19
Jose Antonio Rojas Carrera [email protected] VOCABULARIUM LATĪNUM VERBĪS ATQUE IMAGINIBUS EXPLICĀTUM Cap. XII (Nota bene: ↔ = contrarium, antonymum) VOCABULUM SŌLUM (AUT CUM IMAGINE) IMĀGO VERBĪS EXPLICĀTA frāter, frātris, m. Mārcus, Quīntus et Iūlia sunt līberī Iūliī et Aemiliae. Mārcus est frāter Quīntī. Quīntus frāter Mārcī est. Mārcus et Quīntus sunt frātrēs Iūliae. soror, sorōris, f. Iūlia, quae est fīlia Iūliī Aemiliaeque, soror est Mārcī et Quintī.

VOCABULA CAPITULI XII

Embed Size (px)

DESCRIPTION

Capituli XII libri, cui index Familia Romana, vocabula Latine tantum atque imaginibus illustrata.

Citation preview

Page 1: VOCABULA CAPITULI XII

Jose Antonio Rojas [email protected]

VOCABULARIUM LATĪNUM VERBĪS ATQUE IMAGINIBUS EXPLICĀTUM

Cap. XII

(Nota bene: ↔ = contrarium, antonymum)

VOCABULUM SŌLUM

(AUT CUM IMAGINE)

IMĀGO VERBĪS EXPLICĀTA

frāter, frātris, m.

Mārcus, Quīntus et Iūlia sunt līberī Iūliī et Aemiliae.Mārcus est frāter Quīntī.

Quīntus frāter Mārcī est.

Mārcus et Quīntus sunt frātrēs Iūliae.

soror, sorōris, f.

Iūlia, quae est fīlia Iūliī Aemiliaeque, soror est Mārcī et Quintī.

nōmen, nōminis, n.

Mārcus Tullius Cicerō

(Tullius est nōmen)

Page 2: VOCABULA CAPITULI XII

praenōmen, praenōminis, n.

Mārcus Tullius Cicerō(Mārcus est praenōmen)

cognōmen, cognōminis, n.

Mārcus Tullius Cicerō(Cicerō est cognōmen)

avunculus, -i, m.

(: frāter matris)

Aemiliae est ūnus frāter, cuī Aemilius nōmen est. Frāter Aemiliae est avunculus līberōrum.

mīles, -itis, m.

mīles est vir armātus

Page 3: VOCABULA CAPITULI XII

scūtum, -ī, n.

scūtum et gladius et pīlum sunt arma mīlitis Rōmānī. XII, 34, 35

gladius, gladiī, m.mīles gladium aspicit

pīlum, -ī, n.

mīlitēs pugnant gladiīs, pīlīs, hastīs. XII, 39-40

arma, armōrum, n.

scūtum et gladius et pīlum sunt arma mīlitis Rōmānī. XII, 34, 35

Page 4: VOCABULA CAPITULI XII

arcus, -ūs, m.

dea Diāna arcum manū tenet

sagitta, -ae, f.

arcum videō cum sagittā

pugnus, -ī, m.

“puerī pugnīs nōn armīs pugnant” XII, 39

hasta, -ae, f.

militēs pugnant gladiīs, pīlīs, hastīs XII, 39-40

Page 5: VOCABULA CAPITULI XII

pedes, peditis, m.

eques est mīles quī ex equō pugnat; quī pedibus pugnat pedēs est.XII, 43, 44

eques, equitis, m.

eques est mīles quī ex equō pugnat. XII, 43

pars, partis, f.

hic circulus octō partēs habet

altera pars poculi aquā plēna est, altera vacua est

fīnis, -is, m.

(↔initium, initiī, n.)

A, B, C ….. X, Y, Z

initium abecedāriī est littera A et fīnis est littera Z

Page 6: VOCABULA CAPITULI XII

patria, patriae, f.

(exempla:patria Mēdī est Graeciapatria Iūliī est Rōma)

patria est terra ubī nātus es1, ubī habitās. patria est terra pārentum, māiōrum2, quōrum linguam, mōrēs3, īnstitūta4, doctrīnās5que discis6. “ubī bene, ibī patria”…“Sōcratēs…sē esse mundānum7” dīcit. haec scrībit Cicerō in librō cuius titulus est Tusculānae Disputātiōnēs, V, 37.

1. ubī nātus es = ubī māter parit tē.2. māiōrum : māiōrēs sunt pārentes pārentum, eōrumque

pārentēs, et cēterī…3. mōrēs sunt modī quibus pārentēs, maiores, amīcī, fāmiliārēs,

et aliī hominēs quī in hāc terrā vivunt, in vītā agunt. 4. īnstitūta sunt ea quae in vitā publicā imperantur atque

aguntur.5. doctrīna est id quod parentes, magistri, aliique homines

dicunt pueris de vita, de mundo, de hominum moribus…6. discō, discere id est quod facit discipulus. magister docet et

discipulus discit. 7. mundānus,-a,-um est huius mundī, huius terrae.

hostis, hostis, m.(= inīmīcus)

Germānī hostēs Rōmānōrum sunt, ac bellum est inter Germanōs et Rōmānōs. XII, 76-77

bellum, bellī, n.

bellum est pugna inter exercitūs hostium

Page 7: VOCABULA CAPITULI XII

exercitus, -ūs, m.

exercitus est magnus numerus mīlitum quī contrā hostēs dūcitur

XII, 80, 81

dūx, dūcis, m.

quī exercitum dūcit dux exercitūs est. dux exercitui

imperat, exercitus ducī suō pāret, nam dux ab exercitū metuitur.

castra, -ōrum, n.

castra sunt mīlitum oppidum.XII, 94

passus, -ūs, m.

