Bonacursium in se et eius heredibus utriusque sexus de omnibus et singulis infrascriptis. Qua refutatione ibidem facta, dictus dominus Egeno venerabilis episcopus tridentinus pro se et eius successoribus et suo episcopatu ad et per honorabile feudum anticum investivit dictum Bonacursium tanquam liberum, et gentillem hominem et gentillem vasallum in se et eius heredes utriusque sexus, et eorum descendentes usque ad infinitum sine ulla condictione prestanda vel solvenda: nominatim de banno sue persone, et de omni alio banno, excepto banno maleficii, quod nulli indulgetur, et generaliter de omni ficto, et omni condictione, et exactione, et ratione, quod vel quas ipse Bonacursius vel eius pater quondam Wiscardus vel eius antecessores dare vel prestare tenebantur seu tenentur aliquo modo vel aliqua occasione iuste vel iniuste quondam domino Federico vel eius filiis: ita ut ipse Bonacursius eiusque heredes utriusque sexus usque in infinitum dictum feudum habeant, et teneant pro antiquo feudo et vasallatico, et ei pertinere debebat de cetero usque in perpetuum sine omni predicti domini episcopi contradictione et eius

176 Pergamena originale in AST, Archivum principatus tridentini, capsa 30/16.

Page 118: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

118

successorum, vel alterius persone, distringendo se, et rationem de ipso facendo tantum per dictum dominum episcopum, vel per eius vicedominum, vel assessores Curie tridentine, et non per aliquem gastaldionem, vel aliam personam, et non solvendo bannum aliquod, nisi bannum maleficii, et promittens dictus dominus episcopus pro se et eius successoribus et episcopatu, quod dictum vasallaticum semper ipse habebit et tenebit in episcopatu, et manu episcopatus et quod ipsum extra episcopatum non feudabit, nec vendet, nec pignorari obligabit, nec aliquo modo alienabit, et si contrafactum fuerit, quod illa alienatio sit cassa et vana et nullius valoris. Promisit quoque dictus dominus episcopus pro se et suis successoribus et suo episcopatu dictum feudum et investituram ab omni contradicente persona defendere; quibus ita factis dictus Bonacursius dicto domino Egenoni episcopo pro se et episcopatu recipiente tanquam gentillis homo, et gentillis vassallus fidelitatem iuravit: pro qua vero refutatione dictus dominus Henricus fuit confessus se recepisse a dicto Bonacursio trigintaunam libram veronensium, quapropter pro se et eius heredibus promisit et convenit dicto Bonacursio dictum feudum et refutationem ab omni persona in ratione defendere, et expedire, aut dampnum in duplum ei restituere: et quod dabit ei cartam divisionis et quomodo vasallaticum ei venit in partem suam in laude sapientis sub obligatione omnium suorum bonorum.

(L.S.) Ego Ubertinus sacri Palatii notarius Abyaticus quondam domini Oberti notarii de Placentia hoc suprascriptum instrumentum ex imbreviaturis canzellatis quondam dicti domini Oberti notarii sumpsi, traxi, et in suprascriptam formam redegi bona fide sine fraude nil addito vel diminuto, nisi forte punctum vel sillabam, quod sensum mutet, vel variet intellectum, et ut in ipsis imbreviaturis continetur, ita et in isto continetur instrumento, de verbo et auctoriatte domini Guallenghi plebani Marnighe venerabilis domini Fratris Henrici Dei gratia episcopi tridentini in spiritualibus Vicarii generalis, secundum quod continetur in instrumento dicte auctoritatis scripto per Vivaldum dictum Salvatorem notarium de Scana, et de mandato dicti Vicarii meum signum posui, et me subscripsi177.

93. Inscriptiones posite supra portas urbis Arci178.

+ DOMINUS GERARDUS DE ARCO FE

CIT FIERI HOC OPUS PER MAGIST

RUM GURARDUM ANNO M

CCC XXV.

+ ANIS.MIL.CCC.V.XX. D. NICOLAI VIRI NOBS QE

D. ARCO MANDATO DNI TUC EXTE BO NINO OPE MAGISTRO Ds CUMIS NCs IN ISTO. Explica: Annis millenis trecentis quinque viginti domini Nicolai viri nobilisque de Arco mandato domini tunc existente Bonino opere magistro de Cumis natus in isto.

177 Pergamena originale in AST, Archivum principatus tridentini, capsa 5/5. 178 1325. NB. Hae duae inscriptiones gothicis characteribus sunt insculptae, haec prima conspicitur

supra arcum portae, que meridiem respicit et vocatur. Porta della Pina. Altera iacet supra portam, quae respicit orientem, et ducit versus monastrium monialium extra urbem.

Page 119: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

119

Sequens inscriptio reperitur in eccelsia conventus sive hospitii Patrum Celerstinorum apud Sarcham infra Toblinum.

NICOLAUS ET GIRARDUS AMBO FRATRES COMITES ARCHI ISTI SUNT FUNDATORES AC PRAECIPUI BENEFACTORES ISTIUS MONASTERII ANNO M.CCCXXV179.

94. Tridenti, 1315 die 16 aprilis Subiectio exhibita domino episcopo tridentino a domino Gerardo de Arco. Die mercurii 16 intrante aprili in castro Boni Consilii tridentine diocesis, in

presentia nobilium militum dominorum Guillelmi quondam domini Azonis de Castrobarco, et Aldrigeti eius nepotis filii quondam domini Federici de Castrobarco fratris domini Guillelmi predicti, nec non reverendorum virorum dominorum Fratris Petri abbatis monasterii s. Laurentii prope Tridentum et Fratris Coradi capellani infrascripti domini episcopi tridentini, Gislenberti de Campo decani tridentini, Henrici canonici tridentini eius fratris, Laurentii iudicis de Vello Vicarii infrascripti domini episcopi, Guillelmi iudicis de Bellenzanis de Tridento, Riprandi domini Xicherii de Arsso, Scimonis quondam domini Gratiadei de Campo, Delaiti notarii de Novaria habitatoris Tridenti, et Baldini notarii de Arco, et aliorum testium ad hoc specialiter vocatorum, et rogatorum. Ibique coram venerabili in Christo Patre domino Fratre Henrico Dei, et apostolice Sedis gratia episcopo tridentino, comparuit dominus Gerardus filius quondam domini Odorici de Archo pro se et fratres suo domino Nicolao absente, flexis genibus exponens humiliter et devote, quod de lite et controversia, que fuit et vertitur inter prefatum dominum episcopum et ecclesiam tridentinam et dictos dominos Gerardum et Nicolaum fratres super iurisdictione quorundam hominum de Iudicaria, quos idem dominus episcopus sue asserit iurisdictioni suppositos, et subiectos: et ex adverso dicti domini Gderardus et Nicolaus fratres dictos homines ad se racione iurisdictionis spectare dicunt, ad arbitrium et voluntatem domini episcopi antedicti se pro se et dicto suo fratre liberaliter et totaliter exposuit, supplicans et exorans, ut de ipso, et de suo fratre misericorditer et benigne agat et disponat de hiis et de aliis pro sue libito voluntatis. Qui quidem dominus episcopus solita pietate et misericordia ductus tanquam dominus misericors et benignus pro bono, tranquilo et pacifico statu tocius episcopatus et ecclesie tridentine suorumque fidelium subditorum, dictos dominos Gerardum presentem et Nicolaum licet absentem ad suam gratiam et amorem pie et benigne recepit, et de dicta lite et controversia cum dictis fratribus gratiose disposuit in hunc modum, videlicet quod omnimoda et totalis iurisdicendo criminalis cuiuscumque condicionis et qualitatis existat de dictis hominibus de quibus est lis, per dictum dominum episcopum et suos officiales libere exerceatur, et cognoscatur, et quod dictus dominus episcopus vel eius officiales duas collectas annuatim quadraginta solidorum parvorum pro quoquo foco inponat hominibus antedictis iurisdicendo vero civilis per dictos fratres vel eorum officiales exerceatur et cognoscatur, dum tamen de iurisdictione aliquorum hominum de burgo Arci se nullatenus intromittant, nec de ipsis aliquam iurisdictionem exerceant: et hec omnia

179 *Cfr. Tovazzi Giangrisotomo OFM, Variae Inscriptioes tridentinae, Trento 1994, nn. 178-180,

pp. 201-202. –Haec inscriptio posita videtur post annum 1413 cum ante illud tempus in documentis titulus Comitis arcensibus non sit datus.

Page 120: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

120

hinc ad completum terminum sic firma maneant et perdurent, infra quod terminum si esse poterit iura prefati domini episcopi et dictorum fratrum dignosci debeant et finiri. Ita tamen quod propter predicta vel aliquid predictorum iuri dicti domini episcopi, episcopatus, et ecclesie tridentine et dictorum fratrum nullum preiudicium generetur. Que quidem omnia et singula suprascripta per dictum dominu episcopum disposita, ordinata, et gratiose collata idem dominus Gerardus pero se et dicto fratre gratanter et benigne acceptavit et approbavit: promittens stipulatione solempni pro se et dicto eius fratre dicto domino episcopo recipienti pro se, ac episcopatu, et ecclesia tridentina se et dictum suum fratrem ipsi domino episcopo, episcopatui, et ecclesie tridentine perpetuo fore fideles, et numquam contra ipsum et ecclesiam prelibatam facere vel venire, sed ipsum dominum episcopum et ecclesiam sepedictam in omnibus perpetuo defendere, et iuvare. Pro quibus omnibus et singulis attendendis et observandis, et ad conservacionem et defensionem omnium predictorum idem dominus Gerardus pro se, et dicto eius fratre promist ac convenit solempniter atque sponte dicto domino episcopo pro se, et ecclesia prelibata tradere et consignare in manibus et custodia ipsius domini episcopi vel suorum nunciorum castrum et fortalicia Drene infra tres dies proximos secuturos: quod quidem castrum idem dominus episcopus tenere et possidere debeat hinc ad sequentes tres annos completos: et completis dictis tribus annis dictum castrum in manibus dictorum fratrum debeat resignare et presentare. Eo tamen salvo, quod si infra dictum terminum contingeret dictum dominum episcopum ad maiorem dignitatem transferri, vel etiam, quod absit, de hoc seculo transmigravit, quod dictum castrum incontinenti dictis fratribus debeat restitui et libere dimitti et relaxari. Et pro predictis omnibus et singulis attendendis et observandis dictus dominus Gerardus obligavit ipsi domino episcopo pro se et ecclesia tridentina recipienti et stipulanti omnia sua bona presentia et futura. Promisit insuper dictus dominus Gerardus quod dictus dominus Nicolaus eius frater usque ad octo dies laudabit, approbabit et ratificabit omnia supradicta et se obligabit cum sacramento in omnibus et per omnia quemadmodum dictus dominus Gerardus promisit et obligavit. Iuravitque dictus dominus Gerardus corporaliter tactis Scripturis Sacrosanctis ad santa Dei Evangelia se omnia et singula suprascripta firma et rata habere et tenere, et nullo modo vel causa contra facere vel venire. Anno Domini 1315 indictione terciadecima.

Ego Cristanus imperiali auctoritate notarius de Rouredo interfui, et rogatus scripsi180.

95. 1316181 o 1348 Epistola Ludovici brandenburgensis Tyrolis Comitis super destructione castrorum

Restorii, et Spinedi182. Ludovicus Dei gratia etc. Quum nos ex multorum autenticorum, ac fide dignorum

relatione precipimus, et firmiter novimus ab experto, Nycolaum de Archo, et Iohannem ipsius nepotem183, ex ipsorum elatione et superbia preter ius et iustitiam de castris Rastorii et de Spinis, que detinent in plebatibus Blexii et Nomassi tridentini districtus,

180 Pergamena originale in AST, Archivum principatus tridentini, capsa 30/27. 181 seu melius circa annnum 1348. 182 NB. Exemplar huius epistole est imperfectum, et mutilum, et sine chronologicis notis, annus

enim supra notatum 1316, habetur ab extra forte recentiori manu additus: ceterum ex originali a contemporaneo scriptore videtur descriptum. Deest quoque nonen illius, cui epistola ipsa fuit directa; attamen dubitari nequit de veritate eius etc.

183 *Erat enim filius domini Gerardi de Arco.

Page 121: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

121

quamplura illicita et enormia scelera et delicta in dictis plebatibus et tota Iudicaria audaciter perpetrasse, et cottidie non sufficere perpetrare in preiudicium et gravamen Gratiadei de Campo fidelis nostri dilecti, et ipsius amicorum, ac etiam quorumlibet commorantium in partibus seu plebatibus supradictis. Quapropter de destructione seu deruchatione184 predictorum castrorum tanquam de radicibus et seminibus tantorum scelerum commissorum non immerito fore duximus providendum, taliter quod ipsis castris in antea nemo valeat aliqualiter commorari: promittentes bona fide, quod dictorum castrorum destructioni intendere volumus, ac etiam facere et adimplere quam primum facultas seu possibilitas se obtulerit ad predicta185.

96. In ecclesia s. Thomae inter Arcum et Ripam, 1317 die 10 martii Compositio inter dominum episcopum tridentinum et dominos de Arco etc. Anno Domini 1317 indictione 15, die 10 intrante marcio in ecclesia s. Thome inter

Archum et Ripam, presentibus dominis Antonio iudice de Leudro, Alchele de Saynano (sic), Wilielmo de Castronovo, et Libanorio de Ripa testibus et aliis. Ibique reverendus vir dominus Frater Conradus Ordinis Cisterciensis venerabilis in Christo Patris domini Fratris Henrici Dei et apostolice Sedis gratia episcopi tridentini Vicarius generalis, et nobiles milites domini Gralantus de Lawenbur, Gozalchus gastaldio Egne, et Volchemarius de Tirol Potestas Ripe nomine et vice dicti domini episcopi tridentini, et pro ipso domino episcopo et episcopatu tridentino ex una parte, nec non et nobiles viri domini Gerardus de Archo pro se, et ut coniuncta persona domini Nicolai eius fratris, et Parisius quondam domini Guichemarii de Madruci pro se et filiis suis, et ut coniuncta persona dominorum Iacobini et fratrum ac filiorum suorum quondam domini Aldrigeti, et Iovii quondam domini Tridentini, ac Alberti et fratrum filiorum quondam domini Ziramonti de Madrucio, et omnium aliorum amicorum suorum de Madrucio, et ipsi ambo etiam pro omnibus suis amicis ex altera: pro bono pacis fecerunt ad invicem infrascriptas composiciones et concordias. Primo quod prefati nobiles de Archo usque ad duos annos proxime subsequentes debeant habere et tenere universalem iurisdictionem in civilibus et criminalibus, preterquam de morte et membri abscissione, burgi et tocius plebatus Archi, et pro dicta iurisdictione dicti burgi et plebatus predictus dominus episcopus tridentinus et sui capitanei et officiales usque ad dictum terminum duorum annorum debeat habere omnes homines et personas cuiuscumque condicionis existant de tota Iudicaria iurisdictione ipsorum nobilium de Arco, et qui ad ipsos spectant quocumque iure vel modo: hoc addito expresse, quod ex hoc infra dictum tempus et postea nullun preiudicium generetur dicto domino episcopo et ecclesie tridentine et nullum etiam ius in proprietate et possessione vel quasi ipsis nobilibus acquiratur: et e converso quod ex hoc ipsis nobilibus nullum preiudicium generetur in suis hominibus ac iurisdictionis eorum in Iudicaria et alibi si quos habent, et quod per hoc ipsi domino episcopo et ecclesie tridentine nullum ius acquiratur. Item quod suprascriptis aliis nobilibus detur per dominum episcopum pro relaxatione suorum hominum et eorum iurisdictionis si quos habent, quos usque ad dictum terminum duorum annorum retinere debeat ipse dominus episcopus per se et suos officiales, totum illus in pecunia, quod suprascripti nobiles milites et dominus Guarnerius186 preceperint eis dari, ita quod per hoc nullum preiudicium generetur, ut superius in alio capitulo est expressum.

184 *Diroccare, abbattere distruggere. 185 Pergamena originale in AST, Archivum principatus tridentini, capsa 30/29. 186 *hic erat de Tablato, et in alio exemplari id additur hic loci.

Page 122: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

122

Item quod dominus Nicolaus de Archo et omnes suprascripti nobiles, et eorum omnes sequaces absolvantur libere ab omni banno et delicto, in quod inciderint vel incidissent propter gueram exercitus de Madrucio, et presentis guere.

Item quod castrum Drene teneatur cum pactis et condicionibus in instrumento primo facto contentis, et quod transacto illo termino in ipso instrumento contento, ipsum castrum restituatur suprascriptis nobilibus de Archo, non obstante quod ipsi nobiles usque in hunc presentem diem fecissent contra ipsum dominum episcopum, quia hoc totum debet esse remissum, et eisdem nobilibus nullum preiudicium generare. Et hec omnia debent confirmari per dominum episcopum tridentinum per publicum instrumentum, vel per literas sigillatas suo sigillo.

Ego Bartholomeus imperiali auctoritate notarius quondam Ambrosii interfui et scripsi187.

97. Arci, 1317 die 18 martii Anno Domini 1317, indictione 15 die veneris 18 intrante marcio in platea

Communis Archi, presentibus dominis Conrado presbitero, qui fuit de Mantua, Antonio iudice de Leudro, Francisco domini Guizardi de Archo, et Iohanne domini archipresbiteri de Randena, Nicolao de Toblino, et Hengenfredo de Archo testibus et aliis. Ibique nobiles viri domini Nicolaus de Archo, Iacobinus quondam domini Aldrigeti pro se et fratribus suis, Iorius quondam domini Tridentini, Albertus, Pinterius fratres quondam domini Ziramonti de Madruzzo pro se et suis amicis, Simon et Feraza fratres quondam domini Gratiadei de Campo, et Aproinus quondam domini Petri de Predagolaria pro se et fratribus suis, ac ceteris suis amicis: attendentes et considerantes, quod ea, que eorum nomine gesta sunt, ratificari possunt et rata haberi, id circho (sic) viso quodam instrumento quarumdam composicionum factarum inter reverendum virum dominum fratrem Conradum Ordinis Cisterciensis venerabilis in Christo Patris domini Fratris Henrici Dei et apostolice Sedis gratia episcopi tridentini Vicarium generalem, et nobiles dominos Gralantum, Gozalchum gastaldionem Egne, et Wolchemarium potestatem Ripe nomine et vice suprascriptis domini episcopi et episcopatu tridentino ex una parte, nec non et nobiles viros dominos Gerardum de Archo pro se et ut coniuncta persona dicti domini Nicolai sui fratris, et Parisium quondam domini Wichemarii de Madrucio pro se et filiis suis, et ut coniuncta persona Iacobini et fratrum suorum filiorum quondam domini Aldrigeti, et Iorii quondam domini Tridentini, et Alberti et fratrum suorum filiorum quondam domini Ziramonti de Madrucio, et omnium suorum amicorum, et ipsi ambo etiam pro omnibus suis amicis de Campo, nobilibus de Predagolaria, et Benedicto de Seyano ex parte altera; cuius instrumenti dictarum composicionum scripti manu mei notarii infrascripti tenor superius est expressum: laudaverunt et ratificaverunt omnes et singulas composiciones et concordias suprascriptas, et omnia et singula in suprascripto instrumento contenta, scilicet dictus dominus Nicolaus suprascriptum primum capitulum de permutatione iurisdictionis burgi et plebatus Archi cum hominibus suis et sue iurisdictionis tocius Iudiacrie, quos suos homines dicte iurisdictionis asseruit esse suos in civilibus et criminalibus causis: et tercium capitulum de absolutione delicti et exemptione banni: et ultimum capitulum de facto Drene. Et ceteri nobiles suprascripti secundum capitulum de suis hominbus pro illo precio, quod preceperint dicti nobiles in ipso capitulo contenti, et tercium capitulum de dicta absolutione et banni exemptione promittentes dicti nobiles pro se et suis amicis

187 Pergamena originale in AST, Archivum principatus tridentini, capsa 30/30-31.

Page 123: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

123

predictis mihi notario infrascripto stipulanti et recipienti nomine et vice dicti domini episcopi, et omnium personarum, quarum interest vel interesse poterit, dictas concordias et composiciones, et omnia et singula in ipso instrumento contenta perpetuo firma et rata habere et tenere, et non contra facere vel venire de iure vel de facto sub suorum bonorum obligatione presentium et futurorum.

