30
1 HEINSIUS Nicolaus ITALICA. ELEGIARUM LIBRI DUO (1464 vers) I ITALICA. ELEGIARUM LIBER PRIMUS (744 vers) ELEGIA PRIMA. AD HADRIANUM VALLIUM DELPHENSEM BATAVUM. I1_1 v.1 Valli, Pieriis certissima gloria Delphis 2 aeterno Uranie cui dedit ore loqui, 3 dic, precor, ecquid agit soliti te cura sodalis, 4 irritus in ventos an modo cessit amor ? 5 Me licet et patriam non mite diremerit aequor, 6 me procul amoti jugera mille soli : 7 sic tamen absentem grata sub imagine cerno. 8 Crebra refert visus noxque diesque tuos. 9 Nec penitus fixos conspectus lenit amores, 10 Sequana, sive tuus, seu, Tiberine, tuus. 11 Tu modo Dii faciant non aversere merentem. 12 Certet in alterna mutua mente fides. 13 Sic patre, sic patria, vobisque sodalibus olim, L’édition proposée ici a été établie à partir de celle sortie de l’officine des Elzevier, à Leyde, en 1653.

ITALICA. ELEGIARUM LIBER PRIMUScarmina-latina.com/cariboost_files/HEINSIUS_20Nicolaus_ITALICA_TWD.pdf48 hae te commendent, has ego mirer, opes. 49 Scilicet acceptum, quod nunc quoque,

  • Upload
    others

  • View
    1

  • Download
    0

Embed Size (px)

Citation preview

Page 1: ITALICA. ELEGIARUM LIBER PRIMUScarmina-latina.com/cariboost_files/HEINSIUS_20Nicolaus_ITALICA_TWD.pdf48 hae te commendent, has ego mirer, opes. 49 Scilicet acceptum, quod nunc quoque,

1

HEINSIUS Nicolaus ITALICA. ELEGIARUM LIBRI DUO (1464 vers)

I

ITALICA.

ELEGIARUM LIBER PRIMUS (744 vers)

ELEGIA PRIMA.

AD HADRIANUM VALLIUM DELPHENSEM BATAVUM.

I1_1 v.1 Valli, Pieriis certissima gloria Delphis

2 aeterno Uranie cui dedit ore loqui,

3 dic, precor, ecquid agit soliti te cura sodalis,

4 irritus in ventos an modo cessit amor ?

5 Me licet et patriam non mite diremerit aequor,

6 me procul amoti jugera mille soli :

7 sic tamen absentem grata sub imagine cerno.

8 Crebra refert visus noxque diesque tuos.

9 Nec penitus fixos conspectus lenit amores,

10 Sequana, sive tuus, seu, Tiberine, tuus.

11 Tu modo Dii faciant non aversere merentem.

12 Certet in alterna mutua mente fides.

13 Sic patre, sic patria, vobisque sodalibus olim,

L’édition proposée ici a été établie à partir de celle sortie de

l’officine des Elzevier, à Leyde, en 1653.

Page 2: ITALICA. ELEGIARUM LIBER PRIMUScarmina-latina.com/cariboost_files/HEINSIUS_20Nicolaus_ITALICA_TWD.pdf48 hae te commendent, has ego mirer, opes. 49 Scilicet acceptum, quod nunc quoque,

2

14 sospite sic domina sit mihi posse frui.

15 Sic oculis superet mihi carior una duobus,

16 carior optata quae mihi luce soror.

17 Mars pater, et vigilis sacraria Troia Vestae,

18 et patria profugi numina Teucra Lares,

19 Aeneadumque Erycina parens, Tritoniaque hospes

20 tuque Palatini Delphice cura jugi,

21 quos Anchisiades priscae pietatis imago

22 in Latium Phrygio vexit ab orbe deos,

23 alitibus salvete bonis mihi. Tu quoque salve,

24 si quid id est, rerum, maxima Roma, caput.

25 Quamlibet externis non adsum barbarus oris,

26 tangere qui cultam vix mereatur humum.

27 Ille ego progenitus sociis tibi, diva, Batavis,

28 et mea Latoo numine tacta domus.

29 Et mihi serta parant Romanae civica Musae,

30 et mihi Nasonis credita vita tui.

31 Nasonis mihi vita tui. Nec cultius ullum

32 Ausonis ingenium fertiliusque tulit.

33 Tu quoque Taenariis, Ovidi, laetare sub umbris,

34 hospes, barbariem qui tibi tollat, adest.

35 Te testor, nec parva tuos mihi numina Manes,

36 officium cura nil caruisse sua.

37 Si tamen in niveo tibi corpore menda supersunt,

38 sera vetustatis, non mea, culpa fuit.

39 Sufficit hoc umbris. At tu, Dea magna, faveto,

40 auspiciique ratem dirigat aura tui.

41 Non ego sidereo rutilantia marmore tecta,

42 fulva sub auratis non ego templa tholis,

43 non vastas ego miror opes, orbemque redactum,

44 qua patet, et famulos sub tua jura polos.

45 Haec olim Fortuna tibi ; nunc rudera passim,

46 et cinis, et tanto nil nisi fama loco.

47 Ingeniis superasse orbem, laus tempore major,

48 hae te commendent, has ego mirer, opes.

49 Scilicet acceptum, quod nunc quoque, Diva, videris,

50 nunc quoque quod superes, vatibus omne refer.

51 Tybri, decus fluviorum, undarum gloria, Tybri,

52 non minus Aonio gurgite numen habes.

53 Quin majus quoque numen habes, nec Graecia, quanquam

54 fertilis ingeniis, anteferenda tibi.

55 Me juvet in flavae cessare crepidine ripae ;

56 me terere illa tuo gramina trita choro.

57 Aut meus Idalio qua Naso saucius oestro

58 movit Apollineis aemula plectra modis :

59 vel qui Maeonio palmam sublegit Homero,

60 Musaque Dircaeae par Venusina lyrae ;

61 Plautinusque lepos, et summa Terentius artis,

62 quique canit thalamos, caerula nupta, tuos.

63 Vel senis Actaei Gargettia castra sequenti

64 semina per rerum cui grave surgit opus ;

65 Cynthiaque Ausonii numeris cantata Philetae,

66 cumque sua Nemesi Delia, primus amor.

67 Hos, Valli, si Musa mihi tua venerit inter,

68 nil desideriis laeter abesse meis.

Page 3: ITALICA. ELEGIARUM LIBER PRIMUScarmina-latina.com/cariboost_files/HEINSIUS_20Nicolaus_ITALICA_TWD.pdf48 hae te commendent, has ego mirer, opes. 49 Scilicet acceptum, quod nunc quoque,

3

ELEGIA II.

AD TYBRIM.

I1_2 v.1 Tybri, fave ; tibi tota, pater, nunc vela moventur,

2 sentiat afflatus fac mihi cymba tuos.

3 Cymba, bicornigeri ripis licet edita Rheni,

4 ludere, Tybri, tuis non rudis illa vadis.

5 Vastum iter est, quod inire paro : da robur eunti,

6 ardua praeruptae da superare viae.

7 Jam mihi fulmineas Batavorum in proelia dextras

8 stat, pater, immensae condere molis opus ;

9 liberaque et dominos colla indignata lupatos,

10 Auriaci immeritam vindicis ulta necem ;

11 transtraque sanguineo stragem cumulantia ponto,

12 et bene pro patriis arma cruenta focis ;

13 et dira Albanum satiari caede negantem,

14 aemula quem Stygiis vexat Erinnys aquis.

15 Haec olim. Nunc, sancte, fave pacata sonanti ;

16 serviat in plausus haec mihi scaena tuos.

17 Plectra virum graviora manent : sibi prima juventae

18 rite pharetratus tempora poscit Amor.

19 Sic pugnam proludat equus mihi, sic fera discat

20 classica non trepida belliger aure pati.

21 Idaliam nec te negat Ilia nosse pharetram,

22 et Venus Aeneae non aliena tuo.

23 Ecquid amat mea Lux profugum deserta poetam ?

24 An, pater, excidimus, curaque nulla mei ?

25 Num cadit in faciem levitas (quod abominor) illam ?

26 Ad tam formosos num facit ulla sinus ?

27 Me miserum, Tiberine, domo quod devius absum !

28 Ah quam stultitiae causa pudenda meae !

29 Non mihi fit tanti Teucros celebrare penates,

30 et de Pergameo moenia nata rogo ;

31 non rerum quondam dominas lustrare ruinas,

32 et quod ab aeterna nunc super urbe manet ;

33 nescio quis nostris exsultet ut ignibus hospes,

34 utque mei partes alter amantis agat.

35 Non me Pompeia spatiatrix turba sub umbra,

36 vosque puellari plausa theatra choro,

37 non circi, non templa juvant, non compita, non me

38 Martia virgineis gramina trita rotis.

39 Plus aliquid mea terra, (velim quod posse negari)

40 ah mea terra aliquid plus, Tiberine, tenet.

41 Paenitet heu sero, sero piget isse per altum.

42 Rivalem quam me nunc juvet esse meum !

43 Jupiter, externis inhumatus ut occubet arvis,

44 qui rate caeruleas primus aravit aquas !

Page 4: ITALICA. ELEGIARUM LIBER PRIMUScarmina-latina.com/cariboost_files/HEINSIUS_20Nicolaus_ITALICA_TWD.pdf48 hae te commendent, has ego mirer, opes. 49 Scilicet acceptum, quod nunc quoque,

4

ELEGIA III.

AD VINCENTIUM FABRICIUM U. C.

I1_3 v.1 Vincenti, quem Calliope, quem tota Sororum

2 nascentem Clario fovit in amne cohors ;

3 qualis adhuc teneros pugnax Germania foetus

4 exploraturis durat in arma vadis ;

5 utque Pelethronio lustravit mater Achilli

6 in dis juranda nobile robur aqua ;

7 te tuus e Latio procul Heinsius orbe salutat,

8 nomen ob expertam non tibi vile fidem.

9 Fallor ? An apparent inspectae signa tabellae,

10 litteraque auctorem prodit amica suum ?

11 Apparere liquet. Nec enim potes, optime rerum,

12 tam tibi dilectam non bene nosse manum.

13 Me tenet Assaraci regnata nepotibus olim

14 septeni spatium Dardana Roma jugi.

15 Roma triumphatis metuendum gentibus omen.

16 Hei mihi, quam vultus non habet illa suos !

17 Rudera pro priscis ostentat foeda tropaeis,

18 funeris ah quanta mole superba sui !

19 Romani cineres, et quae damnata favillis

20 tecta ruinosam lapsa subistis humum ;

21 Tarpeique solo moles aequata Tonantis,

22 et frustra Iliaco sacra negata rogo :

23 heu sedes augusta Deum ; sic barbarus ignis,

24 sic te sacrilegae diripuere manus ?

25 Ten' tueor ? Tene, alma parens ? Ubi bellica virtus,

26 nunc ubi majestas numinis illa tui ?

27 Tune subactarum moderatrix ardua rerum ?

28 Tune ille edomiti sartius orbis apex ?

29 Quae sors dissimilem tibi te facit ? Anne vel ipsas

30 temporis exagitant jura maligna deas ?

31 Nec tamen usque adeo penitus cecidisse puteris,

32 pectine Fabricii nunc rediviva mei.

33 Sic Amphioniae scenarum crimina Thebae,

34 Pergama sic Claria surgere jussa lyra.

35 Ipse loci genius, nec adhuc sine numine tellus,

36 nescio quid, quare me sibi jungat, habet.

37 Seu nunc Herculei me Tiburis ora moratur,

38 florida pomiferis Tiburis ora jugis ;

39 qua scopulo lapsis Anienis inaestuat undis,

40 et procul audita saxa fatigat aqua.

41 Seu Circaea trahunt viridaria : quaque tepentem

42 fontibus egelidis temperat aestus humum.

