Tekstovi

Embed Size (px)

DESCRIPTION

lat

Citation preview

Eneja

Vergilius poeta miseram Trojae fortunam et Aeneae fugam narravit. Nautae Graeci, postquam Trojam invaserunt, divitias diripuerunt et magnam praedam fecerunt. Ira incensi, Trojam flammis absumpserunt; incolis non pepercerunt, sed viros maxima cum saevitia occiderunt, feminas captivas abduxerunt. Sed Aeneas e patria fugit et deae Minervae statuam abstulit. Post multas aerumnas in Italiam pervenit. Ibi Latinus rex filiam Laviniam Aeneae dedit. Ascanius Aeneae filius Albam Longam condidit, unde venerunt Romulus Remusque.

Rimski kraljevi

Romulus, vir magni ingenii sollertiaeque, in loco non solum pulchro sed etiam idoneo Romam condidit. In ripa enim tranquilli fluvii sita Roma res ad vitam necessarias undique accepit; multos annos intacta permansit, quia juga ardua et nativa praesidia habuit, aditum autem inter Esquilinum et Quirinalem cinxit rex fossa vastissima. Sic munitum locum delegit Romulus; itaque dixit Cicero orator: Divinae sapientiae plenus fuisti, Romule, et Romanorum prudentissimus. Ubi Romulus Romam condidit, viri Romani sine feminis erant. Itaque rex Sabinas puellas, quae in ludis aderant, rapuit et amplissimis inter Romanos collocavit. Sed Tatius Sabinorum rex, ob violenta matrimonia Romulo iratus, bellum aduversus Romanos sumpsit. Multa variaque fuerunt proelia. Tandem Romulus et Tatius regna consociaverunt ac primores novi populi in regium consilium delegerunt. Post Tatii exitium imperium totum Romulo fuit, sicut et providerant Romanorum sagacissimi. Posteri Romulum non solum laudaverunt sed etiam deum habuerunt. Magnum enim consilium feliciter perfecerat: non solum Romam sed etiam populum Romanum constituerat. Sic narrat Cicero exitium Romuli: rex cum suis in campo Martio erat, cum subito sol obscuratus est; ubi dies redditus est, Romulus jam non comparuit. Populus Romanus eum inter deos rettulit, desiderioque ejus novum regem flagitavit. Paulo post Numam Pompilium, Sabinum virum, regem sibi creavit. Numa fuit vir magnae prudentiae, et quietissimus. Ut intellexit Romanos belli semper cupidos esse, statuit eos a tanto vitio revocare otiique studium eis inicere. Itaque populum ad concilium vocavit et Poteritis, inquit Quirites, etiam sine praeda commodis abundare. Multos enim agros Romulus bello cepit; eos agros ego divido doque uobis. Praeterea multa sacra instituit; putavit enim se eo modo animos Romanorum placaturum esse. Postquam undequadraginta annos in concordia regnavit, e vita excessit. Post Numae exitium Tullus Hostilius a populo rex creatus est. Is bellum renovavit jusque belli constituit. Post eum regnavit Ancus Martius, Numae regis nepos. Is Latinos bello victos in civitatem adscivit; montes deinde Aventinum et Coelium Urbi adjunxit; silvas maritimas publicavit deditque colonis; ad ostium Tiberis Ostiam urbem condidit. Post eum regnavit Demaratus Corinthius, vir magno honore et magna pecunia praeditus. Is e patria in Italiam fugerat ibique Lucius Tarquinius appellatus erat Tarquinienses enim in civitatem eum adsciverant; Anci denique regis particeps consiliorum fuerat. Erat in eo summa comitas summaque in cives benignitas; itaque populi suffragiis rex creatus est. Is primus equites Romanos creavit; Aequorum gentem bello subegit; aedem Jovi in Capitolio vovit.

Prometej

Prometheus Japeti filius primus homines ex luto finxit. Postea Vulcanus ex luto mulieris effigiem fecit, Minerva ei animam dedit, ceterique dii dona dederunt; ob id Pandoram nominaverunt. Homines antea ab immortalibus ignem petebant, neque in perpetuum servare sciebant. Prometheus ignem in ferula detulit hominibus. Ob id Mercurius deligavit Prometheum in monte Caucaso ad saxum clavis ferreis. Aquila cor eius edebat; quantum die ederat, tantum nocte crescebat. Post annos multos aquilam Hercules interfecit, Prometheum liberavit.