Ego Bartholomeus imperiali auctoritate notarius quondam Ambrosii interfui rogatus et scripsi188.

98. Tridenti, 1317 die 16 martii Die 16 intrante marcio189 sub dicto millesimo et indictione, Tridenti in castro Boni

Consilii, presentibus domino Gualengo plebano Marnige, Boniohanne canonico tridentino, Antonio iudice de Leudro, et Bonaventura quondam magistri Rubei de Tridento testibus et aliis. Ibique venerabilis in Christo Pater dominus Frater Henricus Dei et apostolice Sedis gratia episcopus tridentinus, considerans et attendens, quod ea que rite et iuste processerunt, maxime circa vigorem pacis, debent perpetua firmitate gaudere; viso quodam instrumento in presentia prefati domini episcopi et duorum testium perlecto quarundam composicionum factarum inter reverendum virum dominum Fratrem Conradum Ordinis Cisterciensis ipsius domini episcopi Vicarium generalem, et nobiles milites dominos Gralantum, Goxalcum gastaldionem Egne, et Wolchemarium de Tirol pro dicto domino episcopo potestate Ripe, nomine et vice ipsius domini episcopi, et pro ipso domino episcopo et suo episcopatu ex parte una, nec non nobiles viros dominos Gerardum de Archo pro se, et ut coniuncta persona domini Nicolai eius fratris, et Parisium quondam domini Guichemarii de Madrucio pro se et filiis eius et ut coniuncta persona Iacobini quondam domini Aldrigeti de Madrucio, et fratrum suorum et eiusdem filiorum, et Iorii filii quondam domini Tridentini, ac Alberti filii quondam domini Ziramontis, et fratrum suorum de Madrucio, et ipsi ambo etiam pro omnibus suis amicis de castro Campi et de Predagolara, ac Benedicto de Seyano, et pro omnibus suis amicis ex parte altera, laudavit, ratificavit, et approbavit omnes et singulas composiciones et concordias suprascripta ut in suprascripto instrumento continentur, et omnia et singula in suprascripto instrumento contenta modo et forma superius experssis, mandans prefatus dominus episcopus mihi notario infrascripto ut de predictis duo publica conficerem instrumenta, unum quorum dari debeat prefato domino episcopo, et alterum adverse parti, scilicet suprascriptis nobilibus, et cuilibet ipsorum si opus fuerit.

Ego Bartholomeus quondam domini Ambrosii de Enno imperiali auctoritate notarius suprascriptis omnibus et singulis interfui, et rogatus scripsi190.

99. In castro Tenni, 1327 die 14 februarii Dominus Henricus episcopus tridentinus concedit iurisdictionem domino Nicolao

de Arco. Frater Henricus Dei et apostolice Sedis gratia tridentinus episcopus universis

presentes literas inspecturis salutem in Domino sempiternam. Assidue meditantes vias et modos, per quos homines et subditi nostri in tota Iudicaria quiete et pace simul possint frui et gaudere, deliberato animo duximus ordinandum, ut inter nos et nobilem virum Nicolaum de Archu nullius scrupuli et turbationis possit materia reperiri, fidem et

188 Pergamena originale in AST, Archivum principatus tridentini, capsa 30/30-31. 189 *ordine chronologico hoc documentum debet preponi antecedenti. 190 Pergamena originale in AST, Archivum principatus tridentini, capsa 30/31.

Page 124: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

124

legalitatem ipsius Nicolai attendentes, ipsum in burgo nostro Archi et toto plebatu nostrum capitaneum et rectorem constituimus per presentes, committentes eidem iurisdictionem nostram, quam habemus ibidem racionabiliter exercendam usque ad nostre beneplacitum voluntatis, modis et viis subnotatis, per hoc intendentes, quod in tota Iudicaria nihil habeat disponere vel agere, sed contentus esse debeat predictis burgo et plebatu nostris, ac iurisdictione nostra sibi commissis, in quibus ipsum nostrum fecimus capitaneum et facimus pro nostre libito voluntatis. Dantes et concedentes sibi plenam et liberam potestatem inquirendi, corrigendi et puniendi excessus quoslibet per quoscumque committendos ibidem, neminem tamen contra Deum et iustitiam aggravando, vel aliqualiter alleviando, dumodo non sint tales excessus, in quibus mortis periculum aut mutilatio membrorum exigatur, ad quorum excessuum penam nolumus quod sua potestas extendatur: sed volumus quod committentes excessus huiusmodi vel aliquem eorundem, presententur ad nostrum palatium tridentinum, et ibidem de consilio sapientum et prudentum virorum secundum Deum et iustitiam corrigantur. Insuper eidem Nicolao capitaneo nostro sub pena nostro arbitrio infligenda districte precipimus et mandamus, quatenus bannitos aliquos vel malefactores quicumque sint, et undecumque in commissis sibi burgo et plebato ac iurisdictione nostris predictis nullo casu receptare seu tenere audeat vel presumat. Volentes et mandantes ac iniungentes universis et singulis dicti nostri burgi Archi et totius plebatus eiusdem iurisdictionis nostre sindicis, ancianis, communitatibus, et hominibus, quatenus sub penis quibuslibet tam spiritualibus, quam temporalibus nostro arbitrio infligendis, in hiis que ad huiusmodi capitaneatus officium spectaverint, sibi tanquam capitaneo eorum per nos ad nostre voluntatuis arbitrium constituto, plene pareant et intendant. Alioquin sententias sive penas, quas iuste tulerit vel inflixerit in rebelles, auctore Deo faciemus inviolabiliter observari usque ad satisfactionem debitam et condignam. Si autem ipsum Nicolaum processu temporis a predicto capitaneatu nostri burgi Archi et plebatus eiusdem, et iurisdictione nostra amovere vellemus, vel amoveremus, nollemus tamen nec volumus, quo in hominibus et iurisdictione si quos vel si quam in Iudicaria iuste et rite habere deberet, vel docere posset legitimis documentis, aliquod preiudicium generetur. Nostre enim voluntatis est et esse debet, omnes subditos nostros in suis iustis iuribus, quantum potuerimus et sciverimus, defensare et favorabiliter conservare. In quorum fidem presentes fieri fecimus, et sigilli nostri munimine roborari. Actum et datum in Tenno castro nostro die sabbati 14 februarii nativitatis dominice anno 1327, indictione decima191.

(Locus Sigilli pendentis) +

100. 1385 die 14 maii Pacta et compositiones factae inter dominum episcopum tridentinum et dominum

Antonium de Arco. In Christi nomine amen. Anno eiusdem nativitatis 1385 indictione 8, die dominico

14 mensis madii. Hec sunt conventiones et pacta facta et promissa inter nobiles virum dominum Petrum militem de Sporo et Henricum de Lietestain nomine et vice Re.mi in Christo Patris et domini domini Alberti Dei gratia episcopi tridentini et Comitis in Hortemburg ex una parte, et egregium militem dominum Antonium de Arco ex alia parte. In primis quod dominus Antonius predictus teneatur et dare debeat castrum

191 Pergamena originale in AST, Archivum principatus tridentini, capsa 30/32.

Page 125: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

125

Madrucii in manibus et balia predictiorum dominorum Petri et Henrici de Lietestain, et quod predicti debeant et teneantur conservare castrum Madrucii et nemini parcium dare, donec nobiles electi infrascripti dixerint et determinaverint inter prefatum dominum episcopum, et antedictum dominum Antonium super petitionibus fiendis ab utraque parte, et secundum quod infrascripti electi dixerint et determinaverint de castro Madrucii, quod predicti domini Petrus de Sporo et Henricus de Lietestain presentare teneantur castrum Maducii et de ipso facere prout predicti electi dixerint et determinaverint. Item quod infrascripti electi possint valeant audire, cognoscere, et determinare quidquid predictus dominus Antonius petere vult predicto domino episcopo tridentino tam super facto iurisdictionis Iudicarie et mute de Banallo, ut asserit idem dominus Antonius, sibi spectanti, quam aliorum quecumque petere vellet prelibato domino episcopo. Item e converso, quod infrascripti electi possint et valeant audire, cognoscere, et determinare quidquid prelibatus dominus epsicopus petere vult perdicto domino Antonio et si aliquid tenet et occupat de bonis epsicopatus Tridenti ipso domino episcopo pertinentibus. Item quod suprascripte partes firmum et ratum habere debeant quidquid infrascripti electi dixerint et determinaevrint de suprascriptis, et infrascriptis tam super facto Madrucii, quam super eorum petintionibus quibuslibet. Item quod predictus dominus episcopus tridentinus deberat suo sigillo sigillare instrumenta domini Antonii predicti concessionis in feudum per ispum dominum episcopum. Item quod dominus Antonius predictus emendare debeat et satisfacere dicto domino episcopo pro iniuriis castri Madrucii, et detemptionis, et captivationis Vochexi cum servitiis prout dixerint infrascriptus dominus Antonius de Lizana, et suprascriptus Henricus de Lietestain. Item quod prelibatus dominus episcopus debeat et teneatur audire Nicolaum de Madrucio et filias domini Petri de Madrucio, et alios expulsos de Madrucio occasione domini Antonii in eo et super eo, quod predicti ius haberent, et quod gaudere debeant iure suo, si quod haberent: et quod in casu quo prelibatus dominus episcopus aliquod ius haberet in dicto castro Madrucii, iure suo gaudeat prout decet et convenit.

Electi autem per partes suprascriptas sunt hii. Primo dominus Advocatus de Amatia. Item dominus Fridericus de Grifestain. Item dominus Petrus de Sporo. Item dominus Antonius vel Guillelmus de Lizana. Item dominus Iohachinus de Vilandres.

Et si dominus Advocatus interesse non posset, quod predicti suprascripti electi pro eorum libito voluntatis debeant super predictis petitionibus fiendis ab utraque parte determinare, licet idem dominus Advocatus absens sit, et illum ordinem quem dabunt predicti electi super castro Madrucii, dominus Petrus de Sporo, et Henricus de Lietestain teneantur facere et observare. Item quod predicti Petrus de Sporo, et Henricus de Lietestain debeant tenere et conservare dictum castrum Madrucii hinc ad proximum festum sancti Martini proxime venturi. Item quos si contingat casus, quod unus de electis interesse non possit, vel alio quoquo modo vacaret, alii electi eligere possint unum ydoneum loco illius qui abesset vel interesse non posset. Quibus suprascriptis dominus Antonius ad evidenciam premissorum sigillum suum fecit apponi.

(L. imago arcus cum sagitta. S.)192. 101. In campis Drenae, 1398 die 12 iulii

192 Documentum cartaceum originale in AST, Archivum principatus tridentini, capsa 30/35.

Page 126: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

126

Treugua sive inducie inter dominum episcopum tridentinum et dominos de Arco. Ego Vinciguerra de Archo meo nomine, ac nomine et vice Antonii et Nicolai

fratrum meorum, pro quibus promitto me facturum, curaturum cum effectu, quod infrascripta omnia et singula attendent, et inviolabiliter observabunt, cupiens ad tranquillam et bonam pacem meo nomine, et nomine fratrum meorum predictorum devenire cum R.mo in Christo Patre ac magnifico domino domino Georio Dei gratia episcopo et domino tridentino, firmas et fideles treuguas nominibus quibus supra, feci ac facio a die date presentium usque ad festum s. Georgii proxime sequuturum; quas quidem treuguas nomine meo, et fratrum meorum promitto per me et dictos fratres meos, fautores, adherentes, subditos, et quoscumque colligatos meos et fratrum meorum predictorum firmas et ratas habere, et tenere, et fideliter observare, promittensque quod ego, nec fratres mei predicti aut subditi, adherentes, vel alii prenominati tam mei quam predictorum fratrum meorum turbabimus, vel offendemus prefatum dominum episcopum, subditos vel adherentes vel sequaces, nec turbare vel offendere, aut molestare realiter vel personaliter permittam per tempus supradictum. Hoc tamen expresse acto, quod neutra partium, videlicet egomet dicti fratres mei, adherentes, fautores, subditi vel sequaces mei et dictorum fratrum meorum aliquid novi dictis treuguis durantibus quovis modo attemptare debeamus, nec castrum Spini diruptum aliqualiter fortificari faciemus: et similiter quod dictus dominus episcopus, adherentes, fautores, sequaces, vel subditi, non facient vel permittent fieri aliquod hedifficium quod redundet vel redundare possit in preiudicium meum et fratrum meorum. Promitto etiam meo nomine, et nomine fratrum meorum, quod durante dicta treugua non dabo nec dare faciam auxilium, consilium, vel favorem alicui iniurianti vel iniuriare volenti prefato domino episcopo, eiusque subditis, fautoribus, adherentibus, vel amicis pro dicto tempore. Supradictas ingitur treuguas promitto pro me et omnibus et singulis supradctis cum pactis predictis ratas, ac grata et firma fideliter tenere, et inviolabiliter observare, et me facturum et curaturum, quod per fratres meos inviolabiliter observabuntur, excepto duntaxat si predictus dominus episcopus haberet gueram cum illustrissimo domino meo Duce Mediolani, quia tunc et eo casu nolo esse obligatus meo nomine, nec nomine quo supra, ad non offendendum dictum dominum episcopum: ymo volo et esse intendo in guerra, et posse licite facere guerram pro ipso, et cum ipso domino Duce Mediolani contra ipsum dominum episcopum, eiusque subditos, adherentes, sequaces, et fautores; et aliter vel alio modo esse obligatus vel astrictus ad predicta vel aliquod predictorum. Inter alios autem coligatos et adherentes meos et fratrum meorum nomino spectabilem militem dominum Azonem Franciscum de Castrobarcho, dominos Antonium et Ottonem de Castrobarcho de Agresta, salvo et reservato mihi iure et habilitate iterum et de novo pluries ac tociens quocienscumque mihi placuerit et voluero alios de novo nominandi. Actum in Campis Drene 1398, sexta indictione, die 12 mensis iullii, in presentia nobilium virorum Antonii de Carpo, Girardi de Sesadello, Iohanini Mazochi omnium stipendiariorum ill.mi domini domini Ducis Mediolani, nec non Iacobi de Rochabruna et Francischi Campane: et ad maiorem firmitatem sigillum meum apposui.

(L.S.) (L.S.) Ego Rolandinus de Cologno publicus papiensi imperialique auctoritate

notarius huic instrumento presens fui, scripsi, et in testimonium premissorum me subscripsi193.

193 Pergamena originale in AST, Archivum principatus tridentini, capsa 30/36.

Page 127: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

127

102. Arci, 1399 die 8 octobris Prorogatio treuguae suprascriptae. Ad notitiam universorum per presentes deducimus nos Vinciguerra et Antonius

fratres de Archo, quod cum inter R.mum in Christo Patrem dominum Georium Dei gratia episcopum tridentinum et eiusdem domini episcopi sequaces, colligatos, fautores, fideles et adherentes ex una parte, et nos fratres, et nostrorum atthinentes, amicos, fautores, sequaces, subditos, et adherentes ex altera parte facte fuerunt fideles et firme treuge, de mandato ill.mi principis et domini domini Leopoldi Ducis Austrie etc. durature tantum a duodecima die mensis marcii proxime preteriti usque ad festum s. Michaelis proxime preteriti, ipsas treugas in prioribus literis comprehensas de mandato prelibati domini vollentes eidem complacere et obedire in omnibus, pro nobis et omnibus nostris amicis, fautoribus, sequacibus, subditis et adherentibus, cum omnibus et singulis modis, pactis, capitulis, et clausulis in eisdem contentis hinc usque ad octavam Resurrectionis domini nostri Ihesu Christi proxime venturam inclusive prorogamus, prolongamus, et firmamus: promittentesque eas ab ea firmiter, inviolabiliter, et fideliter observare. In quorum fidem et testimonium presentes literas fieri fecimus et sigillo nostro munimine roborari. Datum Archi die mercurii 8 mensis octobris 1399, septima indictione.

(L.S.)194. 103. In castro Arci, 1456 die ultima ianuarii Littere reversales domini Francisci de Arco attestantis suam subiectionem. Ego Franciscus Comes Archi recognosco pro me meisque heredibus: sicuti pater

meus et predecessores mei Comites Archi felicis memorie moniciones, precepta, et citaciones reverendissimorum in Christo Patrum et dominorum, dominorum episcoporum ecclesie tridentine cum debita obedientia et reverencia uti subditi et homines prememorate ecclesie tridentine susceperunt, obediverunt, eisdemque paruerunt: ita ego polliceor per presentes bona fide, fraude et dolo semotis, quod nunc et in futurum pariter omnes et singulas moniciones, precepta, et citaciones R.mi in Christo Patris et domini domini Georgii Dei et apostolice Sedis gratia episcopi tridentini domini mei gratiosissimi, suorumque successorum recipere, ipsisque cum omni humilitate obedientia et reverencia veluti subditus et homo ecclesie prenotate, in quantum rationabilia et iusta feurint, attendere, parere, et obedire; alia quoque omnia et singula, que mei predecessores cum ipsorum subditis ecclesie et episcopis tridentinis fecerunt, pariformiter facere, et adimplere volo. Castra quoque mea, videlicet Restorium et Spinedum, que iacent et sita sunt in dominio, terra et fundo ecclesie prelibate, a prefato domino Georgio episcopo tridentino eiusque ecclesia et suis successoribus ac ecclesia tridentina mihi et heredibus meis legitimis masculis dumtaxat ex me descendentibus, in quantun ipsa etiam ob quamcumque causam ad eius R.mam Paternitatem,dictamque ecclesiam tridentinam quoquo modo sint aut fuerint devoluta, in feudum nobile et rectum concedere et conferre debet et tenetur; meque vice et nomine quibus supra graciose investire; salvis tamen semper iuribus et honoribus sacri Romani imperii, quibus ut Comes et eisudem imperii sacri vasallus ipso sacro Romano imperio astrictus sum et obligatus, quibus per premissa nullatenus derogare intendo. In cuius rei testimonium sigillum meum presentibus est appensum. Datum in castro Archi ultima die mensis ianuarii, anno Domini 1456.