43 Jugera Telegoni laetissima ; non ego vobis

44 pinguia contulerim fertilis arva Phari ;

45 non ubi Achaemenio Panchaia fragrat amomo,

46 aut quae thurilegus culta Sabaeus arat.

47 Sive pharetriferae nemoralis Aricia Divae

48 me trahit, aestivo silva petenda die.

49 Quaque Numae conjux, Phrygiaeque Numicius Annae

50 raptor amatrices gramine vestit aquas.

51 O non lustrandae properanti lumine sedes,

Page 5: ITALICA. ELEGIARUM LIBER PRIMUScarmina-latina.com/cariboost_files/HEINSIUS_20Nicolaus_ITALICA_TWD.pdf48 hae te commendent, has ego mirer, opes. 49 Scilicet acceptum, quod nunc quoque,

5

52 avia Pegaseo rite dicata choro !

53 Sed desiderium deserti mite parentis

54 jam monet, et spontis me negat esse meae.

55 Cui nunc conspicuis meditanti saecula chartis

56 plorat ad Aonias aemula turba fores.

57 Haec eadem te, dulce caput, manet ardua merces,

58 non tu Lethaeis praeda futurus aquis.

59 Me quoque non totum quo postera negligat aetas,

60 glorior ingenii pignus habere tui.

ELEGIA IV.

PAUSILYPUS. AD CASP. KINSCHOTIUM.

I1_4 v.1 Pausilypi myrteta, et odorae laurea frondis,

2 laurea Castalio grata corona Deo,

3 obvia caeruleas cui Doris porrigit ulnas,

4 et liquido tremulae murmure plaudit aquae ;

5 frigore quam placido Zephyritis temperat aura ;

6 o numquam tacita garrula silva coma,

7 tu mihi concilia somnum ocius ; ocius aegro

8 taedia praeruptae tu mihi falle viae.

9 Excipe me viridi gremio, nemus, excipe lassum.

10 Sic amet umbrosam plurima Nais humum.

11 Sic pia pacato Ceycis ab aequore conjux,

12 maestaque in aeria Daulia fronde parens,

13 fletibus alternam querulis tibi mulceat aurem ;

14 lugeat haec natum, lugeat illa virum.

15 Delia perspicuis sic se miretur in undis,

16 et Satyri casta submoveantur aqua.

17 Haec me, Kinschoti Venerum pater, ora moratur.

18 Saepe mihi totos haec rapit ora dies.

19 Sive sitim patior, sitienti grata palato

20 praeda fluunt manibus citria mala meis :

21 nec mitem arboribus desunt stillare liquorem

22 aurea dempta suis, Punica dempta suis.

23 Pampinus hinc ulmum sociis complexa racemis,

24 hinc picturato germine ridet humus.

25 Et modo litoreo speculamur in aggere fusi

26 otia tranquilli temperiemque maris.

27 Et modo, sed facili, properat mihi carmen, avena,

28 victuris utinam Musa benigna modis !

29 Te tamen imprimis, te suspiramus abesse,

30 vilius o cara non mihi luce caput.

31 Nulla placent sine te mihi gaudia, nulla voluptas.

32 Vatis inoblito plurimus ore tui es.

33 Hoc equidem nostris, reor, avia. Vos mihi testes,

34 et stupet ad sanctam conscia silva fidem.

35 Forsitan hac olim requieverit Actius umbra,

36 Actius Ausoniae fama superba lyrae.

37 Illum Aganippaeae raptum juga Mergilinae,

38 et vidua Siren flesse putatur aqua.

39 Tu quoque mutasti veterem, Philomela, querelam ;

40 justior hinc lacrimis et pia causa tuis.

41 Non facit invidiam dolor hic tibi, Tereos uxor.

Page 6: ITALICA. ELEGIARUM LIBER PRIMUScarmina-latina.com/cariboost_files/HEINSIUS_20Nicolaus_ITALICA_TWD.pdf48 hae te commendent, has ego mirer, opes. 49 Scilicet acceptum, quod nunc quoque,

6

42 Quam bona nunc mater, quam bona nupta fores !

43 Tune eadem, aeternum tun' flesti hic ante Maronem,

44 Daulias, ah maestis ingeniosa modis ?

45 Tun' tantum, infelix, speraras ferre dolorem ?

46 Quid tibi tunc animi, quid tibi mentis erat,

47 cum gemitus Phoebea pios ad busta trahentem

48 percita funestis silva secuta sonis ?

49 Audit, et admonito geminantur vulnera luctu,

50 flebilius certe, quam modo, visa queri.

51 Perge queri, miseranda, queri sine fine memento

52 sincerumque tuum, Virgiliumque tuum.

53 At mihi sit sanctas venerari cominus urnas,

54 Aonium Tempe Parthenopaea nemus.

55 Tene Maro tumulum legit sibi ; tune Maronis

56 ossa foves placido, silva beata, sinu ?

57 Exulet, ingenium qui non habet, exulet inde,

58 faece Epimethei plebs male ficta luti.

59 Jam minus admiror tua nomina, culta Vetustas.

60 Difficile, hic Clario non caluisse deo.

61 Ipse ego, Teutonici modo natus ad ultima Rheni,

62 ausus in Ausonios plectra movere modos.

63 Dii facerent, caelo nasci licuisset in illo !

64 Patria, da veniam ; rustica terra tua est.

65 Non tibi Pausilypus Peneida ventilat umbram :

66 fragrat in infausto laurea nulla dolo.

67 Non platani genialis honor ; non myrtus amatrix,

68 non viridi luges qui, Cyparisse, coma.

69 Nescit odoratam spirare Favonius auram.

70 Non tibi perspicuae fons salit uber aquae.

71 Non festinatam ter colligit area messem,

72 non licet Autumno bis dare poma tuo.

73 Ah nullo patriae genio loquor ; et tamen egi

74 per tibi damnatos orgia, Phoebe, lares.

75 Quod superest, Patareu pater, annue. Debita posco.

76 Non ego sim domui gloria prima meae.

ELEGIA V.

IN NATALEM PATRIS.

I1_5 v.1 Sacra vocant patrio facienda domestica Phoebo.

2 Nunc mihi, si quando, Calliopea, veni.

3 Tecum adsint Charitesque tuae Clariaeque sorores,

4 et Paphii Paphia cum genitrice dei.

5 Vulgus, io ! Procul hinc ; procul hinc secedite, vulgus.

6 Tu quoque cum vulgo deside, Livor, abi.

7 Nunc libet innocuae sacraria pandere Musae ;

8 ferre per Ausonios nunc mea vela sinus.

9 Parthenope Phoebea, fave pia sacra moventi ;

10 si facile hospitium vatibus ora tibi.

11 Eia agite huc, Nymphae Sebethides : huc mihi, Nymphae,

12 plena Dionaeis ferte canistra rosis.

13 Jam mihi Pausilypi croceos in vertice flores

14 legit odorato gnava Thalia sinu.

15 Ipsa Maronei genium spirantia busti

Page 7: ITALICA. ELEGIARUM LIBER PRIMUScarmina-latina.com/cariboost_files/HEINSIUS_20Nicolaus_ITALICA_TWD.pdf48 hae te commendent, has ego mirer, opes. 49 Scilicet acceptum, quod nunc quoque,

7

16 serta tulit lauri, myrtea serta tulit.

17 Da citharam, da plectra, puer, cyathosque, merumque :

18 curarum procul hinc non mea cede cohors.

19 Amphora nunc veteris spumet generosa Falerni,

20 tuque Vesuviacis Bacche reposte cadis,

21 Caecubaque, et laeti genialia Massica floris,

22 de Surrentinis lecta saliva jugis.

23 Thura focis dentur natale piantia tempus,

24 salsaque cum liquida Pallade mixta Ceres :

25 libaque, verbenaeque, et si quae denique magnos

26 exorare solent munera blanda deos.

27 Thura focis dedimus : quae dentur, vina supersunt.

28 Cernis ut affuso gaudeat ara mero ?

29 Laeta ferant Superi, precor, omina. Sternuit omen

30 flamma repentinam ter jaculata facem.

31 Accipio : votis Deus annuet. Annuet, Heinsi.

32 Incipe jam facili tu modo vota Deo.

33 Candida Lux, o luce dies jucundior illa,

34 qua mihi vix nato risit uterque parens ;

35 quae meritis precer aequa tuis, Lux foeta bonorum ?

36 Ah labat in tanto cymba pusilla mati.

37 Tu nec ab Aeoliis umquam temerere procellis,

38 nec fer inhumani nubila regna Noti.

39 Ridear, ut risit, placido tibi Delius ore

40 semper, et in festis te sciat esse suis.

41 Saepe coli salvo possis mihi, saepe parenti.

42 Te quoque in Elysia, Lux bona, valle colam.

43 Festa dies, salve. Tibi enim, tibi tota reclusit

44 Roma suas Veneres, Graecia tota suas.

45 Cessit Idumaeam Solyme tibi praescia palmam,

46 deque Palaestino rapta tropaea Syro.

47 Sit mihi fas titulos non dissimulare paternos :

48 Pace loqui, Livor, sit mihi vera tua.

49 Aut si jam veniae non est locus, arma parentur,

50 pluris amicitia fama paterna tua est.

51 Virtuti fatale malum, comes aemule Musis,

52 Livor iners, plora : rumpere, Livor iners.

53 Dii facerent, praesens natalia vota parassem ;

54 vota minus fido non bene danda Noto.

55 Sic tamen adveniant, quo mittimus : et procul, oro,

56 mollior in patrias devehat aura manus.

57 O sanctum genitor gnato caput, exige seros,

58 exige io niveos et sine nube, dies.

59 Tu vitam lucisque jubar, tu cuncta dedisti.

60 Si qua mihi veniat gloria, tota tua est.

61 Te duce Pieriae penetravimus avia rupis ;

62 nota parum vulgo te duce trita via est.

63 Gratia Dis Genioque tuo, quod non ferar olim

64 inter Apollineos nomen inane choros.

65 At tibi dent annos, dent longam fata salutem,

66 deque meis annis, deque salute mea.

Page 8: ITALICA. ELEGIARUM LIBER PRIMUScarmina-latina.com/cariboost_files/HEINSIUS_20Nicolaus_ITALICA_TWD.pdf48 hae te commendent, has ego mirer, opes. 49 Scilicet acceptum, quod nunc quoque,

8

ELEGIA VI.

AD PAGANINUM GAUDENTIUM, VIRUM CLARISSIMUM.

I1_6 v.1 Me fovet Inarimes scopulosa Typhoeidos ora,

2 ora sub Icarii sidere grata canis :

3 quam rigui fontes, venisque perennibus undae,

4 et placidum tremulae murmur oberrat aquae,

5 blandaque temperies, et amica frigus ab aura,

6 et numquam Aeoliis invia myrtus equis.

7 Hic mihi nunc praestat locus otia. Si tamen ora

8 praestat Hyantaeae non satis apta lyrae.

9 Et modo frigenti mulcemur pectora lympha ;

10 et modo sulphureae fonte calemus aquae.

11 Si qua fides, tellure satus genitrice Typhoeus,

12 cui centumgemina brachia vasta manu,

13 mole sub hac Paphiae tentata cubilia Divae,

14 perfidaque in dominos nunc luit arma Deos.

15 Saepe sinum impositae molitur et intima terrae,

16 saepe gravem tostis faucibus afflat humum.

17 Pelion hic Ossae commiserat, Ossan Olympo ;

18 Ausus in aeternum cominus ire Jovem.

19 At pater armato scopulis et mane frementi

20 fulminis impegit tela trisulca sui.

21 Haud tulit ; et fracto resolutum pectore robur

22 fluxit ab aeriis in salis alta jugis.

23 Idalis e patrio, jam non fugitiva, profundo

24 risit amatoris vulnera cruda sui.

25 Protinus obductum cumulata corpus arena,

26 umbraque arenosis myrtea nata jugis.

