Ecce familia senatoris: Balbus et Chrysalus servi, uxor ... · Lucius et Titus ante eas aedes, quas...

Preview:

Citation preview

Ecce familia senatoris: Balbus et Chrysalus servi,

uxor senatoris, Lucius Caesius Bassus senator,

Caesia, filia senatoris.

Caesia Balbum servum in aedes mittit.

Abi intro,

serve!

Nonnulli viri feri, quorum capita velata sunt, Caesiam capiunt

atque abducunt.

????!

Balbus servus in aedes ruit.

Domine, nonnullos viros

filiam tuam capere et

abducere vidi.

Cur Caesiae non

adfuisti?

Responde!

Manifestum est

Marcum Fundanium

inimicum meum

Caesiam rapuisse!

Domine, Balbus

filiae tuae adesse

non potuit. Caesia

eum in aedes misit.

Scisne certe

Fundanium

auctorem esse?

Ego non puto!

Puto!

Ite! Quaerite latrones!

Reperite filiam meam!

Currite!

Senator et Titus amicus Capuam

petiverunt. Paene cunctis in

tabernis fuerunt …. Caesiam

quaerunt …

Don’t worry, be happy!

Tibi gratias ago!

Vires crescere

sentio!

Lucius et Titus ante eas aedes,

quas quaesiverunt, stant.

Non oportet

senatorem eam

speluncam intrare …

Amici speluncam intraverunt …

Vidistine meam

filiam?

Primo caupo respondere dubitat. Tacet.

Concedo, domini! Nonnulli viri,

qui virginem pulchram secum

duxerunt, hic fuerunt. Sed

Athenas nave petere voluerunt

Nave???

Gubernator mare observat. Neque venti adversi mare

turbat neque Neptunus vectores magnis undis terret.

Vectores quiescunt …

… et quiescunt …

Subito

gubernator

aliam navem

videt …

Piratae saevi

sumus!!!

Captivus es! Surge!

Piratae armati vectores

superant et …

… navem suam trahunt.

Ego

perii …

Piratae vectores in alveum obscurum ducunt.

Intus alii captivi sunt.

Audivine

vocem?

Pater!

Esne hic?

Quotiens

desperavi!

Nunc te

repperi!

O pater. Ignosce

mihi! Cum Publio

amico Roma fugi.

Nos te fefellimus

Quid!? Mene

fugisti? Ubi

est Publius?

Publius vectores auxilio Pompei, qui classem Romanam regit, e periculo eripit.

Classis Romana piratas superat.

Vicimus!

Victores

sumus!

O nos miseros!

Ignoscite

nobis!

Adeste!

Adeste!

Manifestum est

Publium Caesiam

amare!