194 Pergamena originale in AST, Archivum principatus tridentini, capsa 30/37.

Page 128: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

128

(Loc. Sig. pend)195. 104. Arci, 1456 die 15 ianuarii Epistola super discordia inter dominos Franciscum et Galeatium de Arco. Extra: R.mo in Christo Patri et excelso domino gratioso, domino Georgio Dei gratia

episcopo tridentino dignissimo etc. Reverendissime in Christo Pater et excelse domine domine gratiose. Christophorus

Tartarus cancellarius meus mihi ex parte R.me Dominationis vestre retulit non nulla de factis Comitis Galeacii, ex quo novi Reverendam Dominationem vestram non bene informatam de his, que per me acta fuere, ut fratres istos in tranquillam et unam pacem ponerem, licet nequierim, non tamen aliquo meo defectu. Ut igitur prefata R. Dominatio vestra clare cognoscat quod per me nullatenus defecit, rem hanc ut se gessit quambrevius potero enarrare conabor. Dum successisset casus domini Iohannis de Castronovo, vocatis strictissime per magnificum Comitem Franciscum cognatum meum huc Archum cum circa decem mecum statim accessi. Et cum hic essem, servitores tam Comitis Galeacii quam Comitis Francisci simul uniti venerunt ad me rogantes ut nullo modo hinc recedere deberem, donec ipsos fratres ad concordiam reduxxissem. Et sic cupidus huius rei, ivi ad Comitem Franciscum quem semper in eadem voluntate et bono proposito continue reperi, offerendo se velle facere omnia, que ego volebam, pur quod (sic) Comes Galeacius vellet erga ipsum servare illam bonam fraternitatem, quam ipse faceret versus eum. Deinde ivi ad Comitem Galeacium, qui requisitus a me quenam essent eorum differentie, dixit quod Comes Franciscus habebat penes se certa bona, que fuerant quondam domine Blamche, de quibus habere debebat medietatem: et sic feci quod Comes Franciscus portare fecit ipsa bona ut dividerentur, que reperta fuere multo maioris quantitatis quam foret scriptum super una cedula, quam habebat ipse Comes Galeacius penes se: ex quo cxognovi Comitem Franciscum non habere animum decipiendi fratrem, et sic inter ipsos concorditer bona predicta fuere divisa: postmodum dixi ipsi Comiti Galeacio si habebat aliud petendum a fratre suo, qui respondit, quod erant etiam alia petenda, sed non erat tempus nec locus illa petendi, et quando sibi videretur illa peteret, et quod nemo poterat compelli ad agendum. Quod audiens, cepi ipsum bonis verbis reprehendere dicendo, quod hoc non erat bona via pacificandi, et bene vivendo cum fratre suo, rogans eum, ut vellet eligere duos ex servitoribus suis intelligentioribus, et qui melius scirent facta eorum, et Comes Franciscus eligeret duos de suis, in quibus se se compromittere vellent, quia ego etiam essem cum eis. Demum post multa verba et preces meas dixit, se nullo modo velle facere aliquod compromissum: sed erat contentus stare de omnibus sacramento Comitis Francisci, qui licet recusaret dicens non esse honestum, quod ipse deberet esse iudex in facto proprio, tandem cohactus per me, fuit contentus, dumodo fieret scriptura de his, que ipse per sacramentum suum declarabat, quia nolebat amplius postea esse ad differentiam cum fratre suo. Finaliter Comes Galeacius dixit se nolle fieri aliquam scripturam de predictis quod licet mihi et aliis astantibus videretur inhonestum, quia se reddebat suspectum; tamen ego desiderosus concordii, feci Comitem Franciscum iurare presentibus pluribus servitoribus utriusque partis, quod ipse super animam sui diceret ea, que mera conscientia sibi iudicaret in predictis. Et cum divisissent et asportassent bona predicte domine Blanche, illo sero Comes Franciscus misit Girardum Capirolam socialem meum ad Comitem Galeacium dicendo, quod deberet esse contentus, ut ponerent communiter

195 Pergamena originale in AST, Archivum principatus tridentini, capsa 30/40.

Page 129: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

129

custodias super monte, ut de iure debent, et apparet per scripturam, quam etiam viderunt oratores R.me Dominationis Vestre. Comes Galeatius tunc respondit quod nullo modo pati volebat, quod frater poneret custodias super eius monte, dicendo hec verba: videretur quod ego essem proditor: ego nolo quod ponat custodias super meo monte: et si non cavent sibi et Cesar, et Franciscus in una hora habebo hic tot gentes, quod faciam eos salere a fenestris castri Archi, et satis erit eis, si poterunt evadere per fenestras: replicando etiam hec verba: ego non accipio terminum hec faciendi uno vel duobus mensibus, sed per spacium unius hore. Et cum hec mihi relata fuissent per Girardum suprascriptum socialem meum, me movi statim veniendo ad ipsum Comitem Galeacium, quem reperi recessisse ex castro et descendisse in burgum: que cum vidissem, dessendi personaliter in burgum hora circa secunda noctis causa ipsum alloquendi et mitigandi: sed illo sero noluit inveniri, abscondens se solum ut non alloquerer ipsum et illomet sero convocavi servitores utriusque partis confortando eos, ut vellent se unire et dicere dominis suis, ut deberent se insimul pacificare, et bene vivere, aliter darent eis causam providendi sibi de uno alio domino; et ex tunc ego fui deliberatus recedere, quia non videbam propter obstinationem Comitis Galeatii posse ahbere honorem de hac re: sed rogatus a servitoribus utriusque partis remansi, et licet illo sero noluissem me ipsum alloqui, tamen feci sibi proferre per servitores suos, et postmodum in mane replicavi, quod si ipse Comes Galeacius volebat se pacificare cum fratre, et bene vivere secum, volebam ipsum assumere in sextum meum filium ultra quinque filios quos habeo, et ipsum facere participem pro sexta parte in omnibus bonis meis, et de his me facturum publica instrumenta et autenticas obligationes. Et deinde tota die stabam in burgo ante domum suam causa volendi ipsum alloqui. Se fecit me stare per duos dies antequam potuissem ab eo habere audientiam; finaliter tercia die fecit mihi dici, quod erat contentus audire me, sed nolebat ut dicerem aliquid quod sibi displiceret: cui respondere feci, quod non dicerem aliqua, que sibi merito displicere deberent, quia non querebam nisi bonum suum et sui fratris. Ultimate ego ex parte Comitis Farncisci obtuli sibi medietatem provisionis, quam ipse habet ab ill.mo domino Duce Sigismundo, et deqnique obtuli sibi cartam albam; ita quod de bonis disponeret quomodo ei placeret, quia Comes Franciscus erat dispositus dare sibi de parte sua casu quo non contentaretur de parte sibi adventa; purquod (sic) esset securus de Statu. Qui Comes Galeatius respondit talia: nunc quando meus frater habet aquam usque ad gullam offert mihi ista: sed ego nolo provisionem suam, neque cartam albam. Comes Franciscus frater meus intravit in unum lamberintum, de quo exire non potest sine me. Et multa alia dicta et facta fuere, que forent longum scribere. Hec narravi R.me Dominationi Vestre que verissima sunt, ut possit eadem Dominatio Vestra cognoscere si per me deffecit, quin sequeretur concordium: et si in aliquo videtur R.me Dominationi Vestre me fuisse negligentem, precor illam dignetur me avisare. Et hoc non obstante, ipse Comes Franciscus fuit avisatus per literas a pluribus partibus et personis fide dignis, quod frater eum tradebat, et ego vidi literas sibi presentatas illo sero, quo cepit eum, adeo quod ego non poteram aliud in eo cognoscere, nisi quod habebat intentionem male tractandi fratrem, videlicet Comes Franciscus et ut patet ex confessionibus plurimorum, que suo tempore ostendentur, nec ego, quando bene voluissem, potuissem vetare Comiti Francisco quia ipsum caperet, quia eram ibi cum paucis, nec alia nisi quod me R.me Dominationi Vestre totum vivendo, et in omnibus offero. Data Archi die XV ianuarii 1456.

Rev.me Dominationis Vestre Servitor Cesar de Martinengo

Page 130: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

130

armorum capitaneus etc.196 105. Arci, 1456 (sed 1455) die penultima decembris197 Epistola super treugua inter dominos Archi, et Lodroni facienda etc. Extra: R.mo in Christo Patri domino domino Georgio episcopo tridentino etc.

domino suo semper colendo. R.me Pater domine domine colende. Litteris Vestre R.me Dominationis hodie

receptis, perlectis, et sane intellectis, allocutus sum Vestre R.me Dominationis fidelem Comitem Franciscum, quem nunc, ut semper, ad voluntatem Vestre R.me Dominationis paratum inveni; ita quod ipse Comes Franciscus prout in literis Vestre R. Dominationis lacius continetur, de treuga inter dominum Archi, et magnificorum de Lodrono fienda, quo medio Vestra R. Dominatio una mecum ad perfectam pacem et concordiam pro posse intendere, ita significo Vestre R. Dominationi, quod ipse Franciscus prememoratus assensit, et assentit ut talis treuga per Vestram R. Dominationem fiat et firmiter ab hinc usque ad diem sancti Blasii, que tercia est mensis februarii, et illis durantibus nulla parcium predictarum alteram in persona seu bonis quovis modo offendat, perturbet, aut molestet, ad que Vestra R. Dominatio nunc utiliter intendat, et in continenti me de huiusmodi perpetracione per literas certificet et informet etc. R.me domine hodie decima dies est, quod ego super hoc insudavi, ut Comes Franciscus et Galeacius fuissent concordes, et omnibus postpositis misissent ad Vestra R. Dominationem et cum bona intelligentia vestra se vobis dedissent et adunassent, quod nulla via mundi nec modo potui ab ipso Galeacio obtinere, et hoc notorium est omnibus hic existentibus: sed nunc rebus sic secundatis certifico R.mam Dominationem Vestram quod iusto, equo et honesto ipse Comes Franciscus se numquam subtrahet. Datum Archi penultima decembris anno 1456.

Eiusdem R.me Dominationis fidelis Cesar de Martinengo198.

106. Arci, 1456 die 8 ianuarii Epistola alia eadem de re. Extra: R.mo in Christo Patri et excelso domino gratioso

domino Georgio Dei gratia episcopo tridentino. R.me in Christo Pater, et excelse domine gratiose. Recepi literas R.me

Dominationis Vestre quibus cognovi legitimam excusationem meam de tardatione adventus mei gratiose esse acceptatam, non obstante quod eadem R.ma Dominatio Vestra sua solita clementia freta me libenter vidisset. Exinde recepi copiam literarum trugarum vestris literis inclusam, quarum quia scriptura est prolixa, et apud nos italicos inusitata, dimissis aliquibus minime ad bonam fidem servandam necessariis, remitto excellentie Vestre breviores copias in breviori et sufficienti forma conscriptas: Nostis enim R.me domine, quod ad firmandum cor sincerum, sola fides sufficit. Talem quidem probatum et optimum virum magnificum Comitem Franciscum cognatum meum continue invenio, ut non dubitem se se ulterius adimplere quam promiserit. Ulterius quia Christoforus Tartarus cancellarius meus stimulat me accelerare ad convocandum

196 *Documentum cartaceum originale in AST, Archivum principatus tridentini, capsa 30/41. 197 1456, penultima decembris, idest anno 1455 die 30 decembris, iuxta presentem computandi

morem: nam tunc sumebatur initium anni a festo Nativitatis Domini: constat enim hanc epistolam prius antecedenti fuisse scriptam, quando nempe Comes Galeacius necdum fuerat captivatus: quod ex hisce epistolis evenisse constat circa festum Nativitatis Domini anno 1455.

198 Documentum cartaceum originale in AST, Archivum principatus tridentini, capsa 30/41.

Page 131: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

131

tam magnificum dominum Antonium de Martinendo, quam magnificum dominum Petrum de Advocatis et alios amicos utriusque partis pro celeriori concordia concludenda, cum R.ma Dominatio Vestra non velit in hoc deficere, significo prelibate Dominationi Vestre me iam multis diebus expectasse ipsum magnificum dominum Antonium ea de causa: sed si vocabitur ipse cum magnifico domino Petro Advocato per Vestram R.mam Dominationem facilius movebuntur. Rursus R.me domine expediantur litere treugarum, quia erunt non parvum iudicium concordii: quod si forte deerit, imputabitur partibus honesta vetantibus, et non Vestre R.me Dominationi, neque nobis omnibus praticantibus pro tali concordio fiendo. Ex castro Archi die 8 ianuarii 1456.

Cesar de Martinengo Armorum Ductor199 etc.200

107. Arci, 1456 (sed 1455) die 28 decembris201 Alia epistola. Extra: R.mo in Christo Patri domino domino Georgio Dei gratia

episcopo tridentino etc. domino suo colendo. R.me Pater et domine domine colende. Quemadmodum Vestra R.ma Dominatio me

vestris tabellis visitare dignata est in se continentibus, qualiter ex nunciis eiusdem R.me Dominationis ad magnificum fidelem Vestre R. me Dominationis Franciscum Comitem Archi occasione captivi germani sui Galeatii transmissis, eorundem relacione habuerit, quomodo multum forem dispositus pro unione et pace et vero concordio inter dominum Archi et Lodoroni fiendis, de quo facto Vestra R.ma Dominatio gratissimum sibi reputaret effectum diu desideratum, et adhuc minime potuisse assequi, et si modum viamque et formam habere, mediantibus quibus domus predicte uniri et pacificari possent, et tunc Vestra R. Dominatio una mecum omni diligentia, studio, fidelique corde pro ipsarum parcium unione, pace et concordia laborare pretendat, prout lacius in literis R.me Dominationis Vestre continetur. Quibus ea reverentia, hilaritate, et iucunditate animi receptis ut docuit, Vestre Dominationi respondeo, quod non alia ex causa huc et ad hunc locum calles direxi, nisi ut unionem inter dominos germanos, et domos tractarem, quod ex nimia et longa pertinacitate et obstinacia ipsius Galeacii perficere nequivi, cum semper magnificum Comitem Franciscum Vestre R.me dominiationis devotum et fidelem in omni via regia, et equitate reperi et probavi: unde et ltiassimus in melius providit. Quare R.me domine exscribo magnifico militi domino Antonio de Martinengo cosnanguineo meo, ut subito se ad huiusmodi partes mora postergata transferre non postponat, et aliis quampluribus servitoribus magnificorum dominorum de Lodrono scripsi super huiusmodi negocio consumando, et piam, iustam, sanctamque affectionem Vestre R.me Dominationis in hoc ipsis expressi: unde non aliud spero Vestra R.ma Dominatione sic perseverante, quin concupita Vestre R.me Dominationis, et mea sortiantur effectum. Quare Vestra R.ma Dominatio velit ceptis insistere, et nunc taliter providere, ut nihil novi oriatur, quod huic affectioni Vestre R. Dominationis obstaculum quovis modo generare posset. Itidem summo studio e regione fieri conabor dum in hac parte literis Vestre R.me Dominagionis clarius fuero edoctus: personaliter vero me minime ad presens ad Vestram R. Dominationem aptare possum iustis et necessariis urgentibus causis, ut Vestra R, Dominatio lacius capit quam calamo et atramento exprimere possum, et clarius Vestre R.me Diominationi declarabo dum ore

199 NB. Pro sigillo habet aquilam verso ad dexteram rostro. 200 Documentum cartaceum originale in AST, Archivum principatus tridentini, capsa 30/41. 201 1456, in die Sanctorum Innocentium, idest die 28 decembris anni 1455 iuxta praesenten morem,

ut supra.

Page 132: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

132

ad os loquar, quod in brevi fieri statui, recommittendo me Vestre R. Dominationi ut intimum et singularem servitorem ad omnia concupita preparatum. Datum Archi in die Sanctorum Innocentium anno 1456.

Eiusdem R.me Dominationis humilis subiectus Cesar de Martinengo202.

108. Arci, 1456 die prima ianuarii Alia epistola. Extra: R.mo in Christo Patri et excelso domino gratioso domino,

domino Georgio Dei gratia episcopo tridentino. R.me in Christo Pater, et excelse domine gratiose. Hoc in sero recepi literas

Dominationis Vestre continentes, quod non potuistis pandere mentem et voluntatem domini Georgii de Lodrono, quia nec est domi, sed ivit Brixiam suis illic agendis: nam dominus Petrus eius frater Vestre scripsit Dominationi, quod quam cito ipse dominus Georgius redierit domum, celsitudinem vestram advisabunt de eorum mente et violuntate super treughis inter magnificum cognatum meum Comitem Franciscum de Archo, et ipsos nobiles de Lodrono concludendis: quorum habita mente et voluntate, eandem mox reserare mihi non tardabitis: Unde responsum prefate Dominationis Vestre expecto super predictis. Ex castro Archi die primo ianuarii 1456.

Cesar de Martinengo Armorum Ductor etc.203

109. Arci, 1456 die 3 aprilis Epistola Comitis Francisci de Arco super Treugua cum Lodroniis. Extra: R.mo in Christo Patri et excelso domino meo gratiosissimo domino Georgio

Dei gratia episcopo Tridentino etc. R.me in Christo Pater, et excelse domine gratiosissime. Retulit mihi venerabilis

dominus Georgius Mareschalci archipresbiter hic in Archo qualiter Dominatio Vestra Rev.ma simul cum magnifico domino Percevalo capitaneo Atesis deliberaverat truguam inter illos de Lodrono et me debere confirmari et prolongari usque ad reversionem ill.mi domini domini Sigismundi et per mensem post. Quare ego tanquam filius obedientie nolo iussis excellentie vestre quovismodo repugnare, imo magis in dies obediens obtemperare. Dignetur ergo prelibata Dominatio Vestra R.ma michi suis literis significare qualitetr tam in dicta treugua quam in ceteris vivendum sit, ut melius suam iuxta conscillium et mandata Dominationis vestre me regere. Preterea michi redet ad gratiam specialem, si a Dominatione Vestra R.ma ero advisatus de ocurentibus, et de causa propter quam oratores Ill.mi principis et excellentie vestre iverunt Venetias. Ex Archo tertio aprilis 1456.

Franciscus Comes Archi204. 110. Tridenti, 1519 die 24 et 25 octobris Reversale domini Comitis Vinciguerrae de Arco cum investitura etc. Ego Vinciguerra Comes Archi recognosco per presentes pro me et heredibus meis,

quod de anno, die, mense et loco, quibus infra, comparui coram R.mo in Christo Patre et domino domino Bernardo episcopo et principe tridentino, domino meo observandissimo, ac debita cum instantia petivi, ut sua R.ma paternitas pro se et

202 Documentum cartaceum originale in AST, Archivum principatus tridentini, capsa 30/41. 203 Documentum cartaceum originale in AST, Archivum principatus tridentini, capsa 30/41. 204 Documentum cartaceum originale in AST, Archivum principatus tridentini, capsa 30/41.