27 Ipsa loci facies, sentis licet horrida dumis,

28 frigoris illecebra non inamoena sui est :

29 cum furit aestivis per hiulca vaporibus arva,

30 flammaque pulveream Siria torret humum.

31 Hactenus Inarime ; nunc te, Paganine, canemus,

32 lucida Palladia fax, Paganine, via.

33 Hospitii quem jura mihi, quem gratia morum,

34 cautaque simplicitas, nec simulata fides,

35 quem mihi pracipue sociavit candor amanti,

36 candor in Aonio rarus, amice, choro :

37 nec domus ad pompam, Phoeboque operata supellex,

38 quaeque queant Clarias tecta decere deas :

39 totaque deliciis, sed honestis, sacra voluntas,

40 gaudiaque innocui non nisi plena salis.

41 Cecropio se mensa probat condita lepore ;

42 prodiga nec nimii, nec tamen orba, cibi.

43 Sobria sic aevo vixit sapiente vetustas,

44 artificis luxum nescia ferre gulae.

45 Mox venit ad partes Indorum victor Iacchus,

46 juncta racemifero nec male Musa deo.

47 Adde bonos vultus, et lumen amabile visu ;

48 et lautae frontem quae dapis instar habet.

49 Adde jocos risusque, et apertum pectus amicis.

50 Ferreus est, si quem non domus illa juvet.

51 Ipse quoque his capitur Mediceus sedibus heros ;

52 parvaque magnanimum tecta tulere Ducem.

Page 9: ITALICA. ELEGIARUM LIBER PRIMUScarmina-latina.com/cariboost_files/HEINSIUS_20Nicolaus_ITALICA_TWD.pdf48 hae te commendent, has ego mirer, opes. 49 Scilicet acceptum, quod nunc quoque,

9

53 Arne pater, pater Arne, novem dilecte deabus,

54 gaudia tam niveo quot tibi nata die !

55 Stagna meus spernat Paganinus inania Lethes :

56 vindicat a Parcis hanc pia Fama colum.

57 Vos modo, si precibus, Superi, locus addite vitam,

58 addite, quam domino scripta dedere suo.

ELEGIA VII.

AD V. C. JOHANNEM FREDERICUM GRONOVIUM.

I1_7 v.1 Non sic Ausoniae genius, Frederice, beatae,

2 illa Aganippaeis terra secunda jugis ;

3 non gelidi fontes, non Parthenopeis Aedon,

4 quaeque Dionaeam myrtus odorat humum,

5 ut patriae me cura meae, genitorque relictus,

6 urit. Et annosam vix bene ferre moram est.

7 Jam mihi Trinacrios steterat lustrare Sicanos,

8 qua Polyphemeis aestuat Aetna jugis,

9 stagnaque sulphureos non perjuranda Palicos,

10 et gratum liquidae gurgite Pergon aquae.

11 Vicit amor cari genitoris inutile votum,

12 et stetit in cursu sponte carina suo.

13 Ausoniam spectasse sat est : agnoscimus omen.

14 Carbasa jam patrios nostra subite sinus.

15 Flava comas Arethusa, Elei Nympha Tonantis,

16 quae sale non tacta Dorida fallis aqua ;

17 ergo ego sim sine te, pulcherrima ? Nec mihi detur

18 plectra magisterio culta ferire tuo ?

19 Serta Syracosiae nectant mihi nulla Camenae ?

20 Sedibus admittat non Erycina suis ?

21 Non assultantes de vertice metiar undas,

22 sive, Pachyne, tuo, seu, Lilybaee, tuo ?

23 Vel qua spumiferam scopulosa Pelorias iram

24 Nereos, et fractas caute superstat aquas ?

25 Heinsiade, nugaris : agunt jam carbasa venti.

26 Sit pudor, invito vota fovere Deo.

27 Trinacria est, ubicumque pater, pater ipse Batavo

28 jam tibi Sicanias litore pascit oves :

29 quas illi moriens Phoebei natus Iuli,

30 maxima Libethro fama, reliquit opes.

31 Hospita me revocet cantu licet illice Siren,

32 auribus imponant quam nihil illa meis !

33 Desine flexanimis, Acheloo nata, querelis

34 non audituram sollicitare ratem.

35 Desine. Nequicquam surdo blandiris amanti.

36 Quid juvat illecebras perdere, stulta, tuas ?

37 Stulta, trahit profugum patriae canor ille Thaliae,

38 voce tua melior vox mihi rumpit iter.

39 Me meus Aoniis Gronovius induet ulnis.

40 Ah pereat, si quem non manus illa trahit ;

41 digna vel Ausoniae Suada cultrice vetustae !

42 (Quam procul a Latio nunc Venus ista suo !)

43 De me, Dii, facile est, si rumpet stamina Clotho :

44 hanc precor absolvat Parca benigna colum.

Page 10: ITALICA. ELEGIARUM LIBER PRIMUScarmina-latina.com/cariboost_files/HEINSIUS_20Nicolaus_ITALICA_TWD.pdf48 hae te commendent, has ego mirer, opes. 49 Scilicet acceptum, quod nunc quoque,

10

45 Ecquando mihi tempus erit, post dura viarum,

46 cum fruar amplexu salvus, amice, tuo,

47 cum bene narrabis reduci mihi, quaeque saluti,

48 quantaque libatis pocula, quotque, meae.

49 Saepe salutatis tua venit epistola nobis ;

50 redditaque in profugas crebra tabella manus.

51 Egit et hoc tecum Kinschotius ; egit abunde

52 Vlitius, ille animae tertia cura meae.

53 Vix duo praeterea de tot mihi nuper amicis.

54 Cetera desultrix turba levisque fuit.

55 Dii tibi dent niveosque, precor, lectosque sodales :

56 dent sibi constantes, dissimilesque meis.

57 Posteritas hanc sera fidem mirabitur olim,

58 pace tui Pyladae, pace et, Oresta, tua.

59 Non Ixionides cum Mopsopio Aegida

60 solus ad infernos venit, amice, lacus.

61 Horrida me Stygiis Acherusias unda tenebris,

62 me premit ignava tristis Avernus aqua.

63 Proximus umbrarum sinus est, campique silentes.

64 Huc tamen et fidam non piget iste manum.

65 Vix licet ulterius tibi pergere : deficit orbis.

66 Sistimus hic socium quin, Frederice, pedem.

67 Tu modo longinquum merito laudatus amicum,

68 ut facis, alloquio perge fovere pio.

ELEGIA VIII.

CUM NEAPOLI LIBURNUM NAVIGARET.

I1_8 v.1 Aeole, caerulei domitor maris ; Aeole, pontum

2 quique negas cupidis quique remittis equis,

3 comprime Cimmerio violentos carcere fratres,

4 et faciles aditu sterne parumper aquas.

5 Aura, pater, satis est tenuissima : sufficit aura,

6 carbasus Etruscam dum mihi tangat humum.

7 Innocuum serva caput, Aeole : parce merenti.

8 Praeda necaturo non ego lauta mari.

9 Ah pereant per quos alii periere ; noceque,

10 si qua nocens furto, sanguine si qua, manus.

11 Non me formarum capiunt spectacula ; non me

12 vana peregrinis vivere vota locis ;

13 curave distractis geminandi mercibus auri,

14 aut bona possessis plura paranda bonis.

15 Musarum violentus amor, per iniqua viarum,

16 victaque tot taetra taedia, victa salo,

17 egit in Ausonium Trojani litus Iuli,

18 et rerum dominae Martia regna deae.

19 Redde, precor, patriis complexibus, Aeole, natum.

20 Dona tuis jam nunc quanta parata tholis !

21 Audimur. Posuere Noti per amicius aequor.

22 En mihi blanditas aura serenat aquas.

23 Otia Parthenopes, et amatum litus Iaccho,

24 litus Acidaliae cura vetusta deae,

25 hospitium Nymphis Acheloisin, o bona tellus,

26 quam canor, et choreae, plectraque pulsa juvant :

Page 11: ITALICA. ELEGIARUM LIBER PRIMUScarmina-latina.com/cariboost_files/HEINSIUS_20Nicolaus_ITALICA_TWD.pdf48 hae te commendent, has ego mirer, opes. 49 Scilicet acceptum, quod nunc quoque,

11

27 fragrantes scopuli, Pindoque simillima Tempe,

28 enthea Phoebei culmina Pausilypi,

29 halitibus Zephyrorum et odoriferis myrtetis,

30 fetaque Peneae germine frondis humus :

31 terque trium conspecte chely Sebethe dearum ;

32 Attica Bistonium qua gemit ales Ityn ;

33 transtra vocant, Sebethe, vale : quem dia per orbem

34 vexit Hyantaeo Musa Maronis equo.

35 O Vesvi vineta, o pampineum Surrentum,

36 o Tritoniaco termite pinguis ager,

37 cui Dea bis frugum fecundo ridet in anno ;

38 bis Pomona suas prodiga donat opes.

39 Non ego Lucrino vicina Dicarchidos arva,

40 non ego Baianas nomen Amoris aquas,

41 non gratum Euboicae Cumas penetrale Sibyllae,

42 antraque fatidici persona voce Dei,

43 Non te conspiciam posthac, mitissime Nereu,

44 paene magis, Nereu, litore blande tuo.

45 Qua tubicen mordet Latiam Trojanus arenam,

46 nec procul Elysia repit Avernus aqua.

47 Daulias Ismario crimen Philomela tyranno,

48 conjugis in nato quae scelus ulta tui ;

49 Daulias Aonii geminatrix aemula plectri,

50 quam reor Heinsiacos jam didicisse modos ;

51 cura mei tibi ne, precor, excidat : hanc bene serva,

52 ah soror, ah conjux, ah miseranda parens.

53 Haec olim placuere, volant nunc lintea ponto.

54 Quid trahit elapsas sera catena manus ?

55 Nil agis illecebris : non sum tuus, improba Siren,

56 alterius Nymphae dicar oportet amor ;

57 nympha capi natum sibi vindicat altera pectus.

58 Prima Charis patriae nympha venusta meae,

59 nympha decus formarum, et Apolline plena Batavo,

60 teque minus fallax, te que pudica magis.

61 Nil mihi jam tecum, nequissima. Nil mihi tecum,

62 Parthenope falso nomine dicta. Vale.

ELEGIA IX.

EPICEDIUM FRANCISCI ROVAI, POETAE FLORENTINI.

I1_9 v.1 Si quis amicorum Rovaiam plangis ad urnam,

2 quamlibet in flendo funere, parce queri.

3 Fama viri patrium spatiosa perambulat orbem,

4 Ausonia patitur si tamen Alpe capi.

5 Maxima festinae solacia mortis adeptum

6 vindicat a Stygia turba sodalis aqua.

7 Fletibus Aoniis et Phoebeo ululatu

8 ad sibi constructos turba sonora rogos.

9 Praecipuum quos inter agunt ad sidera murmur

10 Suada Cavalcanti mellea, Suada Dati.

11 Et cum Gaddiade facundi Donius oris,

12 pectora Castalio bis duo sacra Deo,

13 neu soli pietate tibi, Francisce, probentur,

14 me studiis profugum demeruere suis.

Page 12: ITALICA. ELEGIARUM LIBER PRIMUScarmina-latina.com/cariboost_files/HEINSIUS_20Nicolaus_ITALICA_TWD.pdf48 hae te commendent, has ego mirer, opes. 49 Scilicet acceptum, quod nunc quoque,

12

15 Hos mihi confugium patria tellure remoto

16 Di, precor, o fatis sit superesse meis.

17 Ligneus ad caelum cumulatis agger acervis

18 creverat ; aeriae subdita taeda pyrae.

19 Vix strue collapsa subsederat ardua moles,

20 impetus est tepidis jam legere ossa rogis.

21 Ossa rogis jam lecta viri, monumenta leguntur ;

22 scriniaque in cupidam jussa venire diem.

23 Si qua movent raptum mortalia, justa negarit

24 posse dari tumulo nobiliora suo.

