nec me adeo fallit veritam te moenia nostra suspectas habuisse domos Karthaginis altae

Preview:

DESCRIPTION

nec me adeo fallit veritam te moenia nostra suspectas habuisse domos Karthaginis altae . sed quis erit modus, aut [quo] nunc [ certamine tanto ]? quin potius pacem aeternam pactos que hymenaeos exercemus ? habes [ tota ] quod [ mente ] petisti :               100 - PowerPoint PPT Presentation

Citation preview

nec me adeo fallit veritam te moenia nostra

suspectas habuisse domos Karthaginis altae.

sed quis erit modus, aut [quo] nunc [certamine tanto]?

quin potius pacem aeternam pactosque hymenaeos

exercemus? habes [tota] quod [mente] petisti: 100

ardet amans Dido traxitque [per ossa] furorem.

communem hunc ergo populum [paribus]que regamus

[auspiciis]; liceat Phrygio servire marito

dotalisque tuae Tyrios permittere dextrae.'

Olli (sensit enim [simulata mente] locutam, 105

quo regnum Italiae Libycas averteret oras)

sic contra est ingressa Venus: 'quis talia demens

abnuat aut tecum malit contendere [bello]?

si modo quod memoras factum fortuna sequatur.

sed [fatis] incerta feror, si Iuppiter unam 110

esse velit Tyriis urbem Troiaque profectis,

miscerive probet populos aut [foedera] iungi.

tu coniunx, tibi fas est animum temptare [precando].

perge, sequar.' tum sic excepit regia Iuno:

'mecum erit iste labor. nunc [qua ratione] quod instat 115

confieri possit, [paucis] (adverte) docebo.

venatum Aeneas unaque miserrima Dido

[in nemus] ire parant, ubi primos crastinus ortus

extulerit Titan [radiis]que retexerit orbem.

[his] ego nigrantem commixta grandine nimbum, 120

dum trepidant alae saltusque [indagine] cingunt,

desuper infundam et [tonitru] caelum omne ciebo.

diffugient comites et [nocte] tegentur [opaca]:

speluncam Dido dux et Troianus eandem

devenient. adero et, tua si mihi sunt certa voluntas, 125

[conubio] iungam [stabili] propriamque dicabo.

hic hymenaeus erit.' non adversata [petenti]

adnuit atque [dolis] risit Cytherea [repertis]

Recommended