Page 133: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

133

successoribus suis et ecclesia tridentina me de feudis infrascriptis, quae antiquis temporibus progenitores mei ab olim felicis memoriae praedecessoribus Suae Rev.mae Dominationis episcopis tridentinis in feudum tenuerunt et recognoverunt, non obstante quod sub quatuor immediatis praedecessoribus illa recognita non fuerint, propter quod ad suam R.mam Dominationem maerito devoluta essent, gratiose investire, et in feudum nobile concedere dignaretur. Praelibatus itaque R.us dominus episcopus tridentinus me benigno ac paterno favore prosequi volens, et in fidelitate sua et ecclesiae suae ferventius animare, me suprascriptum Comitem Vincigueram de feudis infrascriptis, licet ex causa praeallegata ad suam R.mam Paetrnitatem et eius ecclesiam iure devoluta essent, gratiose investivit, quemadmodum in literis investiturarum desuper confectis, et mihi exhibitis plenius continetur huiusmodi sub tenore: - Bernardus Dei gratia episcopus tridentinus notum facimus tenore praesentium, quod constitutus coram nobis magnificus generosus fidelis noster dilectus Vinciguera Comes Archi, nobis exposuit, quod alias quondam magnificus Comes Franciscus de Archo eius avus paternus, suique progenitores fuerunt investiti a quondam praedecessoribus nostris felicis recordationis de feudis et bonis pluribus, maxime de castro Spinedi sito in plebe Lomassi citra Duronum cum omnibus suis iuribus et pertinentiis ad dictum castrum quomodolibet spectantibus et pertinentibus. Item de omnibus iuribus decimandi, ac affictibus, proventibus, et honorantiis, cuiuscumque conditionis existant, positis et existentibus in iurisdictionibus nostris Rippae, Theni, Vallis Leudri, Tignalis, nec non in Iudicariis citra et ultra Duronum, videlicet in Lomasso, Banallo, Randena, Thiono, et Bono. Item de decima in Condino Vallis nostre Boni, quam progenitores sui possederunt, licet Comites Lodroni illam nunc possideant, prout de huiusmodi investitura nobis fiden fecit per literas quondam praedecessorum nostrorum nobis exhibitas; quodque idem Comes Vinciguera post mortem quondam magnifici Comitis Andreae eius patris feuda supranominata licet simul pro indiviso possederit cum ceteris suis fratribus, nihilominus quod nuper factis inte eos divisionibus de bonis paternis et allodialibus, feuda praedicta praefato Comiti Vinciguerae in partem obvenerint, petiitque a nobis humiliter, ut habentes ratam et gratam huiusmodi divisionem, eum pro se, et haeredibus suis investire dignaremur. Nos quamquam consideremus praefatum Comitem Vincigueram, eiusque fratres, ac eorum patrem sub quatuor immediatis nostris praedecessoribus fuisse contumaces et negligentes in non recognoscendo feudo praedicto ac ceteris bonis, quae ab ecclesia nostra recognosci per eos merito debuissent, propter quod ea iure ad nos et ecclesiam nostram devoluta essent, et eadem pro devolutis iure prosequi merito possemus, nihilominus volenets gratiosius cum praefato Comite agere, ac eum per huiusmodi nostram gratiam in futurum adducere, et astringere, ut erga nos, successores nostros et ecclesiam nostram ad obsequia ceteraque fidelitatis debita ex prompto promptissimus reddatur, eundem coram nobis constitutum humiliter ac devote petentem et recipientem pro se, et haeredibus suis legitimis masculis dumtaxat descednentibus ex ipso, de feudis praedictis investiendum duximus, et tenore praesentium investimus, prout ea de praesenti in usu sunt: salvo tamen semper iure nostro et ecclesiae nostrae tridentinae, ac omnium aliarum personarum. Ex adverso vero praefatus Comes Vinciguera nobis solemniter promisit, ac tactis corporaliter Sacrosanctis Scripturis Evangelicis iuravit, quod ipse et sui haeredes legitimi ammodo nobis successoribusque nostris episcopis tridentinis canonice intrantibus, et ecclesiae nostrae tridentinae fideles erunt vasalli, nos et ecclesia nostra, ac successores nostros in iuribus, honore, persona et rebus totis viribus conservabunt, manutenebunt, procurabunt, augebunt, tuebuntur et fideliter observabunt, malumque et incomodum nostrum et ecclesiae nostrae ac

Page 134: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

134

successorum nostrorum pro posse avertent, neque aliquid per se, seu alium vel alios verbo vel facto qualitercumque directe vel indirecte, palam vel occulte tractabunt, machinabuntur, consulent vel facient, quod vergeret aut cederet, seu vergere aut cedere posset in nostrum, ecclesiae nostrae, aut successorum nostrorum damnum, dedecus, contumeliam vel offensam; quinimo si quem vel quos hoc vel horum aliquid facere aut tractare cognoverint, quantocius poterint nobis aut successoribus nostris pro tempore existentibus per se sive interpositas personas revelabunt, et totis viribus se nobis adversantibus opponent; feuda quoque occulta, quae nobis et ecclesiae nostrae spectant, si ista sciunt vel sciverint, nobis et successoribus nostris revelare et propalare: dictum quoque castrum ad omnia nostram necessitatem, ecclesiae nostrae, et successorum nostrorum apertum tenere, nos et nostros, quos ad hoc deputaverimus, ad illud intromittere, ibi stare, exire, et redire permittere teneantur, nostris tamen expensis, dolo et fraude semotis, et generaliter omnia et singula facere et adimplere, quae in iuramento fidelitatis descripta sunt, et fidelis vasallus domino suo facere debet et tenetur. Salvis tamen iuribus et honoribus, quibus ut Comes Archi et vasallus sacro Romano imperio est obligatus. Datum Tridenti in arce nostra Boniconsilii die 24 octobris anno Domini 1519 praesentibus venerabilibus, nobilibus, et egregiis devotis fidelibus dilectis Antonio de Leudro doctore et in spiritualibus Vicario nostro generali, Nicolao de Neuhaus canoncis nostris tridentinis, Iacobo de castro Clesii fratre et capitaneo nostro Stenici, Antonio de Tesino, et Andrea de Regio doctoribus et consiliariis nostris, et Michaele Hess notario et secretario nostro ad praemissa vocatis et requisitis. In quorum fidem et testimonium praesentes fieri, nostrique sigilli maioris iussimus appensione communiri.

Ego itaque praefatus Comes Vinciguera polliceor per praesentes pro me et haeredibus meis legitimis masculis, quod nos praelibato R.mo domino tridentino et ecclesiae nostrae tridentinae fideles erimus vasalli, et omnia et singula in dictis literis contenta omni studio observabimus, manutenebimus, adimplebimus, et omnia faciemus, quae quilibet fidelis vasallus domino suo feudi tenetur, quemadmodum ego etiam observare promisi, et tactis corporaliter Sacrosanctis Scripturis Evangelicis iuravi pro me et dictis haeredibus meis, omni dolo et fraude remotis. Datum Tridenti 25 die octobris anno Domini 1519. In quorum fidem et testimonium sigillum meum praesentibus apposui.

(L.S.)205. 111. Tridenti, 1519 die 25 octobris Reversale domini Hieronimi Comitis Archi cum investitura etc. Ego Hieronimus Comes Archi recognosco etc. iisdem verbis ut in praecedenti.

Investitura autem sic habet: Bernardus Dei gratia episcopus tridentinus notum facimus tenore praesentium, quos constitutus coram nobis magnificus generosus fidelis dilectus Hieronimus Comes Archi exposuit, magnificum generosum fidelem nostrum dilectum Odoricum Comitem Archi eius patrem nuper fecisse divisiones bonorum suorum feudalium et allodialium inter ipsum Comitem Hieronimum ceterosque filios ipsius Comitis Hieronimi fratres, et in huiusmodi divisionibus obvenisse in partem ipsi Comiti Hieronimo infrascripta feuda, videlicet castrum Restorii situm in plebe Blezii in territorio et dominio vallis nostrae Iudicariae citerioris cum omnibus iuribus et honorantiis, nec non decima in Blezio, et aliis quibuscumque decimis et iure decimandi ad dictum castrum quomodolibet spectantibus et pertienntibus, excepta decima in

205 Pergamena originale in AST, Archivum principatus tridentini, capsa 30/42.

Page 135: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

135

Stenico, de qua tanquam adhuc indivisa investituram a nobis recipere debeat ille, cui ex filiis dicti Comitis Odorici illa in partem obvenerit: et si talis decima eidem Comiti Hieronimo in partem obvenerit, ex tunc praesentibus de illa etiam investitus intelligatur et esse debeat. De quibus feudis simul cum aliis bonis pluribus, de quibus quondam Comes Franciscus dicti Comitis Odorici pater, et eius progenitores fuerunt a quondam praedecessoribus nostris felicis recordationis investiti, prout ex literis investiturarum nobis praesdentatis plenius constat. Ideo dictus Comes Hieronimus nobis humiliter et devote supplicavit, ut huiusmodi divisionem ratam et gratam habere, et ipsum pro se et haeredibus suis de suprascriptis feudis gratiose investire dignaremur. Nos quamquam etc.

Sequitur ut in praecedenti iisdem verbis usque ad finem, hoc solo excepto, quod data huius investiturae signatur sub die 25 octobris et praecedentis sub die 24206.

112. Tridenti, 1519 die 2 novembris Reversale domini Nicolai Comitis Archi cum investitura etc. Ego Nicolaus Comes Archi recognosco per praesentes pro me et haeredibus meis,

quod de anno, die, mense et loco quibus infra comparui coram R.mo in Christo Patre et domino domino Bernardo episcopo et principe tridentino, domino meo observandissimo, debita cum instantia petivi, ut sua R.ma Dominatio pro se et successoribus suis, et ecclesia nostra tridentina me de feudis infrascriptis, quae antiquis temporibus progenitores mei ab olim felicis memoriae praedecessoribus suae R.mae Dominationis episcopis tridentinis in feudum tenuerunt et recognoverunt, non obstante quod sub quatuor inmmediatis praedecessoribus illa recognita non fuerint, propter quos ad suam R.mam Dominationmem merito devoluta essent, gratiose investire, et in feudum nobile concedere dignaretur. Praelibatus itaque R.mus dominus Bernardus episcopus tridentinus me benigno ac paterno favore prosequi volens, et in fidelitate sua, et ecclesiae suae ferventius animare, me suprascriptum Comitem Nicolaum de feudis infrascriptis, licet ex causa praeallegata ad suam R.mam Dominationem et eius ecclesiam iure devoluta essent, gratiose investivit, quemadmodum in literis investiturarum desuper confectis, et mihi exhibitis plenius continetur huisumodi sub tenore.- Bernardus Dei gratia episcopus trideninus notum facimus tenore praesentium, quod constitutus coram nobis magnificus generosus fidelis noster dilectus Nicolaus Comes Archi, exposuit magnificum generosum fidelem nostrum dilectum Odoricum Comitem Archi eius patrem nuper fecisse divisiones bonorum suorum feudalium et allodialium inter ipsum Comitem Niclolaum, ceterosque eius filios, et in huiusmodi divisionibus obvenisse in partem ipsi Comiti Nicolao decima magna in Stenico. Item decima in Vezano: item medietas decimae in Drena cum iure regulandi in istis decimis, quae decimae, cum aliis pluribus bonis quondam Comes Franciscus dicti Comitis Niclolai avus paternus et sui progenitores a quondam praedecessoribus nostris felicis recordationis fuerunt investiti, prout ex literis investiturarum nobis praesentatis plenius constet, petiit a nobis humiliter, ut dictam divisionem ratam et gratam habere, et ipsum pro se et haeredibus suis de dictis decimis gratiose investire dignaremur. Nos quamquam etc. ut in superiori, omissis tantum iis quae ad aperturam castri spectant. Datum Tridenti in arce nostra Boni Consilii die secunda novembris anno Christi 1519, praesentibus venerabilibus nobilibus devotis, fidelibus nostris diclectis Antonio de Leudro doctore canonico et in spiritualibus Vicario generali, Iacobo de castro Clesii

206 Pergamena originale in AST, Archivum principatus tridentini, capsa 30/44.

Page 136: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

136

fratre et capitaneo nostro Stenici, Antonio de Thesino, Gratiadeo de Campo capitaneo nostro Silvae, Georgio de Stettn, Michaele Hess notario ac secretario nostro, et nonnullis aliis ad praemissa rogatis et vocatis. In quorum fidem et testimonium praesentes fieri, nostrique sigilli maioris iussimus appensione communiri. – Ego itaque praefatus Comes Nicolaus polliceor per praesentes pro me et haeredibus meis legitimis masculis, quod nos praelibato R.mo domino tridentino et ecclesiae tridentinae fideles erimus vasalli, et omnia et singula in dictis literis contenta omni studio observabimus, adimplebimus, et omnia faciemus, quae quilibet fidelis vasallus domino suo feudi tenetur, quemadmodum ego et observare promisi, ac tactis corporaliter Sacrosanctis Scripturis et Evangelicis iuravi pro me et dictis haeredibus meis omni dolo et fraude semotis. In quorum fidem et testimonium sigillum meum praesentibus apposui. Datum Tridenti die secunda novembris anno Christi 1519.

(L.S.) Ego idem Comes Nicolaus manu propria me subscripsi.

113. Wormatii, 1521 die 16 aprilis Protestatio episcopi tridentini contra dominos Comites Archi. In Christi nomine amen. Anno a nativitate eiusdem 1521 indictione 9, die vero

martis 16 mensis aprilis, regnante sacratissimo et invictissimo principe et domino domino Karolo electo Romanorum imperatore, et rege catholico, ac Germaniae, Hispaniae, utriusque Siciliae, Hierusalem, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae etc. rege, archiduce Austriae, Duce Burgundiae, Brabantiae etc., Comite Habsburgiae, Flandriae, Tyrolis etc. Romanorum secundo, aliorum vero omnium sexto annis, in civitate imperiali wormatiensi in aula episcopali ubi nunc residet praelibata sacra cesarea maiestas, in Consilio Germaniae, et ubi Consilium Germaniae celebrari solet. Ibique coram R.mo in Christo Patre et domino domino Matheo titulo s. Angeli s. Romanae ecclesiae cardinali archiepiscopo saltzburgensi etc. dominis Iacobo Villinger thesaurario, Cipriano Serntiner cancellario Comitatus tirolensis, Iohanne Renner, et Gabriele Vogt consiliariis cesareis illustrissimi et excellentissimi congregatis more solito in Consilio praelibati sacratissimi domini imperatoris praesentibus et audientibus, personaliter constitutus nobilis dominus Ioahnnes Gaudentius de castro Madrutii tridentinae diocesis eques, ut nuncius et Legatus R.mi in Christo Patris et domini domini Bernhardi episcopi et pricnipis tridentini cesarei consiliarii, a quo ad hec et alia infrascripta speciale mandatum ostendit per literas praefati R.mi domini episcopi et pricnipis tridentini eius vero sigillo sigillatas ibidem ostensas et visas, pro interesse castrorum Spinedi, et Restorii, quae tenent Comites Archi tridentinae diocesis et in quibus idem dominus tridentinus praetendit nomine ecclesiae tridentinae, cuius est verus pastor seu dominus feudi; omnibus melioribus modo, via, iure, et forma, quibus dici, fieri, et esse potest et poterit, significando, et significari faciendo in voce continentiam scripturae infrascriptae, quoad substantiam dixit et protestatus fuit iuxta tenorem et continentiam certae scripturae productae, quam ibidem produxit et exhibuit actualiter dicendo, protestando prout in eadem continetur, instando eam registrari, et prout latius in ea, cuius quidem sacratissime et invictissime princeps domine imperator et rex etc. domine domine graciosissime et clementissime etc. ad aures et noticiam R.mi domini mei domini Bernardi episcopi et principis tridentini devenit, qualiter quum in diocesi et principatu eiusdem R.mi tridentini extent duo castra, videlicet Spinedum et Restorium, quae alias semper antiquis temporibus Comites Archi soliti erant recognoscere, ac prout debebant, recognoscebant a R.mis tridentinis et ecclesia tridentina, sed per certos annos

Page 137: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

137

et tempora aliqui ex dictis Comitibus sive errore, sive ignorantia, vel alio proposito, in damnum tamen ecclesie tridentine,et iurium dictae ecclesiae, ut dicitur de dictis castris ausi sunt et de facto attentarunt petere investituras vel etiam obtinere a sacris aliquibus imperatoribus, uno vel pluribus, sive sacro Romano imperio, licet nulliter, perperam, illicite, et de facto: et maxime quum tale admissum non potuit, neque innotuit episcopis tridentinis praedecessoribus, qui si scissent, non tollerassent, prout apparet, etiam talia fuisse vera ex recognitione et confessione quondam Francisci Comitis Archi, seu eius procuratoris erga quondam Deo amabilis memorie episcopum Georgium tridentinum praedecessorem, et investitura ab eodem domino episcopo eidem Francisco Comiti facta, cuius exemplum ostenditur et exhibetur, cuius originale, si id negarent Comites, offeretur, ostendetur, et exhibebitur: Proinde ego Ioannes Gaudentius de castro Madrucii eques, vasallus, et nuncius ac Legatus praelibati R.mi domini episcopi tridentini, prout patet ex literis credentiae et veri mandati eiusdem R.mi domini mei eius sigillo secreto roboratis, quas exhibeo et praesento, primo insto, et peto, quod casu quo nondum se investierint iidem Comites Archi de dictis castris Spinedi et Restorii, non debeant etiam investiri, stante notorio iure praelibati R.mi domini, et ecclesiae tridentinae veri domini feudi dictorum castrorum, vel casu quo sint investiti, vel aliquis eorum non sit investitus de dictis castris Spinedi et Restorii ex nunc prout ex tunc protestor dicto nomine, quod talis investitura facta, vel investiturae factae quomodocumque vel a sacra cesarea maiestate vestra, vel praedecssore, vel eorum cuiusque auctoritate, sint, et esse debeant nulla et nullae, nulliusque valoris et momenti, et in nullo debeant generare praeiudicium iuribus praelibati domini mei et ecclesiae tridentinae. Immo eius iura, ecclesiaeque tridentinae semper et ubique sint salva undecumque quomodocumque et qualitercumque competencia et competitura etc. Et hoc omnibus melioribus modo, via, iure, et forma, et causa quibus possum et debeo etc. Super quibus omnibus et singulis praefatus nobilis dominus Ioannes Gaudentius nuncius et Legatus sibi a me notario publico infrascripto unum vel plura publicun seu publica confici atque fieri petiit instrumentum et instrumenta. Acta fuerunt haec sub anno, indictione, die, mense, imperio, et loco quibus supra, praesentibus venerabilibus clarissimis et circumspectis viris dominis Iohanne Luca canonico tridentino, Iohanne Andrea a Scutellis cive tridentino legum doctore, Georgio Gandio secretario cesareo et aliis quampluribus personis fide dignis testibus ad praemissa vocatis specialiter atque rogatis.

(L.S.) Ego Iohannes Guddel de Winheim clericus wormatiensis diocesis publicus sacris apostolica et imperiali auctoritatibus notarius quia supra specificati mandati sigillati ostensioni, scripturae seu cedulae praeinsertae productioni et exhibitioni ac protestationi, omnibusque aliis et singuli dum sic, ut praemittitur, fierent et agerentur una cum praenominatis testibus praesens interfui, eaque omnia et singula sic fieri vidi et audivi: Idcirco praesens publicunm instrumentum manu mea propria scriptum exinde confeci, subscripsi, publicavi, et in hanc publicam formam redegi, signoque et nomine meis solitis et consuetis consignavi in fidem et testimonium omnium et singulorum praemissorum rogatus pariter, atque legitime requisitus207.

114. Tridenti, 1553 die 8 aprilis Reversale domini Vinciguerrae Comitis Archi pro castro Spinedi etc. Ego Vinciguerra Comes Archi uti et tanquam procurator Comitis Oliverii fratris

mei senioris, ut de procura constat ex instrumento rogato per Baptistam Bargnanam de

207 Pergamena originale in AST, Archivum principatus tridentini, capsa 30/45.

Page 138: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

138

Archo notarium sub die 5 mensis aprilis anno Domini 1553, et proprio nomine recognosco per praesentes pro me et haeredibus mesi, quod de anno, mense, die, et loco, quibus infra comparui coram R.mo et Ill.mo in Christo Patre et domino domino Christophoro cardinale episcopo tridentino et brixinensi domino meo observandissimo, ac debita cum instantia petivi, ut sua Ill.ma et R.ma Dominatio pro se et successoribus suis et ecclesia tridentina me de feudis in divisionibus bonorum paternalium feudalium et allodialium, patri meo cum ceteris fratribus suis factis, in partem obventis, et quae antiquis temporibus progenitores mei olim ab felicis memoriae praedecessoribus Dominationis suae ill.mae, et R.mae episcopis tridentinis in feudum tenuerunt et recognoverunt: quod in specie de castro Spinedi sito in plebe Lhomassi vallis Iudicariarunm citra Duronum cum omnibus iuribus, honoribus, pertinentiis suis gratiose investire dignaretur, et in feudum nobile concedere. Praelibatus itaque ill.mus et R.mus dominus Christophorus cardinalis et episcopus tridentinus me benigne et paterno favore prosequi volens, et in fidelitate su et ecclesiae suae ferventius animare, me supradictum Comitem Vinciguerram uti procuratorem ut supra, de dictis feudis gratiose investivit: quemadmodum in literis investiturarum desuper confectis et mihi exhibitis plenius continetur. Ego itaque praefatus Comes Vinciguerra polliceor per praesentes pro me et haeredibus meis legitimis masculis dumtaxat, et dicti fratris mei: quod nos praelibato Ill.mo et R.mo domino episcopo tridentino et ecclesiae suae fideles erimus servitores et vasalli, omniaque et singula in iuramento fidelitatis descripta, et quae fideles vasalli domino suo feudi facere debent et tenentur, omni studio observabimus, et implebimus: et in specie dictum castrum ad omnem requisitionem et necessitatem Dominationi suae Ill.mae et R.mae, ecclesiae suae et successorum suorum tenebimus, et Dominationem suam Ill.mam et R.mam, et successores suos omnes, et alios, quod ad haec deputaverint, ad illud intromittemus, tanquam ad bona et feuda dictae ecclesiae, suis tamen sumptibus et expensis, et absque damno nostro, omni dolo et fraude semotis. In quorum fidem et testimonium praesentibus sigillum meum apposui.

Datum Tridenti in castro Boni Consilii die 8 mensis aprilis anno Domini 1553. (Loc Sig. pend.)208.