25 At tu, Pegaseam meritus quicumque coronam,

26 et Clarium dextra verrere doctus ebur ;

27 ne nimium tibi fide, nocent et vatibus Umbrae.

28 Hic quoque Styx multum barbara juris habet.

29 Imminet a tergo contantibus invida Clotho,

30 et secat abrupta non sua fila lyra.

31 Quo tibi jam pernox vigilatae cura Camenae,

32 nec tempestiva ducta litura manu ?

33 Cum rapiant tenebrae damnatis scripta lucernis,

34 totque premant noctes Taenara nocte sua,

35 Pierios similesque tui conquire sodales :

36 (hac ope nitendum, Delia turba, tibi)

37 ultima qui solvant victuros munera fletus,

38 ossaque cum sparso carmine sparsa legant.

39 Quod nisi vulgasses aeternam Aeneida, Caesar,

40 Assaraci Phrygium non legerere genus.

41 Ductaque per versas ter quinque volumina formas,

42 funere de domini quam bene rapta sui !

43 Arma virum nosset quis Pompeiana tonantem,

44 si Latio doctum Polla negasset opus ?

45 Quid fidus non praestet amor ? Fas rumpit Averni,

46 et formidatae Dis vada tranat aquae.

47 Ismaris Eurydice, Rhodopaei cura mariti,

48 e Rhadamanthea prima rapina domo.

49 Eumenis anguineo non illum armata flagello,

50 tergeminaeque minax terruit ira ferae,

51 mox aliis eadem fiducia nata poetis.

52 Audit Apollineos janua surda modos.

53 Ecce novo cultu Rovaius, et integer aevi,

54 de Styge Taenaria, nec revocandus, adest.

55 Pone pias lacrimas, Etruria, pone : revixit

56 ille tui plausus, et lepor ille tuus.

57 Cum posset famae se credere, maluit ultro

58 per sibi tam caras saecula ferre manus.

59 Rumparis, Lethaea palus. De vate relictum

60 nil tibi, quod possis ducere jure tuum.

61 Pectine Persephonen citharae Rovaius eburnae

62 noluit, et poterat, flectere : flexit amor.

ELEGIA X.

CUM ADVENISSET VENETIAS.

I1_10 v.1 Altius hinc, Erato, jam tollere : magna sonamus.

2 Quid trahis alternum, Pieri, lassa pedem ?

Page 13: ITALICA. ELEGIARUM LIBER PRIMUScarmina-latina.com/cariboost_files/HEINSIUS_20Nicolaus_ITALICA_TWD.pdf48 hae te commendent, has ego mirer, opes. 49 Scilicet acceptum, quod nunc quoque,

13

3 Num tibi Poenini nocuerunt saxa maligni,

4 saxa procelloso semper aperta noto ?

5 An tibi Parthenopen fugienti caerula Doris

6 concita turbatas per vada movit aquas ?

7 Tangimus Euganeos Idaea novalia colles ;

8 jam prope decursam perfice, Diva, viam.

9 Phoebe, fave : tuus ille labor. Recidiva canetur

10 Dardanis Hadriaco nunc mihi Troja mari.

11 Quam neque fulmineis pugnax Germania castris,

12 pilaque Teutonica freta Latina tuba ;

13 Hellespontiacae quam nec fera cornua Lunae,

14 armaque damnata perfida mota manu ;

15 non libertatis subsessor fregit Iberus,

16 non Capitolini tela trisulca Dei.

17 Quid memorem attonito minitantia culmina caelo,

18 Templaque miratos aurea Solis equos ?

19 Templa polum rutila Phoebumque hebetantia vena,

20 et tot congestas, quot velit orbis, opes ?

21 Vive, triumphatrix Dea temporis unica, vive ;

22 quotque peregisti, per tot agare, dies.

23 Te neque triverunt pereuntibus invia rebus

24 saecula, lassata jam duodena rota.

25 Non valuit Mavors evertere : quamlibet armis

26 jam tibi contiguam depopulatus humum.

27 Ipse licet rerum veniat pacator, ut olim ;

28 nil agat Herculeae robur inane manus.

29 Surgite Pergameae, pia surgite culmine, turres.

30 Quantus Abydenis finibus horror inest !

31 Sensimus augurium : gemebunda Bosphorus urna

32 mugit, et attonitis sternuit omen aquis.

33 Sume mares animos, gens Ilia. Poscit, Idume,

34 poscit io Solyme rursus avita capi.

35 Jam tremit expertos Byzantia terra triumphos.

36 Jam tibi dat famulas, ceu dedit ante, manus.

37 Causa tibi, caelum tibi militat. Adjuvat ipse,

38 (vincere quid dubitas ?) adjuvat ipse Deus.

39 Neu te millenis exsternet carbasus alis,

40 Barbaraque innumero remige mota ratis.

41 Ipse suos Neptunus aquis defendet amores.

42 Jam thalami pretium palma sutura tui.

43 Debita fer nuptae sponsalia, rector aquarum.

44 Non potes Euganeos dissimulare thoros.

45 Conjugis Hadriacae Teucros, Neptune, penates,

46 et, quos struxisti, sancte, tuere lares.

47 Munera fi data sunt, pater, annua ; plura dabuntur.

48 I nunc, Dardaniam parce probare fidem.

49 At vos, empta Dei gens sanguine, sanguine Christi

50 empta, quid infandas asperat ira manus ?

51 Cognato toties sceleratum vulnere ferrum,

52 si modo quis superest, sit satiasse pudor.

53 Non serpentigenae Cadmeia semina fratres

54 fata per alternam sic subiere necem ;

55 aut quos Phasiacis concurrere vidit in arvis

56 Thessalus intactae primus arator aquae.

57 Si pugnae tam pronus amor, tam certa cupido

58 sanguinis, Odrysiae diripiantur opes.

Page 14: ITALICA. ELEGIARUM LIBER PRIMUScarmina-latina.com/cariboost_files/HEINSIUS_20Nicolaus_ITALICA_TWD.pdf48 hae te commendent, has ego mirer, opes. 49 Scilicet acceptum, quod nunc quoque,

14

59 Hic sese Mavors exerceat Europaeus.

60 Huc agat arma Deo justa probante furor.

61 Treiciis victrix jugulis immergite ferrum.

62 Dira Palaestinam victima sternat humum.

63 Haec consanguineis mittenda piamina bustis :

64 crimina fraternae sic abolenda necis.

65 Vix tandem erubuere. Vides, ut in agmina murmur ?

66 Tela verecundae jam posuere manus.

67 Sacra tibi, Pietas, en induet arma juventus.

68 Eventura meo Delius ore canit.

69 Militet Iliaco natorum Antenore castris,

70 et terat Eoas Hesperus ultor opes.

71 Sic Venetum dici se gestiat Hadria semper,

72 Bosphoreoque neget libera colla jugo.

73 Purpureo sic cultu et majestate togata

74 gaudeat Ausonii Diva superba maris.

ELEGIA XI.

AD ILLUSTRISSIMUM VIRUM, CASSIANUM A PUTEO.

I1_11 v.1 Forsitan aspectus Anieni blanda Tiburni

2 margine pomifero nunc trahat unda tuos,

3 qua se praecipitans scopuli de rupe sonori

4 spumeus albenti fervet in amne latex ;

5 aut qua Telegoni fatis inimica paternis

6 dextra suburbana moenia fixit humo ;

7 hic ubi fecundos exhalat plurimus ignes

8 et rosea Zephyrus Chloride gaudet amans.

9 Albave, in Ausoniam translatae exordia Trojae,

10 vel Praenestini jugera laeta soli.

11 Appia marmoreis nunc conspicienda sepulchris,

12 nunc capit Aemiliae gratior ora viae.

13 Et modo Daphnaea cessas, Puteane, sub umbra.

14 Et modo miraris Virginis agmen aquae.

15 Nunc juvat in rerum domitrices ire ruinas,

16 tectaque Romuleos Assaracea lares ;

17 aut effossa paras decoris monumenta vetusti,

18 inque tuam transfers aere parata domum.

19 Ah loca felices quibus obtigit illa tueri,

20 et magnae genio percaluisse Deae !

21 Ista juvent, nam jure juvant, Puteane, beatos,

22 Parca quibus niveam legit amica colum.

23 At mihi te propter Roma procul ire molestum est :

24 indolis usque adeo tangor amore tuae.

25 Non jam, qui domino Tiberinus spectat ab alveo

26 per loca quaesitas, quot polus ambit, opes ;

27 fulmineisque olim perarata Quiritibus arva,

28 arva novos mundo quae genuere Deos ;

29 non septemgemini rerum moderamina colles,

30 terrarum et Latio credita summa Jovi ;

31 non mihi, Phoenissae pia cura Numicius Annae,

32 conscia nocturno non placet umbra Numae.

33 Vilis Aricinae Theseius accola divae,

34 et per Pierium quae tremit unda nemus.

Page 15: ITALICA. ELEGIARUM LIBER PRIMUScarmina-latina.com/cariboost_files/HEINSIUS_20Nicolaus_ITALICA_TWD.pdf48 hae te commendent, has ego mirer, opes. 49 Scilicet acceptum, quod nunc quoque,

15

35 Flavia siderei vilis mensura theatri,

36 vilis Acidalia myrtus odora coma,

37 Martia jam sordent mihi gramina, gramina sordent

38 Martia, luminihus non iteranda meis.

39 Da veniam, Puteane, nihil non spernimus horum,

40 cura tui postquam pectore fixa meo.

41 O decus, o toto memorabile nomen in aevo,

42 si quid amat dotes Ausonis ora suas.

43 Digne vel antiquis nil cedere laudibus, et quem

44 tollat Maeoniae clangor in astra tubae.

45 Quid referam probitatem et nectar amabile morum,

46 nec minus intacta candida corda nive ?

47 Te velit Uranie saecli facunda vetusti,

48 te lyra materiam quaelibet esse suam.

49 Contemptus spernare tuo, Messala, Tibullo,

50 nec placeas Rudio, Scipio magne, seni.

51 Et tibi, si qua fides, fastiditetur, Horati,

52 sanguinis Etrusci regibus ortus eques.

53 Hei mihi, cur Liguris sulcamus inhospita ponti ?

54 Cur vocat in cupidos terra paterna sinus ?

55 Ah quam non facile est, a te, Puteane, revelli !

56 Displicet hoc uno patria nempe mihi.

57 Dividimur non sponte. Jubent te fata relinqui,

58 fata moraturis imperiosa jubent.

59 Huc quoque, dum medii jam findimus avia Nerei,

60 Nerei impacatas Aeolus inter aquas,

61 huc quoque (me miserum !) citriam vagus attulit auram,

62 Italiae seras vela sequentis opes.

63 Parce, morae sat io dedimus tibi, parce poetam

64 urere deliciis, terra Latina, tuis.

65 Si quid agis, profugae Puteanum siste carinae.

66 Da, precor, hunc nobis ; cetera tolle tibi.

ELEGIA XII.

ITALIAE ET MUSIS VALEDICIT.

I1_12 v.1 Poscimur in patriam : patria jam vivere tempus.

2 Ah trahor invitus, terra Latina, vale.

3 Terra vale dilecta. Tui me cura sequetur.

4 Scilicet hoc, posthac quo tibi sistar, erit.

5 Tu quoque vive mei memor, Ausoni. Perstet utrimque,

6 teque mihi socius, me tibi, jungat amor.

7 Auribus hausisti mea si modo plectra benignis,

8 si commendavit se sonus iste tibi.

9 Ille ego Pieriae nimius fervore juventae.

10 Ille ego judicio debita fama tuo.

11 Quem neque Castalia dubitasti cingere lauro ;

12 plausibus in caelum quem neque ferre tuis.

13 Nec tantum mea Musa suis laudata Batavis.

14 Plus tibi quam patrio debuit illa solo.

15 Haec nisi me moveant, Scythicae feritatis abunde,

16 simque Lycaonii crudior axe poli.

