2
LVPVS IN LVPVS IN LVPVS IN LVPVS IN fa fa fa faBUL BUL BUL BULa Cum adhūc seruīrem, habitābāmus in uīcō angustō; nunc Gauillæ domus est. Ibi, quōmodo diī uolunt, amāre cœpī uxōrem Terentiī cōponis ― nōuerātis Melissam Tarentīnam, pulcherrimum bacciballum. Sed ego nōn meherculēs corporāliter aut propter rēs ueneriās cūrāuī, sed magis quod benemōria fuit. Sī quid ab illā petiī, nunquam mihi negātum; fēcit assem, sēmissem habuī ― in illīus sinum dēmandāuī, nec unquam fefellitus sum. Huius contubernālis ad uīllam suprēmum diem obiit. Itaque per scūtum per ocream ēgī agināuī, quemadmodum ad illam peruenīrem ― nam, ut aiunt, in angustiīs amīcī appārent. Forte dominus Capuæ exierat ad scrūta scīta expedienda. Nactus ego occāsiōnem persuādeō hospitem nostrum, ut mēcum ad quīntum mīliārium ueniat. Erat autem mīles, fortis tanquam Orcus. Apoculāmus nōs circā gallicinia; lūna lūcēbat tanquam merīdiē. Venīmus inter monimenta. Homō meus cœpit ad stēlās facere; sedeō ego cantābundus et stēlās numerō. Deinde ut respexī ad comitem, ille exuit sē et omnia uestīmenta secundum uiam posuit. Mihi anima in nāsō esse; stābam tanquam mortuus. At ille circummīnxit uestīmenta sua ― et subitō lupus factus est! Nōlīte mē iocārī putāre! Vt mentiar, nullius patrimōnium tantī faciō. Sed, quod cœperam dīcere, postquam lupus factus est, ululāre cœpit et in siluās fūgit. Ego prīmitus nesciēbam ubi essem. Deinde accessī, ut uestīmenta eius tollerem: illa autem lapidea facta sunt! Quī morī timōre nisi ego? Gladium tamen strīnxī et ― matauitatau! ― [in tōtā uiā] umbrās cecīdī, dōnec ad uīllam amīcæ meæ peruenīrem. In laruam intrāuī, pæne animam ēbullīuī, sūdor mihi per bifurcum uolābat, oculī mortuī; uix unquam refectus sum.

Lupus in fabula

Embed Size (px)

DESCRIPTION

De fabula lupi in Satiricone, a Petronio arbitro scripto, tractamus.

Citation preview

Page 1: Lupus in fabula

LVPVS IN LVPVS IN LVPVS IN LVPVS IN fafafafaBULBULBULBULaaaa

Cum adhūc seruīrem, habitābāmus in uīcō angustō; nunc Gauillæ domus est .

Ibi, quōmodo diī uolunt, amāre cœpī uxōrem Terentiī cōponis ― nōuerātis

Melissam Tarentīnam, pulcherrimum bacciballum. Sed ego nōn meherculēs

corporāliter aut propter rēs ueneriās cūrāuī, sed magis quod benemōria fuit. Sī

quid ab il lā petiī, nunquam mihi negātum; fēcit assem, sēmissem habuī ― in ill īus

sinum dēmandāuī, nec unquam fefellitus sum.

Huius contubernālis ad uīllam suprēmum diem obiit . Itaque per scūtum per

ocream ēgī agināuī, quemadmodum ad illam peruenīrem ― nam, ut aiunt, in

angustiīs amīcī appārent.

Forte dominus Capuæ exierat ad scrūta scīta expedienda. Nactus ego

occāsiōnem persuādeō hospitem nostrum, ut mēcum ad quīntum mīliārium ueniat.

Erat autem mīles, fortis tanquam Orcus.

Apoculāmus nōs circā gallicinia; lūna lūcēbat tanquam merīdiē. Venīmus

inter monimenta. Homō meus cœpit ad stēlās facere; sedeō ego cantābundus et

stēlās numerō. Deinde ut respexī ad comitem, ille exuit sē et omnia uestīmenta

secundum uiam posuit. Mihi anima in nāsō esse; stābam tanquam mortuus. At ille

circummīnxit uestīmenta sua ― et subitō lupus factus est!

Nōlīte mē iocārī putāre! Vt mentiar, nullius patrimōnium tantī faciō. Sed,

quod cœperam dīcere, postquam lupus factus est, ululāre cœpit et in siluās fūgit.

Ego prīmitus nesciēbam ubi essem. Deinde accessī, ut uestīmenta eius

tollerem: illa autem lapidea facta sunt!

Quī morī timōre nisi ego? Gladium tamen strīnxī et ―matauitatau!― [in tōtā

uiā] umbrās cecīdī , dōnec ad uīllam amīcæ meæ peruenīrem. In laruam intrāuī,

pæne animam ēbullīuī, sūdor mihi per bifurcum uolābat, oculī mortuī; uix unquam

refectus sum.

Page 2: Lupus in fabula

Melissa mea mīrārī cœpit, quod tam sērō ambulārem, et: “Sī ante” inquit

“uēnissēs, saltem nōbīs adiūtāssēs: lupus enim uīllam intrāuit et omnia pecora

tanquam lanius sanguinem illīs mīsit. Nec tamen dērīsit , etiam sī fūgit; servus

enim noster lanceā collum eius trāiēcit ’.

Hæc ut audīuī, operīre oculōs amplius nōn potuī, sed lūce clārā <Gaī nostrī>

domum fūgī tanquam cōpō compīlātus; et postquam uēnī in illum locum in quō

lapidea uestīmenta erant facta, nihil inuēnī nisi sanguinem! Vt uērō domum uēnī,

iacēbat mīles meus in lectō tanquam bouis, et collum ill īus medicus cūrābat.

Intellēxī illum uersipellem esse, nec posteā cum illō pānem gustāre potuī,

nōn sī mē occīdissēs.. .