115. Cavalesii, 1553 die 16 augusti Reversale domini Scipionis Comitis Archi pro se et fratribus. Ego Scipio Comes Archi recognosco per praesentes pro me et fratribus meis

Prospero, Pirro, Maximiliano, Baptista et Claudio, meisque haeredibus ac ipsorum, quod de anno, die, mense, et loco quibus infra, comparui coram Ill.mo et R.mo in Christo Patre et domino domino Christophoro cardinale episcopo principe tridentino domino meo observandissimo debita cum instantia, ut sua Ill.ma et R.ma Dominatio pro se, et successoribus suis, et ecclesia sua tridentina me et fratres meos praedictos de feudis infrascriptis, quae antiqui progenitores nostri ab olim felicis recordationis praedecessoribus suae Ill.mae et R.mae Dominationis episcopis tridentinis in feudum tenuerunt, et recognoverunt, gratiose investire, et in feudum nobile concedere dignaretur. Praelibatus itaque Ill.mus et R.mus dominus Chritophorus cardinalis episcopus princeps Tridenti me ac fratres meos benigno et paterno favore prosequi volens, et in fidelitate sua, et ecclesiae suae ferventius animare, me supradictum Comitem Scipionem, et fratres meos de feudis infrascriptis gratiose investivit, quemadmodum in literis investiturarum desuper confectis, et mihi exhibitis plenius

208 Documentum cartaceum originale in AST, Archivum principatus tridentini, capsa 30/52

Page 139: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

139

continetur huiusmodi sub tenore: Christophorus etc. Ego itaque praefatus Comes Scipio polliceor per praesentes pro me, et supradictis fratribus meis, nostrisque haeredibus legitimis masculis, quod nos praefato R.mo, et Ill.mo cardinali episcopo tridentino et successoribus eius fideles erimus vasalli, et omnia et singula contenta in dictis literis cum studio observabimus, adimplebimus, et ea omnia faciemus, quae quilibet fidelis vasallus domino suo feudi tenetur et debet, quemadmodum ego ea observare promisi, ac per tactum manus iuravi pro me et fratribus meis, nostrisque haeredibus, omni dolo et fraude semotis. In quorum fidem et testimonium sigillum meum praesentibus apposui. Datum Cavalesii Vallis Flemmarum 16 augusti 1553, praesentibus ibidem nobili domino Leonardo Emo patritio veneto, Gaspare Brugnolo canonico et secretario praefati Ill. et R.mae Dominationis, Luca Contili, Laurentio Pratono etiam secretario.

(L. S. pend.)209. 116. Ripae, 1275 die 3 februarii Iurisdictio a domino episcopo tridentino concessa domino Olrico Pancerie de Arco

in palatio et turri de Ripa. (L.S.) Anno Domini 1275, indictione 3, die dominico 3 intrante februario in burgo

Ripe iuxta ecclesiam s. Marie plebis, presentibus Fratre Salvatore lectore Fratrum Minorum, Fratre Iohanne Wardiano Fratrum Minorum aput Ripam, Fratre Bertoldo, fratre Filippo, fratre Petro, Fratre Odolrico de Ordine Predicatorum, Fratre Conrado de Sulze de Ordine Teutoinicorum, domino Basilico presbitero, dominis Sinibaldo de Castrocorno, Zordano, Bovolchino frtaribus de Garduno, Eisloldo, Adelpretto, Rodulfo Papo iudicibus, Aldrigetto de Cavedeno, Bertoldo Vivioni, Aldrigetto domine Marie, Benvenuto Rosegini, Ezelino, Nicolao, Omnebono, Iacobo notariis, Benvenuto quondam Fruzerii, Albertino Malcoredi, Olrico Macharii, Pasalino, Bontempo Calabrie, Rivanino Botasamte, Alberto Marquardi, Cavacurte, Waldello caliario, Parentino, omnes de Ripa, et aliis testibus. Cum coram domino Henrico Dei gratia episcopo tridentino imperialis aule prothonotario nobilis vir dominus Olricus Panzeria de Archo proposuit dicens, quod ipse in cosntruendo, murando et hedifficando ac meliorando turrim et palatium Ripe episcopatu pertinenti, quamplures expensas fecerat, ac in custodiendo et custodiri faciendo tam in wardis quam in aliis necessariis ad ipsum castrum et turrim custodeindum similiter quamplures fecerit et facit expensas, super quibus et ad predica facienda quondam dominus Egno Dei gratia tridentinus episcopus sibi constituerat habere pro warda et custodia ipsius palatii et turris certam quantitatem pecunie per annum: similiter quod plenam solutionem habeat, et habere debeat expensarum factarum per eum in construendo, hedifficando, meliorando et abtando ipsum palatium et turrim, sicuti in cartis concessionis per dictum dominum Egnonem scriptis manu Agostini notarii plenius dignoscitur contineri: quapropter idem dominus Panzeria subplicat eidem domino episcopo, ut eum secundum ipsam concessionem factam per dictum dominum Egnonem ipsum quiete habere permitatt donec sibi provisum feurit, sicut in predictis instrumentis concessionis continetur. Ad hec respondens dictus dominus episcopus, quod de sua voluntate procedit, quod idem dominus Panzeria predicta habeat et teneat donec sibi provisum fuerit, sicut in predictis continetur instrumentis, cum dignus sit mercenarius mercede sua.

Ego Arnoldus notarius domini Federici Romanorum imperatoris interfui et rogatus scripsi210.

209 Pergamena originale in AST, Archivum principatus tridentini, capsa 30/47. 210 Pergamena originale in AST, Archivum principatus tridentini, capsa 5/6.

Page 140: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

140

117. Ripae, 1268 die 31 octobris NB. Extant in Tabulario castri tridentini duo originalia documenta, quorum primum

de anno 1268, indictione 11, die mercurii ultimo exeunte octobri in burgo Ripe in ecclesia s. Marie plebatus Ripe, in quo homines de Ripa pro se et pro Communitate de Ripa fecerunt et constituerunt Boninsignam notarium de Ripa dicte Communitatis sindicus, nuncium, et procuratorem nominatim in petendo pro eis, et pro dicta Communitate a domino Egno episcopo tridentino turrim et palatium episcopatus edificatum Ripe ad custodiendum, salvandum, et gubernandum ad honorem Dei, et sancte Ecclesie sub certa poena etc.211.

118. Ripae, 1268, die 31 octobris Alterum eodem anno, mense,, et die in Ripa in palatio episcopatus, presentibus

Fratre Ianuario Priore s. Marie Coronate, presbitero Vigilio capellano, presbitero Trabucho de Tyono, Adelpreto iudice, magistro Gilberto de Arcu, Montenario notario de Disuculo, Porcardo filio domini Tridentini Rubei, Gozelino de Formigaro etc., ubi dominus Egno episcopus tridentinus Boninsigne notario de Ripa procuratori Communitatis, et hominum de Ripa, quorum nomina recenentur, tradidit turrim et palatium episcopatus edificatum Ripe ad custodiendum, salvandum et gubernandum ad honorem Dei, Beati Vigilii, et ipsius domini episcopi, et ad honorem et statum Communitatis Ripe etc., ita tamen ut quoties ab ipso domino episcopo, vel eius successore, vel eorum nuncio postulati fuerint, representare et assignare debeant sub poena etc. data securitate super omnibus etc.212

119. In castro Toblini, 1521 die 16 martii Confinia Comitatus Archi ex parte septentrionali versus Toblinum. In Christi nomine amen. Anno Domini 1521 indictione 9, die vero 16 mensis martii

in castro Toblini diocesis tridentinae in quadam sala apud stubam dicti castri, praesentibus magnifico domno Thieno Comite et equite vicentino, magnifico domino Iacobo de castro Clesii capitaneo Stenici dignissimo, domino Martino de Thono, excellentissimo iuris utriusque dominis Antonio Quetta, et Andrea de Regio doctoribus et consiliariis infrascripti R.mi domini domini tridentini dignissimi, spectabili legum doctore domino Alovisio de la Betta habitatore Rovereti, domino Leonardo Grasso veronensi et ser Bartholomeo filio domini Ioannis Antonii de Cilao Vicario Stenici testibus notis, vocatis, et ad haec specialiter rogatis. Ibique cum lis, questio, sive diferentia verteretur, seu verti dubitaretur inter Commune et homines Dro, et Ciniga Comitatus Archi ex una, et honorabilem virum dominum Bapistam Cariolum ad praesens capitaneum castri Toblini facientem et intervenientem pro iuribus dicti castri, nec non ser Gulielmum quondam Francisci Travaiae de Cavedeno mansorem seu colonum possessionis mansi de Petra Murata, pro quo idem dominus Baptista Cariolus promisit in valida forma de rato, et se facturum et cum effectu curaturum, quod dominus Gulielmus quantum sit pro iuribus ipsum tangentibus in hac causa ratificabit praesens instrumentum, et omnia et singula in eo contenta sub obligatione omnium suorum bonorum ex altera, occasione eiusdem mansi confinium et pertinentiarum, nec non confinium ad castrum Toblini pertinentium pro iuribus dicti mansi et castri, existentis in iurisdictione magnifcorum et generososrum dominorum Antonii et fratrum Comitum

211 Pergamena originale in AST, Archivum principatus tridentini, capsa 5/31. 212 Pergamena originale in AST, Archivum principatus tridentini, capsa 5/60.

Page 141: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

141

Archi, spectantis ad mensam episcopalem tridentinam, quae quidem differentia talis esse dicebatur: Conquerebant enim et querimonias faciebant dictum Commune et homines de Dro et Ciniga, quod dominus Gulielmus colonus ut supra a certis annis citra longe plus debito apprehenderat, et dilataverat fimbrias dicti mansi seu possessionis et iurium et pertinentiarum de Petra Murata et castri Toblini, usurpando et occupando indebite multa loca communia ipsorum hominum de Dro et Ciniga, et illa sub pretextu dicti mansi et iurium castri suprascripti culturando et laborando, ipse vero Gulielmus dicebat praedicta et multa plurima pro eius libito tanquam spectantia dicto manso, et iuribus et pertinentiis dicti mansi, et castri Toblini suprascripti, quem mansum dicebat se extendere longe plus quam hactenus laboraverit et ad culturam reduxerit: tandem cognoscentes ipsae partes parvas res concordia crescere, discordia vero magnas labi; nec non utilius esse inire concordiam licet tenuem quam sperata victoria litigare, amicorum verbis, et quamplurimorum nobilium ibidem astantium persuasionibus ad infrascriptam compositionem, transactionem, et pactum perpetuum, generale et speciale devenere ut infra, videlicet Lautherius quondam Ioannis Lautherii syndicus ad infrascripta omnia et singula sufficiens Communis et hominum Dro et Cinigae Comitatus Archi, de quo syndicatu constat ex rogationibus mei Ioannis de Leporibus notarii infrascripti rogatus sub die proxime praecedenti loco et testibus in eo contentis cum praesentia et consensu infrascriptorum, videlicet Donati Brigenti, Francisci Iacobelli, Francisci Malferri, Antonii Leonis, Bartholomei quondam Ioannis Antonii de Dro Trenti Andreae filii Dominici Bozardi, Martini Pivae, Stephani Benuzi, Girardi Benuzi, Ioannis de Faurio, Evangelisate Gartanini, Melchioris Sanctonae, Iacobi filii Angeli de Turbulis de Dro consentientium, contentantium omnibus et singulis infrascriptis, faciens nomine et vice dictorum Communis et hominum Dro et Ceniga in praesentia semper magnifici et generosi domini Comitis Vinciguerrae de Archo pro uti gubernatoris et administratoris iurisdictionis praefatorum dominorum Comitum, ex una; et Gulielmus suprascriptus, pro eo interveniente antedicto domino Baptista Cariolo ut supra, ac ipse idem dominus Baptista tanquam capitaneus castri Toblini de voluntate, licentia, consensuque R.mi domini nostri Bernardi episcopi et principis tridentini dignissimi ibidem praesentis et ad infrascripta consentientis tam pro directo dominio quod habet in dicto mansu, quan etiam pro iuribus castri sui Toblini: quae praelibata Dominatio sua R.ma habet intra designationes infrascriptas, separatim et divisim, unanimiter et concorditer, et ex eorum certa scientia nullo errore neque dolo interveniente transigendo, componendo, et se concordando convenerunt, transigerunt, pacti sunt, et composuerunt, quod mansus praedictus et iura castri Toblini terminentur secundum terminos infrascriptos, et confinia dicti mansi et castri Toblini se extendant usque ad designationem infrascriptam.

Primo videlicet incipiendo ab uno termino lapideo rubeo fixo subtus orbedam versus et penes lacum, seu subtus viam publicam, qua itur de Archo Tridentum, qui est in capite campi existentis penes lacum praedictum, per quem lacum flumen Sarchae habet exitum, et qui campus pertinet ad Predam Muratam, et a dicto termino ascendendo superius per directum usque ad unum alium terminum lapidis albi fixum et plantatum penes et subtus viam publicam, et deinde a dicto termimo tendendo pro ut tendit via supradicta usque ad alios terminos simul iunctos posito et fixos subtus viam praedictam parum infra ubi dicta via incipit flecti, videlicet subtus quandam smitem, per quam ascenditur quidam collis, et ponit caput in viam praedcitam, quorum duorum terminorum alter recte inspicit versus cingula sive cronas Montis Alti: alter vero correspondet eundo versus mane ad alios duos terminos subsquentes, qui fixi sunt

Page 142: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

142

veniendo versus mane in summitate unius collis, quorum duorum unus est lapidis albi, qui respicit et correspondet ad alios duos terminos proxime nominatos; alter vero lapidis rubei designans per directum versus castrum Toblini tendendo per directum usque ad unum alium terminum lapidis rubei fixum super summitate alterius collis ab isto termino eundo per directum usque ad unum alium lapidem magnum existenetm super summitate unius dossi seu collis, super quo sculpta est una crux et millesimus anni praesentis 1521, et a dicto saxo seu lapide tendendo per directum usque ad collem proximum, ubi similiter fixus est alter terminus rubeus, a quo descendendo per vallem existentem in medio duorum collium per directum usque ad unum saxum existens quasi prope quandam marognam factam in capite pratorum castri Toblini, in quo similiter sunt sculptae duae cruces, quarum una respicit terminum proxime praecedentem, altera vero eundo recte per dictam marognam verus orientem terminat usque ad flumen Sarchae: quod flumen sicut labitur tam a mane quam a meridie sit terminus usque ad primum terminum supra, in principio praesentis designationis designatum: qui quidem omnes termini suprascripti sunt sculpti crucibus cum millesimo anni praesentis, videlicet 1521, declarando et conveniendo per pactum expressum solemni stipulatione vallatum, quod quicquid est infra superius nominatos terminos, id totum sit et esse debeat de iuribus dicti mansi Petrae Muratae et castri Toblini liberum ab omni molestia, et vexatione, inquietatione Communis et hominum praedictorum tam in pasculando, buscando, culturando, incidendo, piscando etc. omnia faciendo, quae veri domini facere possunt, cum onere tamen faciendi, quod dicti homines possint habere haustum aquae pro animalibus eorum in lacu nominato Lago negro existente subtus terminos simul iunctos superius nominatos. Extra vero dictos terminos incipiendo a dictis proxime duobus simul iunctis existentibus supra lacum praedictum et eundeo per directum usque ad cingulas sive cronas Montis Alti praedicti et veniendo versus castrum Toblini usque ad lacum dictum el Lagestel sive el Laghetto, qui est subtus et prope viam, qua itur de Archo Tridentum, et qui lacus est prope pasqua Sarchae divisa inter ipsos homines de Dro et Ciniga, id totum sit proprium hominum praedictorum Dro et Ciniga, ita ut de illo possint facere ad libitum suum pasculando, incidendo, cultivando et dividendo et alia faciendo prout et quemadmodum facere possunt veri domini rerum suarum; et salvo quod capitaneus Toblini, et qui pro tempore fuerit, nec non colonus dicti mansi et successores sui possint in eisdem locis cum omnibus et singulis eorum animalibus, et ad ipsos tantummodo pertinentibus, et non forensibus sive alienis cuiuscumque generis libere pasculandi absque aliqua contradictione vel impedimento hominum praedictorum Dro et Cinigae et suorum successorum, dumodo non inferant damnum in locis reductis et reducendis ad culturam per dictos homines, et inter eosdem dividendo: et cum hoc quod dicti homines Dro et Ciniga quando voluerint locare dicta loca eis appropriata, quod illud faciant sine praeiudicio iurium pascendi bestiamina ipsius capitanei et coloni praedicti et praeterea quod dictum Commune et homines Dro et Cinigae habeant ius viae, quae est apud marognam praedictam, per quam possint conducere foena pratorum contiguorum dictae marogane; et quod postea sit pax, finis, et remissio inter suprascriptas partes de omnibus et singulis,quae invicem sibi petebant seu petere intendebant super praemissis etc. Quae autem pacta, conventionem, transactionem, terminorum affixionem, confinium terminationem, et omnia et singula suprascriptae partes dictis nominibus promiserunt sibi invicem firma, rata et grata habere, tenere, attendere et observare, et non contrafacere vel venire per se vel alium aliqua ratione, causa, vel ingenio, de iure vel de facto sub poena marcarum 200, quarum medietas applicetur fisco praefatorum magnificorum dominorum Comitum Archi, in quorum

Page 143: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

143

iurisdictione dictus mansus esse reperitur in praesentia magnifici et generosi domini Comitis Vinciguerrae de Arco stipulantis et recipientis, et nostrorum notariorum infrascriptorum, videlicet mei Ioannis de Leporibus, et Antonii Carioli uti personarum publicarum stipulantium et acceptantium vice et nomine magnificorum eius fratrum pro portionibus ipsis tangentibus de dicta poena: alia vero medietas applicetur parti attendenti, totiens exigenda, quotiens contrafactum vel ventum fuerit contra praemissa: qua soluta vel non, rata et firma maneant omnia et singula suprascripta: item reficere, reddere et restituere sibi invicem promiserunt omnia damna, expensas, ac interesse litis et extra: pro quibus omnibus et singulis suprascriptis sic firmiter observandis partes suprascriptae obligaverunt omnia eorum bona, videlicet dominus Lutherius syndicus ut supra, omnia bona dicti sui Communis, et dominus Baptista Cariolus suprascriptus omnia bona propria, domini Gulielmi, et castri Toblini consensu R.mi domini accedente praesentia et futura generis cuiuscumque.

(L.S.) Et ego Antonius quondam Iacobi Carioli civis, et habitator Tridenti publicus imperiali auctoritate notarius quia suprascriptis transactioni, compositioni, concordio, et terminorum plantantioni dum sic, ut praemittitur, agerentur, dicerentur et fierent una cum suprascriptis testibus, ac suprascripto domino Ioanne de Leporibus notario ad scribendum in consonantiam una cum me notario praesens fui, eaque omnia et singula sic fieri vidi et audivi, et in notam sumpsi: ideo me aliis occupato negociis hoc praesens publicum instrumentum collationatum cum instrumento dicti domini Ioannis de Leporibus notarii manu alterius fideliter scriptum exinde confeci, conscripsi, et in hanc publicam formam redegi, signoque et nomine meo solitis et consuetis signavi, et in fidem et testimonium omnium et singulorum praemissorum rogatus et requisitus.

(L.S.) Ego Ioannes filius providi viri ser Antonii de Leporibus de Flaveo plebis Lomasi diocesis tridentinae habitator Archi publicus imperiali auctoritate notarius quia suprascriptis transactioni, compositioni, concordiae, et terminorum affixioni tunc sic ut praemittitur fierent, dicerentur, et agerentur una cum suprascripto spectabili domino Antonio Cariolo notario et cive tridentino rogato ad scribendum suprascriptum instrumentum transactionis in consonantiam una cum me notario praesens fui, eaque omnia sic fieri vidi et audivi, et in notam scripsi: et quia suprascriptum instrumentum cum meo collationatum concordare comperii, huic instrumento me subscripsi, signoque meo et nomine solitis et consuetis signavi, in fidem et testimonium omnium et singulorum praemissorum rogatus et requisitus213.