17 Quicquid id est, sis, Diva, memor. Me dividit aequor,

18 aequor ab Ausonia triste revellit humo.

Page 16: ITALICA. ELEGIARUM LIBER PRIMUScarmina-latina.com/cariboost_files/HEINSIUS_20Nicolaus_ITALICA_TWD.pdf48 hae te commendent, has ego mirer, opes. 49 Scilicet acceptum, quod nunc quoque,

16

19 Nunc Batavae Dryades, qua praepetis ultima Rheni

20 non bene caeruleis stagna negantur aquis.

21 Lugdunum formosa suis nunc induet ulnis.

22 Illa mihi patria est, nec pudet ; illa domus.

23 Quam sua libertas dominis aversa lupatis

24 perpulit Asturio colla levare jugo.

25 Nec Ganda Heinsiacis memoraberis unica cunis.

26 Dii melius ! Famula non ego natus humo.

27 Turgida mirandos tibi mittat Iberia vates.

28 His licet exsultes. Hinc tibi plausus eat.

29 Parcior ingeniis servilibus afflat Apollo

30 pectora. Totus agit libera corda Deus.

31 Me mea Lugdunum sibi vindicet : illa moretur.

32 Illa trahat : civem gaudeat illa suum.

33 Atque aliquo citharae numeros memorante Batavae,

34 sive tuos, Groti, sive, Secunde, tuos ;

35 Dii, facite his addar, tamen ultimus : et mihi quondam

36 non levis Aonio fama paranda jugo.

37 Viderit hoc Paean, quo nunc agitante calemus.

38 Cernis ut afflato spiret in ore Deus.

39 At quia Phoebea Latii regione carendum est,

40 emeritae paries accipe plectra lyrae.

*********************

ITALICA

ELEGIARUM LIBER SECUNDUS (720 vers)

ELEGIA PRIMA.

AD CHRISTINAE AUGUSTAE LAUDES SE PARAT.

I2_ 1 v.1 Aurea Libertas, me judice prima Dearum,

2 jam mihi servitium mite paratur ; abi.

3 Servitium, Dea, mite. Terunt en vincla lacertos ;

4 queis licet expediar, non tuus esse velim.

5 Maxima libertas haec servitus. Ite, Batavi,

6 libera gens, famulo gens inimica jugo,

7 tempore queis tanto, tanto queis sanguine constat,

8 lege (nec invideo) vivere posse sua.

9 Patria, da veniam ; non sum meus. Abstulit aequor,

10 abstulit en gremio Maenalis Ursa tuo.

11 Magna viae merces, dextram tetigisse faventem,

12 Clarius in vasto qua nihil orbe, Deae.

Page 17: ITALICA. ELEGIARUM LIBER PRIMUScarmina-latina.com/cariboost_files/HEINSIUS_20Nicolaus_ITALICA_TWD.pdf48 hae te commendent, has ego mirer, opes. 49 Scilicet acceptum, quod nunc quoque,

17

13 Non Pater armiferi domitor Germanicus Istri ;

14 Sarmaticique tremor nominis alter, Avus.

15 Ales Hyperboreis conspectos Fama tropaeis

16 quos memori longum posteritate canet.

17 Sanguinis ecce fides invicti regia Virgo,

18 nobile Naturae se superantis opus,

19 sistit Apollineo profugas Helicone per Arcton,

20 et lare frigentes et fovet aere Deas.

21 Tempus io (valeant ingrata silentia, Musae)

22 tot meritis sacrum ferre sub astra caput.

23 Primus ego Aoniam (faveas modo, Phoebe) per umbram

24 nomen in Augustum, pectine fretus, eo.

25 Haec citharae laus tota meae. Licet inde sequantur,

26 quos agat afflatu nobiliore Deus.

27 Verba suis nuper numeris non vincta parabam,

28 perque magis facilem fama petita viam est.

29 Pegasei non cura, sitis non ulla, liquoris ;

30 jamque procul plectrum, jam prope fortis eram.

31 Comiter increpuit Virtus Augusta tepentem,

32 et positum culto pollice rasit ebur.

33 Numinis imperio succumbimus. Aequor arandum

34 rursus, et emeritae fila terenda lyrae.

35 Maxima Regnantum, Clariae tutela cohortis,

36 vindice qua terris est bene, sitque diu,

37 annue, daque manum timidis, Augusta, deabus ;

38 et sine eant, Genii quo rapit aura mei.

39 Nil prius est mihi laude tua. Licet ipsa recuses,

40 ipsa licet nolis ; hinc bene carmen eat.

41 Fac populo, sis quanta, palam ; prodique latebra :

42 sin minus, ostentant te tua sceptra tamen.

43 Regia personam capiti Fortuna modesto

44 detrahit. Invitae lux toleranda tibi.

45 Quod nisi sunt operum tibi taedia, teque gravaris ;

46 quod tua si virtus non onerosa sibi est ;

47 a tantis absit meritis rubor. Incipe plausus

48 ferre pios, titulis victaque cede tuis.

49 Sic, nisi Cumaeae post vix numeranda senectae

50 tempora, post Pylii ter geminata ducis,

51 te sibi nec sperent, patrii bona funeris ultrix ;

52 invideant hilari laeva nec astra solo ;

53 terraque (quod miti morum pietate mereris)

54 sera gemat raptam ; sera requirat humus.

55 Ferrea sic Geticis dent tergum saecla triumphis,

56 sic tibi pacato Mars sit ab orbe procul.

57 Praeside te Pallas, te praeside Phoebus ametur ;

58 te suus Aonisin praeside constet honos.

59 Vel magnum fecisse nefas laudanda putato ;

60 debita vel factis praemia disce pati.

61 Denique, ne restet quod vincas, vince pudorem,

62 eia age, da palmis meta sit ille tuis.

Page 18: ITALICA. ELEGIARUM LIBER PRIMUScarmina-latina.com/cariboost_files/HEINSIUS_20Nicolaus_ITALICA_TWD.pdf48 hae te commendent, has ego mirer, opes. 49 Scilicet acceptum, quod nunc quoque,

18

ELEGIA II.

MAGNI ETRURIAE PRINCIPIS COSMI MEDICEI.

I2_ 2 v.1 Sacra dies, salve ; decimam cui debet aristam

2 nominis Etrusci maxima vota Puer.

3 Spes totas, fatum omne sui cui credidit Arnus ;

4 Itala laetitiam credidit ora suam.

5 Tura tibi Pylios redeuntia dentur in annos.

6 Tu modo magnanimum fac tueare caput.

7 Cosme, tuum nomen rebus fatale gerendis

8 principis in famam te jubet ire boni.

9 Sanguinis auspicium nec habes leve. Sanguis utrimque

10 laudis agat stimulo pectora, Cosme, suae.

11 Hoc Pater, hoc Patrui, gens hoc Medicea requirunt :

12 gloria Feltriacis hoc pia Mater Avis.

13 Jam tibi credenda est Etruria. Respice, quanti

14 ponderis hos humeros, quam grave, spectet onus.

15 Fertilis ingeniis Etruria, fertilis armis ;

16 terraque Palladia non semel arte potens.

17 Accedat meritum natalibus. Indole praesta,

18 ne debere atavis te videare tuis.

19 Sceptra paret Virtus. Aliena turpe putandum,

20 ipse tibi possis quod dare, ferre manu.

21 Moribus imperium, non sanguine, prima mereri

22 gloria ; ne gratis constet emendus honor.

23 Moribus imperium redimas bene. Publicus arte

24 hoc sibi te nexu conciliabit amor.

25 Ire per annales, per apertum laudibus orbem,

26 aeternaque juvet posteritate frui.

27 Trita terenda via est. Vestigia, Cosme, tuorum

28 aspice : quam deceas aspice, Cosme, domum.

29 Parca parem meritis tantum neat aequa senectam ;

30 a virtute petes cetera fata tua.

31 Te quoque, jam proavos ubi viceris, incipe vinci ;

32 quaeque dabis populo, da tibi frena prius.

33 Sufficis augurio. Caelum prospexit abunde,

34 indole ne voveam non peragenda tua.

ELEGIA III.

IN EXEQUIAS VIRI ILLUSTRIS PETRI PUTEANI,

AD EXIMIUM POETAM JOHANNEM CAPELLANUM.

I2_ 3 v.1 Etsi me genitor Musae tenet Arnus Etruscae,

2 Arnus Apollinea nobilis unda lyra ;

3 et modo fecundam tot miror vatibus urbem,

4 et modo fert tacito rus geniale sinu ;

5 mens tamen omnis abest ad Gallos versa Penates,

6 inque Capellani pectore fixa sui.

7 Hic gratam studiis requiem gratamque labori

8 invenit : hic curis portus, Amice, meis.

9 Te licet Aureliae pia Virginis arma morentur,

10 castraque feminea caesa Britanna manu :

Page 19: ITALICA. ELEGIARUM LIBER PRIMUScarmina-latina.com/cariboost_files/HEINSIUS_20Nicolaus_ITALICA_TWD.pdf48 hae te commendent, has ego mirer, opes. 49 Scilicet acceptum, quod nunc quoque,

19

11 magna sonaturam (precor) amolire Thaliam,

12 et procul heroi sit tibi cura pedis.

13 Nunc opus est elegis ; elegis opus. Illa dolori

14 aequa meo Musa est ; convenit illa mihi.

15 Ibimus in lacrimas. Puteano carmina rapto

16 poscimur. Invidia, mors, jacet ille tua.

17 Muta premunt viduos domino lamenta Penates,

18 atriaque Aonio semper aperta choro.

19 Cortinae qua, Phoebe, tuae tripodesque sonabant,

20 hei mihi, quam dispar nunc domus ista sibi est !

21 Hauriat hos gemitus facili pater Arnus ab unda.

22 Fallimur ? An rapidae lentius itis aquae ?

23 Nec sic tangit amor, mihi quo, Puteane, superstes

24 junctus eras ; quamvis hic quoque tangit amor ;

25 ut solidi vallo munitum pectus honesti,

26 cordis ut invicti robur, ut illa fides,

27 ut frons, obsequii fuco non tacta dolosi,

28 parque suis animis lingua, memorque sui,

29 ingenuusque rigor, qualem nec in ore Catonis

30 Martia laudavit Roma, piique Numae :

31 ut dignum Genitore decus magnoque Thuano

32 sanguinis, ut Paci mentis amica quies.

33 Cuncta movent lacrmas ; lacrmis jactura levatur.

34 Certior in tantis nulla medela malis.

35 Quod superest laudi, pro me monumenta loquantur,

36 nunc quoque queis patriae vivis in ore tuae.

37 Quolibet illa magis monumenta perennia saxo,

38 utilis historiae temporibusque labor.

39 Fata domant chartae, non interitura supellex.

40 Atropos hic victam tendit avara colum.

41 Multus in his post te spectabere. Nulla vetustas,

42 nulla tibi meritum tollet in orbe dies.

43 Grataque dat nobis solacia frater, adempti

44 maxima qui superest pars, Puteane, tui.

45 Spirat adhuc morum concordia, spirat utrimque

46 Juris in hanc habuit Parca profana nihil.

47 Fratris in alternos veneramur imagine vultus.

48 Tam bene te nequeas ipse referre tuis.

49 Ille animam apposito properantem admisit in ore

50 decolor, avelli visus et ipse sua.

51 Ille tibi exsequias et iturum in saecula bustum,

52 tutaque ab aetatis dente sepulchra dedit.

53 Sic et Amyclaeos ab Averno gurgite fratres

54 mutuus invito Dite redemit amor.

55 Sidera Amyclaeos nautis placidissima fratres,

56 et numquam dubiae non bene visa rati.

57 Denique, ne toto viduus sibi fratre putetur,

58 nunc pro te fruitur laudibus ille tuis.

59 Florihus et tumulum Cirrhaea per avia lectis

60 spargit, et Aonia turba sodalis aqua.

