PROLOGVS plauto

Embed Size (px)

DESCRIPTION

prologo plauto

Citation preview

PROLOGVSSalutem primum iam a principio propitiam mihi atque vobis, spectatores, nuntio. Apporto vobis Plautum, lingua non manu, quaeso ut benignis accipiatis auribus. Nunc argumentum accipite atque animum advortite; Mercator quidam fuit Syracusis senex, ei sunt nati filii gemini duo, ita forma simili pueri, ut mater sua non internosse posset quae mammam dabat, neque adeo mater ipsa quae illos pepererat, ut quidem ille dixit mihi, qui pueros viderat: ego illos non vidi, ne quis vostrum censeat. postquam iampueri septuennes sunt, pater oneravit navem magnam multis mercibus; imponit geminum alterum in navem pater, Tarentum avexit secum ad mercatum simul, illum reliquit alterum apud matrem domi. Tarenti ludi forte erant, cum illuc venit. Mortales multi, ut ad ludos, convenerant: puer aberravit inter homines a patre. Epidamniensis quidam ibi mercator fuit, is puerum tollit avehitque Epidamnium. pater eius autem postquam puerum perdidit, animum despondit, eaque is aegritudine paucis diebus post Tarenti emortuost.Plauto, Menaechmi

Sosias, criado de Anfitrin, rey de Tebas, narra a ste el fraude del dios Mercurio, que ha tomado su figura.SOSIA. Vera dico, domine. Omnem imaginem tuam alter habet et similis est mei. Idem est atque ego.AMPHITRUO. Quid narras?SOSIA. Eodem est ille habitu; eisdem pedibus incedit; eidem oculi, idem nasus, eadem frons in capite eodem; color idem eiusdem barbae. Easdem aures habet, os idem. Neque lac lactis similius est quam ille ego similis est mei. Eadem fecit atque ego. Ipse mihi omnia narravit, non modo pugnam, sed praedam, hostes timoremque deum. Ipsius Sosiae vim et virtutem agnovi.AMPHITRUO. Insane!SOSIA. Vera dico. Nunc ego sum Domi.AMPHITRUO. Non es Domi: hic mecum ades. Homo idem duobus locis simul esse non potest.SOSIA. At ego sum profecto hic et illic: res ita est!AMPHITRUO. Ubi bibisti, homo turpissime?SOSIA. Nusquam equidem bibi.AMPHITRUO. Tune id dicis?SOSIA. Ego ipse dico. Audisne? Domi ego sum, inquam, et apud te adsum Sosia idem. Res eius modi est