SUPPLEMENTUM 120. In villa Caiay, 1309 die 16 iunii Investitura facta a domino Odorico de Arco Marsilio de Gaio de suo feudo. In Christi nomine214. Die lune 16 iunii in villa Caiay215 de plebe Nomassi in curte

infrascripti nobilis viri domini Odorici de Archo, presentibus domino Paulo archipresbitero plebis s. Laurentii de Nomasso, Armano dicto Scaya de Flaveo, Rodegerio clerico dicte plebis, Bartolomeo filio Guielimini de burgo Arci et aliis testibus huius rei. Ibique vir nobilis dominus Odoricus de castro Arci cum uno sporrono quod in suis manibus tenebat, nomine recti, honorabilis et antiqui feudi investivit

213 Pergamena originale in AST, Archivum principatus tridentini, capsa 3/53. 214 Ex Tabulario castri Boni Consilii. 215 **Caian, maso presso la pieve di Vigo Lomaso.

Page 144: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

144

Marsilium filium quondam ser Alberti de Gaio plebis Blezii pro se, et recipientem nomine ac vice suorum fratrum Odorici, Signe, et Baldessari de suo recto honorabili, et antiquo feudo cum omni suo honere et honore, quod quondam dictus ser Albertus eorum pater et sui antecessores a dicto domino Odorico et eius predecessoribus in feudo habebant et tenebant et possidebant, et ussum216 seu ussi erant habere tenere et possidere, addendum quemadmodum dictus eorum pater et predecessores eiusdem tenebant et possidebant et habebant ad feudum et feudi nomine, cum honore et honere et condicione universis, quo facto dictus Marsilius pro se et nomine ac vice antedictorum suorum fratrum iuravit fidelitatem ad sancta Dei Evangelia Scripturis tactis suprascripto domino Odorico contra omnes personas hoc modo videlicet et tenore, ut dictus eorum pater ser Albertus suprascripto domino iuravit, ut in sacarmento prime fidelitatis dignoscitur plenius contineri. Insuper predictus dominus Odoricus precepit antedicto Marsilio presenti pro se et nomine quo supra, ut hinc ad 30 dies proximos ab hodierna presentaverit sibi domino Odorico in publico instrumento omne et quidquid quod tenet et possidet in feudo ab eo per sacramentum fdelitatis in pena sacramenti fidelitatis predicte. Anno Domini millesimo trecentesimo nono, indictione septima.

(L.S.) Ego Omnebonus notarius per dominum Deodatum Comitem his affui presens, et rogatus scripsi217.

121. In plazo ecclesiae s. Lurentii de Lomasio, 1318 die 21 iunii Resignatio liberalis facta a dominis Gerardo et Nicolao de Arco domino Alberto

dicto Feraza de castro Campi218. (L.S.) In Christi nomine. Anno Domini 1318, indictione 1, die 21 intrante iunio in

Nomasio in plazo ecclesie s. Laurentii, presentibus domino Parisio de Madrucio, ser Odorico de Campo, Omnebono notario de Vico, et magistro Iohanne de Pongasio testibus rogatis et aliis. Ibique dominus Gerardus quondam nobilis militis domini Odorici de Arco pro se et tanquam procurator domini Nicolai eius fratris tanquam filii et heredes quondam suprascripti domini Odorici sui patris refutavit in manibus ser Alberti dicti Feraze de castro Campi219 omnia sua iura omnesque raciones et actiones reales et personales, corporales et incorporales, speciales et generales, utiles et directas, mistas et pretorias, que et quas ipse dominus Gerardus pro se et tanquam procuartor et procuratorio nomine dicti sui fratris, et tanquam filii et heredes quondam antedicti sui patris habet et habent, seu aliquo modo habere posset vel sperat in bonis, possessionibus et hereditatis quodam Gerardi quondam Pelegrini de Gaudento plebis Nomassi aliqua ratione vel causa, tam de iure quam de facto promittens per stipulationem predictus dominus Gerardus pro se et tanquam procurator quo nomine supra per se et suos heredes dicto domino Alberto et suis heredibus de predictis bonis, possessionibus seu hereditatis quondam suprascripti Gerardi abac in antea numquam impedire, petere nec molestare sub pena dupli dampni ac interesse suo litis et extra se predictam refutationem semper firmam et ratam habere et tenere et numquam contra facere vel venire aliqua racione vel causa tam de iure quam de facto: et pro omnibus et singulis suprascriptis firmiter attendendis et observandis dictus dominus Gerardus pro se et tanquam procurator domini Nicolay obligavit ei domino Alberto omnia eius bona tam habita

216 idest visum seu visi. 217 Pergamena originale in AST, Archivum principatus tridentini, capsa 68/42. 218 ex eodem tabulario. 219 hic erat filius domini Graciadei de castro Campi.

Page 145: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

145

quam habenda, et hoc facere dictus dominus Gerardus dictam refutationem ei domino Alberto de gratia liberali.

Ego Antonius imperiali auctoritate notarius his interfui rogatus et scripsi220. 122. Arci, 1327 ultimo februarii Investitura facta a domino Nicolao de Arco etc. feudatariis de Gayo221. (L.S.) In Christi nomine. Anno Domini 1327 indictione 10, die ultimo februarii,

super castrum Archi, presentibus Bonapassio filio ser Zilberti de Tiyono, Federico quondam Riprandi domine Pitadine de Archo, Bono filio Done Floris de Bolegnano, et Floriano filio Ture de Cagalardi de Nacho testibus et aliis. Ibique nobilis vir Nicholaus filius quondam nobilis militis domini Odorici de Archo pro se et tamquam tutor Iohannis sui nepotis, et filii quondam nobilis viri domini Gerardi eius fratris et tutorio nomine pro eo cum duobus zirotecis, quos in suis tenebat manibus nomine recti honorabilis et antiqui feudi investivit Baudesarium filium quondam ser Alberti de Gayo plebatus Blezii pro se recipientem et nomine et vice sui fartris Signe, et suorum nepotum Alberti, Petri, Iohannis et Bartolomei fratrum filiorum quondam ser Marsilii de Gayo de suo recto, honorabili et antiquo feudo cum omni suo honere, onore, racione, et iurisdictione dicto feudo pertinenti, vel que pertinere potest de iure vel de facto ipsi feudo, quod quondam predicti ser Albertus et ser Marsilius eorum patres, et sui predecessores a quondam dicto domino Gerardo et a quondam dicto domino Odorico eorum patre et suis predecessoribus habebant, tenebant, et possidebant in feudo, et ussi erant habere, tenere et possidere in feudo a dictis dominis de Archo et predicti Baudesarius, Signa, Albertus, Petrus, Iohannes et Bartolomeus modo et forma habent, tenent, et possdent dictum feudum a dicto domino Nicholao pro se et tutorio nomine dicti Ioahnnis sui nepotis ad rectum et honorabile feudum, ut quondam predicti eorum predecessoers tenebant, et possidebant ad feudum a dictis dominis de Archo una cum omni honere, onore, racione, et iurisdictione dicto feudo pertinenti vel que pertinere potest de iuire, vel de facto ipsi feudo et iure feudi, et ipsi Baudesarius, Signa, Albertus, Petrus, Iohannes et Bartolomeus et quilibet ipsorum de cetero dictum feudum habere, tenere et possidere debeant et sui successores ad rectum honorabile feudum a dictis dominis de Archo et suis successoribus, Quo facto predictus Baudesarius pro se et nomine et vice dictorum Signe, Alberti, Petri, Iohannis et Bartolomei iuravit corporaliter ad Sancta Dei Evangelia tactis Scripturis fidelitatem ipsi domino Nicholao pro se et tutorio222 dicti Ioahnnis sui nepotis contra omnes personas ut vassalus suis dominis tenetur, ut in sacramento fidelitatis consimilis feudi continetur. Insuper dictus dominus Nicholaus pro se, et tutorio nomine quo supra precepit ipsi Baudesario presenti pro se recipienti nomine et vice dictorum Signe, Alberti, Petri, Iohannis etr Bartolomei, quod ad XXX dies proximos det et pressentet dictum feudum in scriptis dictis dominis, quod ab eis dominis tenent in feudo, pena sacramenti fidelitatis et feudi amissionis per publicum instrumentum.

Ego Omnebonum domini Philipi Comitis de Mediolano noatrius interfui, et rogatus scripsi223.

123. Arci, 1358 die 26 februarii 220 Pergamena originale in AST, Archivum principatus tridentini, capsa 51/66. 221 ex eodem Tabulario castri Boni Consilii Tridenti. 222 Nempe: nomine. 223 Pergamena originale in AST, Archivum principatus tridentini, capsa 68/94.

Page 146: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

146

Investitura data a dominis arcensibus Iohanni de Gayo224. In Christi nomine Amen. Anno eiusdem nativitatis 1358, indictione 11, die domino

26 intrante mense februarii in Archo diocesis tridentine super platea Communis. Presentibus domino Prearcheto225 archipresbitero Sancte Marie de Archo, domino Odorico de Sporo nunc Archi habitatore, Cursio quondam magistri Bertollamey ciroyci de Archo, et Antonio quondam Parelli de villa Clarani nunc famulo mei notarii infrascripti testibus et aliis rogatis et vocatis. Ibique nobiles et potentes viri domini Gerardus et Vinciguerra fratres et filii quondam nobilis et potentis militis domini Nicollay de Archo pro se ipsis, et vice ac nomine Gulielmi et Antonii suorum fratrum pro medietate pro indiviso infrascripti feudi, quod habent commune cum domino Iohanne eorum consanguineo quondam nobilis viri domini Gerardi de Arco, ad rectum et honorabile feudum cum cartis, quas in suis manibus tenebant, investiverunt Iohannem filium quondam ser Marsilii de Gayo plebatus Blezii ibidem presentem, et flexis genibus devote petentem et recipientem pro se et liberis suis masculis legitimis et ex masculis in perpetuum descendentibus ex eisdem de omni suo recto et antiquo feudo et honorabili cum omni honere, iurisdictione et honore et iure ipsi feudo pertinenti, secundum quod quondam dictus ser Marsilius et Albertus, Petrus et Bertollameus fratres dicti Iohannis habebant, tenebant, et possidebant, vel quasi in feudum a predictis dominis de Archo et suis predecessoribus, et nunc ipse Iohannes tanquam successor quondam dicti ser Marsilii sui patris, et Alberti, Petri et Bartolomei eius fratrum sic tenet et possidet, et habet in feudum a predictis dominis Iohanne de Archo, et Gerardo et Vinciguerra fratribus investientibus per se, et vice et nomine dictorum Gullelmi et Antonii suorum fratrum. Quo facto dictus Iohannes iuravit corporaliter tactis Scripturis ad sancta Dei Evangelia, quod ipsis dominis et eorum heredibus bonus et fidelis erit vassallus, ipsorumque personas, res, et iura totis viribus conservabit, tuebitur pariter et augebit: et si quos contra hec vel eorum aliquid facientes cognoverit, quam cito poterit dominis revelabit, et totis viribus se opponet; et generaliter puram et meram fidelitatem eis et suis heredibus per omnia impertietur et reddet. Quibus omnibus sic peractis, dicti domini mandaverunt dicto Iohanni, quatenus pena amissionis feudi, et sub debito prestiti iuramenti feudum, quod tenet ab eis, infra 30 dies proximas eis notificet per publicum instrumentum. Qui Iohannes226 volens mandatis dictorum dominorum fideliter obedire, sacramento, quod fecit, dixit, et confessus fuit, se habere et tenere in feudum a predictis dominis Iohanne de Archo, et dominis Gerardo, Vinciguerra et fratribus suis de Archo totam decimam, quam recolligit in plebatu Blezii, specialiter illam, que mixta est cum dictis dominis Gerardo et Vinciguerra, et fratribus suis in regullis villarum Gay, Madessi, Marzay, Caurasti, Balbini et Saoni superioris, de qua decima potest habere et recolligere omni anno circa sex galetas bladi, et partrem sibi contingentem nudrimorum et vini. Et si plus inveniet plus dabit in scriptis. Demum rogaverunt me notarium infracsriptum ut de predictis duo unius eiusdem tenoris deberem publica conficere instrumenta, unum videlicet pro unaquaque partium predictorum.

224 Ex eodem Tabulario castri Boni Consilii. 225 ** Presbitero Archeto. 226 NB. anno 1370 indictione 8, die martis 18 iunii in burgo Archi etc. iste Iohannes refutavit hoc

feudum sive decimam in manibus nobilis et potentis militis domini Nicolai de castro Archi, reservata tamen sibi decima quarumdam terrarum et possessionum, quam ex consensu dicti domini Antonii in feudum retinuit, uti ex originali documento archivi castri tridentini liquet, in quo specificantur terrae et possessiones, super quibus decimam in feudum sibi dictus Ioahnnes reservavit: Pergamena originale in AST, Archivum principatus tridentini, capsa 68/195.

Page 147: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

147

Ego Iohannes filius quondam domini Petri de Menutis de Archo imperiali auctoritate notarius hiis omnibus interfui, et rogatus scribere scripsi227.

124. In castro Campi, 1205 die 20 octobris Arbitramentum inter dominum Odoricum de Arco, et dominos de castro Campi pro

castro Toblini228. In Christi nomine. Anno a nativitate eius 1205 indictione 8, die iovis 12 exeunte

mense octobris, in Verona229, in domo domini Odorici de Arco in presentia domini Otoboni archipresbiteri de Condino, et Galeti diaconi de Leudro, et Annizini de Bardolino, et Calapini de domina Guerera de Arco testium rogatorum. Ibique dominus Albertus de Stengo (Stenego), et Tridentinus de Garda, et dominus Brixianus causidicus de Toscolano, et Marcharia de Arco electi arbitri inter dominum Odoricum de Arco ex una parte, et dominos de Campo, scilicet dominum Riprandum, et Aldrigetum, Odoricum, Armanum, Graciadeum, et Bonensegnam, et dominos de Selano, scilicet dominum Albertum, Odoricum, et Endrighetum. Ita fuerunt iam dicti arbitri concordes. In primis quod dominus Turesendus de Toblino, et omnes domini, qui habent partem in Toblino debent esse restituti in possessionem rerum mobilium et immobilium castri Toblini, et eiusdem castri, etsi aliquid defuerit, ad preceptum suprascriptorum arbitrorum restituetur, prius prestita securitate a domino Guillelmo et Turisendo de Toblino, et ab iam dictis fratribus de Campo, Ribaldo, et Toblino, quod nullam vim facient in predicto castro Toblini sub pena mille librarum veronensium. Similiter quod facient securitatem sub eadem pena, quod facient rationem de castro Toblini domino Odorico de Arco si petierit sub Marcharia et Trentino vel aliis, quos partes per concordium eligere voluerint. Versa vice dominus Odoricus de Arco et Toblinus et Ribaldus facient securitatem dominis Turisendo et Guilelmo et suprascriptis dominis de Campo, scilicet domino Riprando et fratribus, quod nullam vim facient sub eadem pena mille librarum veronensium. Et de hoc due carte uno tenore sunt facte.

(L.S.) Ego Iohannes sacri Palatii notarius rogatus interfui, et hanc cartam ex precepto suprascriptorum arbitrorum scripsi230.

125. Tridenti, 1241231 die 28 decembris Investitura domino Odolrico Pancerie data232. Anno Domini 1241, indictione 14, die veneris 4 exeunte decembri, in camera palatii

episcopatus tridentini in presentia Raymondini de Gayo, Litoldi, Bonifacii, Xoartarii et aliorum. Ibique dominus Aldricus Dei gratia tridentine ecclesie episcopus ad rectum feudum investivit Odolricum Panceriam de Arco filium quondam domini Federici de suo recto feudo, secundum quod quondam pater eius et alii sui antecessores investiti fuerunt. Et idem Odolricus tanquam homo Casa Dei Sancti Vigilii contra omnes homines fidelitatem iuravit eidem dominio episcopo, et sicuti nobilis homo de nobili macinata Sancti Vigilii.

(L.S.) Ego Matheus de Placentia sacri Palatii notarius interfui et scripsi233. 227 Pergamena originale in AST, Archivum principatus tridentini, capsa 68/193. 228 Ex eodem Tabulario. 229 Documentum hoc originale habet: in Ver’., quod Veronam signifcare puto, prout alias saepe... 230 Pergamena originale in AST, Archivum principatus tridentini, capsa 30/1. 231 Rectius 1240, ex initio anni a Nativitate. 232 Ex authentico Wanghiano codice eiusdem Tabularii. 233 Pergamena originale in AST, Codex Wangianus, in Kink n. 186; Codex Wangianus. I cartulari

della Chiesa trentina (secoli XIII-XIV), Bologna, Il Mulino, vol. II, p. 667 n. (65).

Page 148: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

148

126. Arci, 1196 die 28 iulii De castro Arci, quod fuit Communitatis de Arcu234. (L.S.) In Christi nomine. Die dominico 4 exeunte iulio, in cstro Arci, in palatio

domini Friderici, in presentia domini Balderici causidici, et Brixiani et Dodonis causidicorum, et Gerardi et Iacobini de Malsisino, et Graciadei de Isola, et Ambrosini de Gargnano, et Goffi de Drena, in eorum presentia. Ibique dominus Fridericus filius quondam domini Alberti de Arcu dixit et warentevit in iure, quod castrum Arci et castellancia erat et est allodium Vicinitatis et Communitatis de plebe Arci: sed dixit districtum, et honorem esse suum, quod fuit de patre suo, et de avo, et de antecessoribus suis. Actum est hoc suprascripto die anno Domini 1196, indictione 14.

Ego Ribaldus notarius ab domino Conrado tridentino episcopo rogatus interfui, et hanc cartam scripsi.

Ego Ercetus domini Federici Romanroum imperatoris notarius authenticum huius vidi, legi, et exemplavi, et me subscripsi235.

127. Tridenti, 1211 die 25 novembris Locatio unius broili ad plantandum oliva. Testes dominus Bertoldus tridentine ecclesie vicedominus, et dominus Albertus de

Stinicho, et dominus Odolricus de Polengo, et dominus Odolricus de Rambaldo, et Contolinus de s. Petro, et Montenarius de Disuculo, et dominus Anselmus de Mezo, et Nicholaus de Stinicho, et alii. Anno Domini 1211 indictione 14, die veneris 6 exeunte novembri in Tridento in palatio episcopali. Ibique dominus Federicus Dei gratia sancte tridentine sedis episcopus nomine sui episcopatus iure locationis in perpetuum donec mundus iste durabit investivit Wilelmum de Arcu filium quondam Malengi de uno broilo de terra ad oliva plantandum in dicta terra, que iacet in pertinencia de Arcu prope burgum Sari [Arci], ab una parte broilus domini episcopi, ab alia via, et superius Cadranus et eius nepotes, et inferius Iohannes de Calvo et Conradinus eius nepos: ea vero ratione ut amodo in antea suprascripti Wilielmus et sui heredes semper debeant dictum broilum in se habere et laborare a suprascripto domino episcopo et suis successoribus, quibus semper debet dare et solvere medietatem totius olei, et quartam partem totius blave, quam in illa terra seminaverit, et collecta fuerit omni anno, vel eius nuncio in villa Arci presentare debet. Et promisit suprascriptus dominus episcopus predictam locationem defendere et warentare etc.

Ego Conradinus domini Henrici Romanorum imperatoris notarius interfui et rogatus scripsi236.

128. Tridenti, 1233 die 8 maii Preceptum domini episcopi tridentini contra dominum Riprandum de Arcu237. (L.S.) In nomine Domini. Die dominico octavo intrante madio in civitate tridentina

in palatio episcopatus in camera in qua iacet dominus episcopus, presentibus domino Bonfanto doctore legum, Boverio eius serviente, domino Connovuto de Campo.

234 Ex eodem codice. 235 Pergamena originale in AST, Codex Wangianus, in Kink n. 59; Codex Wangianus. I cartulari

della Chiesa trentina (secoli XIII-XIV), Bologna, Il Mulino, vol. II, pp. 784-785,n. 120. 236 Pergamena originale in AST, Codex Wangianus, in Kink n. 265; Codex Wangianus. I cartulari

della Chiesa trentina (secoli XIII-XIV), Bologna, Il Mulino, vol. II, pp. 859-860, n. 153. 237 Ex eodem codice.