61 Fructus amicitiae pulcherrimus obtigit umbris ;

62 Inferiis vacuum ne tibi funus eat.

63 Et bene habet, quod morte tua memorabere felix ;

64 ne foret immerito bis patienda tibi.

65 Non temerata diu pia lumina sontibus armis

66 ad consanguineum succubuere nefas :

Page 20: ITALICA. ELEGIARUM LIBER PRIMUScarmina-latina.com/cariboost_files/HEINSIUS_20Nicolaus_ITALICA_TWD.pdf48 hae te commendent, has ego mirer, opes. 49 Scilicet acceptum, quod nunc quoque,

20

67 et tantum metus iste fuit. Laetemur ademptam :

68 flebilior quavis nunc nece vita foret.

69 At tu, tam clari quid nescia funeris haeres,

70 versa tuas in te, Gallia caeca, manus ?

71 Noxia quam tabo populari pascit Erinnes :

72 attonitum Stygio cui secat angue latus.

73 Huc ades, huc. Si cura tui tibi nulla medetur,

74 crede sacram, tegitur qua Puteanus, humum.

75 Tuta solo constet referentia. Sanguis ab urna

76 omnis eat procul hac, hac procul omne scelus.

77 Otia si bellum lacrimis civile negavit,

78 publicus abrupit si pia justa furor,

79 non intellecto nunc saltem cede dolori,

80 ferrea, nunc laceras, Gallia, velle comas.

81 Sat Furiis, miseranda, tui Parcisque dedisti.

82 Plurima Taenariam quid gravat umbra ratem ?

83 Projice cognato saturatum sanguine ferrum.

84 Auspiciis miseram sit pudor esse tuis.

85 Ergo alius non est, alius, malesana, negatur,

86 qui tibi sanguineo Marte triumphus eat ?

87 Usque adeone ferus Thrax occidit ? Hostis Idumen,

88 totque erepta tuis moenia nullus habet ?

89 Nec longe quaerendus Iber, latus ense cruentum

90 qui petat. Hac melius laesa ferere manu.

91 Quo tot in Atvatico sudatas pulvere lauros ?

92 Quo Pyrenaeis claustra revulsa jugis ?

93 Stagnaque Teutonici populata bicornia Rheni ?

94 Anne, invicta aliis, ut tibi praeda fores ?

95 Di melius ! Di bella procul scelerata relegent,

96 inque tuos hostes hoc, precor, omen eat.

97 Sin minor est medicina malo, dirusque peredit

98 effera fraternae viscera caedis amor ;

99 da saltem votisque locum lacrimisque tuorum :

100 et mea sit pietas non odiosa tibi.

101 Haec moveant te justa ; trahant haec pignora nostri,

102 Gallia funeribus non satianda tuis.

103 Ipse det Elysiis veniam Puteanus ab umbris :

104 defleri cineres gaudeat ipse tuos.

105 Magna boni civis Puteanus fama togaeque

106 aequa posthabitum se tibi mente feret.

ELEGIA IV.

AD PRAESTANTISSIMUM VIRORUM JOH. LUDOVICUM BALZACIUM.

I2_ 4 v.1 Si, quid agam, te vota tenent, Ludovice, doceri,

2 quasque colam sedes, quo vagus orbe ferat,

3 (magnae etenim meque esse tibi meaque omnia curae

4 missa probat Latiis Musa diserta modis.

5 Illa nimis verax funesti nuntia Martis,

6 quae mala flet patriae tam bene fata suae,

7 materia facunda velim meliore fuisset.

8 Hei mihi, sors potior quod mea sorte tua est !)

9 mitia Pieriae meditantem commoda Pacis

10 Itala complexu me fovet ora suo.

Page 21: ITALICA. ELEGIARUM LIBER PRIMUScarmina-latina.com/cariboost_files/HEINSIUS_20Nicolaus_ITALICA_TWD.pdf48 hae te commendent, has ego mirer, opes. 49 Scilicet acceptum, quod nunc quoque,

21

11 Itala, vix iterum lustro jam paene peracto

12 visa meis oculis, nescia Martis, humus.

13 Sive ego Romanae cineres virtutis adorem,

14 et rerum dominae funus, amice, Deae.

15 Lumina sive Anio mihi caligantia praeceps,

16 Albaque Telegoni cum lare blanda, trahat.

17 Sive, ut nunc, Arni Clarium projectus ad amnem

18 carmina non tacita voce Latina sonem.

19 Dum consanguineos furiali lampade Celtas

20 ebria cognata caede Megaera premit ;

21 Borboniamque domum Stygiis circumtonat hydris ;

22 praedaque sacrilegae Rex puer apta Deae est.

23 Qualis Agenoreis excepta penatibus olim

24 in caput armavit se, Melicerta, tuum,

25 infelix Melicerta, Inoi poena furoris ;

26 numina si sinerent te miserata mori.

27 At vobis sit terra gravis, quotcumque nocentes

28 civili in patriam Marte jacetis humum.

29 Heu quanti Asturio poterant ex hoste triumphi,

30 quantum isto licuit sanguine laudis emi !

31 Arma nimis magno constant tibi ; parce, precamur,

32 impia visceribus condere tela tuis.

33 Parce tibi miserae, trux Gallia. Supplicat ipse,

34 ipse tuis furiis se satiavit Iber.

35 In palmam hic hostis nisi sufficit ; ecce Britannos.

36 Auspice te saevum gens luat atra scelus.

37 Carnifices Regum fas oppugnare Britannos,

38 manibus inferias det cruor iste tuis.

39 Tam justis civile nefas abolebitur armis.

40 Hac dominas placa, Gallia, laude minas.

41 Hac laesam pietate fidem nisi prompta rependis,

42 quanta per historias fabula semper eris !

43 Vestrum opus est, Reges, populo dare bella nocenti.

44 Vos in tecta faces ferre Britanna decet.

45 Vos aequare solo divulsos sede penates ;

46 ne qua malae pubis sint monumenta super.

47 Atque aliquis dicat, desertam radet ut oram,

48 navita ; Dis poenas gens ea jure dedit.

49 Libertas armata nefas en damnat, et odit

50 regia consuetas colla secare manus.

51 Lumine vos lento spectabitis, ultor in hostem

52 quanta sacrilegum puppe Batavus eat ?

53 Funera quot volvat, quantum bibat unda cruoris ;

54 quam dubio gravidae Marte premantur aquae ?

55 Vos sopor et Stygiae vetet indulgentia noxae

56 asserere intrepida regia jura manu ?

57 Si vester sibi vilis honos, miserescite caeli,

58 et laesos merita caede piate Deos.

59 Quando erit, ut circum navali cincta corona

60 Trompiacas cantem Martia rostra rates ?

61 Velaque in Oceani tergo lacerata Britanni,

62 sparsaque sanguineis transtra vorentur aquis ?

63 Stragibus innumeri cum corporis innatet Orcas,

64 perque Caledonium funera litus eant ?

65 Cum gemitu orbarum pulsabitur insula matrum,

66 et viduae scindent unguibus ora nurus ?

Page 22: ITALICA. ELEGIARUM LIBER PRIMUScarmina-latina.com/cariboost_files/HEINSIUS_20Nicolaus_ITALICA_TWD.pdf48 hae te commendent, has ego mirer, opes. 49 Scilicet acceptum, quod nunc quoque,

22

67 Funereos gavisa sonos imitabitur Echo.

68 Laeta resultabunt planctibus astra suis.

69 Jam facibus videor mutilantem cernere pontum ;

70 debitaque aequoreis carmina ferre Deis.

71 Victima regali dudum devota sepulchro

72 en cadit. Inferiis gaudeat umbra suis.

73 Augusti Lethaea bibunt oblivia manes

74 sanguine in optato, seque perisse juvat.

75 Nunc licet exsultes, Rex optime : justa feruntur.

76 Hoc tibi Libertas sacra cruore facit.

77 Laeta Thetis virides inter micat aequore Nymphas,

78 et rauca Triton voce Triumphe canit.

79 Siste suae, Nereu, scelerata cadavera ripae ;

80 ne pia tam foedum concoquat unda nefas.

81 Redde bonae quaeso sua pignora, redde, parenti.

82 Praeda canes, rabidas praeda morentur aves.

83 Sic foveat diros incesta Britannia partus ;

84 sic reduces spectet fluctibus illa tuis.

85 Qualis in aerium cum Pelion iret Olympum,

86 Ossaque Peliacum devia ferret onus,

87 armatos experta Deos tonitruque juventus

88 matris in amplexum venit adusta suae.

89 Haec totos ego mente dies mihi gaudia fingo,

90 et spe non dubia jam, Ludovice, fruor.

91 Haec sperare jubent Di gaudia. Sunt etenim Di ;

92 impia nec placido lumine facta vident.

93 Fraternis agitata odiis et Marte pudendo

94 Gallia dum curas occupat aegra tuas.

95 At bene, Socraticae quod dant solacia chartae,

96 plenius e blanda Pace petenda tibi.

ELEGIA V.

AD SERENISSIMUM PRINCIPEM LEOPOLDUM AB HETRURIA.

I2_ 5 v.1 Tyrrhenae, Leopolde, domus certissime sanguis,

2 maxima Pegasei laus, Leopolde, chori ;

3 Maecenas redivive, pater quo jure superbit

4 Arnus, et Aoniae nil modo cedit aquae :

5 cernis, odoratos ut quaelibet ara vapores,

6 quaelibet ut festas ventilet ara faces ?

7 Dum patriis fert thura Deis urbs tota merumque,

8 blandaque pro capitis vota salute tui.

9 Publicus ecce dies, qui te virtutis avitae

10 grande jubar populis praesidiumque tulit :

11 gaudia testatur merito sua ; jure senectam

12 Nestoreosque vovet plebs tibi grata dies.

13 Nec dubium, pietas Superos quin tanta tuorum

14 flectat, et has frustra non sinat ire preces.

15 Me quoque, longinquo genitum licet orbe clientem,

16 qua Batavam Tethys caerula quassat humum,

17 me quoque Apollineis dare dona sonantia templis,

18 tangere me Latiam fas, Leopolde, chelyn.

19 Nomine non uno, non una compede pridem

20 quem trahis obstrictum, si tuus esse negor :

Page 23: ITALICA. ELEGIARUM LIBER PRIMUScarmina-latina.com/cariboost_files/HEINSIUS_20Nicolaus_ITALICA_TWD.pdf48 hae te commendent, has ego mirer, opes. 49 Scilicet acceptum, quod nunc quoque,

23

21 at junxere tibi me Pieridesque paterque

22 Pieridum Paean, me tibi junxit ebur.

23 Jam lyra cantatur Clariis Medicea deabus.

24 Ipse tuo gaudet Cynthius ore loqui.

25 Capta sono blandae testudinis haeret, et inter

26 Castalis immemores currere plaudit aquas.

27 Hei mihi, quod parca maduerunt guttura lympha,

28 alite Gorgonei quae pede fluxit equi !

29 Hei mihi, Maeonio quod non datur ire cothurno !

30 Laudibus est impar quod mea Musa tuis !

31 Tange tamen chordas age, Pieri. Saepe voluntas

32 muneris orba Deos, sit modo prompta, capit.

33 Saepe capit, rupto taurorum gutture centum,

34 victima Tarpeium non minus agna Jovem.

35 Plectra parent alii Mediceis foeta triumphis ;

36 perque tuae titulos pectine gentis eant.

37 Si mihi se totum Deus ingerat ipse canenti,

38 et ruat aerato ferreus ore sonor,

39 non ego Laurentem (Hesperiis quo vindice terris

40 barbaries volucri cedere jussa fuga est,)

41 ingentesve tonem Mavortia fulmina Cosmos,

42 victorem toties hostis utrumque sui.

43 Delia te, Leopolde, crepent mihi plectra, sed unum ;

44 o decus, o magnis gloria major Avis.

45 Artibus ingenuis, quas robore protegis omni,

46 principe dos non est dignior ulla viro.