ūnus passus est quīnque pedēs XII, 96(quīnque pedēs = 1’48 m.)

Page 8: VOCABULA CAPITULI XII

fossa, fossae, f.

circum castra fossa et vāllum longum et altum est. XII, 100

vāllum, -ī, n.

quam altum est vāllum castrōrum XII, 101

equitātus, -ūs, m.

equitātus est numerus equitum (pars exercitūs)

multī equitēs sunt equitātus

impetus, -ūs, m.

impetum facere in hostem = hostem armīs petere; hostem armīs oppugnāre

Page 9: VOCABULA CAPITULI XII

metus, -ūs, m.

(=timor)

mīles fortis hostem nōn metuit,

sed sine metū impetum in hostem facit. XII, 119-120

versus, -ūs, m.

versus est līnea quam facimus cum scrībimuscap. XII 142 versūs habet

mīlia, -ium, n.

(=mille)

mīlia (+ gen.) = mille mille homines, duō mīlia hominum, tria mīlia

hominum, cet.

1.000 (M) = mille2.000 (MM) = duō mīlia

3.000 (MMM) = tria mīlia…

trīstis, trīste, adi.

(↔ laetus, -a, -um)puer trīstis est

Page 10: VOCABULA CAPITULI XII

armātus, -a, -um, adi.

mīles est vir armātus XII, 35

brevis, breve(↔longus, -a, -um)

_________________________________________ A__________ B

linea A longa est!linea B est brevis!

Page 11: VOCABULA CAPITULI XII

gravis, grave(↔levis, leve)

leve ut penna

grave ut plumbum

puer crassus gravior est quam puer tenuis

levis, leve(↔gravis, grave)

pagina codex

pagina levis est, sed codex est gravis

Page 12: VOCABULA CAPITULI XII

barbarus, -a, -um

apud antīquōs, barbarus is est quī neque Rōmānus neque Graecus est

Socrates Graecus est

Iūlius Caesar Rōmānus est

Vercingetorix neque Graecus neque Rōmānus est, sed barbarus

Page 13: VOCABULA CAPITULI XII

altus, -a, -um

Marcus puer altus est

Quintus quoque puer altus est

Quintus est tam altus quam Marcus

Iūlia nōn est altaMārcus et Quīntus altiōres sunt quam Iūlia

hic fluvius altus est

fluvius nōn est altus

Page 14: VOCABULA CAPITULI XII

lātus, -a, -um hic fluvius lātus est

hic fluvius lātus nōn est

fortis, forte, adi.

fortis est!

fortis etiam est quī nōn timet

fortēs sunt!

vester, vestra, vestrum, adi.

Iūlius Mārco, Quīnto et Iūliae pira dat.accipite haec pira! haec pira nōn mea, sed vestra sunt!

Page 15: VOCABULA CAPITULI XII

ferō, ferre(: portāre)

pedes, quī pedibus it multaque alia arma fert [=portat], gladium longum

et gravem ferre [=portāre] nōn potest; itaque gladius eius brevis et levis est.XII, 54-56

pugnō, pugnāre

puerī pugnīs, nōn armīs pugnant. mīlitēs pugnant gladiīs, pīlīs,

hastīsXII, 39, 40

incolō, incolere(habitō, habitāre)

incolere terram=in terrā habitāre

Germānī sunt hominēs barbarī quī Germāniam

incolunt. = Germanī sunt hominēs barbarī quī in Germāniā

habitant.

dīvidō, dīvidere

līnea alba duōs hominēs superiōrēs ā duōbus inferiōribus dīvidit

Page 16: VOCABULA CAPITULI XII

oppugnō, oppugnāre

(=pugnāre contrā)

Germānī exercitum nostrum oppugnant.XII, 77-78

metuō, metuere(= timeō, timēre)

is quī metuit timōrem habet

mīlitō, mīlitāre(=mīles esse)

In exercitibus Rōmānīs etiam Hispanī et Gallī multī mīlitant, quī et alia arma et arcūs sagittāsque ferunt.

XII, 89-91

dēfendō, dēfendere(↔oppugnāre)

mīlitēs scūtīs sē dēfendunt

Page 17: VOCABULA CAPITULI XII

iacio, iacere

mīles pīlum iacit.

expugno, expugnāre

expugnāre est oppugnāre hostēs atque vincere eōs

Hostēs castra nostra expugnāre nōn possunt

fugiō, fugere

hominēs fugiunt ā taurō

contrā(=in+accus.

adversus+accus.)

militēs Romānī contrā Gallōs pugnant

ac ac = atque = et = -que

Page 18: VOCABULA CAPITULI XII