Page 149: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

149

Odorico de Malusco marzscalo domini electi testibus rogatis. Ibique dominus Aldricus Dei gratia ecclesie tridentine electus episcopus protestatus fuit et dixit, quod non placebat ei , quod dominus Riprandus ficaverit et posuerit furcas in eius Comitatu seu Ducatu, et suspenderat latronem in eis: nec ad eius iurisdictionem pertinebat nec pertinet aliquo modo. Et precepit eidem Riprando, ne de cetero hoc attentare presumat. Actum est hoc anno Domini 1233, indictione sexta.

Ego Lanfrancus de Cruce sacri Palatii notarius hiis interfui, et iussu dicti domini electi hanc cartam scripsi238.

129. Tridenti, 1533 die 18 decembris Cessio quatuor Vicariatuum facta a dominis Comitibus Arci. Nos Alexander et Vinciguerra fratres et Felix eorumque nepotes similiter fratres

filii quondam Comitis Antonii facientes pro nobis et Sigismundo ac Andrea fratribus nostris (pro quibus de rato promittimus, quod omnia et singula infrascripta laudabunt et ratificabunt sub obligatione omnium bonorum) omnes Comites Archi. Notum facimus et recognoscimus pro nobis et haeredibus nostris tenore praesentium quibus expedit universis; quod die hodierna a R.mo et Ill.mo principe et domino domino Bernardo S.R.E. presbytero cardinale, et episcopo tridentino dignissimo domino nostro observandissimo per manus mgnifici et generosi domini Christophori Philippi Comitis de Liechtenstain etc. vice et nomine Dominationis suae R.mae numeratis et exbursatis realiter et cum effectu accepimus, habuimus, et in nos recepimus infrascriptas summas pecuniarum, quas quondam magnificus et generosus Comes Geradus frater et patruus noster charissimus super castris Avii, et Brentonici mutuavit et habuit, et pro qua summa dicta castra cum eorum iurisdictionibus, ac quatuor Vicariatibus Avii, Alae, Murii, et Brentonici eidem Comiti Gyrardo impignorata et obligata fuerunt; videlicet septem milia renensium iuxta inscriptionem imperatoris Maximiliani felicissimae recordationis, datae in civitate imperiali Augusta die 17 mensis iulii anno Domini 1518. Item quingentos sexaginta octo renenses, grossos 51 cum quatrinis 3 in fabricis praedictorum castrorum exbursatos, prout continetur in literis sacratissimae caesareae maiestatis impeartoris Caroli, quarum datae sunt Inspruggae die 9 mensis ianuarii anno Domini 1523. Item 700 renenses per antedictum Comitem Gyrardum in tumultibus proxime praeteritis ad requisitionem sacrae Romanorum regiae maiestatis Ferdinandi etc. tunc archiducis Austriae etc. mutuo praestitis et exbursatis, iuta tenorem literarum desuper emanatarum de data Inspruggae die 15 mensis novembris anno Domini 1525, una cum 210 renensibus pro affictibus de supradictis 700 renensibus decursis et retentis, ac per sex annos non solutis. Item 950 renenses occasione peditum supernumerariorum in dictis castris Avii et Brentonici tempore dictorum tumultuum habitorum et interventorum. Item renenses 50 novissime in castro Brentonici in fabricam necessariam erogatis et exbursatis. Quae postae omnes et summae suprascriptae in totum faciunt 104,78 renensium, et grossos 51, cum quatrenis 3 bonae usualis et currentis monetae in Comitatu tyrolensi. Pro qua quidem summa 104,78 renensium, et grossos 51, cum quatrenis 3 nos fratres et nepotes Comites Archi antedicti pro nobis et haeredibus nostris praelibatum R.mum dominum cardinalem, et ecclesiam suam tridentinam seu et antedictum Comitem de Liechtenstain ac successores et haeredes ipsorum, aut alios quoscumque qui quietatione aut absolutione aliqua opus habent seu indigent, omni meliori modo, via, iure, forma, causa et effectu, quibus de iure melius possumus et

238 Pergamena originale in AST; Codex Wangianus; Codex Wangianus. I cartulari della Chiesa

trentina (secoli XIII-XIV), Bologna, Il Mulino, vol. II, pp. 927-928, n. (184).

Page 150: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

150

debemus, tenore praesentium absolvimus, quietamus et liberamus, ac absolutos et liberatos esse volumus: reservata tamen actione 2.000 renensium iuxta continentiam obbligationis, quam a praefato domino Comite de Liechtenstain scriptam, et sigillo eius sigillatam habemus, cuius tenor de verbo ad verbum sequitur et est talis. Ego Christophorus Philippus Comes de Liechtenstain baro castri Cornu, et dominus Schennae, regius consiliarius, et capitaneus Ratembergae cis Oenum, notum facio pro me, et haeredibus meis, ac recognosco tenore praesentium, quod cum discordia et differentia suborta fuisset inter reverendos magnificos strenuum, nobiles ac spectabiles dominos capitaneos, locumtenentes et consiliarios R.mi domini cardinalis et episcopi tridentini etc. ex una, ac magnificos et generosos dominos Alexandrum ac Vinciguerram fratres, et Franciscum ac Felicem eorum nepotes omnes Comites Archi, partibus ex altera, de et super exbursatione pecuniarum, quas hodie eisdem Comitibus vice et nomine praelibati R.mi domini cardinalis et episcopi tridentini pro redemptione castrorum Avii et Brentonici cum eorum iurisdictionibus, ac quatuor Vicariatibus Avio, Ala, Murio et Brentonico numeravi: praetendebant namque praefati Comites ultra summam 7.000 renensium, de qua in inscriptione, quam habuerunt a Cesare Maximiliano felicissimae recordationis de data die 17 mensis iulii anno Domini 1518, ipsos adhuc habere summam 2.000 renensium per ipsos iuxta quietantias suas exbursatorum. Ipsi vero domini locumtenentes e contra contendebant, antedictos 2.000 renensium computatos fuisse in exbursatione dictorum 7.000 renensium, attento maxime, quod ipsorum Comitum quietanciae, quas pro iam dictis 2.000 renensium a domino Udalrico Moringer camerario tyrolensi habent, clare sonant, quod per prius de ista summa 2.000 renensium assecuarti sint super castris praefatis, et sic comprehensos fuisse in inscriptionibus anterioribus, videlicet Maximiliani et Caroli imperatorum, quas ipsi Comites habent, et stante quod dictae inscriptiones non sonant, quod summam in eis contentam solverint, sed quod ex post ad certos terminos solvere debeant, et sic indebite et bis peti ab ipsis dominis Comitibus, et quum praefati domini Comites se reduxerint ac plane remiserint absque ulla alia ulterioiri exceptione ad arbitrium et sententiam praelibati R.mi domini cardinalis tridentini, ego Comes de Liechtenstain antedictus tenore praesentium polliceor et promitto, quod si per praelibatum dominum R.mum cardinalem tridentinum decretum et cognitum feurit, ipsos dominos Comites adhuc ultra summam exbursatam esse veros creditores de 2.000 renensibus petitis, et praelibatum R.mum dominum seu ecclesia tridentinam ad eos exbursandos fore et esse obligatos: ex tunc et eo casu me illis velle absque aliqua contradictione de eisdem satisfacere sub ypotheca et obligatione omnium bonorum meorum praesentium et futurorum. Proviso tamen quod antedicti domini Comites in uno mense postquam R.mus dominus cardinalis Tridentum applicuerit, declarationem memoratam apud Dominationem suam R.mam sollicitare incipiant. Nam si debitam diligentiam non adhibuerint, et negotium infra mensem, postquam R.mus dominus cardinalis,ut supra Tridentum applicuit, sollicitare non inceperint, dicto mense post adventum Dominationis suae R.mae elapso, ad nihil teneri volo, sed a praesenti mea obligatione et promissione penitus esse liberatus et absolutus, reservato etiam mihi iure si aliquid in praeiuditium meum declararetur, agendi de damnis meis contra quos mihi competeret actio, absque dolo et fraude. In quorum fidem et testimonium sigillum meum praesentibus es appensum. Datum Tridenti die 18 mensis decembris anno Domini 1353. – In quorum fidem et testimonium praesentes literas fieri fecimus, et sigillis magnificorum, generosi, nobilium ac strenuorum dominorum Egidii baronis in Vels capitanei Rippae, Caroli Trapp domini Biseni, et Nicolai a Trautmanstorf amborum equitum auratorum et

Page 151: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

151

consiliariorum regionum sigillari, quae ad preces nostras, stante quod sigilla nostra propria ad manus non habemus, praesentibus appenderunt, absque tamen damno et praeiudicio suo, sigillorum pariter et haeredum suorum. Praesentibus nobilibus, validis et providis viris Iacobo a Brandis de Leonburg capiatnei Schennae, Iohanne de castro Artzi, Baptista de Prato cive tridentino et aliis quam plurimus testibus ad praemissa rogatis et vocatis. Datum et actum Tridenti in castro Boni Consilii die 18 mensis decembris anno Domini 1533.

(L.S. pend.) (L.S. pend.) (L.S. pend.) 239. Hic subscribunt tres Comites Arci manu propria.

130. Ripae, 1404 die 17 maii. Pro reparatione castri Spinedi in Iudicaria240. Nos Georgius Dei gratia episcopus ac dominus tridentinus. Tenore presentis litere

ad noticiam universorum deducimus evidenter, quod quamquam temporibus preteritis ex aliquibus certis et rationabilibus causis nos et ecclesiam nostram tridentinam concernentibus arma moverimus, ac guerram fecerimus cum nobilibus et fidelibus vasallis nostris dilectis Vinciguerra et Antonio fratribus de castro Archi, ipsaque guerra tunc vigente inter nos et ipsos fratres eorum castrum Spinedi in valle Iudicariarum ac iurisdictionibus nostris situm per gentes nostras diruptum, ac etiam dirutum fuerit: quia tamen prefati fratres nobis postmodum plene reconciliati sunt, ipsosque in nostram gratiam, ac gremium ecclesie nostre tridentine omnino suscepimus, comprestita nobis per eos primitus ac premissa debita obedientia, ad quam nobis et ecclesie nostre ex debito fidelitatis vasallagii dignoscuntur obligati ratione predicti castri, nec non aliorum castrorum suorum, et bonorum feudalium, que ipsi et eorum progenitores a nobis et predecessoribus nostris et ecclesia tridentina semper recognoverunt, et adhuc deinceps a nobis et successoribus nostris canonice intraturis, et ab ecclesia nostra predicta in perpetuum per se et per suos heredes recognoscere tenentur: ideoque ipsis fratribus ad eorum instantem et humilem petitionem harum serie expresse damus verbum et licentiam predictum castrum denuo erigendi, elevandi, ac penitus reparandi. Nichilominus contenti sumus et annuimus per presentes ex speciali favore pariter et dilectione, quibus erga prefatos fratres afficimur, ut si qui ex subditis et servitoribus nostris sua opera et iuvamina circa reparationem ipsius austri eis impendere ac ehibere voluerint, quod hoc facere queant licite et impune: et insuper precipimus et mandamus omnibus et singulis capitaneis et officialibus nostris, quatenus subditos et servitores nostros quoscumque in huiusmodi eorum benivolentia, nostraque licentia sic concessa nullatenus debeant prohiberi. Datum in terra nostra Rippae die sabbati 17 mensis maii anno Domini 1404 nostri sigilli sub appensione241.

131. Tridenti, 1508 die 21 septembris Conventio pro recognitione castrorum Spinede et Restorii. Georgius Dei gratia episcopus tridentinus. Notum facimus tenore praesentium,

quod quum inter felicis memoriae antecessores nostros episcopos tridentinos a proximo episcopo Georgio citra versa fuisset, et in praesentiarum inter nos vertatur lis et quaestio ex una, et magnificos generosos fideles nostros dilectos Udalricum et Gerardum,

239 Pergamena originale in AST, Archivum principatus tridentini, capsa 33/4. 240 Ex authentico codice investiturarum episcopi Georgii in Tabulario castri Boni Consilii Tridenti. 241 Documento originale in AST, Archivum principatus tridentini, capsa 22/4; capsa 76. Codex

clesianus, vol. IV, carta 62.

Page 152: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

152

eiusdemque fratres Comites Archi parte ex altera, super castris Spinedae et Restorii sitis in valle nostra Iudicariae, quae nostrum et ecclesiae nostrae feudum esse asserimus, ea inter caeteras ratione, quia dicta castra fuerunt per quondam Franciscum Comitem Archi ipsius Udalrici patrem, et dictorum fratrum avum paternum a proximo episcopo Georgio antecessore nostro recognita, prout latius in literis desuper confectis constat; et consequenter dictos Comites uti legitimos et naturales descendentes fuisse et esse obligatos ad recognoscendum praedicta castra in feudum a nobis et ecclesia nostra. Ex adverso praefati Comites replicabant, fuisse et esse sacri Romani imperii feudum, quemadmodum ex litteris investiturarum ab eo acceptarum constare dicebant: et sic ex hac, et aliis rationibus non posse nec debere dicta castra a nobis et ecclesia nostra recognoscere, pollicentes tamen pro sua in nos et ecclesiam nostram fide et observantia, faciliorique causae expeditione, ne in alterutram partem declinantes peccarent, caesaream maiestatem, sine etiam cuius consensu huiusmodi causa saltem commode dirimi non posset, super his ostensis tam iutribus suis, quam nostris, quae ad eandem caesaream maiestatem sibi dare duxerimus, consulere velle: quae si eos ad nos de dictis castris investiendos remiserit, ex nunc prout ex tunc, et e converso, obtulerunt se debitam fidelitatem nobis propterea facturos, duximus praefatis Comitibus Udalrico et Gerardo intervenienti pro se et fratribus suis, pro quibus de rato promisit, praesentibus et acceptantibus, terminum medii anni proxime futuri a data praesentium computandi, statuendum, et praesentibus statuimus super praemsisis, ad consulendam et informandam ostensis tam nostris quam suis iuribus, caesaream maiestatem petituris se ex rationibus in investitura per praefatum quondam Comitem Franciscum accepta adductis, et aliis deducendis, se ad nos tamquam ipsorum castrorum feudi patronum investiendos gratiose remitti. Salvo iure nobis et ecclesiae nostrae ex praemissa causa competenti, si per ipsam sacram caesaream maiestatem huiusmodi remissio non fieret, cui per praesentem actum quovis modo derogari nolumus, in his et omnibus dictorum Comitum iuribus minime praeiudicando. Harum testimonio literarum sigilli nostri impressione communitarum. Datum Tridenti in castro nostro Boni Consilii in praesentia nobilium fidelium nostrorum Christophori de Thon capitanei nostri Tridenti, Georgii Botsch capitanei castri nostri Theni, et aliorun consiliariorum nostrorum, ac Bonifacii Bettae de Archo civis nostri tridentini. Die vicesimo primo septembris anno Domini millesimo quingentesimo octavo242.

132. Sanctae Maxentiae, 1282 die 6 augusti Anno Domini 1282, indictione 10, die iovis 6 intrante augusto in pertinenciis

ecclesie sancte Maxentie de plebatu Calavini in via publica243. In presencia dominorum Gotschalchi decani, Iohannis archidiaconi tridentini, dominorum Odorici Pancerie de Arcu, Zordani et Bovelchini de Garduno et aliorum. Coram domino Henrico Dei gratia venerabili episcopo tridentino dominus Odoricus filius quondam domini Henrici Soge de Arcu per stipulationem promisit et convenit fide data in manibus domini Gotzelini de Winecho recipientis pro se et eius uxore domina...., sorore ipsius domini Odorici iuvenis esse et stare in illa obligatione, promissione, et securitate per quam dictum dominum Sogam prestita et facta ipsis coniugalibus occasione dotis donationis sue, et firmiter attendere et observare in omnibus et per omnia prout in carta dicte obligationis, promissionis, et securitatis manu mei notarii infrascripti scripta plenius continetur, sub

242 Documento originale in AST, Archivum principatus tridentini, capsa 23/3; capsa 76. Codex

clesianus, vol. IV, carta 62. 243 Ex recentiori Wanghiano codice post cartam 288.

Page 153: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

153

obligatione omnium suorum bonorum presentium et futurorum; et per eos iugales se possidere manifestavit.

Ego Zacheus sacri Pallatii notarius huic interfui et rogatus scripsi244. 133. Venetiis, 1456 die 9 februarii 1456 indictione 4, die 9 februarii Venetiis in ducali palatio Franciscus Foscari Dux

Venetiarum certiorem reddit dominum Georgium episcopum tridentinum, quod Comitem Fraciscunm de Arco in suam protectionem receperit: eum tamen rogat, ut amore sui libeat ipsum Comitem in concernentibus eius honorem et comoda suscipere commendatum, quod ei erit quam maxime gratum etc.245

134. In castro Restorii, 1298 die 20 martii 1298 indictione 11, die 13 exeunte marcio in castro Restorii ubi ius redditur etc.

Coram domino Paulo filio Madelgesii de Arco Vicario in Blezio et Nomassio faciente rationem in dicto castro Restorii de Blezio per dominum Federicum quondam domini Adelperii de Arco de hominibus sue iurisdictionis, ad instantiam et peticionem Federici, qui Peluchus dicitur, fillii domini Graciadei de castro Campi, procuratoris dicti sui patris, actum est contra Luterium, et Tomassium fratres et fillios quondam ser Bonore de Cugreo de Nomasso pro una domo in Cugreo, et uno prato in Magono Stimiage etc.246.

135. Caiay apud ecclesiam s. Laurentii de Lomasio, 1309 die 16 iunii 1309 indictione 7, die lune 16 iunii Caiay de plebe Nomassi in curte suprascripti

nobilis viri domini Odorici de Archo, in presentia domini Pauli archipresbiteri plebis s. Laurentii de Nomasso etc. Vir nobilis dominus Odoricus de castro Arci cum uno sporrono nomine recti feudi investivit Marsilium filium quondam ser Alberti de Gaio plebis Blezii pro se et fratribus de suo recto feudo247.

136. Arci, 1327 die 28 februarii 1327 indictione 10 die ultima februarii super castrum Archi etc. Nobilis vir

dominus Nicolaus de Archo investivit Baudessarios, et fratres filios quondam ser Marsilii de Gayo de eorum recto feudo248.

137. Ripae, 1544 die 27 martii 1544, die 27 martii in Rippa. Donatio facta est a domino Hieronymo Comite Archi

eius filio Comiti Alexandro de castro Restori cum suis iuribus, cum onere solvendi dicto suo patri annuatim per annos octo rainenses 400249.

138. Tridenti, 1507 die 14 augusti Georgius Dei gratia episcopus tridentinus, magnificis ac generosis fidelibus nostris

dilectis Antonio et nobilibus fratribus Comitibus Archi, gratiam nostram et omne

244 Cfr. Codex Wangianus. I cartulari della Chiesa trentina (secoli XIII-XIV), Bologna, Il Mulino,

vol. II, pp. 1246-1247, n. 68* 245 Pergamena originale in AST, Archivum principatus tridentini, capsa 68/13. 246 Pergamena originale in AST, Archivum principatus tridentini, capsa 68/27. 247 Pergamena originale in AST, Archivum principatus tridentini, capsa 68/42. 248 Pergamena originale in AST, Archivum principatus tridentini, capsa 68/94. 249 Documento cartaceo originale in AST, Archivum principatus tridentini, capsa 30/86.