47 Haec datur, haec par est virtutibus unica merces ;

48 unica Dis aequat vos, prohibetque mori.

49 Qui semel Aonio stimulatur numine mentem,

50 funeris ignaros ducit in orbe dies.

51 Non illi sortes Minoias urna severas

52 versat ; inexpletum non subit ille Chaos.

53 Avertitque minas, et in haec subtemina Clotho

54 juris avaritiae nil dolet esse suae.

55 Sola rogi victrix ea gloria, sola perennat.

56 Cetera Lethaeis praeda parantur aquis.

57 Ipsa Lycaonios quae frenat dextra Triones,

58 Teutonici terror maximus illa soli,

59 jungere laurigeris Parnassia sacra triumphis

60 aemula Cecropiae gaudet honore deae.

61 Nec patrio plus laudis habet Mavorte per orbem,

62 quam quod ab asserto fert Helicone decus.

63 Vaticinor, Leopolde : dabunt te saecula terris.

64 Semper in ore piae posteritatis eris.

65 Tu modo te praesta similem tibi laudibus istis,

66 qua datur ; et meritum fac tueare tuum.

ELEGIA VI.

IN OBITUM ILLUSTRISSIMI PRAESULIS CAROLI MONSCHALLI,

AD VIRUM AMPLISSIMUM BERNARDUM MEDONIUM SENATOREM TOLOSANUM.

I2_ 6 v.1 Annua, Medoni, prope fit mora ; Delia pernox

2 lustrat humum volucri jam duodena rota ;

Page 24: ITALICA. ELEGIARUM LIBER PRIMUScarmina-latina.com/cariboost_files/HEINSIUS_20Nicolaus_ITALICA_TWD.pdf48 hae te commendent, has ego mirer, opes. 49 Scilicet acceptum, quod nunc quoque,

24

3 semper iniqua viris praestantibus Atropos ex quo,

4 grande quidem, solitum sed tamen, ausa nefas,

5 Monschallum terris lugentibus abstulit atrox,

6 et meritam rupit saecula ferre colum.

7 Illum autem Elysii Tempe fragrantia colles,

8 arvaque perpetuo vere beata, fovent,

9 humanae miserantem animo ludibria sortis,

10 spesque metu gravidas, spe gravidosque metus.

11 Nec, praestent si fata viam, velit inde reverti ;

12 et par supplicio munus, Amice, putet.

13 At te continuo lacrimarum rore fluentem,

14 Monschalli memorem te sine fine tui,

15 maestaque frigenti jactantem carmina busto,

16 et surdi scopulis nomen inane viri,

17 Laomedonteae nurui fax Lucifer audit

18 praevia ; in Eois Cynthius audit equis ;

19 audit et occumbens Tartesside pronus ab unda ;

20 expers aequoreae Parrhasis audit aquae.

21 Nec miser admittis solacia. Pabula menti

22 una piae fletus sufficit, una dolor.

23 Suntque voluptati suspiria : planctus amatur

24 perpes ; et in morem versa querela tibi est.

25 Cur invisa tamen medicina, perutilis aegro ?

26 Vulnera tractari cruda quid usque timent ?

27 Exorare nefas Lachesin tibi. Siste dolorem,

28 siste : ferox lacrimis pascitur illa tuis.

29 Tot gnatos vatum ipse Deus, tot planxit alumnos.

30 Taenaris Aoniam negligit aula chelyn.

31 Quid fera Lethaeo cumulas convicia posti ?

32 Jurgia quid Stygiae nectis amara ferae ?

33 Non cum mille tibi recludat aenea linguis

34 obstructas solido vox adamante fores.

35 Occidit ille mihi quoque flebilis, occidit, eheu !

36 Nec sine singultu raptus, Amice, meo est.

37 Et mihi, Medoni, favit quoque : me quoque amantem

38 haud tulit aversa mente ; nec ipse negas.

39 Et, tibi dum meditor solacia, lumine pleno

40 lapsa rigat madidas nunc quoque gutta genas.

41 Sed quota maerentum duo pars sumus ? Ecce Tolosam :

42 orba parente gemit docta Tolosa suo.

43 Mugit Aquitani lamentis ripa Garumnae,

44 totaque funesto Gallia tacta malo.

45 Vindice fraudatas Tritonia plangit Athenas.

46 Haeret in obtuitu cladis Apollo suae.

47 Pieris humectat Pimpleida fletibus umbram,

48 fletibus Aonias Pieris auget aquas.

49 Maeroris facies est publica. Tu tamen usque

50 fata quid admoneas fraudis iniqua suae ?

51 Persephonen lacrimis offendere parce protervam,

52 et nimium promptas in tua damna manus.

53 Jam gravis hac pietate Deae es : jam pectore lento

54 invidiam maesti sat tulit illa soni.

55 Jacta lues magno convicia. Pronus in iram

56 vindictae cupidas volvit Avernus aquas.

57 Quae potuere dari, morituro fata dederunt ;

58 nomen ab arsuris ferret ut umbra rogis.

Page 25: ITALICA. ELEGIARUM LIBER PRIMUScarmina-latina.com/cariboost_files/HEINSIUS_20Nicolaus_ITALICA_TWD.pdf48 hae te commendent, has ego mirer, opes. 49 Scilicet acceptum, quod nunc quoque,

25

59 Nomen adhuc superest. Hoc uno carpitur aetas,

60 et Rhadamanthei jura maligna fori.

61 Fama viro constat. Properati flebile crimen

62 staminis excusat laudibus ille suis.

63 His datur exuviis, atque hac in imagine, nobis.

64 Hac modo, ceu praesens, parte colendus erit.

65 Atque utinam penitus peredentem languida curam

66 pectora decipiat terra Latina tibi !

67 Di faciant, sis hic comiti comes ! Itala flentem

68 te mihi laetanti quam bene sistat humus !

69 Mille ferat saevis fomenta doloribus almi

70 ille soli Genius : forsan et ipse feram.

71 Nos modo Parthenope magni memoranda Maronis

72 funere, Campani nos juvet ora maris.

73 Romaque adhuc veteres spirantia busta triumphos,

74 prisca suas vivum Roma cadaver opes,

75 ruderaque exhibeat miranti proxima caelo.

76 Blanda suburbanis nunc trahat aura jugis.

77 Albanive lares, Anienave regia Tibur,

78 lustrave queis Laurens laeta superbit ager,

79 Telegonive parens quo Telegonusve recessu

80 haesit, et Egeriae conscia silva suae :

81 queisque recensendis non jam locus. Inde petatur

82 Aemilia stratus Flaminiave silex,

83 vel Ligures saltus, vel aruspicis atria Tusci,

84 cultaque in Euganeo Pallas, amice, solo.

85 Interea comites fallant jucunda poetae

86 tempora, quos Latium Graecia quosve tulit.

87 Perque vices citharam platani genialis in umbra,

88 ipse meam pulsem pectine, tuque tuam.

89 Excutere haec luctum poterant tibi : ferreus aegro

90 spernere ni placidam pectore pergis opem.

ELEGIA VII.

AD VIRUM NOBILISSIMUM RATBOLDUM HERMANNUM SCHELIUM,

DE VITAE PRIVATAE COMMODIS.

I2_ 7 v.1 E quibus adveniat, si quaeris, epistola terris,

2 litore Tyrrheni mittitur illa maris.

3 Nec manus auctorem non prodit, et Heinsia Clio

4 luminibus Scheli jam bene nota sui est.

5 Discere si, rerum quid agam, cupis ; otia Paean

6 fallit, et haud tacitae Pieris arte lyrae.

7 Alloquor interdum vos, quotquot abestis, amicos ;

8 et venit ad partes hic quoque Musa suas.

9 Aut victura tero vatum monumenta priorum,

10 et medicam Naso me duce sentit opem.

11 Sic bona jam vitae pars fluxit. At Atropos aequo

12 fila trahit fuso splendidiora tibi.

13 Sarcina te patriae non detrectanda rogantis,

14 aequora dum fervent Marte Britanna, tenet.

15 Nititur his humeris, hoc fixit pectore sedem,

16 teque premit tota publica mole Salus.

17 Sanguinis accedit laudi praeclara togatae

Page 26: ITALICA. ELEGIARUM LIBER PRIMUScarmina-latina.com/cariboost_files/HEINSIUS_20Nicolaus_ITALICA_TWD.pdf48 hae te commendent, has ego mirer, opes. 49 Scilicet acceptum, quod nunc quoque,

26

18 gloria ; par meritis vix tamen illa tuis.

19 Additur et Graia Sophies mens pasta medulla,

20 et Latii torrens flumine lingua soni.

21 Se tibi commisit, nulloque decentius umquam

22 credita Libertas ore Batava loqui est.

23 Prospicit haud deses solertia rebus agendis ;

24 area consiliis et patet ampla tuis.

25 Quem te Di patriae custodes, candide Scheli,

26 praecipuum rara dote dedere virum.

27 At mihi quae fuscant curarum nubila mentem,

28 Bellerophonteae diluit humor aquae.

29 Ista breves faciunt mihi sola negotia somnos.

30 Hac patriae nitor consulere arte meae.

31 Saevus Iber praedatus opes invasit avitas ;

32 omniaque eripuit, quae potuere rapi.

33 Non valuit Musas auferre domestica nobis

34 numina, non Clariae fila sonora lyrae.

35 Nudam hostis virtutem et egentem veste reliquit.

36 Hac ego, ne desint cetera, dote fruor.

37 Haec Avus in sedes devexit sacra Batavas ;

38 quae domus invidia nostra fremente colat.

39 Arma egere nihil, Victor, tua. Divide praedam :

40 haec onus, haec tantum sarcina vilis erat.

41 Salva manet nobis nec laesa tyrannide virtus ;

42 et viget, et de te saeve triumphat Iber.

43 Contemptor fortunae animus, contemptor honorum

44 est mihi : quas Erato larga ministrat opes.

45 Divitias inopi sat magnas fata dederunt,

46 quod mea paupertas non onerosa sibi est.

47 Haud mihi mens, Superos opibus lassare rogandis,

48 quaeve palam pudeat vota tulisse, fero.

49 Placatura Deam nec perdo thura superbam,

50 non bene quae dubiae nititur orbe rotae.

51 Irritus aversae cur blandiar ? Anne clientes

52 fallere consuetam praestet ut illa fidem ?

53 Non, ut Iber rursum instet atrox, inhiantia praedae,

54 mente minus placida quam decet, arma feram.

55 Crastina nec melius si quid promiserit Eos,

56 stulta terat noctem spes mihi, stulta diem.

57 Denique, dona datis si Di potiora pararint,

58 deprecer ; et curtae tangar amore rei.

59 Hic mihi dum superest animus, sum dives abunde.

60 Pauperies magnas maxima torquet opes.

61 Mens fati secura, et nulli obnoxia voto,

62 Attalica potior condicione mihi est.

63 Nulla facultates has purpura, regia tantas

64 nulla, licet gazis affluat, aequet opes.

65 Quae semel excussit sibi frena modestia voti,

66 indomitae semper more recusat equae.

67 Me faciles saltus, et ab ambitione remotum

68 rus celebrasse juvet ; me procul urbe mori.

69 Pinguis ubi assidue vigilacibus invia curis

70 pectora privato sub lare somnus alat.

71 Exagitent lites ubi nullae, ubi nullus Alastor

72 compositae pacem mentis in arma trahat.

73 Ipse Deus varum Superis Helicona relictis

Page 27: ITALICA. ELEGIARUM LIBER PRIMUScarmina-latina.com/cariboost_files/HEINSIUS_20Nicolaus_ITALICA_TWD.pdf48 hae te commendent, has ego mirer, opes. 49 Scilicet acceptum, quod nunc quoque,

27

74 incolit, et laeti prata Pheraea soli.

75 Quid soror, Ortygio dum pacat devia Cyntho,

76 et juga Taygeti Maenaliumque nemus.