Page 154: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

154

bonum. Comparuit coram nobis magnificus ac generosus fidelis noster dilectus Udalricus Comes Archi, ac praesentavit literas a serensisimo ac invictissimo principe et domino domino Maximiliano Romanroum rege domino nostro gratiosissimo emanatas, in quibus sua regia maiestas nobis causam audiendam et decidendam remittit, huiusmodi sub tenore. Maximilianus divina favente clementia Romanorum rex semper augustus etc. venerabili Georgio episcopo tridentino principi consiliario et devoto nobis dilecto. Venerabilis princeps, consiliarie, et devote nobis dilecte. Per nobilem nostri ac sacri Romanorum imperii fidelem dilectum Udalricum Comitem Archi nobis humiliter supplicatum exstitit, quatenus cum inter ipsum ex una, et quondam nobilem Andream eius fratrem etiam Comitem Archi parte ex altera, quaestio et causa super divisione ipsius Archi Comitatus eiusdem proventuum reddituum iurisdictionis ac pertinentiarum verteret. Nos comisimus huiusmodi causam finem debito terminandam venerabilibus Udalrico quondam Tridenti et Melchiori brixinensi episcopis, principibus, consiliariis devotis nostris dilectis nobili Nicolao doimono Firmiani consortis nostare Curiae magistro, doctori Greudner, Degenhardo Fuchs de Fuchsperg, et quondam Simoni de Thono fidelibus nostris dilectis, coram quibus cum partes comparuissent, optimis rationibus adductae in eos tamquam in arbitros et arbitratores et amicabiles compositores solemniter compromiserunt: qui arbitri postquam amicabili compositioni non fuit locus, suam inter partes tulerunt sententiam arbitramentalem: dividentes dictum Comitatum in suis pertinentiis in duas partes, a qua quidem sententia sentiens se gravatum praefatus Comes Udalricus reclamavit et appellavit ad nos et sacrum imperium quam appellationis causam commisimus fine debito terminandam, nobili Paulo de Lictenstain baroni castrorum etc., honesto doctori Danieli de Cressendulis tunc temporis potestati Tridenti, Achatio de Steten, Pangratio Chun: ita ut partes audirent,et amicabilem compositionem tentant; quam si tractare nequirent ex tunc conciperent sententiam, quam ad proferendum nobis tunc cum processu remitterent: quod ubi factum est, de consilio procerum et consiliariorum nostrorum etiam de plenitudine potestatis priorem sententiam cassavimus, irritavimus, et annullavimus, pronunciantes de novo de dicto Comitatu fieri partes equales inter ipsos fratres, a qua quidem sententia sentiens se gravatum quondam Comes Andreas appellavit et provocavit, quam quidem appellationis causam ad suam sugestionem aliquibus commisimus terminandam: quam tunc dictus quondam Andreas decurrente septennio non fuit prosecutus: dignaremur huiusmodi sententiae executionem alicui vel aliquibus demandare: quam huiusmodi nostram diffinitivam sententiam exequentes de novo dividerent ipsum Comitatum: inter ipsum Comitem Udalricum et filios quondam Andreae eius fratris iam defuncti: Nos igitur petitionem talem viri et iustitiae consonam fore iudicamus, quia parum esset fere sententiam, nisi essent qui eas executioni demandarent. Tibi praecipiendo mandamus et volumus, si et quatenus tibi constiterit praetensam appellationem per quondam praenominatum Comitem Andream interpositam quovis modo fuisse et esse desertam, aut debito tempore non prosecutam et fatalia usque in praesentem diem non fuisse concessa: super quo opus fuerit iustitiam facias, ut in primis per dexteritatem tentes partes ad concordiam reducere, quod si fieri non poterit, ex tunc prout ex nunc prout ex tunc exequaris dictam nostram sententiam iuxta suum tenorem dividendo dictum Comitatum inter ipsum Comitem Udalricum et filios quondam Andreae eius fratris in duas partes equales: et quia ex rationibus regium nostrum animum moventibus volumus hanc causam feliciter terminari ut aliquando dicti Comites porro perfruentur. Committimus et tibi auctoritatem nostram impartimur in omnibus et singulis dependentibus, emergentibus, incidentibus annexis et connexis quomodolibet praefatos

Page 155: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

155

articulos sive quemlibet eorum sibi commissos terminandos concernentibus. In eo seriosam nostram facies voluntatem. – Datum in civitate imperiali Constantia die XVVIII iuli Anno Domini MDVII, regnorum nostrorum Romani XXII, Hungariae vero XVIII. Ad mandatum domini regis in consilio Sernteiner. – Post quarum quidem literarum praesentationem ac receptionem debita cum constantia per praefatum Comitem Udalricum, ut ad executionem earumdem procedere dignaremur requisiti fuimus. Quare auctoritate qua in hac parte fungimur vobis committimus atque mandamus ut die vigesimaquinta mensis praesentis augusti coram nobis in castro Boni Consilii hora meridiana tertia legitime compareatis ad videndum et audiendum iuxta tenorem regiae commissionis praefatae per nos procedi, vel allegandum et dicendum causas propter quas id fieri non debeat. Alioquin si non comparueritis nihilominus parte altera instante ad ea quae iuris erunt vigore praefatae commissionis procedemus. – Datum Tridenti in arce nostra Boni Consilii die XIV augusti anno Domini etc. septimo nostro sub sigillo.

(D’altra mano) Die 16 augusti 1507 Georgius Sanctus Turatus castri Boniconsilii retulit mihi Michaeli Ress se die proxime praedicta insinuasse instantiam suprascriptam dominis Comitibus Antonio et filiis. –

Nota: si è creduto di far cosa opportuna ricopiando così questo documento da una carta staccata che sembra l’originale. Ciò valga anche pel documento seguente che si trae da una minuta.

139. Arci 1518 die 2 iulii Illustrissimi excellentissimi caesarei locumtenentes et Inspruch consiliarii

dignissimi etc. Noverint illustrissimae Dominationi vestrae praedecessores nostros a longissimis temporibus citra et per tot tempora retroacta quod non extat memoria hominum in contrarium investitos fuisse de castris spectantibus et pertinentibus Drenae et Castelini ab invictissimis imperatoribus et de decimis nobis spectantibus et pertinentibus a Rev.mis dominis tridentinis excepta et reservata una vice quam investitus fuit quondam magnificus dominus Comes Franciscus pater et avus noster paternus de dictis decimis a quondam Rev.mo Georgio praedecessore R.mi domini Bernardi de Clesio episcopi tridentini, qui dum debellasset magnificum dominum Ioannem de Castrobarcho, et eum Castrobarchi privasset ad se vocari fecit praedictum Comitem Franciscum de Archo qui valde intrinsecus amicus fuerat dicti domini Ioannis, ab eoque requisivit si volebat recipere investituram de castris sicut etiam receperat ab eodem de decimis vel ne, volendo inferre quod si illam recusabat, si /d250 velle operari quod operatus fuerat contra praefatum dominum Ioannem de Castrobarcho, et sic necesse fuit praefato Comiti Francisco recognoscere dicta castra per investituram a praefato R.mo Georgio episcopo tridentino, cum hac clausula in ea infrascripta “sed sine praeiuditio imperatoris”, quod quidem fecit praefatus Comes Franciscus ne dicta castra per vim sibi auferrentur a praefato R.mo episcopo Georgio quia idem Comes Franciscus fuerat fautor et valde amicus praedicti domini Ioannis de castro Barcho et dictus episcopus fuerat valde inimicus dicti Comitis Francisci prout de hoc et notorium ac publica vox et fama. Et a dicto tempore et citra serenissimi imperatores continuis temporibus investiverunt praedecessores nostros de praedictis castris et R.mi episcopi tridentini de decimis, exceptis et reservatis episcopo Georgio de Liechtenstain, et episcopo Georgio de Neidech px251 praedecessoribus R.mi domini Bernardi de Clesio

250 Così sta nel manoscritto; io leggerei: se. 251 px, io leggo proxime.

Page 156: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

156

episcopi tridentini. Qui nobis instan252 pro investituris dictarum decimarum recusarunt nos velle investire de dictis decimis dicentes, quod si debebant nos investire, quam opinionem sequitur et R.mus dominus Bernardus de Clesio episcopus tridentinus. Hic253 pluries fuerit a nobis requisitus, quatenus dignaretur nobis de dictis decimis investituras facere iuxta antiquam consuetudinem, qui respondit se non velle nos de decimis dictis investire nisi et investiremur de castris ab eo adden254 quod si non recipiemus investituram ab eo de dictis castris procedet ad devolutionem contra nos. Cui responsum dedimus nos contentari accipere investituras de decimis, et castra vero recognoscere voluimus ab imperatore iuxta antiquissimam consuetudinem observatam etc. Certioramus et ill.mas Dominationes vestras, quod dum Comes Alexander de Archo nomine nostro accessisset illud isthac de causa255 in praesentia semper R.di domini Nicolai de Neuhaus canonici tridentini tunc intervenientis nomine R.mi Georgii de Neidech tunc episcopi tridentini, conquestus fuit de ipso R.mo episcopo, ex eo quod nolebat eum nomine nostro investire de dictis decimis nisi et investiret nos de dictis castris, et quod contendebat recognoscere nedum dictas decimas etc. et dicta castra ab ipso R.mo domino episcopo dummodo illud fieret de consensu ac licentia serenissimi imperatoris de cuius interesse agebatur, et cui nullatenus unquam voluimus neque volumus derogare et suam Caesaream Maiestatem et eius iura pro posse nostro tueri et defendere. Quae Dominationes vestrae responderunt se non velle quod dicta castra recognosceremus a praefato R.mo domino episcopo tridentino, sed256 quod ea recognosceremus ab invictissimo Caesare, et quod tantummodo reciperemus investituram ab episcopo tridentino iuxta antiquas consuetudines in eis observantes. Et propterea scripserunt praefato R.do domino episcopo tridentino literas de huiuismodi controversia mentionem facientes. Quarum tenorem penitus ignoramus. Quibus sic ut supera literis praefato R.mo domino tridentino praesentatis idem R.mus tridentinus nos a dicto tempore citra non inquietavit neque molestavi, neque investire voluit nos de dictis decimis tantum etc. Sed257 res sic indecisa restitit. Modo vero R.mus Bernardus episcopus tridentinus requisitus pro investitura dictarum decimarum habenda recusat nos velle investire nisi investiat nos de dictis castris et de dictis decimis ut supra. Quare humiliter supplicamus Ill.mis Dominationibus vestris quatenus illae dignentur nobis rescribere quid circa huiuscemodi investituras acturi simus quum prout semper fuimus in praesentiarumque sumus parati obedire mandatis serenissimi et invictissimi Caesaris et iuxta eius voluntatem recipere dictas investituras, et in quantum praelibatae ill.mae Dominationes vestrae nomine Caesaris non vellent recipere nos investituras a R.mo domino tridentino de castris sed tantum de decimis, Illae dignentur scribere praefato R.mo domino tridentino et committent quatenus nobis faciat investituras de decimis tantum, et ut melius scire valeamus quid nobis fuerit agendum rogamus Ill.mam Dominationem vestram quatenus copian literarum per nos dirigendarum praefato R.mo domino tridentino nobis exhiberi faciant, una cum intentione sita super omnibus praemssis ut mandatis praelibatae caesareae maiestatis etc. obtemperare sciamus, Cui

252 io leggerei qui: instantibus. 253 Nel manoscritto c’è una cifra che non so leggere; e facendo ad oppormi, ho scritto hic; forse

meglio ci starebbe: cum. 254 leggo quui: addendo. 255 Così sta nel MS. 256 Cifra iningtelligibile nel MS; forse è una etc., od un et. 257 Come alla nota precedente.

Page 157: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

157

nos humiliter offerimus atque commendamus. Datum Archi die secunda iulii anno Domini 1518.

Serenissimae caesareae maiestatis vestrae servitores fidelissimi Odoricus et nepotes Comites Archi. 140. Tridenti, 1519 die 10 novembris Investitura data domino Nicolao de Trauttmanstorff de feudis in eius favorem

refutatis a domino Gerardo Comiti Archi anno 1519 die 10 novembris. Bernardus Dei gratia episcopus tridentinus. Notum facimus tenore praesentium,

quod constituti coram nobis fideles nostri dilecti Iacobus de castro Clesii frater et capitaneus noster Stenici, et Nicolaus de Trautmanstorff affinis noster, qui quidem Iacobus de Clesio procuratorio nomine magnifici generosi fidelis Gerardi Comitis Archi nobis exposuit, qualiter alias quondam Franciscus Comes Archi dicti Comitis Gerardi avus paternus, suique progenitores fuerunt investiti a quondam praedecessoribus nostris felicis recordationis de feudis et bonis pluribus, maxime de infrascriptis decimis, prout de huiusmodi investitura nobis fidem fecit per literas quondam praedecessorum nostrorum nobis exhibitas, quodque idem Comes Gerardus post mortem quondam Comitis Andreae eius patris, feuda praedicta licet simul pro indiviso possederit cum caeteris fratribus, nihilominus quod nuper factis divisionibus inter eos de bonis paternis feudalibus et allodialibus, feuda infrascripta praefato Comiti Gerardo in partem obvenerint, videlicet decima in Lasino et Laguna vallis Cavedeni. Item de decima in Dro. Item medietas decimae Drenae cum iure regulandi in dictis decimis, quae quidem feuda dicto Nicolao de Trauttmanstorff cum scitu et licentia nostra tanquam domino feudi vendiderit, et illa ad amnus nostras procuratorio nomine dicti Comitis Gerardi in favorem dicti Nicolai de Trautmanstorff resignavit, petiitque dictus frater noster procuratorio nomine dicti Comitis Gerardi a nobis humiliter et devote, ut huiusmodi divisionem ratam et gratam habere, et talem resignationem admittere, dictumque Nicolaum de Trautmanstorf de feudis antedictis gratiose investire dignaremur. Nos quamquam consideremus praefatum Comitem Gerardum eiusque fratres, ac eorum patrem sub quatuor immediatis praedecessoribus nostris felicis recordationis fuisse contumaces, et negligentes in non recognoscendis feudis praedictis et caeteris bonis, quae ab eccelsia nostra devoluta essent, ac ea pro devolutis iure prosequi merito possemus: nihilominus volentes gratiosius cum praefato Comite Gerardo agere, divisionem praedictam ratam et gratam habentes, refutationem praefatam admittentes, praefatumque Nicolaum de Trautmanstorff coram nobis constitutum humiliter et devote petentem et recipientem pro se et haeredibus suis legitimis masculis dumtaxat ex ipso descendentibus, de feudis, prout ea de praesenti in usu sunt, et dicti Comites Archi hucusque pro vero indiviso tenuerunt, et possiderunt, investiendum duximus, et praesentibus investimus, salvo tamen semper iure nostro etc. Ex adverso praefatus Nicolaus de Trautmanstorff nobis per tactum manus loco iuramenti solemniter promisit etc. In quorum testimonium praesentes fieri, nostrique sigilli maioris iussimus appensione communiri. Datum Tridenti in arce nostra Boni Consilii die 10 mensis novembris, anno Domini 1519258.

141. Tridenti, 1528 die 13 novembris

258 Pergamena originale in AST, Archivum principatus tridentini, capsa 59/177.

Page 158: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

158

Investitura dominorum Archi, et Trautmanstorf de iure regulandi in Spergaina apud Drenam

Bernardus Dei gratia episcopus tridentinus. Notum facimus tenore praesentium quibus expedit universis, quod cum alias versa fuisset et esset lis et differentia inter nos episcopum antedictum ex una, et magnificos generosos nobiles dilectos Hieronymum, Nicolaum, et Paulum fratres Comites Archi, et Nicolaum Trautmanstorf dominos Drenae ex altera, pro iuribus dicti castri Drenae, et super huiusmodi differentia et lite per arbitros compromissarios latum fuisset laudum, et arbitramentum, per quod et in quo inter caetera continetur, quod praefati domini Drenae habere debeant ius regulandi in vallibus Spergainae infra confines inferius exprimendos, et illud ius regulandi debeant praefati domini Drenae a nobis, succesoribus nostris, et ecclesia nostra tridentina in feudum recognoscere, prout latius de praemisso laudo constat in rogantionibus et scripturis fidelis nostri dilecti Antonii de Graciadeis notarii et civis Tridenti sub anno praesenti die martis 21 aprilis; constituti igitur coram nobis praefati magnifici et nobiles Hieronymus, Nicolaus et Paulus fratres Comites Archi, nec non Nicolaus de Trautmanstorf humiliter et devote a nobis petierunt, ut ipsos in executione praedicti laudi de iure regulandi antedicto gratiose investire dignaremur. Nos igitur precibus praefatorum favorabiliter annuentes, eosdem Hieronymum, Nicolaum et Paulum fratres Comites Archi pro una dimidia: et Nicolaum de Trautmanstorf pro altera dimidia pro se ipsis, ac vice et nomine haeredum suorum masculorum ex ipsis legitime descendentium recipientes, investiendos duximus, et tenore praesentium investimus de Regula scilicet et iure regulandi in vallibus Spergainae infra confines infrascriptos, videlicet incipiendo a quodam termino, qui vulgariter nuncupatur lo termine del abba descendendo iuxta viam publicam usque ad alium terminum fixum versus Drenam, et a parte versus mane ubi usus est communis indivisus et possessio communis inter homines Cavedeni, Dro, et Ceniga, prout de dictis terminis plenius constat ex instrumento laudi superius nominati: salvo tamen semper iure nostro, ecclesiae nostrae, et omnium aliarum personarum. Ex adverso vero praefati etc. Sequitur iuramentum fidelitatis consuetum. – In quorum omnium et singulorum fidem et testimonium praesentes fieri, nostrique iussimus et fecimus appensione communiri. Datum Tridenti ex arce nostra Boni Consilii die 13 mensis novembris, anno Domini 1528259.

142. Tridenti, 1580 die 26 martii Anno Domini 1580 die 26 martii Tridenti Guilelmus Gazolettus de Naco notarius

tridentinus recognoscit tanquam procurator, et procuratorio nomine dominorum Comitum Vinciguerrae, et Oliverii fratrum ab Arcu, quod Ill.mus et R.mus dominus Ludovicus titulo s. Honofrii presbyter cardinalis Madrutius, et episcopus tridentinus eum investivit de castro Spinedi sito in plebe Lomasi vallis Iudicariarum citra Duronum cum omnibus iuribus etc. Item de omnibus iuribus decimae, et decimationis ac affictibus etc. positis in iurisdictionibus dicti domini episcopi in Ripa, Theno, Valle Leudri, Tignalis, nec non in Iudicariis citra et ultra Duronum, videlicet in Lomaso, Banalo, Randena, Thiono, et Bono. Item de decima in Condino Vallis Boni, licet Comites Lodoroni illam nunc possideant. Item de decima in Dro gratiose investivit, et in feudum nobile concessit. Tandem procuratorio nomine fidelitatem spondet etc. ac praedictum castrum domino episcopo apertum tenere etc. et alia praestare tanquam vasalli etc.260.

259 Non ho trovato la collocazione. 260 Pergamena originale in AST, Archivum principatus tridentini, capsa 20/30.

Page 159: Franco Giovanni Battista - pcn.net...Franco Giovanni Battista Antiquissima illustrissimorum Comitum Arci prosapia, atque ipsius origo privilegiorum, diplomatum, investiturarum, et

159

143. Cavedeni, 1277 die 11 novembris Anno 1277, indictione 5, die iovis 11 intrante novembri in villa Cavedeni in domo

Rizi, in presentia dominorum Erardi de Tinguestain, Adelperii de Vanga, Zordani, Bovelchini, et Iacobini de Garduno, Sinebaldi de Castrocorno etc. Dominus Gislebertus quondam domini Nicolai Pizolpassi de Belvedero tanquam procurator Fedrici quondam Bonore de Canipa de loco Arci refutavit in manibus domini Henrici episcopi tridentini illud feudum, et vassalaticum, quod ipse Fedricus, et quondam dictus eius pater Bonora, et quondam eius avus Sclavus habebant in plebatu Leudri ab episcopatu, scilicet unam decimam, et ius decimacionis, quam dominus Rivabenus frater domini Salvatere archipresbiteri Leudri habebant etc., in loco Tierni superioris, et inferioris cum omnibus iuribus ad eam pertinentibus: et fecit hanc refutationem ad hoc ut dominus episcopus investire debeat nobilem virum dominum Odoricum Panzeriam de Arcu in se, et suis heredibus. Unde incontinenti dominus episcopus iure, et nomine recti feudi eundem investivit etc. salvo iure episcopatus etc. iuravitque dominus Odoricus fidelitatem domino episcopo etc.261.

261 Pergamena originale in AST, Archivum principatus tridentini, capsa 57/12.