77 Nil ope turriti peccabant oppida valli,

78 dum Themis intactam crimine rexit humum,

79 urbe nefas natum quodcumque. Superbia muris

80 et Dolus et Livor Visque Metusque latent.

81 Rure nihil, Scheli, tranquillius. Una voluptas

82 rus mihi : rus unum commoda mille capit.

83 Arva nec innumeris versanda ligonibus optem.

84 Sufficit exiguus, sit modo cultus, ager.

85 Pectoris ingenui comes adsit et unus et alter,

86 imbuit Hyblaeo queis Lepor ora favo.

87 Quaestus amicitiae lucrumque coagula fluxae,

88 nec redimenda meo quos trahar aere fides :

89 sed liquidus candor, sed Apolline saucius uno,

90 vilia non solitus corda subire, calor.

91 Quicquid ab alloquiis superabit temporis horum,

92 auferat Aonio bibliotheca sinu.

93 Vel male tuta lepus det denti terga canino ;

94 vel viduae piscem subtrahat hamus aquae.

95 Mensa dapem, nihil artis habens, apponat inemptam,

96 et de contiguo fercula lecta solo.

97 Tethyos interea gremium scrutetur Eoae,

98 et lucri ignotam spe terat alter humum.

99 Terminus hic voto : patriis sive ossa tegentur

100 sedibus, in ripae margine, Rhene, tuae ;

101 seu Gerico Lachesis mihi fila sub axe secarit,

102 sive alio funus condat inane solo.

103 Belligeros Virgo quae temperat alma Triones,

104 par decus invicto Filia laude Patri,

105 det veniam Musae non invidiosa petenti,

106 et probet assensu vota modesta suo.

107 Crede ; probet, Scheli. Nam nil sapientius illa,

108 aequore qui lato cingitur, orbis habet.

ELEGIA VIII.

AD LUCAM LANGERMANNUM NEAPOLI MORANTEM, ME FLORENTIA RELICTO.

I2_ 8 v.1 Tu nunc Parthenopes formosae amplexibus haeres,

2 optima pars animae curaque certa meae.

3 Dumque abes, ipse a me videor mihi totus abesse ;

4 votaque sunt profugum cernere prima caput.

5 Mens desiderio comitis pia tabet adempti ;

6 spemque fovet reditus, sed sine fine, tui.

7 Ecquid amor mihi, dic, periit tuus ? Ecquid in auras

8 perfidus ingrato pectore cessit amor ?

9 At non illa mihi de te promissa dedisti,

10 mutua cum maestum solveret ora Vale.

11 Alter in alterius complexibus haesit, et aequus

12 vincula divelli vix tulit arta dolor.

13 Naisin haec pietas non ignoratur Etruscis.

14 Arnnus ad eximiam restitit ipse fidem :

15 dumque oculos rari certamine pascit amoris,

Page 28: ITALICA. ELEGIARUM LIBER PRIMUScarmina-latina.com/cariboost_files/HEINSIUS_20Nicolaus_ITALICA_TWD.pdf48 hae te commendent, has ego mirer, opes. 49 Scilicet acceptum, quod nunc quoque,

28

16 in freta cunctantes tardius egit aquas.

17 Tene ego Pirithoum, Pyladen te, lente, vocabam ?

18 Tene Menoetiaden Euryalumque meum ?

19 Nunc absens praesente tibi sum gratior : en nunc

20 longa potes sine me gaudia, dure, pati.

21 Forsitan illecebris Acheloiadumque doloso

22 carmine Nympharum detineare miser.

23 Parthenopes fuge litus : amant hoc litus Amores ;

24 Idalis huic patrios posthabet ipsa lares.

25 Vesvius undantem glomerat quod ad astra favilam,

26 armat in hoc Paphius lampadas igne puer.

27 Omnia plena suis hic aestibus ; omnia flagrant.

28 Hic et humus, medio flagrat et unda mari.

29 Mira loci facies. Incendia provenit inter

30 laeta seges, pingui luxuriatque solo.

31 Sulphure candentes piceoque volumine nimbos

32 cernis inexhausto ructet ut ore Gigas ?

33 Phlegraei factura fidem monumenta triumphi

34 ultor in Encelado Jupiter illa dedit.

35 Demens, qui thalamos intactae irrumpere Phoebes

36 aufus et in socerum ferre sit arma Jovem.

37 At pater infandos procul arcuit ignibus ignes,

38 et trifidam diro condidit ore facem.

39 Mixta Dionaeum geminarunt fulmina vulnus.

40 Saucius ardores non tulit ille duos.

41 Hic scopulos ubi flamma rapax, ubi saxa perurit,

42 saxea cui non sunt corda, quid igne vaces ?

43 Ah satis exactum Seberhide temporis ora !

44 Hinc meus en revocant nos pater, inde tuus.

45 Cura mei tibi si non excidit omnis, adesto ;

46 et refer optatum cara sub ora pedem.

47 Vana quid admitto praesagia, certus amari,

48 vixque tua quicquam firmius esse fide ?

49 Tu modo, ne frustra mihi blandiar, alite passu

50 tecta Dicarcheo proxima linque mari :

51 Baianosque sinus, et opaci palmite Gauri

52 lustra, corymbifero culmina sacra Deo.

53 Difficile est, fateor, tam blanda sede revelli.

54 Me miserum, nimiae quod bona causa morae est !

55 Aequoris ignaram via festinanda sub Arcton.

56 Haec quoque terra tibi, quo capiare, dabit.

57 Huc sese Argolico Thymbraeus ab orbe recepit :

58 filia Mnemosynes hanc colit omnis humum.

59 Tempus erit, cum Trinacriam per Dorida vectos

60 puppe Syracosius nos simul abdat ager.

61 Simichides ubi saepe tuus per fertile gramen

62 blanda secuturas carmina pavit oves.

63 Aeger ab exsequiis qui te medicante retractus

64 spirat ; Apollineam cui meditaris opem.

65 Tunc et delicias Campani ruris, et Afro

66 fatalem Hannibali perspiciemus humum.

67 Tam mecum natale solum, patriosque penates,

68 regnaque Hyperboreae Martia vise plagae.

69 Eia agili da calcar equo, seu terra probatur,

70 sive salum mavis findere, finde salum.

71 Fac modo nil noceat, qui nunc pirata Britannus

Page 29: ITALICA. ELEGIARUM LIBER PRIMUScarmina-latina.com/cariboost_files/HEINSIUS_20Nicolaus_ITALICA_TWD.pdf48 hae te commendent, has ego mirer, opes. 49 Scilicet acceptum, quod nunc quoque,

29

72 concitat insano plurimus arma mari.

73 Regius hosne animos cruor addidit ? Hosne rebelli

74 quae famulus Domino praecidit ora manu.

75 Lora premant hostem servilia ; lora, Batavi,

76 (nil opus est armis) terga nefanda premant.

77 Haec Laestrygoniae faeci satis, optime Luca.

78 Carbasa da tuto tu modo cauta mari.

79 Lente, redi : da vela Noto, da fluctibus alnum.

80 Ipsa vocant puppim flamina : lente, redi.

ELEGIA IX.

AD VIRUM NOBILISSIMUM FERDINANDUM FURSTENBERGIUM.

I2_ 9 v.1 Sic, fidibus quaecumque cano credenda Latinis,

2 fama velim facili combibat aure memor ;

3 et sero Lethaea rogo post fata supersint ;

4 muta meam mecum nec tegat urna chelyn ;

5 quaeque patet tota tibi Castalis obvia lympha,

6 se quoque libandam praestet, Amice, mihi :

7 gaudia succurrunt ut nulla frequentius istis,

8 quae de convictu sunt mihi nata tuo.

9 Una domus, mens una duos sociavit amantes,

10 et chelys alternam non semel una manum.

11 Quas grates, Tiberine, tibi, quas, Roma, pararim ?

12 Vos mihi tam cultum conciliastis ebur.

13 Saepe diem, quam longa fuit, sermone peractam

14 duximus aestivi saeva sub ora Canis.

15 Saepe supervenit properata nocte diurnus

16 Lucifer alloquiis invida stella meis.

17 Ausa nec admixto succumbere lumina somno :

18 garrula vix solitas ora tulere dapes.

19 Vocibus o quoties Latonia conscia nostris

20 jam modo, cum fugeret, surgere visa mihi est.

21 Filius id Thetidis fuit Actoris ante nepoti :

22 id comes Euryalo Nisus, Amice, suo.

23 Mutua certabat concordia, mutuus ardor.

24 Haec mihi lis tecum sola perennis erat.

25 Haesit in ambiguo pulchrae pia palma palaestrae,

26 neutraque pars vinci, vincere neutra, tulit.

27 Perstet, et absentes par jungat nexus amicos ;

28 vinculaque aetatem non labefacta ferant.

29 Irrita ne votis sint pondera faxit Apollo ;

30 auspice quo nobis hic adolevit amor.

31 Spumea nos Anienis aquam per saxa ruentem,

32 plurimus illiso qua tonat amne fragor,

33 nos una dominae senium lustravimus Urbis ;

34 prisca suburbani nos monumenta soli.

35 Tibris amicitiae fuit arbiter. Ille duobus

36 contiguo cultos alluit amne Lares.

37 Proxime, dic, sociis Tiberine penatibus, eia ;

38 pectora, dic, tetigit sanctior ecqua fides ?

39 Dic, si voce mei vox blandior ulla sodalis

40 per vada stagnantes flava morerur aquas.

41 Hanc certe e patrio Tiberinides amne sequuntur,

Page 30: ITALICA. ELEGIARUM LIBER PRIMUScarmina-latina.com/cariboost_files/HEINSIUS_20Nicolaus_ITALICA_TWD.pdf48 hae te commendent, has ego mirer, opes. 49 Scilicet acceptum, quod nunc quoque,

30

42 plaudit et argutis Naias uda sonis.

43 Ipsa etiam hanc pronis bibit auribus Ilia vocem,

44 Ilia quam Marti tam tibi grata parens.

45 At colle ex omni laetum vaga concinit Echo,

46 nec gemere Ismarium jam memorales Ityn.

47 Ah quanto tua me, Tiberine, beatior unda est !

48 Vatis Apollineo cui datur ore frui.

49 Tu modo servato sacrum, pater optime, Musis,

50 quod tibi Teutonico venit ab orbe decus.

51 Me nunc ad patrios promptum tenet ire penates

52 Gallia Romuleae nomen adepta togae.

53 Hic ubi Medoacum Euganeis modo collibus ortum

54 intuor, aut Athesin, docte Catulle, tuum.

55 Tu quoque Virgilium quae Phoebo lympha dedisti,

56 fatidicae Mantus lympha beata, trahis.

57 Aut, electrifero qui volvitur amne per agros,

58 me Phaethontei detinet unda Padi.

59 Unde ego nubiferam perrumpere molior Alpem,

60 et nive canentis scrupea saxa jugi.

61 Interea comes ille meus, meus ille sodalis

62 quidnam agit ? Herboso mulcet an umbra sinu ?

63 Margine dum solitae citharam moderatur in undae,

64 et canit aeterni numine digna loci.

65 Mulcet an auratae testudinis illice plectro

66 Chisia purpurea Musa decora toga ?

67 Ipsa fidem vicina neci cui cessit eburnam

68 maxima Pontificis dextera, Phoebe, tui.

69 Urbanus nunc alter, agro nova gloria Tusco,

70 Pieriis claram civibus ornat humum.

71 Hunc meus ille sui veneratur Apollinis instar ;

72 huic terit, huic Clarias obsidet usque fores.

73 Quicquid aget, memori non excidit Heinsius ore.

74 Jam satis expertam novimus ante fidem.

75 Dum loquor, aeriae salebrosa cacumina rupis

76 paene meos tangunt, mox superanda, pedes.

77 Care vale Fernande. Viam meditamur ; eundum est.

78 Me premit Alpinae jam rigor, ecce, nivis.

-----------------------------